Close Rolls, July 1252

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1927.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, July 1252', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253, (London, 1927) pp. 69-70. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol7/pp69-70 [accessed 25 March 2024]

Image
Image

Close Rolls, July 1252

Pro villata de Berking'.—Senescallus abbatisse de Berking' solvit in garderoba regis P. Chacepork, custodi etc., die Jovis proxima ante diem Pasche, illas iiijor. marcas, ad quas villata de Berking' amerciata fuit coram marescallo regis in ultimo transitu suo per partes illas pro transgressione mensurarum. Et mandatum est vicecomiti Essex' quod villam illam quietam inde esse permittat. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Marcii. Postea mandatum fuit baronibus de Scaccario quod ipsos inde quietos esse faciant. Teste rege apud Merleberge xxiiij. die Julii.

Pro abbate Sancte Oside de Chiche et hominibus suis de Boysars.— Abbas Sancte Oside de Chicche solvit in garderoba P. Chacepork etc. apud Westmonasterium, die Jovis proxima ante Pascha, xl. solidos, ad quos homines sui de Boysars amerciati fuerunt coram marescallo regis in ultimo transitu suo per partes illas pro libertate sua male custodita; et mandatum est vicecomiti Essex' quod ipsos inde quietos esse permittat. Teste ut supra: postea mandatum est baronibus de Scaccario.

De districcione facienda super abbatissam de Berking'.—Mandatum est vicecomiti Essex quod sine dilacione distringat abbatissam de Berking' ad reddendum regi xlix. marcas et dimidiam, quas regi solvisse debuit ad mediam xlam. ultimo preteritam de tallagio super tenentes suos assesso in ultima vacacione abbacie in manu regis existentis. Teste ut supra.