Close Rolls, October 1252

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1927.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1252', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253, (London, 1927) pp. 260-265. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol7/pp260-265 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, October 1252

Mandatum est vicecomiti Buk' quod ab octabis Sancti Michaelis in quindecim die (sic) Venire faciat coram rege, ubicumque tunc fuerit in Anglia, Robertum Revel; et hoc, sicut se et terras suas diligit, non omittat. Teste rege ibidem primo die Octobris.
Idem mandatum est vicecomiti Norhampt' quia habet terras in comitatu suo.

Et sciendum e (sic).

Oliverus de Stanford' venit coram rege die Mercurii proxima post festum Sancti Michaelis, et petiit terciam partem manerii de Stanford' sibi etc. que etc. propter etc. versus Mariam que fuit uxor P. de Stanford', ut dicitur. Et mandatum est justiciariis de Banco. Teste etc.

Matillis de Sideham attornavit coram rege loco suo Robertum de Chichemerse et Willelmum Cok', vel alterum etc. ad lucrandum etc. in loquela que est coram rege inter ipsam et Henricum de Huntedon' et Andream le Rus de placito transgressionis.

[m. 3d.]

Rex dedit respectum Simoni de Bosco Roardi de milicia sua usque ad Natale Domini proximo futurum. Et mandatum est vicecomiti Bed'. Teste rege apud Wind' iij. die Octobris.

Isti habent quietanciam de communi sumonicione in comitatu Oxon', et querantur alii qui habent eandem quietanciam paulo superius:—Guido de Rocheford'. Nicholaus de Yetingden'. Johannes de Frethorn' et Henricus de Humland. Comes Glouc'. Stephanus Bauzan. Matheus de Charnel'. Matheus de Charnel' (sic).

De attornato.—Katerina de Hunlaeside attornavit coram rege Radulfum de Cokleberuue et Willelmum le Clerk' de Hundlaweside, vel alterum etc. ad lucrandum etc. in loquela que est coram rege inter ipsam Katerinam et Walterum Galun et Ricardum de Lanc' de placito transgressionis.

Priorissa de Westuuode de comitatu Wygorn' attornavit coram rege Elyam, priorem ejusdem domus, et Nicholaum le Clerk', vel alterum etc. ad lucrandum etc. in loquela que est coram rege inter ipsam priorissam et ballivos del Wyz de placito transgressionis.

Mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Oxon' quod cartas abbatis et conventus Westmonasterii de libertatibus quas habent a rege et predecessoribus suis regibus Anglie coram eis legi, et libertates in eis contentas firmiter observari, faciant. Teste rege apud Westmonasterium ix. die Octobris.

Mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hibernie, quod David de Clokar' episcopo, in loquelis motis in curia regis coram justiciariis itinerantibus in Hibernia, vel aliis justiciariis in (Hibernia cancelled) eadem terra inter ipsum episcopum et R. Armacanum archiepiscopum, Robertum Alman, et Beatricem filiam Hugonis Tyrel, de quibusdam terris quas idem episcopus versus eos petit, plenam et celerem justiciam exhiberi faciat, prefigens eis diem in loquelis predictis de sex septimanis in sex septimanas. Teste ut supra.

Noverint universi quod, cum lis mota esset inter dominum abbatem et conventum Malmesbur' ex parte una et Willelmum Hasard' ex altera de feodo coquine, tam abbatis quam conventus de virorum prudentum consilio lis in hunc modum conquievit; videlicet quod predictus abbas pro se et conventu suo concessit predicto Willelmo et heredibus suis ut per totum annum percipiat de coquina conventus totum feodum tam de carne quam piscibus, excepta ragana, scilicet colla et esklenkas boum, colla multonum, colla et caudas eschinarum porcorum, capita hakarum et plaiciarum, caudas salmonum per extremum nodum: de coquina abbatis percipient dicti Willelmus et heredes sui a festo Omnium Sanctorum usque ad Natale Domini medietatem feodi coquine sue, scilicet de bobus, multonibus et porcis tantum sicut consueverunt et sicut prescriptum est; ita scilicet quod prefatus Willelmus et heredes sui, per se vel per competentem servientem, sint ad lardarium abbatis et conventus faciendum. In cujus rex testimonium hoc scriptum in modo cyrographi inter eos est confectum, sigillo abbatis et prefati Willelmi alternatim roboratum. Hiis testibus, dominis Rogero de Dauntes', Ada de Periton', Milone de Morlegh', Philippo de Cerne, magistro Ricardo de Kardevill', Waltero Galun, ballivo domini R. comitis Cornubie, H. de Malo Lacu, quorum signa in testimonium huic scripto sunt appensa.

Quia rex accepit per inquisicionem quam coram eo fieri precepit, quod Gregorius le Sumenur, Robertus garcio ejus, Nicholaus filius capellani de Hardeneys, Willelmus filius sumonitoris, Elyas de Wytington', Ricardus, clericus de Whytington', et Henricus de Berdelle interfecerunt priorem de Campania, ita quod culpabiles sunt de morte ejusdem prioris, mandatum est vicecomiti Hereford' quod ipsos Gregorium, Robertum, et alios interrogari faciat in comitatu suo, de comitatu in comitatum, donec secundum consuetudinem terre regis utlagentur. Teste ut supra. Per R. Waler'.

Isti ceperunt in ballium Petrum de Horepol ad habendum ipsum coram justiciariis proximo itineraturis in comitatu Essex' et ad standum recto coram eisdem de morte hominis, unde rettatus est; Robertus Basset, Willelmus de Insula, Simon de Maideuuell, Philippus filius Roberti de Norhampt' et Thomas Gulafre de comitatu Norhampt'.

Mandatum est vicecomiti Devon' quod fieri faciat perambulacionem inter terram Murielle de Boulay in Brictestowe et terram Laurencii filii Ricardi in Orcherd, quia uterque etc. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Octobris.

Memorandum quod Egidius de Erdinton', decanus ecclesie de Wulvrenehampt', et Otewy Purcel consenserunt coram rege in quandam perambulacionem faciendam inter terram predicti decani et capituli sui de Hulton' et terram predicti Otuwy in Shareweshulf, set non habuerunt breve de perambulacione illa facienda, quia canonicus, ad cujus prebendam terra de Hulton' pertinet, non fuit presens: et, cum venerit et fuerit presens et consenserit, fiet breve.

Mandatum est vicecomiti Suhampt' et Petro de Lond' clerico quod pontes et cleias ad opus regis decetero fieri non faciant, set eas qui facti sunt salvo custodiri faciant donec aliud inde preceperimus. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Octobris.

Rex dedit respectum Roberto filio Walteri de se milite faciendo usque ad festum Sancti Michaelis. Et mandatum est vicecomiti Norhampt' quod ipsum interim propter hoc non distringat. Teste ut supra.

Mandatum est maiori et vicecomitibus Lond' quod publice clamari et firmiter prohiberi faciant per totam civitatem regis London' quod nullus mercator extraneus merces suas hospitari faciat tempore nocturno in civitate predicta super forisfacturam earundam mercium. Teste ut supra.

Mandatum est ballivis portus de Hasting' quod omnes naves de portu predicto, quas ad mandatum nostrum venire fecistis (sic) usque Portesmue in octabis Sancti Michaelis contra transfretacionem nostram in Wasconiam, licite a predicto portu de Portesmue recedere, et quo voluerint abire faciant, donec a rege aliud habuerint mandatum. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est ballivis portus (sic) Dovor', Rye, Rumenal, Sandwyz, Heth', Wincheles'.

Memorandum quod Willelmus Bardolf et Willelmus Lungesp' posuerunt se coram rege in inquisicione utrum idem Willelmus Bardolf vel aliquis antecessorum suorum aliquo tempore sectam facere consueverunt ad curiam ipsius W. Lungesp' pro manerio de Filligham.

Rex dedit respectum Bartholomeo de la Chapele de se milite faciendo a die Translacionis Sancti Eduuardi anno etc. xxxvij. in unum annum proximo sequentem. Et mandatum est vicecomiti Suhampt'. Teste ut supra.

Rex dedit respectum Thome de Everschi de se milite faciendo donec Baldewinus de Insula, qui est in custodia regis, arma capiat militaria. Et mandatum est vicecomiti Suht' etc.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Sumers'.

Isti habent quietanciam de communi summonicione in comitatu Berk':—Warinus de Monte Chanis', abbatissa de Werewell', Reginaldus de Moun, abbas de Certes', abbas de Glaston', Thomas de Gymeg', Petrus de Anesy, Sibilla Giffard', Patricius de Chaurces, Johannes de Frethorn.

Mandatum est vicecomitibus Lond' quod catalla et mercandisas mercatorum tendencium versus nundinas Sancti Eduuardi de Westmonasterio, que arestari fecerunt in villa Lond' pro quadam transgressione quam eis inponunt contra consuetudinem ejusdem civitatis, eisdem mercatoribus deliberari faciant, salvis eis inde justis consuetudinibus suis. Teste rege apud Westmonasterium, xix. die Octobris.

Mandatum est vicecomiti Norhampt' quod districcionem quam faciat super Rogerum de Lyuns de se milite faciendo ponat in respectum usque in unum annum a festo Natalis Domini anno etc. xxxvij. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Kanc' quod caute et diligenter inquirat de illis qui in ballia sua incedunt armati insidiantes quibusdam malo zelo, ut dicitur, et omnes hujusmodi armatos capiat et in prisona custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

Cum ex parte burgensium de Rothelan crebras et diversas rex audierit querimonias, rex de consilio suo providit quod citra quindenam festi Sancti Hillarii proximo futuri quosdam discretos de eodem consilio ad partes illas destinabit, ita quod in eadem quindena erunt ibidem ad querimonias predictas audiendas et justiciam super hiis prefatis hominibus exibendam. Et mandatum est justiciario Cestrie quod citra terminum predictum predictos homines non molestet, nec ab aliquibus molestari permittat; vult enim rex quod omnes contenciones inter ipsum et eosdem homines subortas tunc terminentur. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est eidem pro hominibus regis de tribus cantredis.

Memorandum quod Reginaldus de Mohun habet quietanciam in omnibus comitatibus quam diu fuerit justiciarius regis foreste.

[m. 2d.]

Quia rex non perdonavit Radulfo Champeneys nisi sectam pacis que ad ipsum pertinet de morte Johannis de Coueleg', unde rettatus fuit, ita quod staret inde recto in curia regis, si quis versus eum inde loqui vellet, mandatum est vicecomiti et coronatoribus Linc' quod apellum Johannis Carbunel, domini predicti Johannis interfecti, quod facit versus eundem Radulfum et alios pro morte predicta, admittat (sic), et in eodem apello procedat secundum legem et consuetudinem regni, non obstante perdonacione antedicta. Teste etc.

Rex dedit respectum Waltero de Burgo de se milite faciendo quousque regi solverit debita in quibus regi tenetur. Et mandatum est vicecomiti Norhampt' quod ipsum interim non distringat. Teste rege apud Westmonasterium, xxiiij. die Octobris.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Linc' et Buk'.

Rex dedit respectum Willelmo filio Odenelli de Albimiaco (sic) de se milite faciendo a festo Omnium Sanctorum anno etc. xxxvij. usque ad finem duorum annorum sequencium. Et mandatum est vicecomiti Ebor'.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Leyc'.

Rex assignavit Adam de Hilton' ad videndum quod plena justicia exhibeatur more solito in curia J. Maunsell' de prepositura Beverlaci super morte cujusdam hominis. Et mandatum est eidem Ade quod ad diem quem ballivi ejusdem Johannis ei scire facient, curiam illam ingrediatur ad videndum etc. salvo jure libertatis ejusdem prepositure in pre[dictis]. Teste ut supra.

Rex dedit respectum Ade de Sumery usque a festo Omnium Sanctorum anno etc. xxxvij. in tres annos sequentes. Et mandatum est vicecomitibus Kanc' et Hertford'.

Mandatum est vicecomiti Norff' et Suff' quod distringat priorem de Bromholm ad inveniendum Radulfo de Burgo et Ricardo filio suo toto tempore vite sue victus necessaria, vel ad reddendum eidem Ricardo xx. marcas ad opus patris sui. Teste rege apud Certes' xxvij. die Octobris.

[m. 1d.]

Hybernia.—Rex J. filio Galfridi, justiciario suo Hybernie, salutem. Sciatis quod convenit coram nobis in curia nostra inter dilectum fratrem et fidelem nostrum Willelmum de Valencia et Johannam uxorem ejus, que est una heredum W. Marescalli, quondam comitis Pembr', ex una parte, et Reginaldum de Mohun et Isabellam uxorem ejus, et Johannem de Mohun et Johannam uxorem ejus, que sunt de heredibus ipsius comitis, scilicet, quod predicti Reginaldus et Isabella, Johannes et Johanna, concesserunt et dimiserunt predictis Willelmo et Johanne maneria de Fernes et de Oddo cum omnibus pertinenciis suis et cum feodis ipsos Reginaldum et Isabellam, Johannem et Johannam contingentibus in Hybernia de porcionibus terrarum et feodorum ipsorum Willelmi et Johanne et aliorum participum suorum, heredum predicti comitis, racione porcionis terre et feodorum quam predicti Reginaldus et Isabella, Johannes et Johanna habuerunt de hereditate dicti comitis in Hybernia, que assignata sunt Margarete que fuit uxor ipsius comitis in dotem, reddendo annuatim in Anglia tota vita ipsius Margarete idem Willelmus (sic) et Johanna (sic) vel heres (sic) ipsius Johanne eisdem Reginaldo et Isabelle pro hiis, que ipsos contingunt de predictis, xxx. libras; et eisdem Johanni et Johanne pro hiis, que eos contingunt de predictis, xxx. libras. Et ideo vobis mandamus quod predictis Willelmo et Johanne de predictis maneriis de Fernes et de Oddo et de predictis feodis cum omnibus pertinenciis plenam seisinam habere faciatis. Et si quid de predictis maneriis et feodis cep[eritis] a tempore quo ea cepistis in manum nostram, id eisdem Willelmo et Johanne reddi faciatis. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Octobris.

Mandatum est Eduuardo de Westmonasterio quod coronam, quam per preceptum regis fieri fecit ad opus regis Norwag', fieri faciat ampliorem et consimilem coronam fieri faciat ad opus regis, et de eodem opere, cum floribus magis levatis, et que sit de majori visu appresciari quam f . . . . que nuper . . ar . . . fuit in nundinis Sancti Eduuardi, et eam ad racionabile precium ad opus regis retineat. Teste rege apud (Wind' cancelled) Certes' xxvij. die Octobris.