Close Rolls, December 1252

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1927.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, December 1252', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253, (London, 1927) pp. 285-299. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol7/pp285-299 [accessed 25 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, December 1252

[m. 23.]

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste Essex' quod in eadem foresta faciat habere abbati Westm' iiij. damas, de dono regis. Teste rege apud Clarendon primo die Decembris. Per regem.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Shireburn' et Rogero de Ros quod faciant habere magistro Rogero Lovel, procuratori nostro in Curia Romana, robam decentem cum furura de scurellis contra instans fustum (sic) Natalis Domini, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

Pro Petro Chacepork'.—Mandatum est agistatoribus foreste de Cette quod Petrum Chacep' quietum esse faciant de quindecim solidis et quinque denariis quos ab eo exigunt pro pannagio iiijxx et xv. porcorum et xxv. purcellorum qui agistati fuerunt in predicta foresta de Cette anno etc. xxxvj. Teste ut supra. Per regem.
Eodem modo mandatum est agistatoribus foreste de Derl' quod quietum esse faciant eundem P. de iij. solidis et ij. denariis quos ab eo exigunt pro pannagio xiij. porcorum et xij. purcellorum. Teste ut supra. Per regem.

De damis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Hugonem Franciscum et Ern' Guillelmi ad capiendum ad opus regis in foresta de Gillingham decem damas. Et mandatum est custodi predicte foreste quod ipsos ad hoc admittat. Teste ut supra. Per senescallum.

De damis datis.—Mandatum est Willelmo Luvel et Henrico de Candevr', venatoribus regis, quod de damis quas capient ad opus regis in foresta de Braden' faciant habere Matheo Bezill' quatuor damas de dono regis; ita quod propter hoc numerus ferarum capiendarum ad opus regis non decrescat. Teste ut supra. Per R. Waler'.

De bissis et capriolis capiendis.—Rex mittit Robertum de Sunning', venatorem suum, ad capiendum ad opus suum in foresta de Bere iiijor bissas et iiijor capriolos. Et mandatum est custodi predicte foreste quod ipsum Robertum et quos secum adducet ad hoc admittat. Teste me ipso apud Clarend' ij. die Decembris.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum apud Clarend' quod de vinis que sunt in custodia sua faciant habere Roberto de Stopham unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra. Per H. de Wingham.

De roba data.—Mandatum est P. Chacep' quod habere faciat Fortunato de Luka unam robam sicut uni ex militibus regis contra festum Natalis Domini, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum apud Salop' quod de vinis que sunt in custodia sua faciant habere Guydoni de Rupeforti unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De Johanne Frome liberando.—Mandatum est vicecomiti Oxon' quod Johannem de Frome, clericum, captum et detentum in prisona Oxonie pro morte prioris Campan', liberari faciat P. Herefordensi episcopo vel ejus certo nuncio. Teste ut supra. Per R. Waler'.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Engleuuode quod faciat habere Martino de Sancta Cruce vj. quercus cum omnibus escaetis ad maeremium faciendum, de dono regis. Teste ut supra.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Suhampt' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere abbati et conventui de Bello Loco Regis unum dolium vini de prisa ad celebracionem divinorum in domo sua. Teste ut supra. (Cancelled) Quia aliter in rotulo de liberate.

Pro Thoma de Marisco.—Quia Thomas de Marisco non posuit se super inquisicionem per preceptum regis factam de terra quam tenuit in Longo Ponte Deverell', unde debeat seisinam suam amittere, mandatum est vicecomiti Wiltes' quod eidem Thome eandem seisinam de terra illa habere faciat quam habuit antequam dicta inquisicio facta fuisset. Teste ut supra.

De jocalibus liberatis P. Chacep'.—Mandatum est thesaurario et camerariis suis quod jocalia puerorum regis liberent P. Chacep'. Teste ut supra. Per regem.

De quodam panno faciendo.—Mandatum est Eduuardo de Westmonasterio quod fieri faciat quoddam pannum de viridi samitto ad ponendum ante altare regis contra festum Natalis Domini et bendari in circuitu de aurifrigio. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi Nove Foreste quod in eadem foresta faciat habere priori et conventui de Brommore vij. robora ad focum suum, de dono regis. Teste rege apud Brommore iij. die Decembris. Per regem.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi parci de Milcet quod in eodem parco faciat habere Roberto Waler' x. quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De vinis liberandis et cariandis usque Merleberge.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Clarend' quod de vinis que sunt in custodia sua cum festinacione liberent vicecomiti Wiltes' iiijor dolia vini carianda usque Merleberge ad opus regine, sicut rex ei injunxit. Teste ut supra. Per senescallum.

De frumento capiendo ad opus regis.—Mandatum est vicecomiti Suhampt' quod Andree Turebot et magistro Radulfo pistori, servientibus regis, sit in auxilio ad emendum et capiendum ad opus regis iiijxx quarteria frumenti et iiijxx quarteria avene contra instans festum Natalis Domini. Teste rege apud Cristescherche iiij. die Decembris. Per senescallum.

Pro Roberto de Nevill'.—Rex dedit respectum Roberto de Nevill' de custodia castri Dovor', que ab eo exigitur, usque ad octavam purificacionis Beate Marie. Et mandatum et Bertramo de Crioll' quod respectum illum ei habere faciat. Teste ut supra. Per J. Maunsell'.

De duobus doliis vini datis.—Mandatum est custodi vinorum regis apud Winton' quod de vinis que sunt in custodia sua faciat habere Willelmo de Aubuzun duo dolia vini, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De debitis cujusdam Judei levandis ad opus regis.—Quia Phillippus Luvel regi significavit quod magis esset ad commodum regis quod ad opus suum retineret terciam partem ad regem pertinentem de bonis et catallis que fuerunt Copini, Judei Oxonie, quam si alicui alii partem illam pro fine aliquo dimitteret, mandatum est eidem Philippo quod de melioribus et clarioribus debitis partem ad regem pertinentem levari faciat et regi singnificet quantum expediat regi recipere ab uxori que fuit predicti Judei vel heredibus suis de fine quem cum rege proponunt facere pro duabus partibus bonorum et catallorum predictorum et a quo vel a quibus commodum regi fuerit finem illum recipere. Teste ut supra. Per regem.

De roboribus datis.—Rex custodi Nove Foreste salutem. Precipimus tibi quod in eadem foresta facias habere priori et conventui de Cristeschirch' iiij. robora, de dono regis. Teste ut supra. Per senescallum.

Pro burgensibus de Frodesham.—Rex baronibus de Scaccario salutem. Quia accepimus per inquisicionem, quam per dilectum et fidelem nostrum Alanum la Zuche, justiciarum Cestrie, fieri fecimus, quod burgenses nostri de Frodesham talliari non debent, nec consueverunt temporibus quibus burgum (sic) de Frodesham fuit in manibus comitum Cestr', nec postquam in manum nostram devenit; vobis mandamus quod ipsos burgenses inde quietos esse faciatis. Teste ut supra. Per regem.
(In margin) Et mandatum est justiciario Cestr' quos ipsos de tallagio illo quietos esse faciat.

De providencia panis contra Natale.—Mandatum est ballivis Winton' quod in villa sua fieri faciant x. libratas boni et pulcri panis, videlicet quatuor panes ad denarium et panem illum vinire (sic) faciant in castrum Winton': ita quod sit ibi die Lune proxima ante Natale Domini. Et custum rex eis solvi faciet ibidem. Teste ut supra. Per senescallum.
Eodem modo mandatum est ballivis de Andevere de c. solidatis panis.
Et ballivis Suhampt' de c. solidatis panis.
Et de Hungerford' de c. solidatis panis.

Pro executoribus Thome de Hemegrave.—Mandatum est escaetori regis in comitatu Suff' quod, accepta sufficienti securitate ab executoribus testamenti Thome de Hemegrave de debitis regi reddendis que idem Thomas regi debuit die quo obiit, eosdem executores liberam administracionem de bonis et catallis que fuerunt ipsius Thome in ballia sua habere permittat ad execucionem testamenti sui faciendam. Teste rege apud Wimburn' v. die Decembris.
Idem mandatum est vicecomiti Suff'. Teste ut supra.

De lecto dato.—Mandatum est Ricardo de Shireburn' et Rogero de Ros quod habere faciant Henrico de Wengham pulcrum lectum et integrum cum culcitra et materacio, de dono regis. Teste ut supra. Per R. Waler'.

De caponibus mittendis usque Winton'.—Mandatum est abbati de Glastingebur' quod ijxx capones, quos ei de prestito rex habere fecit quando ultimo fuit apud Glastingbur', regi mittat, ita quod rex eos habeat apud Winton' in vigilia Natalis Domini ad ultimum. Teste ut supra. Per senescallum.

De baudekinis mittendis ad regem.—Mandatum est Ricardo de Shireburn' et Rogero scissori quod cum festinacione mittant regi x. baudekinos et xij. pannos ad aurum stragulatos liberandos in garderoba regis: ita quod rex eos habeat die Veneris proxima ante instans festum Natalis Domini, ad ultimum. Teste rege apud Wimburn' vj. die Decembris. Per regem.

De roba data.—Mandatum est eisdem quod habere faciant latori presencium quandam robam integram senescallo convenientem ad opus Roberti Waler' et sic eam inrotulari faciant. Teste ut supra. Per regem.

De terris replegiatis Johanni de Grey.—Rex replegiavit Johanni de Grey terras Alienore de Vallibus, comitisse Wintonie, quas rex capi fecit in manum suam pro eo quod se maritavit sine voluntate regis, usque ad diem sancti Hillarii, quo die mandatum est Rogero de Quency, comiti Wintonie, quod sit coram rege ad faciendum inde et emendandum quod de jure facere debebit. Teste ut supra. Per regem.

Pro executoribus Ranulphi filii Roberti.—Mandatum est escaetori regis in comitatu Norf' quod, accepta sufficienti securitate ab executoribus testamenti Ranulphi filii Roberti quod reddent regi debita, si qua regi debuit, eisdem executoribus de bonis que fuerunt ipsius Ranulphi plenam administracionem habere faciat. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est escaetori regis in comitatu Ebor'. Teste ut supra.

Pro abbate de Flexleye.—Mandatum est Reginaldo de Mohun, justiciario foreste, quod abbati de Flexleye de forgia sua que sita est infra forestam regis de Dene, quam in eadem foresta de jure habere debet et consuevit, ut dicit, eandem seisinam habere faciat qualem habuit tempore quo G. de Langel' fuit justiciarius foreste. Teste rege apud Blaneford' viij. die Decembris. Per regem.
Postea idem mandatum fuit Ernaldo de Bosco, qui statim postea factus fuit justicarius foreste citra Trent' sicut idem Reginaldus fuit. Teste etc.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Shireburn' et Rogero scissori quod habere faciant Willelmo de Chabbeneys bonam robam et plenam, videlicet tunicam, supertunicam et pallium, et utrique militum suorum robam convenientem, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.
Mandatum est eisdem quod habere faciant Bricio, nuncio majoris et communitatis Aquens', unam robam sibi convenientem, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

Pro majore et burgensibus de Drogheda.—Rex concessit majori et burgensibus de Drogheda versus Uriell' prisas vinorum regis in portu suo de Drogheda, ita quod de recto valore earundem singulis annis respondeant ad scaccarium regis Dublin' ad terminos quos justiciarius Hibernie eis dederit, donec rex aliud inde preceperit. Et mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hibernie, quod per sacramentum proborum etc. per quos etc. diligenter inquirat quantum predicte prise regis valeant per annum in omnibus exitibus; et cum per inquiscionem illam de valore prisarum illarum plenius certioratus fuerit, eas prefatis majori et burgensibus pro valore illo regi respondendo, sicut predictum est, committat, donec aliud inde rex preceperit; et eis inde sub forma illa litteras regis patentes fieri faciat. Teste rege apud Blaneford' viij. die Decembris.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Gillingham quod in eadem foresta faciat habere Radulfo de Stopham duo robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra. Per senescallum.

[m. 22.]

Pro burgensibus de Drogheda.—Monstraverunt regi burgenses sui de Drogheda versus Uriel' quod quedam terre alienate sunt a burgo regis de Drogheda et occupate super burgum illum, que pertinent ad eundem burgum: et rex eis concessit quod nomine suo placitare possint de eisdem terris alienatis et occupatis. Et mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hibernie, quod eis inde secundum leges et consuetudines terre Hibernie plenam et celerem justiciam exhiberi faciat, prefigens eis diem de mense in mensem donec inde justiciam plenius fuerint consecuti. Teste ut supra.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Shireburn' et Rogero le Taillur quod faciant habere Galfrido de Lezingn' robam integram de cameletto cum penulis de minuto vario et tribus militibus suis sicut regis; Elye de Rabain se tercio; Ebuloni de Rupeforti se altero; Johanni de Grey se quarto, et ad opus suum tres pecias; Willelmo de Fortibus se quarto; magistro Alberto robam integram de optimo cameletto vel de ponacio tincto in grein cum penula de griso ad pallium et fururis ad capam et supertunicam de bissis. Teste ut supra. Per P. Chacep'.

De operacionibus faciendis apud Westmonasterium.—Mandatum est Eduuardo de Westmonasterio quod in novo opere fabrice feretri beati Eduuardi apud Westmonasterium fieri faciat unam capellam ubi commodius fieri possit, et sit longitudinis xl. pedum et latitudinis xx. et quinque pedum, et muri sint de plastro Paris'; et depingatur in eadem capella historia Sancti Eduuardi; et bassam cameram lambruscari faciat in qua depingatur historia Sancti Eustachii, et in fenestra gabuli historia Salomonis et Marculphi. Teste rege apud Gillingham ix. de Decembris. Per regem.

De porcis datis Stephano Bauzan.—Rex dedit Stephano Bauzan duos porcos masculos que fuerunt Ade prepositi de Wotton' et qui evaserunt a foresta regis usque in parcum regis de Wudestok', ut dicitur; et mandatum est custodibus manerii de Wudestok' quod predictos porcos ei habere faciant. Teste ut supra. Per regem.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Rading' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Johanni de Frethorn unum dolium vini de dono regis. Teste rege apud Gillingham x. die Decembris. Per R. Waler'.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Lessinton', custodi foreste regis ultra Trent', quod in foresta de Gautriz faciat habere Claricie uxori Galfridi de Childewik' xij. quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra. Per R. Waler'.

De damis capiendis ad opus regis.—Mandatum est Avicie de Columbariis, custodi foreste de Cette, quod sint (sic) in auxilium Willelmo Luvel et Henrico de Caundovere ad capiendum in ballia sua xxx. damas ad opus regis. Teste ut supra. Per senescallum.

De denariis solutis in garderoba.—Agistatores foreste regis de Clarendon' solverunt in garderoba P. Chacep' custodi etc. die Mercurii proxima post festum beati Nicholai apud Gillingham xl. solidos et ij. denarios de exitibus pannagii predicte foreste; et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsos inde quietos esse faciant. Teste ut supra.

De subbosco dato.—Mandatum est custodi foreste regis de la Bere extra Winton' quod in eadem foresta faciat habere uxori Roberti Waler' lx. carettatas spinarum et subbosci de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Shireburn' et Rogero le Taillur quod Petro vadletto comitisse Provincie faciant habere unam robam contra Natale Domini vadletto competentem, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

Pro servientibus ad arma: de robis datis.—Mandatum est eisdem quod faciant habere xxxiiij. servientibus regis ad arma Lond' commorantibus robas sicut aliis servientibus regis, et robas illas appreciari et precium earundem scire faciant Ricardo Ruffo clerico regis, quia rex vult quod precium illarum computetur eis in stipendiis suis. Teste ut supra. Per regem.
Et mandatum est eidem Ricardo quod, ex quo precium illarum sciverit, illud eisdem servientibus computari faciat in liberacione stipendiorum suorum. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Reginaldo de Moun, justiciario foreste, quod in foresta de Gillingham faciat habere Johanni Maunsell' iiij. quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra. Per priorem de Novo Burgo.

De palliis datis ad robas.—Quia in alio mandato quod rex fecit Ricardo de Shireburn' et Rogero de Ros continebatur quod Elye de Rabayn, Ebuloni de Rupe Forti, Willelmo de Fortibus et Karolo de Rupe Forti facerent habere robas et nulla fiebat mencio de palliis, mandatum est eisdem Ricardo et Rogero quod singulis ipsorum, una cum robis, pallia habere faciant, ita quod quilibet ipsorum robam integram optineat. Teste rege apud Gillingham xij. die Decembris.
Eodem modo mandatum est eisdem pro Willelmo de Chabbeneys, Ebulone de Montibus, Bartholomeo Pecche et Nicholao de Molis. Teste ut supra. Per P. Chacep'.

Hybern'. Pro Ada Talebot.—Mandatum est justiciario Hibernie quod id quod Adam Talebot racionabiliter monstrare poterit se posuisse in custodia Viridis Castri regis eidem Ade allocari faciat: et pro exenniis quibus regi respexit negocia sua favorabilius expediat. Teste ut supra. Per regem.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Shireburn' et Rogero scissori quod habere faciant recluso Sancti Eustachii Turris Lond' unam robam sibi convenientem de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

Pro recluso Sancti Eustachii Turris London'.—Mandatum est Philippo Luvel quod provideat eidem recluso in terris vel redditibus unde ipse et quidam capellanus divina celebraturus possit (sic) sustentari. Teste ut supra. Per regem.

Mandatum est custodi foreste de Gillingham quod in eadem foresta faciat habere Elye de Rabayn iiij. damas de dono regis. Teste ut supra.

De providencia piscis contra Natale.—Mandatum est ballivis de Lim' quod venire faciant apud Winton' die Lune proxima ante instans Natale Dominic. hakos recentes, iiijxx cungros, de quibus xl. sint recentes et xl. pudrate, et iiijxx haddokos bonos et recentes. Et rex cum sciverit custum eis faciet allocari. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est ballivis Glouc' de viij. salmonibus, de quibus iiij. sint in pane et iiij. pudrate. Teste ut supra. Per regem et senescallum.

Pro Gilberto Salomon'.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam fieri fecit, et per inspeccionem carte Ranulfi quondam comitis Cestr' Roberto Salomon' confecte quod idem Robertus habuit de dono predicti comitis xla solidatas redditus de molendinis de Darnhale et Mackelesfeld', pro escambio feodi quod idem Robertus habuit in coquina predicti comitis de antiqua tenura, et pro terris quas tenuit de eodem comite in Normannia; et quod idem Robertus habuit et tenuit easdem xla solidatas redditus toto tempore prefati comitis et toto tempore Johannis Scotici, quondam comitis Cestr', successoris predicti comitis, et donec comitatus Cestr' cecidit in manum nostram per mortem ejusdem Johannis, et quod eedem xla solidate redditus subtracte fuerunt eidem Roberto tempore quo Johannes de Lascy, quondam comes Linc' et constabularius Cestr', fuit justiciarius Cestr' et custos ejusdem comitatus: mandatum est Alano la Zuche justiciario Cestr' quod Gilberto Salomon' filio et heredi predicti Roberti de predictis xl. solidatis redditus talem seisinam habere faciat qualem prefatus Robertus pater suus inde habuit tempore predicti Johannis. Et si aliquid in firma sua ei inde fuerit allocandum, illud ei rex faciet allocari. Teste rege apud Craneburn' ut supra xij. die Decembris. Per regem et consilium.

De damis datis.—Mandatum est Reginaldo de Moun, justiciario foreste, quod in foresta de Clive faciat habere Matillidi de Cantilupo iiij. damas de dono regis. Teste ut supra. Per R. le Noreys.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Chippeham quod in eadem foresta faciat habere Stephano Lungesp' vj. quercus ad maeremium inde faciendum de dono regis cum ramis et omnibus escaetis. Teste rege apud Clarend' xiij. die Decembris. Per regem.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Shireburn' et Rogero de Ros quod Ade Talebot militi de Hibernia faciant habere unam robam contra instans festum Natalis Domini sicut uni ex militibus regis. Teste ut supra. Per regem.

De pimento faciendo.—Mandatum est Willelmo Chubbe quod statim visis litteris istis eat usque Winton' et ad opus regis contra instans festum Natalis Domini pimentum fieri faciat, sicut fieri consuevit annis preteritis. Teste ut supra. Per senescallum.

De roboribus datis.—Mandatum est ballivo de Clarindon' quod in foresta de Bokholt faciat habere J. Maunsell' vj. robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra. Per priorem de Novo Burgo.

De quercubus datis.—Mandatum Avicie de Columbariis, custodi foreste de Cette, quod in foresta de Dierle (sic) faciat habere P. Chacep' custodi etc. duas quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Clarend' xv. die Decembris. Per R. Waler'.

Pro decano et canonicis Sarr'.—Mandatum est Ernaldo de Bosco, justiciario foreste, quod manuteneat et protegat decanum et canonicos Sarr' et homines suos in eisdem libertatibus et consuetudinibus foreste regis quibus ucusque usi sunt tempore regis et predecessorum suorum, regum Anglie. Teste ut supra. Per regem.

De quercubus datis.—Mandatum est ballivo de Clarend' quod in eadem foresta faciat habere priori de Novo Burgo duas quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra. Per R. Waler'.

Pro Poncio Blaunchard'.—Rex concessit Poncio Blaunchard cheminagium ad kariagium subbosci sui venditi de Husseburn', qui est infra metas foreste de Cette. Et mandatum est Avicie de Columbar' quod ad subboscum predictum cariandum per forestam predictam emptoribus ejusdem subbosci liberum chiminagium habere faciat. Teste ut supra. Per regem.

De denariis solutis in garderobam.—Agistatores foreste regis de la Bocholt solverunt in garderoba regis P. Chacep' custodi etc. apud Clarend' die Dominica proxima post festum Sancte Lucye Virginis c. sol. de exitibus agistamenti predicte foreste. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsos inde quietos esse faciant. Teste ut supra.

Rex mittit Phillippum de Candevere et Ricardum de Candevere, venatores suos, ad capiendum xv. bissas ad opus regis in balliva de Graveling'; et mandatum est ballivo de Clarend' quod ipsos ad hoc admittat. Teste ut supra. Per senescallum.

De ponendo per ballium.—Willelmus de Wixtouue, captus et detentus in prisona regis Eboraci pro morte Thome filii Willelmi unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Ebor' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro Fortunato de Luca.—Mandatum est vicecomiti Wiltes' quod Fortunato de Luca, infirmato apud Sarr', inveniat necessaria donec convaluerit; et rex cum sciverit custum ei faciet allocari. Teste rege apud Clarend' xvj. die Decembris. Per regem.

Pro J. filio Galfridi.—Mandatum est thesaurario et camerariis Dublin' quod audiant compotum J. filii Galfridi, justiciarii Hibernie, de expensis et misis quas idem justiciarius posuit et poni fecit in exercitu Ultonie et in castro de Maicoue firmando; et audito compoto predicto allocari faciant eidem justiciario expensas et misas predictas et id quod restat reddendum diversis mercatoribus de expensis et misis predictis eisdem mercatoribus de exitibus scaccarii reddi faciant. Teste ut supra. Per regem.

De damis datis.—Mandatum est Willelmo Luvel et Henrico de Candovere, venatoribus suis, quod in foresta de Cette capiant tres damas ad opus Sibille de Clifford, sororis P. Chacep', et eas eidem Sibille habere faciant de dono regis: ita quod numerus bestiarum quas rex capi precepit ad opus suum non decrescat. Teste ut supra.
Et mandatum est Avicie de Columbar' quod sic fieri permittat. Teste ut supra. Per priorem de Novo Burgo.

[m. 21.]

De quercubus ad palicium regis de Clarend' et ad alias operaciones regis.—Mandatum est Roberto de Stopham, ballivo de Clarend', quod de balliva de Bocholt liberari faciat magistro David, carpentario regis de Clarend', xxx. quercus ad palicium parci ibidem perficiendum, et de balliva de Graveling' xxx. quercus ad quoddam stabulum inde faciendum in castro Sarr', et coperones priorum xxx. quercuum eidem David habere faciat ad quendam rogum inde faciendum. Teste rege apud Clarendon xvj. die Decembris.

De quercubus ad operaciones de Clarend'.—Mandatum est Avicie de Columbar' quod liberari faciat eidem magistro David de ballia sua xxx. quercus ad opera de Clarend' inde perficienda. Teste ut supra.

Pro abbate de la Bruere.—Mandatum est Reginaldo de Moun, justiciario foreste, quod permittat abbatem de la Bruere habere singulis diebus duas carettas semel itinerantes ad mortuum boscum et subboscum in foresta de Whicchewode usque ad festum Sancti Hillarii anno etc. xxxvij., sicut eas habere consuevit tempore G. de Langel', justiciarii foreste. Teste ut supra. Per regem.

De denariis solutis in garderoba.—Agistatores foreste de Graveling' liberaverunt in garderoba regis P. Chacep' custodi etc. die Martis proxima post festum Sancte Lucie Virginis apud Clarend' xxxv. solidos et quinque denarios de exitibus pannagii predicte foreste. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsos inde quietos esse faciant. Teste ut supra.
Eodem die liberaverunt agistatores de defenso foreste de Melkesham et de Cufaud' in garderoba ut supra v. solidos et j. denarium. Et mandatum est baronibus ut supra. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Rokingham quod in balliva de Gatesl' faciat habere Reginaldo de Plessetis duas quercus ad maeremium cum escaetis, de dono regis. Teste ut supra. Per R. Waler'.

Hybernia pro debitis regis acquietandis.—Mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hibernie, quod de denariis receptis ad scaccarium Dublin' mitti faciat in Wasconiam denarios, quos ad partes illas rex nuper mitti mandavit; et de residuis denariis ad predictum scaccarium remanentibus acquietari faciat debita regis, in quibus tenetur diversis mercatoribus et aliis unde brevia regis recepit, quia rex vult quod predicta debita persolvantur antequam aliquos denarios ad regem mittat usque Cestr'. Teste ut supra.
Hoc idem mandatum est thesaurario et camerariis Dublin'. Teste ut supra. Per regem.

De roboribus datis.—Mandatum est Roberto de Stopham, ballivo suo de Clarend', quod in foresta de Heyuuode faciat habere priori de Motesfunte iiijor robora de dono regis. Teste rege apud Motesfunte xvij. die Decembris. Per senescallum.

Pro Roberto de Stopham.—Memorandum quod xxviijo quercus et ccc. carettate corulorum, arabulorum et spinarum vento prostrate et xxiij. quercus securi prostrate posite fuerunt partim ad focum regis in tribus adventibus suis usque Clarend' anno etc. xxxvj. et xxxvij. partim ad claudendum parcum regis ibidem per preceptum suum; et xiij. spine prostrate fuerunt ad cuneos inde faciendos ad findendum buscam. Et ideo mandatum est justiciariis proximo itineraturis in comitatu Wiltes' ad placita foreste quod propter predictas quercus et ccc. carettatas corulorum, arabulorum et spinarum et xiij. spinas non occasionetur Robertus de Stopham, tunc ballivus de Clarend', nec in aliquo sit perdens: quia de omnibus predictis rex warantus est. Teste ut supra. Per senescallum.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est Roberto de Dacre quod de vinis regis apud Suhampt' faciat habere Willelmo de Tynhide, vicecomiti Wiltes', unum dolium vini de dono regis. Teste rege apud Suhampton' xviij. die Decembris. Per R. Waler'.

De quercubus datis.—Mandatum est Reginaldo de Moun, justiciario foreste, quod in Nova Foresta faciat habere priori de Motesfunte xij. quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra. Per priorem.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Shireburne et Rogero de Ros quod Johanni, clerico Guidonis de Lezingn', faciant habere unam robam contra instans festum Natalis Domini tanquam uni ex clericis de Cancellaria regis, et Willelmo de Bor, vadletto ipsius Guidonis, unam robam sicut uni ex vadlettis regis, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De quercubus datis.—Mandatum est Reginaldo de Moun, justiciario foreste, quod in Nova Foresta faciat habere abbatisse de Rumeseye xvj. quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra. Per R. Waler'.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Shireburne et Rogero de Ros quod habere faciant hac vice de gracia regis Willelmo de Aubervill', Gervasio Purcel, Herlewino le Normand et Willelmo de Blancpom', servientibus regis ad arma commorantibus in castro de Windes' in municionem ejusdem castri, quatuor robas, videlicet unicuique eorum unam, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De roboribus datis.—Mandatum est Reginaldo de Moun, justiciario foreste, quod in Nova Foresta faciat habere Fratribus Minoribus Suhampt' quatuor robora ad focum suum et quatuor quercus ad maeremium, de dono regis. Teste rege apud Bitern' xix. die Decembris. Per regem.

Pro Henrico le Cu.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri fecit quod una virgata terre cum pertinenciis quam Johannes filius Henrici tenuit in Estun', qui utlagatus est pro felonia quam fecit, extitit in manum regis per unum annum et unum diem et quod idem Johannes terram illam tenuit de Henrico le Cu, mandatum est vicecomiti Oxon' quod eidem Henrico plenam seisinam de terra predicta habere faciat. Teste ut supra.

Pro abbate de Loco Sancti Eduuardi.—Rex concessit abbati et conventui de Loco Sancti Eduuardi per cartam suam quod omnes terre sue quas habent in foresta regis sint deaforestate, et etiam quod canes sui non expeditentur; et mandatum est Reginaldo de Moun, justiciario foreste, quod cartam suam coram eo legi et teneri faciat. Teste rege apud Wautham xx. die Decembris. Per regem.

Pro decano et capitulo Linc'.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri fecit quod Johannes le Clerc, captus et detentus in prisona Linc' pro receptamento latronum, tenuit unum mesuagium cum pertinenciis in ballio castri Linc' de decano et capitulo Linc' pro voluntate ipsorum decani et capituli de anno in annum et non in feodo; mandatum est vicecomiti Linc' quod eisdem decano et capitulo de eodem mesuagio cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat, salvo jure cujuslibet in eodem mesuagio inpostterum. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Lezingn'.—Mandatum est vicecomiti Surr' quod, si maneria de Waleton' et Euuell' fuerint aliquo tempore maneria predecessorum regis regum Angl' et consueverint talliari, quando rex talliari fecit dominica sua, tunc Galfridum de Lezingn' talliare permittat maneria supradicta et tallagium illud ei habere faciat. Teste ut supra. Per regem.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Shireburn' et Rogero scissori quod habere faciant Nicholao Mutun, militi et nuncio Ducis Brnesuuyc' (sic), unam robam plenam, videlicet tunicam, supertunicam et pallium cum penula de minuto vario, et tribus vadlettis suis tres robas sicut vallettis regis, de dono regis. Teste ut supra. Per J. Maunsell'.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Cette quod in eadem foresta faciat habere magistro Johanni de Lyeth', persone ecclesie de Eneford', x. quercus ad maeremium cum omnibus escaetis suis, ubi ad majus commodum ipsius Johannis capi poterunt, de dono regis. Teste ut supra. Teste rege apud Wautham xxj. die Decembris. Per regem.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est Roberto de Dacr' quod de vinis regis apud Suhampt' faciat habere Emeryco de Sacy unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra. Per regem.
Eodem modo mandatum est eidem pro Rogero Elis de uno dolio vini dato. Teste ut supra. Per regem.

De catallis quorundam malefactorum custodiendis.—Mandatum est priori de Cruce Roesie quod quatuor equos, qui fuerunt Willelmi de Everingham et sociorum suorum detentorum in prisona apud Crucem Roesie, ad regem mittat liberandos marescallis suis; et omnia alia bona que fuerunt eorundem liberari faciat iiij. probis et legalibus hominibus comitatuum Essex' et Hertford' per visum vicecomitis ibidem, qui regi inde respondeat ad mandatum suum. Teste rege apud Winton' xxj. die Decembris. Per regem.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario castri Bristoll' quod in bosco de Furches faciat habere ballivis Bristoll' duas quercus ad reparacionem molendinorum regis ibidem. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Venoiz, custodi foreste de Axiholt, quod in eadem foresta faciat habere archidiacono Surr' duas damas de dono regis. Teste rege apud Winton' xxv. die Decembris. Per regem.

Pro Episcopo Cycestrensi.—Mandatum est Reginaldo de Moun, justiciario foreste, quod occasione cujusdam dame, quam R. Cicestr' episcopus cepit in foresta de Savernak' in transitu suo per eandem in festo Sancti Martini proximo preterito, ipsum non occasionet vel occasionari permittat; vult enim rex ipsum episcopum inde penitus esse quietum. Teste ut supra. Per regem.

De homagio capto.—Rex cepit homagium heredum Hugonis de Saumford' de omnibus terris quas Johanna de Saumford' tenuit, quas cepit in manum regis occasione mortis ejusdem Johanne abbas de Persore; et mandatum est eidem abbati quod eisdem heredibus de omnibus terris supradictis plenam seisinam sine dilacione habere faciat. Teste ut supra.

De claustura data.—Mandatum est custodi foreste de Clarend' quod in eadem foresta faciat habere Fratribus Minoribus Sarr' xvj. carettatas clausture ad curiam suam ibidem claudendam de dono regis. Teste rege apud Winton' xxvj. die Decembris. Per regem.

De damis datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham, senescallo foreste de Rokingham, quod in foresta de Geytinton' habere faciat magistro Simoni de Wauttun' quatuor damos et octo damas vivas ad instaurandum parcum suum de Badeby, de dono regis. Teste rege ibidem xxvij. die Decembris. Per regem.

Pro heredibus W'. Marescalli.—Mandatum est abbati de Persore quod de manerio de Aure cum pertinenciis, quod cepit in manum regis, heredibus Walteri Marescalli plenam seisinam habere faciat, salvo jure cujuslibet. Teste ut supra. Per regem.

De damis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Robertum de Mares ad capiendum in parco de Geudeford' xxx. damas ad opus regis; et mandatum est custodi predicti parci quod ipsum ad hoc admittat. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Sancto Omero.—Mandatum est H. de Boun, comiti Essex' et Heref', quod de terris que fuerunt Radulfi de Thony in Elveyn Willelmo de Sancto Omero et Petronille uxori ejus, que fuit uxor predicti Radulfi, racionabile dotem assignet sine dilacione. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Lezingn'.—Mandatum est vicecomiti Cumberl' quod faciat habere Galfrido de Lezinan, fratri regis, xl. vaccas de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

Pro abbate de la Quarere.—Mandatum est captoribus vinorum regis apud Suhampt' quod libere permittant recedere navem abbatis de la Quarrere carcatam vinis, que applicuit in portu Suhampt', sine prisa, salva tamen regi prisa sua ante mastum et retro regi debita. Teste ut supra. Per regem.

Pro Laurencio Bosset.—Mandatum est vicecomiti Devon' quod diligenter inquirat ad quorum manus devenerunt bona et catalla que fuerunt in navi Clementis de Buloyne, que nuper periclitata fuit in costera Devon' apud Dertesmuth,' et in quorumcunque manus bona et catalla predicta fuerint, que ad regem pertinent racione wrecki ejusdem navis, ea habere faciat Laurencio Bosset de dono Galfridi de Lezinan, cui rex bona et catalla predicta dedit. Teste ut supra. Per H. de Wengham.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Shireburn' et Rogero de Ros quod hac vice faciant habere magistro Alano Coco unam robam de dono regis. Teste rege apud Winton' xxviij. die Decembris.

Pro hominibus de Cardigan.—Mandatum est justiciario Hibernie quod permittat homines regis de Cardigan emere in Hibernia, ubi voluerint, duas navatas bladi et alterius generis victualium ad opus suum sine impedimento hac vice ad sustentacionem suam et operariorum regis de Cardigan. Teste ut supra.

Pro Stephano Bauzan.—Rex dedit Stephano Bauzan annum et diem de terris et domibus que fuerunt Willelmi le Escrivein, qui fugit pro morte cujusdam hominis de Wuttun', et catalla ejusdem fugitivi, que cum predictis anno et die appresciata fuerunt ad duas marcas coram justiciariis qui ultimo itineraverunt in comitatii Oxon': et mandatum est vicecomiti Oxon' et coronatoribus ejusdem comitatus quod catalla illa eidem Stephano habere faciant. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Shireburn' et Rogero de Ros quod faciant habere Johanni de Aula, clerico, quem rex exibet in scolis Oxonie ad instanciam W. de Chaenny, unam robam de dono regis. Teste rege apud Winton' xxix. die Decembris.

[m. 20.]

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario Sancti Briavelli quod in foresta de Dene faciat habere Waltero Wyther duas quercus de dono regis. Teste ut supra.

De denariis solutis in garderoba.—Burgenses regis Suhampt' solverunt in garderoba regis apud Westmonasterium die Jovis proxima post festum Sancti Michaelis anno etc. xxxv. x. libras de xx. libris per quas finem fecerunt cum rege pro habenda villa sua. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsos de predictis x. libris quietos esse faciant. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Robertus filius Bricii, captus et detentus in prisona regis Cauntebr' pro morte Willelmi de la Brunne unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Cauntebr' quod ponatur per ballium.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum de Gillingham quod de vinis regis ibidem faciant habere Reginaldo de Drumare unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

Pro executoribus Petri de Goldinton'.—Mandatum est abbati de Persore quod, accepta sufficienti securitate ab executoribus Petri de Goldington' de debitis regi reddendis, sique regi debuit die quo obiit, eisdem executoribus de bonis et catallis que fuerunt ejusdem Petri ad execucionem testamenti sui faciendam liberam administracionem habere faciat. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Shireburn' et Rogero le Taillur quod faciant habere Willelmo filio Henrici unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Axiholt quod in eadem foresta faciat habere abbatisse et conventui Sancte Marie Winton' vj. quercus ad maeremium ad ecclesiam suam cooperiendam de dono nostro. Testerege apud Chauton' xxx. die Decembris.

De damis datis.—Mandatum est Reginaldo de Moun, justiciario foreste, quod in foresta de Braden' faciat habere Ricardo de Riparia iij. damas de dono regis. Teste ut supra.

Pro Radulfo filio Nicholai.—Mandatum est ballivo de Odiham quod omnes exitus manerii de Sutrop', quos ceperit de eodem manerio postquam rex concessit dilecto et fideli regis Radulfo filio Nicholai custodiam ejusdem manerii, et aliarum terrarum que fuerunt Fulconis de Coudray, sine dilacione restituat eidem Radulfo, ita quod ad regem iteratus inde clamor non perveniat. Teste rege apud Chauton' xxx. die Decembris.