House of Lords Journal Volume 22
September 1722

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

8

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 22: September 1722', Journal of the House of Lords: volume 22: 1722-1726 (1767-1830), pp. 8. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=113772 Date accessed: 01 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

September 1722

Anno 9o Georgii Regis.

DIE Martis, 4o Septembris.

Domini Temporales præsentes fuerunt:

Dux Newcastle, Camerarius.
Dux Grafton.
Comes Cadogan.
Viscount Townshend.
Ds. Carteret, Unus Primariorum Secretariorum.
Ds. Newburgh.

His Majesty having caused a Writ to be issued under the Great Seal, for the further proroguing the Parliament; the same was read, by the Clerk, as follows:

Writ for proroguing the Parliament.

"GEORGIUS R.

"Georgius, Dei Gratia, Mg næ Britanniæ, Franc. & Hib'niæ Rex, Fidei Defensor, &c. Prædilectis & Fidelibus Nostris Prælatis, Magnatibus, & Proceribus Regni Nostri Mag. Britann. ac Dilectis & Fidelibus Nostris Militibus, Civibus, Burgensibus, & Commissionariis pro Comitatibus & Burgis, dicti Regni Nostri, ad Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. Quarto Die Septembris prox. futur. tenendum, convocatis & electis, & vestrum cuilibet, Salutem. Cum Nos, pro quibusdam arduis & urgentibus Negotiis, Nos, Statum & Defensionem Regni Nostri Mag. Britann. & Ecclesiæ concernentibus, dictum Parliamentum Nostrum Decimo Die Mari ult. præterit. apud Civitatem prædict, teneri ordinayerimus; ad tractand. consentiend. & concludend. super iis quæ in dicto Parliamento Nostro tunc & ibidem proponerentur & tractarentur: Cumque Nos, per Breve Nostrum, certis de Causis & Considerationibus Nos ad hoc specialiter moventibus, dictum Parliamentum Nostrum, ab eodem Decimo Die Maii, usque ad & in Quintum Diem Junii ult. præterit.; & abinde, per al. Breve, usque ad & in Tertium Diem Julii ult. præterit.; & postea, per al. Breve, usque ad & in Secundum Diem hujus instantis Augusti; & denique, per al. Breve, usque ad & in dictum Quartum Diem Septembris, duximus prorogandum; ita quod nec vos, nec aliquis vestrum, ad dictos Dies, apud prædict. Civitatem comparere teneamini seu arctemini; volentes vos, & quemlibet vestrum, inde erga Nos penitus exonerari; &, per idem Breve, vobis, & cuilibet vestrum, ad dictum Quartum Diem Septembris, apud Civitatem præd. comparere & interesse nuperrime mandavimus, ad tractand. faciend. agend. & concludend. super iis, quæ in dicto Parliamento Nostro contigerint ordinari Quibusdam tamen certis urgentibus de Causis & Considerationibus Nos ad hoc specialiter moventibus, dictum Parliamentum Nostrum, a prædicto Quarto Die Septembris, usque Diem Martis, Nonum Diem Octobris prox. futur. ulterius duximus prorogand. ita quod nec vos, nec aliquis vestrum, ad dictum Quartum Diem Septembris, apud Civitatem præd. comparere teneamini seu arctemini; volumus enim vos, & quemlibet vestrum, inde erga Nos penitus exonerari; mandantes, &, Tenore Præsentium, firmiter injungendo præcipientes, vobis, & cuilibet vestrum, ac omnibus aliis quibus in hac Parte intersit, quod ad dictum Nonum Diem Octobris, apud Civitatem Westm. prædict. personaliter compareatis & intersitis, & quilibet vestrum compareat & intersit, ad tractand. faciend. agend. & concludend. super iis quæ in dicto Parliamento Nostro, de communi Consilio dicti Regni Nostri, (favente Deo) contigerint ordinari.

"Teste Meipso, apud Westm. Vicesimo Quinto Die Augusti, Anno Regni Nostri Nono.

"Breve ad Parliamentum ulterior. Summon. prorogand.

"Per ipsum Regem, propria Manu signat.

"Wrighte."