Rymer's Foedera with Syllabus
July-September 1397

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

1-16

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-September 1397', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 1-16. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115119 Date accessed: 29 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–September 1397

Syllabus EntryFoedera Text
July 7. Hugh de Hernorst, papal prothonotary, provost of Saintes, archdeacon of Cologne, does homage to the K. of England, who grants him an annuity of 100l. Eltham.
O. viii. 1. H. iii. p. iv. 130.
De Homagio Archidiaconi Coloniensis.
An. 21. R. 2. Ex. Orig.
Hugo DE Hernorst, Domini nostri Papae prothonotarius, Praepositus Xanctenensis, in Ecclesia Colonensi Archidiaconus,
Notum facimus universis Quòd,
Cùm, Serenissimus Princeps & Dominus noster gratiosissimus, Dominus Richardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, Dominusque Hiberniae, de speciali ejus Gratiâ ac motu proprio, Nos habere voluerit, retinuerit, & acceptaverit in Fidelem suum, homagialem Vassallum, & Consiliarium,
Dando etiam & assignando Nobis, ad Vitam nostram, in Feodum, & loco Feodi, Pensionem annuam Centum Librarum, valentium Trecenta Nobilia aurea Monetae Angliae, Nobis, seu Procuratori nostro ad id legitimo, vel certo Nuncio Quitantiam nostram sufficientem daturo, singulis Annis, Medietatem in Festo Sancti Michaelis Archangeli, & pro alia Medietate in Festo Paschae Dominicae Resurrectionis, per ipsum Dominum nostrum Regem, aut ejus nomine, in Scaccario suo, Regii Palatii Westmonasterii, prope Londoniam, Persolvendas, prout in Literis Regiis confectis desuper & nobis traditis latiùs continetur,
Hinc est quòd Nos praefato Domino nostro Regi, Fidelitatem & Homagium, in forma debita & consueta, personaliter fecimus; Promittentes, Fide mediâ, eidem Domino nostro Regi, ac etiam jurantes, ad Sancta Dei Evangelia, corporaliter per nos tacta, quòd exnunc in antea erimus sibi Fideles, Bonum suum pro viribus fideliter procurando, & Malum suum evitando, indeque ipsum avisando & praemuniendo, & Consilium suum fideliter celando, ac alia faciendo, quae & prout fidelis Vassallus, Homagialis, & Consiliarius Domino suo facere tenetur & solet, etiam contra quoscunque,
Praeterquam contra Sanctissimum Dominum nostrum Papam Bonifacium, ac ejus Canonicos Successores, & Sanctam Romanam Ecclesiam, &, Reverendissimos in Christo Patres, & Dominos nostros praecipuos ac singularissimos, Dominos Philippum de Alenconio, miseratione Divinâ, Episcopum Ostiensem, Cardinalem, & F. Archiepiscopum Coloniensem, Sacri Imperii Electorem, & per Ytaliam Archicancellarium, Ducem Westfaliae &c. necnon tàm Coloniensem, quàm omnes alias Ecclesias, in quibus sumus, & pro tempore erimus Beneficiati, quos & quas expressè excepimus in Praemissis, & excipimus per Praesentes.
In cujus rei Testimonium Sigillum nostrum, ex certa nostra scientia, Praesentibus est appensum.
Dat. in manerio Regio Eltham, Die Septima Mense Julii, Anno Domini Millesimo, Trecentesimo, Nonagesimo Septimo.
July 17. Homage done to the K. of England by Frederick abp. of Cologne, duke of Westphalia. Gadesbergh.
O. viii. 2. H. iii. p. iv. 130.
Archiepiscopi Coloniensis de Homagio.
An. 21. R. 2. Ex Autogr.
Fredericus, Dei Gratiâ, SANCTAE COLONIENSIS ECCLESIAE ARCHIEPISCOPUS, Sacri Imperii Elector, & per Italiam Archicancellarius, Dux Westfaliae &c.
Notum Facimus Universis, Quòd Nos,
Attendentes Excellentiam, Potentiam, & gloriosam Famam, Serenissimi Illustrissimique Principis & Domini nostri, Domini Ricardi, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae, Dominique Hiberniae, ipsiusque affectionem sinceram, quam ad Personam nostram gerere comprobatur, ac alia infrascripta, sponte & deliberato animo, Fecimus & Constituimus, ac facimus per Praesentes, nos praefati Domini nostri Regis Vassallum & Homagialem, ad vitam suam & nostram, sibique bonâ fide Promisimus, & promittimus per praesentes, sinceram fidelitatem, Bonum suum fideliter procurando, & de Malo suo vitando, & indè, quando nobis constiterit, ipsum avisando & praemuniendo, ac omnia & singula faciendo, quae & sicut Vassallus & Homagialis fidelis Domino suo facere tenetur & solet, ac etiam contra Ipsum & ejus Regnum ac Dominia nullatenus faciendo; quin ymmo debebimus ipsi Domino nostro Regi fideliter astare, & esse Adjutor, ipsius sumptibus & expensis, contra quoscumque Injuriatores & Inimicos suos,
(Exceptis tamen inferiùs nominatis) quotiens per ipsum Dominum nostrum Regem fuerimus desuper legittimè requisiti,
Et extunc etiam debebimus diffidare ipsos Injuriatores & Inimicos, eis palàm & publicè intimando Nos velle ipsi Domino nostro Regi assistere, ipsumque Juvare, eorum contraria voluntate quomodolibet non obstante, ac etiam Servire ipsi Domino nostro Regi, cum numero Armigerorum, Comitum, Baronum, Militum, & aliorum Militarium ac Clientum, de quo praefatus Dominus noster Rex Nos pro tempore duxerit requirendum, non tamen ultra numerum Quingentorum Lanceatorum, nisi sponte, ad majorem quantitatem nostro Regi pro tempore servire voluerimus;
Concordato tamen priùs & ante omnia, inter ipsum Dominum nostrum Regem & Nos, de Stipendiorum satisfactione hujusmodi Armigerorum singulorum, secundum conditiones & circumstantias Personarum; Insuper etiam debemus universos & singulos Subditos ipsius Domini nostri Regis, per Terras & Dominia nostra transeuntes, vel moram facientes, fideliter defendere tanquam proprios Subditos nostros, Ipsisque dare salvum conductum, si requiratur, quotiens opus erit; salvo quòd consueta Pedagia & Theolonia debitè persolvantur.
Excepimus tamen in Praemissis, & excipimus per Praesentes, sanctissimum Dominum nostrum Papam, & Sanctam Apostolicam Ecclesiam, Dominum nostrum Imperatorem, seu Regem Romanorum, quos pro tempore habemus seu habebimus pro talibus, sacrum Romanum Imperium, Dominos ejusdem Imperii Coelectores nostros; & ut tales, Dominos Jofridum Electum Maguntinum, Monaster. & Paderbernon. Episcopos; Galrensem, Juliacensem, & Montensem Duces, ejusdemque Montensis Filios, Marchiones Badensem Fratrem, & de Muerse Sororium nostrum, Clivensem & Markensem Comites, Confoederatores nostros, Civitatem nostrum Coloniensem, omnesque alios Subditos nostros & Vassallos, quorum pro tempore erimus Potentes, in Jure & Justitiâ, si praefatus Dominus noster Rex haberet agere cum illis;
Et insuper Juramentum fidelitatis & homagii hujusmodi praefato Domino nostro Regi, per Procuratores nostros ad id specialiter & plenarie constitutos, fecimus & praestitimus solempniter, in forma debita & consueta.
Et vice versa praesatus Serenissimus Princeps, Dominus noster Rex Angliae & Franciae, consideratione Praemissorum, Nobis in Feodum, & loco Feodi ad vitam nostram, de Gratia Regia speciali, concessit, dedit, & assignavit Pensionem annuam, Mille Librarum sive Trium Millium Nobilium Aureorum, Monetae Anglicanae, percipiendorum Singulis Annis ad Scaccarium Regium, in Palatio Regio Westmonasterii, juxta Civitatem Londoniensem, ad Terminos Sancti Michaelis & Paschae, per aequales Portiones;
Quam quidem Pensionem annuam Mille librarum, sive Trium Millium Nobilium, Nobis, seu nostro Procuratori sufficienter & legittimè constituto, sive certo Nuncio, sufficientem & plenariam Quitantiam nostram ipsi Domino nostro Regi daturo, realiter & cum effectu, ipse Dominus noster Rex, per Se, vel Suos, solvere promisit, etiam cum Licentia regia exportandi hujusmodi Aurum de Anglia, & aliis Dominiis ipsius Domini nostri Regis;
Quodque debebit ipse Dominus noster Rex deinceps Nos Manutenere, in Jure nostro Protegere & tueri, contra quoscunque, exceptis inferius nominatis, secundum casus emergentes, ad requisitionem nostram, prout de jure bonus Dominus Vassallum suum fidelem defendere tenetur:
Et de ampliori stabit in Gratia ipsius Domini nostri Regis, secundum casus occurrentes, dummodo tamen ipsum Dominum nostrum Regem, per Literas nostras pro tempore, certificaverimus Nos paratos submittere nos arbitrio ipsius Domini nostri Regis in Jure, parereque Juri & Justitiae coram ipso Domino nostro Rege:
Excepit tamen idem Dominus noster Rex in praemissis, Dominos nostros, Summum Pontificem, Sanctam Sedem Apostolicam, ac Regem Romanorum, quos pro tempore ipse Dominus noster Rex Angliae habet seu habebit pro talibus; ac Dominos, Regem Portugaliae, Duces Gelrensem & Juliacensem, & Rupertum Seniorem, & Rupertum Juniorem Duces Bavariae, Johannem de Insulis, Ducem & Communitatem Januensium, confoederatos Regios; ac ipsius omnia Dominia, Subditos & Vassallos quoscumque, quorum pro tempore ipse Dominus noster Rex erit Potens, in Jure & Justitia, si cum illis agere haberemus, prout haec & alia, in reversalibus Literis, ipsius Domini nostri Regis Angliae, de Pensione nostra praedicta, etiam continentur.
In quorum Testimonium Sigillum nostrum, ex certa nostra Scientia, Praesentibus duximus appendendum.
Datum in Castro nostro Gudesbergh, Anno Domini Millesimo, Trecentesimo, Nonagesimo Septimo, Die Septima Mensis Julii.
July 7. Grant of an annuity of 1,000l. to Frederick abp. of Cologne. Westm.
O. viii. 3. H. iii. p. iv. 131.
Pro dicto Archiepiscopo, de Annuitate & Auxilio.
An. 21. R. 2. Franc. 21. R. 2. m. 15.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Reverendus in Christo Pater, Fredericus Archiepiscopus Coloniensis, Apostolicae Sedis Legatus, sacri Imperii Elector, & per Italiam Archicancellarius, Dux Westfaliae, Amicus & fidelis noster carissimus, se effecerit Vassallum, & Homagialem nostrum, ad Vitam nostram & suam, Nobisque, bonâ fide, promiserit sinceram Fidelitatem, Bonum nostrum fideliter procurando, & de Malo nostro vitando, &, quando sibi inde constiterit, Nos avisando ac praemuniendo, & omnia alia & singula faciendo, quae & sicut Vassallus & Homagialis Fidelis Domino suo facere tenetur & solet,
Ac etiam contra Nos, & Regnum, ac Dominia nostra, nullatenus faciendo, quinymmo debebit nobis fideliter astare, & esse adjutor, nostris sumptibus & Expensis, contra quoscumque Injuriatores & Inimicos nostros (Exceptis tamen inferius nominatis) quotiens per nos fuerit desuper legitimè requisitus, & extunc etiam debebit diffidare ipsos Injuriatores & Inimicos, eis palam & publice intimando ipsum velle nobis assistere nosque juvare, eorum contraria voluntate quomodolibet non obstante, & etiam servire nobis cum numero Armigerorum, Comitum, Baronum, Militum, & aliorum Militarium ac Clientum, de quo ipsum pro tempore duxerimus requirendum, non tamen ultra numerum Quingentorum Lanceatorum, nisi sponte voluerit,
Concordato tamen prius & ante omnia inter nos & ipsum Archiepiscopum de Stipendiorum satisfactione hujusmodi Armigerorum singulorum secundum Conditiones & Circumstantias personarum,
Necnon debebit idem Archiepiscopus universos & singulos subditos nostros, per ejus Terras & Dominia transeuntes, seu moram facientes, fideliter defendere tanquam proprios subditos suos, ipsisque dare salvum Conductum, si requiratur, quotiens opus erit; salvo quòd consueta pedagia & Theolonia debitè persolvantur;
Excepit tamen idem Archiepiscopus in praemissis sanctissimum Dominum Papam, & Sanctam Sedem Apostolicam, Imperatorem seu Regem Romanorum, quos pro tempore habet seu habebit idem Archiepiscopus pro talibus, sacrum Romanum Imperium, ejusdem Imperii Coelectores suos, & ut tales, Jofridum de Lynyngen Electum Maguntium, Monasteriensem, & Paderburnensem, Episcopos, Gelrensem, Juliacensem, & Montenensem Duces, ejusdemque Montenensis Filios, Consanguineos nostros, Marchionem Badensem de Sar- werden. Fratrem, & de Muerse, Sororium, suos, Clivensem & Markensem Comites Confoederatos suos, Civitatem Coloniensem, omnesque alios ipsius Archiepiscopi Subditos & Vassallos, quorum pro tempore erit potens in jure & justitia, si cum illis agere haberemus, prout haec & alia in Literis Patentibus ipsius Archiepiscopi, indè confectis, Sigilloque suo roboratis & nobis traditis, pleniùs continetur,
Nos consideratione Praemissorum, & pro co quòd idem Archiepiscopus, per Procuratores suos, sufficientem Potestatem in hac parte habentes, Fidelitatem & Homagium Nobis fecit, ac hujusmodi Fidelitatis & Homagii Juramentum nobis praestitit, in Forma debita & consueta,
De Gratia nostra speciali Concessimus, dedimus, & assignavimus, Concedimus, damus, & assignamus per Praesentes, eidem Archiepiscopo, ad totam Vitam suam, in Feodum, ac loco Feodi, Pensionem Annuam, Mille Librarum sive Trium Milium Nobilium Monetae Anglicanae, percipiendam, singulis Annis, ad Scaccarium nostrum, in Palatio nostro Westmonasteriensi, juxta Civitatem nostram Londoniae, ad Terminos Sancti Michaelis & Paschae, per aequales Portiones; quam quidem Pensionem Annuam, Mille Librarum, sive Trium Milium Nobilium, eidem Archiepiscopo, seu ejus Procuratori sufficienter & legitimè constituto, sive certo Nuncio, sufficientem & plenariam Quietantiam nobis daturo, realiter & cum effectu, per Nos aut nostros solvere Promisimus, & Promittimus per Praesentes, etiam cum Licentia asportandi hujusmodi Aurum de Anglia & de aliis Dominiis nostris,
Quodque debebimus deinceps ipsum Archiepiscopum manutenere, in Jure suo protegere & tueri, contra quoscumque (exceptis inferius nominatis) secundum Casûs emergentiam, ad Requisitionem suam, prout de jure bonus Dominus Vassallum suum fidelem defendere tenetur;
Et de ampliori stabit in Gratia nostra, secundum Casus occurrentes; dummodo tamen ipse Archiepiscopus Nos pro tempore per Literas suas certificaverit se paratum submittere se Arbitrio nostro in jure, parereque Juri & Justitiae coram nobis; excepimus tamen in Praemissis, & excipimus per Praesentes, Dominum Summum Pontificem, & Sanctam Sedem Apostolicam, Regem Romanorum, quos pro tempore habemus, seu habebimus pro talibus, Regem Portugaliae, Duces Gelrensem & Juliacensem, & Rupertum Seniorem, & Rupertum Juniorem Duces Bavariae, Johannem de Insulis, Ducem & Communitatem de Janua, Confoederatos nostros, omniaque Dominia nostra, ac Subditos & Vassallos nostros quoscumque, quorum pro tempore erimus Potentes, in jure & justitiâ, si praefatus Archiepiscopus haberet agere cum illis.
In cujus rei Testimonium, has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus consignari.
Dat. apud Westmonasterium, Septimo die Julii.
Per ipsum Regem.
[July 7.] Grant of an annuity of 50 marks to Wynand de Holizheim, who has done homage to the K. of England.
O. viii. 4. H. iii. p. iv. 131.
De Homagio & Pensione.
An. 21. R. 2. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, dilectus nobis, strenuus Vir, Wynandus de Holizheim Miles, se effecerit Vassallum & Homagialem nostrum, &c. ut supra usque ibi, ultra Numerum, & tunc sic, Quadraginta Lanceatorum, &c. ut supra usque ibi, persolvant & tunc sic, excepit tamen idem Wynandus, in Praemissis, Sanctissimum Dominum Papam, & Sanctam Sedem Apostolicam Imperatorem, seu Regem Romanorum, quos pro tempore habet, seu habebit, idem Wynandus pro talibus, Sacrum Romanum Imperium, ejusdem Imperii Electores suos, & ut tales, Fredericum Archiepiscopum Coloniensem, Joffridum de Lenyngen Electum Maguntinum, Monasteriensem & Paderburnensem Episcopos, Gelrensem, Juliacensem, & Montenensem Duces, ejusdemque Montenensis Filios, Consanguineos nostros, Marchionem Badensem de Sarwerden. & de Muerse, Clivensem, & Markensem Comites, Civitatem Coloniensem, omnesque alios ipsius Archiepiscopi Subditos & Vassallos, quorum pro tempore erit potens, in jure & justitia, si cum illis agere haberemus,
Nos, pro eo quòd idem Wynandus Fidelitatem & Homagium nobis perso- naliter fecit, ac hujusmodi Fidelitatis & Homagii Juramentum &c. ut supra usque ibi, Pensionem Annuam & tunc sic, Quinquaginta Marcarum sive Centum Nobilium, Monetae Anglicanae, &c. ut supra.
Dat. ut supra.
Per ipsum Regem.
[July 7.] Similar grant to Frederic count of Moers, lord of Bare.
O. viii. 5. H. iii. p. iv. 131.
De Homagio ut supra.
An. 21. R. 2. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm spectabilis Fredericus Comes Muersensis, Dominus de Bare, Amicus & fidelis noster carissimus, &c. ut supra usque ibi, excepit tamen, & tunc sic, idem Comes in Praemissis, Archiepiscopum, & Ecclesiam Coloniensem, Duces Gelrensem & Juliacensem, Comites Clivensem, Markensem, de Sarwerden, & de Tekeneberg, ac Dominum de Heynsberg, ipsiusmet Subditos & Vassallos, &c. ut supra.
Dat. ut supra.
Per ipsum Regem.
July 9. The K. orders the bailiffs and tenants of Sevenhampton, with the hundred of Heworth, to pay to the duke of Brittany the rents and services due from 14 Sept., 2 Ric. II., to the day when Brest was surrendered to him. Westm.
O. viii. 5. H. iii. p. iv. 131.
Pro Duce Britanniae.
An. 21. R. 2. Claus. 21. R. 2. p. 1. m. 30.
Rex, omnibus Ballivis & Ministris, necnon Hominibus & Tenentibus Manerii de Sevenhampton, & Hundredi de Heworth in Comitatu Wiltesiae, Salutem.
Cùm, Quartodecimo die Septembris, Anno Regni nostri Secundo, inter alia, Terras & Tenementa, Johanni Duci Britanniae, & Johannae tunc Uxori ejus, Sorori nostrae carissimae defunctae, & Haeredibus de Corpore ipsius Ducis exeuntibus, pro & de causa Castri de Brest, quod idem Dux Nobis dedit & liberavit, Data & Concessa,
De avisamento & assensu Magni Concilii nostri, Dederimus & Concesserimus praefato Duci & Johannae tunc Uxori ejus, Manerium de Sevenhampton, cum Hundredo de Heworth, & omnibus aliis Membris ejusdem Manerii in Comitatu Wiltesiae,
Habendum & Tenendum dictis Duci & Johannae Uxori ejus, & Haeredibus de Corpore ipsius Ducis exeuntibus, de Nobis & Haeredibus nostris, per Homagium, absque aliquo Nobis aut Haeredibus nostris indè reddendo, quamdiu dictum Castrum de Brest in manu nostrâ, & Haeredum nostrorum, remaneret, & quousque Restitutio ejusdem Castri de Brest dicto Duci, seu praefatae Johannae Uxori suae, aut dictis Haeredibus ipsius Ducis, fieret, juxta tenorem certi Tractatûs, inter Nos & praefatum Ducem in hac parte habiti & concordati, prout in Literis nostris Patentibus, indè confectis, pleniùs continetur,
Vobis Praecipimus quòd eidem Duci id, quod ei a retro est, de Redditibus & Servitiis, ac omnibus aliis Oneribus, sibi per vos, a praedicto Quartodecimo die Septembris, debitis, usque ad Diem quo dictum Castrum de Brest eidem Duci, Restitutum fuerit, solvatis & satisfaciatis, juxta Tenorem Tractatûs supradicti.
Teste Rege apud Westmonasterium, Nono die Julii.
Et erat Patens.
July 11. The K. requests all princes and people to allow safe conduct to Hugh de Hernorst and Wynand de Holizheim, who are returning to their own country. Similar safe conduct, dated Westm. 14 Sept. Westm.
O. viii. 5. H. iii. p. iv. 132.
Pro Homagialibus praenotatis, de Requestu.
An. 21. R. 2. Franc. 21. R. 2. m. 14.
Rex, universis & singulis Principibus, Ducibus, Comitibus, Nobilibus, ac Populis, cujuscumque Statûs, Gradûs, Dignitatis, Nationis, Conditionis, Ritûs seu Sectae fuerint, per universum Orbem constitutis, Praesentes Literas inspecturis, Salutem in omnium Salvatore.
Universitatem Vestram multipliciter honorabilem, & quemlibet vestrûm per se, attentiùs & efficaciùs quo possumus, Tenore Praesentium, Requirimus & rogamus,
Subditis nostris mandantes,
Quatinus, Magistrum Hugonem de Hernorst, Praepositum Xanctenensem, Clericum & Consiliarium, & Wynandum de Holizheim Militem, Fideles nostros dilectos, qui per Regna, Dominia, Loca, Jurisdictiones, & Territoria vestra, pro diversis negotiis nostris expediendis, dirigunt Gressus suos in praesenti, cùm Ipsos per praedicta Regna, Do- minia, Loca, Jurisdictiones, & Territoria vestra, seu alicujus vestrûm, cum Familiaribus & Rebus suis transire, seu inibi morari contigerit, nostrae Magestatis intuitu, & harum Precum nostrarum speciali interventu, propensiùs recommendatos habentes,
Eosdem Hugonem & Wynandum, cum quibuscumque Familiaribus, Bonis, & Rebus suis, transire, reverti, ac morari liberè, & absque solutione Gabelli, Tributi, seu alterius Exactionis cujuscumque,
Et absque Aperitione Literarum, Manticarum, Balesiorum, aut Hernesiorum suorum quorumcumque, benivolè permittatis,
Non inferentes eis, nec quomodolibet inferri permittentes, in Corporibus seu Bonis eorumdem, Dampnum, Impedimentum, Violentiam, Injuriam, seu Gravamen,
Quin potius, si egeant eis, in eorum agendis, ministrare dignemini Consilium, Auxilium, & Favorem, ac Scortam, salvumque & securum Conductum, per Regna, Dominia, Loca, Jurisdictiones, & Territoria vestra, & cujuslibet vestrûm, rationabilibus Sumptibus & Expensis;
Et, si quid eis in Personis vel Rebus injuriatum fuerit, quod nollemus, id indilatè reformare curetis nostris Precibus & Amore;
Nos siquidem Subditis vestris, & cujuslibet vestrûm, cùm ad Regna seu Dominia nostra aliquis ex ipsis declinare contigerit, Favorem consimilem & majorem, si indiguerint, vel eorum aliquis indiguerit, grato animo impendere promittimus, & de facto veraciter impendemus.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus consignari.
Dat. apud Westmonasterium, undecimo die Julii.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex universis &c. ut supra usque ibi Clericum, & tunc sic, & Consiliarium nostrum, qui per Regna, &c. ut supra mutatis mutandis usque ibi, has Literas nostras Patentes, & tunc sic, per unum Annum duraturas fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus consignari.
Dat. apud Westmonasterium, decimo quarto die Septembris.
Per ipsum Regem.
July 15. The K. orders the several sheriffs throughout England to proclaim that the arrest of the duke of Gloucester, and the earls of Arundel and Warwick, was on account of their extortions and oppressions, and not on account of certain assemblies held by them, for which no one will be molested. Windsor.
O. viii. 6. H. iii. p. iv. 132.
Super Arestatione Ducis Gloucestriae, pro quiete Populi, de Proclamatione facienda.
An. 21. R. 2. Claus. 21. R. 2. p. 1. m. 26. d.
Rex Vicecomitibus Londoniae & Middlesexiae, Salutem.
Ad nostrum jam pervenit intellectum, quòd cùm Nos nuper,
De assensu carissimi Fratris nostri, Edwardi Comitis Rotelandiae, dilecti Consanguinei nostri Thomae Comitis Kantiae, Fratris nostri Johannis Comitis Huntingdoniae, dilectorum Consanguineorum nostrorum, Thomae Comitis Marescalli & Notynghamiae, Johannis Comitis Somersetiae, Johannis Comitis Sarum, & Thomae Domini le Despenser, ac dilecti & fidelis nostri Willielmi le Scrop Subcamerarii nostri,
Thomam Ducem Gloucestriae, Ricardum Comitem Arundellae, & Thomam Comitem Warrwicae, pro quampluribus Extorsionibus, Oppressionibus, Gravaminibus, & aliis Malefactis, Nobis, & Populo nostro, per ipsos perpetratis, pro Quiete & Indempnitate Populi nostri praedicti, arestari, & sub salva Custodia detineri fecimus,
Sunt quamplures credentes nos Arestationem praedictam, pro eo quòd praedicti, Dux & Comites Arundellae & Warwicae, nuper quasdam Congregationes & Equitationes infra Regnum nostrum Angliae fecerunt, fecisse, metuentesque sibi ex hac causa Impetitionem & Dampnum posse evenire,
Nos,
Pro quiete & imdempnitate, tàm omnium illorum, qui cum praefatis, Duce ac Comitibus Arundellae & Warwicae, tempore praedicto, fuerunt, quàm aliorum quorumcumque, prospicere volentes,
Vobis praecipimus, firmiter injungentes, & sub forisfactura omnium quae nobis forisfacere poteritis, quòd, in singulis locis infra Ballivam vestram, ubi melius expedire videritis, ex parte no- stra publicè proclamari faciatis, quòd Arestatio praedictorum, Ducis ac Comitum Arundellae & Warrwicae, facta existit tàm de Assensu praedictorum Comitum Rotelandiae, Kantiae, Huntyngdoniae, Marescalli, Somersetiae, & Sarum, ac praedictorum Thomae Domini le Despenser, & Willielmi, quàm de assensu, carissimorum Avunculorum nostrorum, Johannis Ducis Aquitaniae & Lancastriae, & Senescalli Angliae, & Edmundi Ducis Eborum, ac carissimi Consanguinei nostri Henrici Comitis Derbiae, postquam ipsi penes Personam nostram venerunt, pro hujusmodi Extorsionibus & Oppressionibus, ac pro quampluribus aliis, per ipsos Ducem Gloucestriae ac Comites Arundellae & Warrwicae, contra Nos, regaliam ac nostram Regiam Magestatem, factis & perpetratis, quae, in proximo Parliamento nostro, plenius erunt declarata, & non pro Congregationibus & Equitationibus hujusmodi, & quòd Intentio nostra non fuit, nec est, quòd aliquis, de Familia praedictorum Ducis Gloucestriae ac Comitum Arundellae & Warrwicae, seu illorum qui in Comitiva sua tempore Congregationis & Equitationis praedictarum, fuit, eâ occasione molestetur aliqualiter seu gravetur.
Teste Rege apud Wyndesore, decimo quinto die Julii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam, ac
Johanni Duci Aquitaniae & Lancastriae, vel ejus Cancellario in dicto Ducatu Lancastriae.
July 28. The K. orders the keepers of the peace in Sussex, Surrey, Kent, and Essex to arrest all persons who speak against the arrest of the said lords, and endeavour to rouse the people against the K. Westm.
O. viii. 7. H. iii. p. iv. 132.
Super dicta Arrestatione, de Pace custodienda.
An. 21. R. 2. Claus. 21. R. 2. p. 1. m. 25.
Rex, Custodibus Pacis suae in Comitatu Suffexiae & eorum cuilibet, Salutem.
Cùm nuper, ex assensu diversorum Magnatum & Procerum Regni nostri Angliae, Thomam Ducem Gloucestriae, Ricardum Comitem Arundellae, & Thomam Comitem Warrwicae, pro quampluribus Mesprisionibus & Oppressionibus, Nobis, & Populo nostro, factis, ac aliis, per ipsos contra Nos, & Regaliam, ac nostram Regiam Majestatem, perpetratis, arestari, & sub salva Custodia detineri fecerimus,
Jamque intellexerimus quòd sunt nonnulli de Facto nostro in hac parte non contenti, & Parti eorumdem Ducis & Comitum Adhaerentes, & se, de Villa ad Villam, & loco ad locum, infra Comitatum praedictum, divertere proponunt, quamplura Verba malivola & iniqua de Persona nostra, ac de Facto nostro praedicto, seminando, ut sic, per ea, Populum nostrum contra Nos, & dictum Factum nostrum movere, & Nobis resistere possent;
Nos,
Malitiae suae obviare, & pro quiete Populi nostri prospicere volentes,
Vobis & cuilibet vestrûm, sub Forisfactura omnium quae nobis forisfacere poteritis, Mandamus quòd omnes illos, quos inveneritis quicquam contra dictum Factum nostrum facere, movere, vel excitare, Verbo, Facto, vel Ingenio, aut aliter erga Nos quàm fidelis Ligeus noster deberet se habere, Arestetis & capiatis, & proximae Gaolae nostrae committatis, ibidem, quousque aliter pro eorum Deliberatione duxerimus demandandum, salvò & securè custodiendos & custodiri faciendos; Et hoc sub Forisfactura antedicta nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Julii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Custodibus Pacis suae in Com. Surr.
Custodibus Pacis suae in Com. Kant.
Custodibus Pacis suae in Com. Essex
.
July 19. Henry Bowet is appointed chief judge in Aquitain. Intimation thereof to the seneschal. Westm.
O. viii. 7. H. iii. p. iv. 132.
De Judice, Curiae Superioritatis in Aquitania, constituto.
An. 21. R. 2. Vasc. 21. R. 2. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Constituimus, dilectum nobis, Henricum Bowet Legum Doctorem, Principalem Judicem Curiae nostrae Superioritatis Aquitaniae, Habendum, quamdiu nobis placuerit, unà cum Vadiis, Proficuis, & Emolumentis, ad dictum Officium rationabiliter spectantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo nono die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Et Mandatum est Senescallo Ducatûs Aquitaniae, necnon universis & singulis Ligeis & Subditis Regis in eodem Ducatu, quòd eidem Henrico, tanquam Principali Judici Curiae praedictae, Intendentes sint & Consulentes, prout decet.
Dat. ut supra.
Per idem Breve.
July 20. Safe conduct for John duke of Brittany coming to England. Westm.
O. viii. 8. H. iii. p. iv. 132.
De Conductu, pro Duce Britanniae.
An. 21. R. 2. Franc. 21. R. 2. m. 14.
Rex, universis & singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & eorum Loca tenentibus, Custodibus Portuum Maris, & aliorum Locorum Maritimorum, necnon Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Praepositis, Ministris, & aliis Fidelibus & Subditis suis, tàm per Terram, quàm per Mare constitutis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, carissimus Frater noster, Johannes Dux Britanniae, in Regnum nostrum Angliae, cum Duobus Praelatis, Viginti Militibus, Decem Clericis, Quadraginta Armigeris, ac aliis Hominibus & Servientibus suis, pro certis Negotiis suis, ibidem penes Nos & Concilium nostrum ac alios prosequendis & expediendis, de Licentia nostra venire intendat,
Nos, volentes, pro Securitate & Indempnitate ipsius Ducis, Praelatorum, Militum, Clericorum, Armigerorum, ac Hominum & Servientum suorum praedictorum, in hac parte salubriter providere,
Suscepimus & per Praesentes ponimus & suscipimus ipsum Ducem, Praelatos, Milites, Clericos, Armigeros, ac alios Homines & Servientes suos praedictos, cum Equis, Hernesiis, Bonis, & aliis Rebus suis licitis quibuscumque, in dictum Regnum nostrum Angliae, tàm per Terram, quàm per Mare, veniendo, & per Villas firmatas ac alibi transeundo, ibidem morando, & exindè ad Partes proprias redeundo, in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Salvam gardiam nostram, necnon in Protectionem & Defensionem nostras speciales,
Nolentes quòd idem Dux, Praelati, Milites, Clerici, Armigeri, aut Homines seu Servientes sui praedicti, per vos, seu aliquem vestrûm, ad Sectam vel Prosecutionem alicujus Ligeorum nostrorum, seu aliorum quorumcumque, ratione Marquae seu Reprisaliae, aut cujuscumque alterius antiqui Debiti vel Contractûs, durantibus robore & beneficio Praesentium, arestentur, capiantur, nec aliqualiter imprisonentur,
Et ideò vobis, & cuilibet vestrûm Injungimus & Mandamus, quòd eidem Duci, Praelatis, Militibus, Clericis, Armigeris, aut aliis Hominibus & Servientibus suis, in dictum Regnum nostrum Angliae, tàm per Terram, quàm per Mare, veniendo, & per Villas firmatas ac alibi transeundo, ibidem morando, Negotia sua praedicta prosequendo, & exindè ad partes proprias, ut praedictum est, redeundo, in Personis, Equis, Hernesiis, aut aliis Rebus suis quibuscumque, non inferatis, vel quantum in vobis est ab alliis quomodolibet inferri permittatis, Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Arestum, Imprisonamentum, Impedimentum aliquod, seu Gravamen,
Et si quid eis, vel eorum alicui, forisfactum vel injuriatum fuerit, id eis, & eorum cuilibet, sine dilatione corrigi faciatis & debitè reformari.
In cujus &c. per Unum Annum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Julii.
Per ipsum Regem.
July 27. The K. orders the provincial chapter of Friars Preachers, about to meet at Newcastle-on-Tyne, to publish the order of parliament concerning the four orders of mendicants. Westm.
O. viii. 8. H. iii. p. iv. 133.
Pro Fratribus Ordinis Praedicatorum in Regno Angliae.
An. 21. R. 2. Claus. 21. R. 2. p. 1. m. 26.
Rex, Vicario & Diffinitoribus Capituli Provincialis, Fratrum Ordinis Praedicatorum Regni nostri Angliae, apud Novum Castrum super Tynam, in proximo celebrandi, Salutem.
Quia, Jura condere, & ea executioni debitae minimè demandare, Cassum redditur & inane,
Vobis, & cuilibet vestrûm Praecipimus, & districtius quo possumus Injungimus & Mandamus, quòd Ordina- tionem nostram, in ultimo Parliamento nostro, apud Westmonasterium tento, pro Conservatione Ordinum Quatuor Mendicantium, editam, quam vobis, sub Magno Sigillo nostro, in forma Patenti, mittimus exemplificatam, in dicto Capitulo vestro Provinciali manifestè publicetis, ac Executioni debitae demandare curetis, sub Periculo quod incumbit,
Et si aliquis Frater, dicti Ordinis infra Regnum nostrum, Gradum vel Gratiam, contra Ordinationem nostram praedictam, impetravit clam vel palam, & Gradum vel Gratiam hujusmodi resignare noluerit, juxta formam in dicta Ordinatione expressatam, & sic extra Protectionem nostram, in nostri Contemptum, manere praesumpserit:
Vobis, ac omnibus & singulis Prioribus & Conventibus dicti Ordinis, sub Forisfactura omnium quae nobis forisfacere poteritis vel poterunt, Inhibemus, nè aliquem hujusmodi Fratrem in Socium vel in Conventum vestrum recipiatis, vel recipiant, set omnes & singuli hujusmodi Fratres rebelles, Ordinationem nostram praedictam contempnentes, in stricto Carcere, sub artâ Custodiâ, sub Forisfacturâ hujusmodi detineatis, sive detineant, donec de eorum Punitione & Castigatione, pro Rebellione & Contemptu hujusmodi, aliter duxerimus ordinandum, & vobis expressiùs demandandum.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Julii.
Et erat Patens.
Aug. 10. Obligations to sir Hugh la Zouche, the abbot of Hyde, the commonalty of Cambridge, and 189 others, for various sums lent to the K. Westm.
O. viii. 9. H. iii. p. iv. 133.
De Obligationibus, super Mutuo Regi facto.
An. 21. R. 2. Pat. 21. R. 2. p. 1. m. 27.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, dilectus & fidelis noster, Hugo la Zouche Chivaler Centum Marcas Sterlingorum nobis gratis & spontè mutuaverit,
Nos,
Pro Securitate ipsius Hugonis, pro Solutione ejusdem Summae,
Fatemur Nos eidem Hugoni, in Centum Marcis praedictis, Teneri firmiter per Praesentes, quas ei solvere in Quindena Paschae proximò futura Promittimus bonâ fide.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Augusti.
Per Billam Thesaurariae.
Consimiles Literas Regis Patentes habent subscripti, de Summis subscriptis; videlicet,
Abbas de Hyda juxta Wynton, de Centum Marcis.
Major, Ballivi, & Probi Homines Villae Regis Cantabriggiae, de Centum Libris.
Rogerus de Weston Clericus, de Quadraginta Libris.
Decanus & Capitulum Ecclesiae Cathedralis Beatae Mariae Sarum, de Ducentis Marcis Sterlingorum.
Robertus Asshefeld de Com Suff. de Viginti Libris.
Willielmus Episcopus Wynton, de Mille Libris.
Johannes Scalre, Clericus Rotulorum Cancellariae Regis, de Ducentis Libris.
Semannus Tong, de Com. Kanc. de Viginti Libris.
Willielmus Prior de Ely, de Quadraginta Libris.
Probi Homines Villae de Ely, de Quadraginta Libris.
Edwardus Benstede Chivaler, de Com. Hertf. de Centum Marcis.
Johannes Sleford Clericus, de Viginti Libris.
Prior Ecclesiae Sanctae Trinitatis de Gippewico, de Quinquaginta Marcis.
Mauritius Russell Chivaler, de Com. Glouc. de Quadraginta Libris.
Major, Ballivi, & Probi Homines Civitatis Regis Wynton, de Centum Libris.
Probi Homines Villae de Hadeley, de Quadraginta Libris.
Major, Ballivi, & Probi Homines Villae Regis Suthampton, de Centum, Sexaginta, & Decem Marcis.
Ballivi & Probi Homines Civitatis Regis Cantuariae, de Centum Marcis.
Willielmus Mapell, de Villa Suthampton, de Viginti Libris.
Johannes la Warre Chivaler, de Ducentis Libris.
Probi Homines de Soca Wynton, de Quinquaginta Marcis.
Probi Homines Villae Regis Sandewici, de Centum Marcis.
Abbas de Sancta Ositha, de Quadraginta Marcis.
Probi Homines Villae de Staumford, de Centum Marcis.
Humfridus Stafford Chivaler, de Com. Dors. de Centum marcis.
Probi Homines Villarum de Grantham & Harlaxton, de Centum Marcis.
Probi Homines Villae de Bildeston, de Viginti Marcis.
Johannes Vuedale, de Com. Sutht. Armiger, de Centum Marcis.
Abbas & Conventus Sancti Edmundi de Bury, de Ducentis Marcis.
Decanus & Capitulum Ecclesiae Cathedralis Cicestr. de Quinquaginta Marcis.
Probi Homines Villae de Bury, de Centum & Sexaginta Marcis.
Henricus Popham, de Centum Marcis.
Prior de Lewes, de Quaterviginti Marcis.
Abbas & Conventus Sancti Augustini Cantuar. de Centum Marcis.
Willielmus Grevell de Campeden, de Centum Marcis.
Willielmus Prior de Sancto Neoto, de Com. Hunt. de Quadraginta Marcis.
Ballivi & Probi Homines Villae Gippewici, de Quadraginta Libris.
Stephanus Hayne de Villa Wynton, de Ducentis Marcis.
Major, & Probi Homines Civitatis Regis Cicestr. de Centum Marcis.
Johannes Abbas de Sancto Albano, de Centum Marcis.
Johannes Doreward Armiger, de Com. Essex, de Centum Marcis.
Thomas Coggeshale de Com. Essex, de Centum Marcis.
Major Ballivi, & Probi Homines Villae de Sudbury, de Quadraginta Marcis.
Probi Homines Villae de Huntyngdon, de Quadraginta Libris.
Prior de Dunstaple, de Viginti Libris.
Probi Homines Villae de Bedeford, de Quadraginta Libris.
Prior de Spaldyng, de Quadraginta Libris.
Abbas de Croyland, de Centum Marcis.
Willielmus Moigne Chivaler, de Centum Marcis.
Abbas de Oseney, de Quadraginta Libris.
Thomas Abbas de Notle, de Quadraginta Libris.
Probi Homines Villae de Lodelowe, de Quadraginta Marcis.
Johannes Prior de Bernewell, de Viginti Marcis.
Johannes Prior de Walsyngham, de Viginti Libris.
Nicholaus Brakkeley Armiger, de Viginti Libris.
Abbas de Gloucestre, de Ducentis Libris.
Ballivi, & Probi Homines Villae Gloucestr. de Ducentis Libris.
Johannes Pechel Parsona Ecclesiae de Histon, de Viginti Libris,
Walterus Clopton Chivaler, de Quingentis Marcis.
Henricus Brayn de Com. Cantebr. de Viginti Marcis.
Abbas de Wouborn, de Quadraginta Marcis.
Ballivi, & Probi Homines Villae Cirencestr. de Sexaginta Libris.
Thomas Lampit Armiger de Com. Essex, de Viginti Marcis.
Major, Ballivi, & Probi Homines Villae Norhampton, de Centum Marcis.
Prior de Lanthony, de Centum Marcis.
Probi Homines Villae de Lemyngton, de Quinquaginta Marcis.
Prior de Dunmowe, & Robertus Knechebull, de Viginti Marcis.
Andreas Alman de Com. Essex, de Viginti Libris.
Thomas Brichle de Wicham de Com. Essex, de Quinque Marcis.
Willielmus Vynter de Com. Essex, de Decem Marcis.
Abbas de Chirchesey de Quadraginta Marcis.
Richardus Rissheby de Com. Wygorn, de Quadraginta Marcis.
Prior de Wenlock de Com. Salop. de Quadraginta Marcis.
Thomas Ralegh de Farnburgh de Com. Warr. de Quadraginta Libris.
Probi Homines Villae de Lyskyred, de Decem Marcis.
Probi Homines Villae de Branktre, de Decem Marcis.
Probi Homines Villae de Lestwythyell, de Viginti Marcis.
Abbas de Tilthay de Com. Essex, de Viginti Marcis.
Probi Homines Villae de Herewych, de Decem Libris.
Ballivi & Probi Homines Villae Colcestr. de Centum Libris.
Robertus Turk Chivaler, de Com. Hertf. de Quadraginta Marcis.
Major, Aldermanni, & Comunitas Civitatis Regis Londoniae, de Decem milibus Marcarum.
Prior de Castelacre, de Quadraginta Marcis.
Robertus Knolles Chivaler, de Sexcentis Marcis.
Probi Homines Villatarum de Salle & Refham, de Quadraginta Libris.
Ballivi, & Probi Homines Civitatis Norwici, de Quingentis Marcis.
Abbas & Conventus Westm. de Centum Libris.
Major, & Probi homines Villae de Lynne, de Com. Norff. de Quadringentis Marcis.
Johannes Pryor Wygorniae, de Centum Marcis.
Prior de Ledes, in Com. Kanc. de Viginti Libris.
Magister Robertus Bradegare Parsona Ecclesiae de Holyngbourn, in Com. Kanc. de Centum Marcis.
Abbas & Conventus de Thame, de Quadraginta Marcis.
Ballivi, & Probi homines Villae de Maldon, de Quadraginta Libris.
Abbas de Leycestre, de Centum Marcis.
Decanus & Capitulum Ecclesiae Cathedralis Sancti Petri Eborum, de Centum Libris.
Prior & Conventus de Bruton, de Centum Libris.
Johannes Cassy Chivaler, Capitalis Baro de Scaccario, de Centum Marcis.
Subdecanus & Capitulum Ecclesiae Cathedralis beatae Mariae Lincoln. de Ducentis Libris.
Abbas & Conventus de Wynchecombe, de Centum Marcis.
Probi homines Villae de Sancto Batholpho, de Trescentis Libris.
Abbas & Conventus de Teukesbury, de Centum Marcis.
Abbas de Bardeney, de Centum Marcis.
Abbas de Thorney, de Quadraginta Libris.
Abbas Sancti Augustini Bristoll. de Quadraginta Libris.
Thomas Hungerford Chivaler, de Centum Marcis.
Probi homines Villae de Pountfreyt, de Quadraginta Marcis.
Abbas & Conventus de Darley, de Viginti Marcis.
Gilbertus Wace Chivaler, de Centum Marcis.
Probi homines Villae de Louth. de Quadraginta Libris.
Willielmus Wynter, de Viginti Libris.
Major, & Probi homines Villae de Thetford, de Quadraginta Marcis.
Probi homines Villae de Horncastell, de Quadraginta Libris.
Probi homines Villarum de Blakeney & Cley, de Quadraginta Libris.
Probi homines Villae de Croumere, de Quadraginta Marcis.
Major, & Probi homines Villae de Gremesby, de Quadraginta Libris.
Abbas de Cirencestr. de Centum Libris.
Abbas de Redyng, de Quinquaginta Libris.
Abbas de Milton, de Com. Dors. de Centum Marcis.
Johannes Syward, de Com. Dors. de Quadraginta Marcis.
Abbas de Welbek, de Com. Notyngh. de Viginti Libris.
Abbas de Glastyngbury, de Quingentis Marcis.
Willielmus Gryvell, de Campeden, de Ducentis Marcis.
Probi homines Villae de Causton, de Viginti Libris.
Ballivi, & Probi homines Villae de Jernemuth. de Centum Marcis.
Probi homines Villae de Abyndon, de Centum Marcis.
Ballivi, & Probi homines Villae de Scardeburgh, de Centum Marcis.
Reginaldus de Mitton de Salop, de Quadraginta Marcis.
Major, Ballivi, & Probi homines Villae de Kyngeston super Hull, de Centum Libris.
Abbas de Peterburgh, de Centum Marcis.
Abbas de Perschore, de Quadraginta Marcis.
Ballivi, & Probi homines Villae Salop, de Centum Libris.
Abbas de Wardon, de Quadraginta Libris.
Johannes Abbas de Selby, de Quadraginta Libris.
Episcopus Hereford, de Centum Marcis.
Prior Sanctae Fidis de Com. Norff. de Viginti Libris.
Probi homines Villae de Beverlaco, de Quadraginta & quinque Libris.
Abbas de Holme Sancti Benedicti, de Quinquaginta Marcis.
Prior de Norwych, de Centum Marcis.
Johannes Bittesthorn, de Com. Sutht. de Centum Marcis.
Probi homines Villae de Bath, de Viginti Libris.
Abbas Ecclesiae beatae Mariae Eborum, de Centum Marcis.
Major, & Probi homines Villae Oxon. de Quaterviginti Marcis.
Probi homines Villae de Walleys, de Quaterviginti Marcis.
Abbas de Lilleshull, de Quadraginta Marcis.
Probi homines Villae de Burton super Trentam, de Viginti Marcis.
Major, & Probi homines Civitatis Lincoln. de Ducentis Marcis.
Major, Aldermanni, & Probi homines Civitatis Eborum, de Ducentis Libris.
Willielmus Boneville Chivaler, de Centum Libris.
Major & Cives Civitatis de Hereford, de Centum Libris.
Ballivi, & Probi homines Villae de Derby, de Viginti Libris.
Probi homines Villae de Barnestaple, de Quadraginta Marcis.
Magister Willielmus Ely, Parsona Ecclesiae de Bekles, de Viginti Libris.
Probi homines Villae de Bekles, de Viginti Marcis.
Johannes Stanerton, de Quadraginta Libris.
Thomas Bolok de Com. Hertf. de Viginti Libris.
Major, & Probi homines Villae de Sarum, de Ducentis Libris.
Abbas de Kirkestall, de Viginti Libris.
Hugo Willughby, de Arnald in Com. Derb. de Quinquaginta Marcis.
Major, & Probi homines Villae de Notyngham, de Centum Marcis.
Probi homines Villae de Whiteby, de Viginti Libris.
Abbas & Conventus de Thornton, super Humbre, de Centum Marcis.
Prior Sancti Oswaldi Nostell, de Viginti Libris.
Petrus Abbas de Abyngdon, de Centum Marcis.
Thomas Adynet, de Nortlech. de Com. Glouc. de Quinquaginta Marcis.
Prior de Merton, de Quadraginta Libris.
Decanus & Capitulum, Ecclesiae Cathedralis Wellen. de Centum Libris.
Major, & Probi homines Villae Bristoll. de Octingentis Libris.
Probi homines Villae de Lavenham, de Viginti Libris.
Prior de Taunton, de Quinquaginta Marcis.
Thomas Fraunceys, de Viginti Libris.
Probi homines Villae de Barton super Humbre, de Quadraginta Marcis.
Abbas de Mochelney, de Centum Marcis.
Henricus Coton Clericus, de Viginti Marcis.
Decanus & Capitulum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli London. de Centum Marcis.
Johannes Hill, unus Justiciariorum Regis, de Sexaginta Libris.
Probi homines Civitatis Regis Wygorn. de Centum Marcis.
Abbas de Evesham, de Ducentis Marcis.
Abbas de Alhelney, de Centum Marcis.
Abbas de Sherburn, de Quadraginta Marcis.
Prior de Bathe, de Centum Marcis.
Abbas de Kaynesham, de Quadraginta Marcis.
Major, & Probi homines Villae Dovorriae, de Quadraginta Libris.
Johannes Walton, de Viginti Libris.
Major, & Probi homines Villae Leycestr. de Centum Marcis.
Major, & Probi homines Villae de Plymmuth, de Viginti Libris.
Major, & Probi homines Villae de Bodmyn, de Viginti Marcis Sterlingorum.
Abbas de Wiggemore, de Quadraginta Libris.
Probi homines Villae de Lcyhefeld, de Viginti Libris.
Johannes Henry, de Caumbrigg, de Centum Marcis.
Morganus Gogh, de Quadraginta Marcis.
Abbas de Feversham, de Viginti Libris.
Ricardus Muchedenere, de Quinquaginta Marcis.
Aug. 14. The K. desires the abps. of Canterbury and York to summon convocations for the purpose of granting a subsidy. Westm.
O. viii. 12. H. iii. p. iv. 134.
De Convocatione pro Subsidio.
An. 21. R. 2. Claus. 21. R. 2. p. 1. m. 22. d.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Th. eadem gratiâ Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem.
Quia, sicut satis clarè scitis, ad subeundum & supportandum sumptuosa & immensa onera, quae Nos, pro defensione & salvatione Regni nostri, ac Marchiarum ejusdem, necnon Ecclesiae Sanctae, facere oportebit, de bonis nostris, absque fidelium Ligeorum nostrorum adminiculo, non sufficimus, nec valemus,
Vobis, in fide & dilectione quibus nobis tenemini rogando, Mandamus, quatinus, Praemissis debito intuitu attentis & ponderatis, Suffraganeos vestros, Decanos & Priores Ecclesiarum Cathedralium, Abbates & Priores, & alios Electivos, exemptos & non exemptos, necnon Archidiaconos, Capitula, Conventus, & Collegia, totumque Clerum cujuslibet Dioecesis vestrae Provinciae, ad Comparendum coram vobis, in Ecclesia Sancti Pauli Londoniae, vel alibi prout expedire videritis, Primo Die Octobris proximo futuro, more solito, Convocari faciatis,
Et ipsos, in hac parte, ex causa praedicta ad Subsidium, in hoc casu competens & necessarium, in supportationem dictorum Onerum, nobis concedendum, eo specialiùs & efficaciùs, quo magis sciveritis aut poteritis, solicitè inducatis, & Partes vestras ad hoc diligenter & effectualiter apponatis;
Nos in Cancellaria nostra, de Quantitate Subsidii illius, & de Terminis Solutionis ejusdem, sub Sigillo vestro, distinctè & apertè, certificantes: Et hoc, sicut Nos, & Honorem nostrum, ac Salvationem & Defensionem Ecclesiae Catholicae, ac Regni nostri praedicti diligitis, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xiv die Augusti.
Consimile Breve dirigitur R. Archiepiscopo Eborum, Angliae Primati, de hujusmodi Convocatione, in Ecclesia Cathedrali beati Petri Eborum, vel alibi, Decimo Die Octobris proximò futuro facienda, sub eadem Data.
Aug. 17. The K. orders William Rikhill to go to Calais to have a conference with the duke of Gloucester. Woodstock.
O. viii. 13. H. iii. p. iv. 134.
De Colloquio cum Duce Gloucestriae habendo.
An. 21. R. 2. Pat. 21. R. 2. p. 2. m. 18. d.
Rex, dilecto & fideli suo, Willielmo Rikhill, Salutem.
Sciatis quòd, quibusdam certis de causis, assignavimus vos, ad vos, versus Villam nostram Calesii, divertendum, & Colloquium, cum Thoma Duce Gloucestriae ibidem existente, habendum, ipsumque de omnibus & singulis, quae vobis dicere sive exponere voluerit, audiendum, & Nobis indè ac de toto facto vestro in hac parte, in propria Persona nostra, ubicumque nos fore contigerit, sub Sigillo vestro, distinctè & apertè, certificandum, unà cum hoc Brevi;
Et ideo vobis Mandamus, quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini, in forma praedicta.
Damus autem Capitaneo nostro Villae praedictae, necnon universis & singulis Fidelibus & Subditis nostris, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd vobis, in executione praemissorum, Intendentes sint prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Wodestok, decimo septimo die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 20. The K. orders the several sheriffs to summon all persons bearing the K.'s livery of a Hart, and the valets of the crown, to meet him at Kingston-on-Thames on Sept. 15, to go with him to Westminster. Woodstock.
O. viii. 13. H. iii. p. iv. 135.
Pro Gerentibus Liberatam de Cervo, ad equitandum cum Rege.
An. 21. R. 2. Claus. 21. R. 2. p. 1. m. 25. d.
Rex, Vicecomiti Kantiae, Salutem.
Quibusdam certis de causis, Nos intimè moventibus, Tibi Praecipimus, districtiùs quo possumus injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Civitatibus, Burgis, Villis Mercatoriis, & aliis locis Comitatûs tui, ubi expediens fuerit & necesse, publicè ex parte nostra Proclamari facias,
Quòd Omnes & Singuli Magnates, Milites, Armigeri & alii Generosi, Liberatam nostram de Cervo gerentes, necnon Valetti nostri de Corona, ac alii Valetti quicumque, Annuitates, Vadia, seu Feoda annua de Nobis percipientes, sub Poena Imprisonamenti, ac Forisfacturae Omnium quae nobis forisfacere poterunt, sint Nobiscum, apud Kingeston super Thamisiam, Die Sabbati in Crastino Exaltationis Sanctae Crucis proximò futuro, summo mane, videlicet, quilibet eorum, juxta Statûs sui decentiam & facultates suas, sufficienter & defensabiliter arraiatus & munitus, ad Equitandum & proficiscendum nobiscum, usque ad Palatium nostrum Westmonasteriense, & ibidem, quamdiu indiguerit, & eis ex parte nostra injunctum fuerit, in Obsequio nostro moraturus; Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Wodestoke, vicesimo die Augusti.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Singulis Vicecomitibus per Angliam, mutatis mutandis, sub eadem Data
.
Aug. 21. Protection for Peter Holt, prior of S. John of Jerusalem in Ireland, going abroad on the K.'s service. Woodstock.
O. viii. 14. H. iii. p. iv. 135.
De Protectione.
An. 21. R. 2. Franc. 21. R. 2. m. 14.
Frater Petrus Holt, Prior Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem, in Terra Regis Hiberniae, qui, in obsequium Regis, versus Partes Transmarinas, profecturus est, super certis Negotiis Regis, Regem & Regnum suum tangentibus, moraturus, Habet Literas Regis de Protectione, cum Clausula Volumus, per unum Annum duraturas.
Pr. &c.
Teste Rege apud Wodestok, xxi die Augusti.
Per Billam de Privato Sigillo.
Aug. 28. Licences to the dukes of Lancaster and York, and the earl of Derby, to bring men-at-arms to Westminster at the ensuing parliament for the K.'s protection. Westm.
O. viii. 14. H. iii. p. iv. 135.
De Licentia Congregandi Homines ad Arma.
An. 21. R. 2. Pat. 21. R. 2. p. 1. m. 19.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, quibusdam certis de Causis, Nos specialiter moventibus, Concessimus & Licentiam Dedimus, Carissimo Avunculo nostro, Johanni Duci Aquitaniae & Lancastriae, quòd ipse, Trescentos Homines ad Arma, & Sexcentos Sagittarios, congregare & adunare, ac cum eis, ad proximum Parliamentum nostrum apud Westmonasterium tenendum, in Fortifficationem nostram accedere & venire, & ibidem cum eisdem Hominibus & Sagittariis, ex causa praedicta, morari possit, quousque aliud a Nobis inde habuerit in Mandatis;
Nolentes quod ipse, aut Homines seu Sagittarii praedicti, aut Servientes & Familiares sui, occasione praemissâ, per Nos, vel Haeredes nostros, seu Ministros nostros vel Haeredum nostrorum quoscumque, aliquibus futuris temporibus, impetantur, molestentur in aliquo seu graventur, set inde imperpetuum Indempnes sint & illaesi; aliquibus Statutis, Ordinationibus, Proclamationibus, aut Defensionibus, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Augusti.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis Patentes habent subscripti, de hominibus ad Arma & Sagittariis subscriptis,
Carissimus Avunculus Regis, Edmundus Dux Eborum, de Centum Hominibus ad Arma, & Ducentis Sagittariis.
Teste ut supra.
Carissimus Consanguineus Regis, Henricus Comes Derbiae, de Ducentis Hominibus ad Arma, & Quadringentis Sagittariis.
Teste ut supra.
Sept. 6. Safe conduct for Reymund viscount of Perilleux and Rodes to go to Ireland to visit the purgatory of S. Patrick. Westm.
O. viii. 14. H. iii. p. iv. 135.
De salvo Conductu, ad vistandum Purgatorium Sancti Patricii.
An. 21. R. 2. Franc. 21. R. 2. m. 11.
Rex, Universis & Singulis Constabulariis, Marescallis, Admirallis, Senescallis, Gubernatoribus, Ballivis, Praepositis, Capitaneis, Castellanis, Majoribus, Magistris, Consiliariis Civitatum, Villarum, & Castrorum, Custodibus Portuum, Pontium, & Passagiorum, ac Justiciariis, Officiariis, & Subditis suis ubilibet constitutis, & eorum Loca tenentibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, cùm, Nobilis Vir, Reymundus Vicecomes de Perilleux & de Rodes Chivaler, Camerarius carissimi Patris nostri Franciae, in Regnum nostrum Angliae venire, & per idem Regnum versus Terram nostram Hiberniae, ad Purgatorium Sancti Patricii ibidem videndum & visitandum, cum Viginti Hominibus, & Triginta Equis in Comitiva sua, transire & proficisci intendat & proponat, nostrâ Licentiâ mediante,
Nos, Contemplatione dicti Patris nostri, Volentes pro Securitate Adventûs, Passagii, & Repassagii praefati Reymundi, in hac parte, providere,
Suscepimus, & per Praesentes ponimus & suscipimus, ipsum Reymundum, infra dictum Regnum nostrum Veniendo, & per idem Regnum nostrum, versus Terram nostram praedictam, tàm per Terram, quàm per Mare, proficiscendo, & transeundo, ibidem morando, perhendinando, & exindè per dictum Regnum nostrum ad Partes suas proprias redeundo, ac Homines & Equos suos, usque ad Numerum praedictum, necnon Aurum, Argentum, Vasa, Jocalia, Manticas, Coferas, ac alia Hernesia & Bona sua quaecumque, in Salvum & Securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales:
Et ideo Vobis Mandamus, quòd eidem Reymundo, cum Hominibus, Equis, Auro, Argento, Vasis, Jocalibus, Manticis, Coferis, ac aliis Hernesiis & Bonis suis praedictis, infra dictum Regnum nostrum veniendo, & per idem Regnum nostrum versus Terram nostram praedictam, tàm per Terram, quàm per Mare, proficiscendo, & Transeundo, ibidem morando, perhendinando, & exindè per idem Regnum nostrum ad Partes suas proprias, ut praedictum est, redeundo, non inferatis, seu, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittatis Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod seu Gravamen, & si quid eis, vel eorum alicui, in Personis aut Rebus suis praedictis, forisfactum vel injuriatum fuerit, id eis, & eorum cuilibet, sine dilatione faciatis corrigi & debitè reformari.
Proviso semper quòd idem Reymundus ac Homines sui praedicti, ad Introitum suum, quorumcumque Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum firmatarum, praesentes Literas nostras de Salvo Conductu Capitaneis, Majoribus, seu Custodibus eorumdem demonstrent, ac pro Victualibus, & aliis Necessariis suis, in Regno & Terra praedictis emendis, promptas & rationabiles faciant Solutiones; & quòd dicti Homines Proditores nostri, Abjudicati, seu Banniti extra Regnum nostrum non existent.
In cujus &c. usque Festum Paschae proximo futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vj die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 21. The K. orders Thomas earl marshal, captain of Calais, to bring Thomas duke of Gloucester, imprisoned at Calais, to answer the charges of the earls of Rutland, Kent, Huntingdon, Nottingham, Somerset, and Salisbury, Thomas lord Despenser, and William le Scrop. Westm.
O. viii. 15. H. iii. p. iv. 135.
De Habendo Thomam Ducem Gloucestriae ad Parliamentum.
An. 21. R. 2. Claus. 21. R. 2. p. 1. m. 22.
Rex, Carissimo Consanguineo suo, Thomae Comiti Marescallo, Capitaneo Villae nostrae Calesii, & ejus Locum tenenti, Salutem.
Cùm,
Carissimus Frater noster Edwardus Comes Rutlandiae,
Dilectus Consanguineus noster Thomas Comes Kantiae,
Carissimus Frater noster Johannes Comes Huntyngdoniae,
Dilecti Consanguinei nostri, Thomas Comes Notynghamiae,
Johannes Comes Somersetiae,
Johannes Comes Sarum
,
Et Thomas Dominus Despenser,
Ac,
Dilectus & fidelis noster,
Willielmus Le Scrop Camerarius noster,
Coram Nobis, in praesenti Parliamento nostro, inter alios, Appellaverint Thomam Ducem Gloucestriae, in Prisona nostra, sub custodia vestra, de Mandato nostro, existentem, de diversis Proditionibus, per ipsum, & alios praedictos, contra Nos, Statum, Coronam, & Dignitatem nostram, factis & perpetratis,
Ipsique Appellantes Appellum suum praedictum se optulerint, in Parliamento nostro praedicto, secundum Legem & Consuetudinem, in Regno nostro Angliae hactenus usitatas, prosecuturi,
Nobis humiliter supplicando quatinus ipsum Ducem ad Respondendum sibi, super Appello praedicto, coram Nobis, in eodem Parliamento nostro, corporaliter venire jubere velimus,
Nos,
Supplicationi praedictae annuentes,
Vobis Mandamus, firmiter injungentes, quòd praefatum Ducem coram Nobis & Concilio nostro, in Parliamento nostro praedicto, cum omni festinatione quâ poteritis, salvò & securè venire faciatis, ad Respondendum praefatis Appellantibus, super Appello suo praedicto, secundum Legem & Consuetudinem praedictas, & ad faciendum ulterius & recipiendum quod, per Nos & dictum Concilium nostrum, in eodem Parliamento nostro, de eo tunc contigerit ordinari;
Et hoc nullatenus omittatis:
Et habeatis ibi hoc Breve.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxi die Septembris.
Per ipsum Regem & Concilium in Parliamento.
Sept. 24. The K. orders Roger de Mortimer, earl of March, lieutenant of Ireland, to proclaim that sir Thomas Mortymer must appear within 3 months to answer to the charges against him in parliament. Similar proclamation to be made by the sheriff of Kent. Westm.
O. viii. 16. H. iii. p. iv. 135.
Super Appello & Impetitionibus in Parliamento.
An. 21. R. 2. Claus. 21. R. 2. p. 1. m. 14. d.
Rex, dilecto Consanguineo & fideli suo, Rogero de Mortuo mari Comiti Marchiae, Locum nostrum tenenti in Terra nostra Hiberniae, & ejus Locum tenenti, Salutem.
Cum,
Carissimus Frater noster Edwardus Comes Rutlandiae,
Carissimus Nepos noster Thomas Comes Kantiae,
Carissimus Frater noster Johannes Comes Huntingdoniae.
Dilecti Consanguinei nostri,
Thomas Comes Notinghamiae,
Johannes Comes Somersetiae,
Johannes Comes Sarum
,
Et Thomas Dominus le Despenser,
Ac, Dilectus & Fidelis noster, Willielmus Le Scrop Camerarius noster,
Coram Nobis, in praesenti Parliamento nostro, inter alios, Appellaverint Thomam Mortymer Militem de diversis Proditionibus, per ipsum, & alios, contra Statum, Coronam, & Dignitatem nostram, factis & perpetratis.
Ac Comunitates Regni nostri Angliae, in dicto Parliamento nostro existentes, affirmantes Appellum praedictum esse bonum atque verum, praedictum Thomam Mortymer, de hujusmodi Proditionibus, in eodem Parliamento, accusaverint & impetierint,
Iidemque Appellantes Appellum suum praedictum se optulerint, in Parliamento nostro praedicto, prosecuturi,
Ipsique ac Communitates praedictae Nobis supplicaverint quatinus ipsum Thomam Mortymer ad Respondendum, super praemissis, coram Nobis & Concilio nostro praedicto, corporaliter venire jubere velimus,
Nos,
Praemissa debitè considerantes,
Et pro eo quòd, in Parliamento nostro praedicto, consideratum & declaratum existit quòd, si praedictus Thomas Mortymer coram nobis in propria persona nostra, infra Tres Menses, a Data Praesentium, ubicumque Nos infra Regnum nostrum praedictum fore contigerit, non comparuerit, nec se reddiderit ad Standum Recto super Praemissis, tunc idem Thomas Mortymer, tanquam Proditor erga Nos, & Regnum nostrum, de omnibus Articulis, in Appello praedicto contentis, sit Convictus, & quòd Omnes & Singuli, cujuscumque statûs seu conditionis fuerint, qui praefato Thomae Mortymer, post dictos Tres menses elapsos, si ipse coram Nobis, in forma praedicta, non comparuerit nec se reddiderit, Adhaerentes, Consulentes, seu Auxiliantes fuerint, & eos inde modo legitimo convinci contigerit, tanquam proditores erga Nos & dictum Regnum nostrum, similiter sint Convicti, & consimilia habeant Judicium & Poenam, volentes, tàm praedictis Appellantibus, quam praefato Thomae Mortymer, fieri quod est justum,
Vobis, sub Forisfacturâ Vitae & omnium aliorum quae nobis forisfacere poteritis, Mandamus, firmiter injungentes, quòd in singulis Civitatibus ac Burgis, & Villis Mercatoriis Terrae nostrae praedictae, publicè, ex parte nostra, Proclamari faciatis quòd idem Thomas Mortymer, in propria persona sua, sit coram nobis, in propria persona nostra, infra dictos Tres Menses, ubicumque Nos infra Regnum nostrum praedictum fore contigerit, ad standum Recto super praemissis in forma praedicta;
Et etiam Proclamari faciatis ne quis, cujuscumque statûs seu conditionis fuerit, praefato Thomae Mortymer, post dictos Tres Menses elapsos, si ipse coram Nobis & dicto Concilio nostro, in forma praedicta, non comparuerit nec se reddiderit, Adhaerens, consulens, seu auxilians existat, sub Poena superiùs specificata;
Et nichilominus praedictum Thomam Mortymer, qui se ex causa praedicta tenet, ut dicitur, Fugitivum, ubicumque inveniri poterit, in terra nostra praedicta, infra Libertates vel extra, per Corpus suum sine dilatione capi & arestari, & coram Nobis, in propria persona nostra, cum omni festinatione qua poteritis, salvò & securè corporaliter duci faciatis, ad Respondendum super praemissis, & ad faciendum & recipiendum quod de eo ordinari contigerit in hac parte:
Et Nos & Concilium nostrum Angliae de eo, quod ad praesens Mandatum nostrum duxeritis faciendum, citra finem dictorum Trium Mensium, sub sigillo vestro, distinctè & apertè, certificetis; Remittentes nobis hoc Breve.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiv die Septembris.
Per ipsum Regem & Concilium in Parliamento.
Consimile Breve, sub eadem Datâ, dirigitur Vicecomiti Kantiae.