Rymer's Foedera with Syllabus
January-June 1399

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

65-83

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1399', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 65-83. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115124 Date accessed: 02 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–June 1399

Syllabus EntryFoedera Text
1399. Jan. 14. Commission to sir Gerard Heron and John Skelton to receive the oath of the Scotch King to the truce. Coventry.
O. viii. 65. H. iii. p. iv. 154.
De Sacramento Adversarii Scotiae recipiendo.
An. 22. R. 2. Scot. 22. R. 2. m. 5.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Gerardo Heron Chivaler, & Johanni Skelton Armigero, Salutem.
Cùm nuper inter, carissimum Avunculum nostrum, Johannem Ducem Lancastriae, ac alios Commissarios nostros, ex parte nostrâ, & Ducem de Rosey, & alios Commissarios Roberti Adversarii nostri Scotiae, apud Haudenstank, certae Treugae & Guerrarum Sufferentiae, a Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, usque Festum Sancti Michaelis extunc proximò futurum acceptae fuerant, initae, & firmatae,
Ac per eosdem Commissarios pro tunc concordatum & ordinatum extiterat quòd, ad hujusmodi Treugas tenendum, observandum, & fideliter observari faciendum, Nos, in Personâ nostrâ, in Praesentiâ Commissariorum aut Nunciorum dicti Adversarii nostri, ac idem Adversarius noster, in Praesentia Commissariorum aut Nunciorum nostrorum, Diebus & Locis ad hoc concordatis, Sacramenta Corporalia praestaremus;
Vobis,
De quorum Fidelitate & Circumspectione plenam fidem gerimus,
Ad Audiendum & Videndum dictum Adversarium nostrum hujusmodi Sacramentum praestare, juxta Formam Concordiae, inter dictos Commissarios hinc indè factae & habitae, Potestatem & Mandatum speciale Damus & Committimus per Praesentes;
Vobis nichilominus mandantes quatinus de mod & formâ Praestationis hujusmodi Sacramenti, ac de omni eo quod feceritis in Praemissis, Nos, in Cancellariâ nostrâ, curetis reddere certiores.
In cujus &c.
Teste Rege apud Coventre, decimo quarto die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 20. General request for a safe conduct for Hillary de Auria, ambassador of the emperor of Constantinople, who is returning. Westm.
O. viii. 65. H. iii. p. iv. 154.
Pro Ambassiatore Imperatoris Constantinopolitani.
An. 22. R. 2. Franc. 22. R. 2. m. 6.
Rex, Universis & Singulis Regibus, Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Nobilibus, Baronibus, Dominis, Vicecomitibus, Capitaneis, Constabulariis, Gubernatoribus Vicorum, Fortalitiorum, & omnibus aliis Amicis & Benivolis nostris, ac Populis, cujuscumque Statûs, Gradûs, Dignitatis, Praeeminentiae, seu Conditionis fuerint, ad quos &c. Salutem in omnium Salvatore.
Universitatem vestram multipliciter honorabilem, & quemlibet vestrûm per Se, attentiùs & efficaciùs quo possumus, Tenore Praesentium, requirimus & rogamus quatinus, Nobilem & Circumspectum Virum, Hillarium de Auria MilItem, Ambassiatorem & Cognatum Imperatoris Constantinopolitani,
Qui penes Praesentiam nostram, pro certis Negotiis, Nobis ex parte ipsius Imperatoris explicandis, nuperimè declinavit, & versus partes suas proprias redire jam intendit,
Cùm ipsum per Regna, Dominia, & Potestates vestra, seu alicujus vestrûm transire contigerit,
Nostrae Majestatis intuitu, & harum Precum nostrarum speciali interventu, propensius recommendatum habentes,
Eundem Hillarium, cum Familiaribus, Equis, Bonis, Hernesiis, & Rebus suis quibuscumque, recipiatis, & inibi Morari, seu per eadem Regna, Dominia, & Potestates, cùm sibi placuerit, liberè & absque Impedimento seu perturbatione quacumque, redire permittatis, sine Solutione Dacii, Pedagii, Gabelli, aut aliquâ apertione Manticarum, Literarum, seu Hernesiorum suorum, necnon salvum & securum Conductum sibi, si necesse fuerit, suis Sumptibus, habere faciatis,
Non inferentes eis, nec quomodolibet inferri permittentes, in Corporibus seu Bonis eorumdem, Dampnum, &c. ut in similibus de Requestu Literis.
In cujus rei Testimonium, has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus consignari.
Dat. in Palatio nostro Westm. Vicesimo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 4. Grant to Pontius lord of Castelhou of the provostship of Dax. Westm.
O. viii. 66. H. iii. p. iv. 154.
Pro Pontio Domino de Castelhou.
An. 22. R. 2. Pat. 22. R. 2. p. 2. m. 21.
Rex, Omnibus, ad quos &c.
Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Concessimus, dilecto & fideli nostro, Pontio Domino de Castelhou Praeposituram Dax, cum Proficuis & Emolumentis eidem pertinentibus, post Decessum Willielmi de Montandre Chivaler, unà cum Herbagio, Guidonagio, & Hostagiis Civitatis nostrae Burdegaliae, simul cum Proficuis & Emolumentis eisdem pertinentibus; salvo semper jure cujuslibet in Officiis supradictis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quarto die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 6. Grant of an annuity of 500l. to Reginald, younger son of the duke of Juliers, who has done homage to the K. Westm.
O. viii. 66. H. iii. p. iv. 155.
De Retinentia & Homagio.
An. 22. R. 2. Franc. 22. R. 2. m. 6.
Rex, Omnibus, ad quos &c.
Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratiâ nostrâ speciali, & tàm pro eo quòd, carissimus Consanguineus noster, Reginaldus, Filius Junior de Julers & de Gelre, Nobis fecit Homagium, quàm pro eo quòd ipsum Reginaldum Retinuimus, penes Nos pro termino Vitae suae moraturum.
Concessimus eidem Reginaldo Quingentas Libras, percipiendas Annuatim, ad Scaccarium nostrum, durante vitâ, carissimi Consanguinei nostri, Willielmi Ducis Gelre qui nunc est,
Volentes ulteriùs quòd, si, post Mortem praefati Willielmi, praedictus Reginaldus Haeres & Dux Gelre extiterit, tunc dicta Annuitas Quingentarum Librarum omnino cesset, & quòd extunc in futurum idem Reginaldus habeat & percipiat, quolibet Anno, durante Vitâ suâ, ad Terminos Sancti Michaelis & Paschae, ad Scaccarium nostrum praedictum, Mille Libras eodem modo, quo Willielmus, nunc Dux, de Nobis percipit in praesenti, Virtute Concessionis nostrae sibi indè factae.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Sexto die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 27. The K. orders the several sheriffs to proclaim that the general pardon granted at the late parliament is prolonged till Martinmas. Westm.
O. viii. 66. H. iii. p. iv. 155.
Super Pardonationibus, de Proclamatione facienda.
An. 22. R. 2. Claus. 22. R. 2. p. 1. m. 2. d.
Rex, Vicecomiti Kantiae Salutem.
Quia Gratiam generalis Pardonationis Ligeis Regni nostri Angliae, in ultimo Parliamento nostro, Incepto apud Westmonasterium, die Lunae proximo post Festum Exaltationis Sanctae Crucis, Anno Regni nostri vicesimo primo, & apud Salopiam, usque ad Quindenam Sancti Hillarii tune proximò sequentem, Adjornato & ibidem Terminato, per Nos factam, usque ad Festum Sancti Martini in Yeme proximò futurum, de Gratiâ nostrâ speciali, duximus Prorogandam & Continuandam;
Tibi Praecipimus quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Civitatibus, Burgis, Villis Mercatoriis, ac aliis Locis Comitatûs tui, ubi meliùs expedire videris, hujusmodi Gratiam nostram, sic Prorogatam & Continuatam, publicè ex parte nostrâ Proclamari & Notificari facias.
Nolumus tamen quòd praesentis Gratiae Prorogatio, quoad illos, qui in Comitivâ Dominorum, nuper apud Haringey & Rodcotbrig, contra eorum Ligeantiam, adinvicem congregatorum, extiterunt, pro aliquibus ibidem perpetratis, se extendat; quorum Gratiam ad Personam nostram propriam omninò volumus reservari.
Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Februarii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Singulis Vicecomitibus per Angliam
.
March 2. Commission to Hugh Chadesle to provide horses for the K.'s voyage to Ireland. Westm.
O. viii. 67. H. iii. p. iv. 155.
De Equis, pro Curribus Regis, providendis.
An. 22. R. 2. Pat. 22. R. 2. p. 2. m. 13. d.
Rex, Magistro Hugoni Chadesle, Salutem.
Scias quòd assignavimus Te ad tot Equos, quot pro Curribus, Quadrigis, & Someris, pro praesenti Viagio nostro versus Terram nostram Hiberniae, necessarii fuerint, ac Hernesia & alia, pro eisdem Curribus, Quadrigis, & Someris, necessaria, pro Denariis nostris promptè solvendis, tàm infra Libertates, quàm extra (Feodo Ecclesiae duntaxat excepto) emendum & providendum;
Et ideò tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in Formâ praedictâ;
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Ministris, & aliis Fidelibus, & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Tibi, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, consulentes, & auxiliantes prout decet.
In cujus &c. usque ad Festum Sancti Michaelis proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, Secundo die Martii.
March 15. Pope Boniface [IX.] appoints John Buntingford, prior of Christchurch, London, a papal chaplain. Rome.
O. viii. 67. H. iii. p. iv. 155.
De Capellano Papae constituto.
An. 22. R. 2. Ex Autogr.
Bonifacius Episcopus, Servus Servorum Dei, Dilecto Filio, Johanni Buntyngford, Priori Prioratûs Ecclesiae Christi Londoniensis, Ordinis Sancti Augustini, Capellano nostro, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Virtutibus clarens & Meritis, sicut famae laudabilis Testimonio commendaris, illam, in nostro & Apostolicae Sedis conspectu, Gratiam meruisti, quòd Personam tuam paternâ Benivolentiâ prosequamur, & eam libenter attollamus honoris Gratiâ specialis.
Ut igitur in effectu percipias, quod suggerit nostrae mentis affectus, Te in nostrum & dictae Sedis Capellanum gratiosè recipimus, & nostrorum & dictae Sedis Capellanorum consortio favorabiliter aggregamus.
Tibique Concedimus quòd Indulgentiis, Immunitatibus, Exemptionibus, & Privilegiis, per, felicis Recordationis, Johannem xxii, & Clementem vii, Romanos Pontifices, Praedecessores nostros, Capellanis dictae Sedis concessis, uti & gaudere liberè & licitè valeas,
Piae memoriae Innocentii vi, Urbani v, Gregorii xi, & Urbani vi, Romanorum Pontificum, Praedecessorum nostrorum, atque nostris Restrictionibus, Declarationibus, Ordinationibus, Constitutionibus, Voluntatibus, & Decretis, super Indulgentiis, Immunitatibus, Exemtionibus, Privilegiis supradictis, necnon aliis in contrarium editis, non obstantibus quibuscunque;
Intendentes quòd, per hoc, Favoris Apostolici praesidia pleniùs sortiaris;
Sic igitur de bono in melius, studiis virtutum, intendas, quòd meritò, ad faciendum tibi pleniorem Gratiam, innitemur.
Nulli ergo omnino Hominum liceat, hanc Paginam nostrae Exemptionis, Aggregationis, & Concessionis, infringere &c.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Id. Martii, Pontificatûs nostri Anno Decimo.
A. de Portugruario.
Super Plicam.
Gratis de Mandato Domini nostri Papae.
G. de Pala.
Sub Filis sericis flavi rubeique Coloris
.
March 17. Protection for sir John Cobham, John Purfynt alias Purvynt, and 9 others, going with the K. to Ireland. Westm.
O. viii. 67. H. iii. p. iv. 155.
De Protectionibus, pro Comitiva Regis.
An. 22. R. 2. Pat. 22. R. 2. p. 2. m. 7.
Johannes Cobham Armiger Regis, qui, in Obsequium Regis, in Comitivâ Regis, ad partes Hiberniae profecturus est, ibidem, super salvâ Custodiâ Partium illarum, moraturus, habet Literas Regis de Protectione cum Clau- sulâ Volumus, per unum Annum duraturas.
Pr. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo die Martii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Consimiles Literas Regis de Protectione habent subscripti,
Johannes Purfynt Armiger, aliàs dictus Johannes Purvynt.
Lucas de Feltham
Armiger.
Laurentius Combe, aliàs dictus del Seller.
Ricardus Redman Miles.
Thomas Brette Miles.
Willielmus Meynell Miles.
Johannes Littelbery Miles.
Willielmus Lile Junior.
Benedictus Sely Miles.
Robertus Whyteneye Miles, Herbergiator Hospitii Regis, qui in Hospitium Regis ad partes Hiberniae profecturus est, &c.
March 18. Warrant for the provision of ships for the return home of Peter bp. of Dax, papal nuncio. Westm.
O. viii. 68. H. iii. p. iv. 155.
Pro Petro Episcopo Aquensi Nuncio Papae.
An. 22. R. 2. Franc. 22. R. 2. m. 4.
Rex, Custodibus Passagiorum omnium & singulorum Portuum Regni sui Angliae, ac aliis Ligeis & Fidelibus suis quibuscumque, ad quos &c. Salutem.
Mandamus vobis quòd, Venerabilem Patrem, Petrum Episcopum Aquensem, Nuncium, Sanctissimi in Christo Patris, Domini Bonifacii Papae Moderni, in aliquo Portuum praedictorum, ubi ipse eligere voluerit, cum suis Gentibus, Familiaribus, Jocalibus, Auro, Argento, Equis, Vesturis, Literis Cambitoriis, ac aliis Bonis, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque, absque Impedimento aliquo seu Perturbatione, & absque aliquâ Custumâ seu Solutione, ad opus nostrum pro Praemissis, seu eorum aliquo, nisi solummodo pro Mercandisis, si quas ipse aut sui Gentes & Familiares praedicti secum habuerint, solvendis, versus partes Transmarinas liberè transire permittatis;
Volumus insuper quòd praefatus Episcopus Navem aut Naves, pro Passagio suo sufficientem sive sufficientes, habeat; aliquo Aresto, indè pro Passagio nostro versus Terram nostram Hiberniae, aut aliquo Mandato nostro in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 19. Safe conduct for George de Dunbarre, son of the earl of March. Westm.
O. viii. 68. H. iii. p. iv. 155.
Pro Georgio de Dunbarre, Filio Comitis Marchiae de Scotia.
An. 22. R. 2. Scot. 22. R. 2. m. 4.
Rex, per Literas suas Patentes, usque ad Festum Sancti Petri ad Vincula proximò futurum duraturas, susccpit in salvum & securum Conductum suum, ac etiam in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Georgium de Dunbarre, Filium Comitis Marchiae de Scotiâ, ac Viginti Personas Servientes suos Equites in Comitiva sua, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo nono die Martii.
Per Billam de Privato Sigillo.
March 20. Restitution of the temporalities to John Waltam, bp. of Ossory. Westm.
O. vii. 68. H. iii. p. iv. 156.
De Restitutione Temporalium Ossorien.
An. 22. R. 2. Pat. 22. R. 2. p. 3. m. 26.
Rex, Cancellario Terrae nostrae Hiberniae, qui nunc est, & qui pro tempore fuerit, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, Ecclesiâ Ossoriensi Pastoris regimine destitutâ, eidem Ecclesiae de, dilecto nobis, Johanne Waltam, Fratre Ordinis Fratrum Hermitarum, Ordinis Sancti Augustini, in Sacerdotio constituto, providerit, ipsumque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, nobis indè directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis Renunciavit, & Gratiae nostrae humili- ter se submisit, volentes cum eo agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Episcopi, & Temporalia praedicti Episcopatûs Ossoriensis, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò vobis Mandamus quòd eidem Episcopo Temporalia praedicta, &c. prout in Literis de Restitutione.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 20. Innotescimus of the oath taken by the K. of England to the truce with Scotland. Westm.
O. viii. 69. H. iii. p. iv. 156.
De innotescendo, super Sacramento praestito.
An. 22. R. 2. Scot. 22. R. 2. m. 3.
Rex Universis, ad quorum notitiam praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm nuper, per, carissimum Avunculum nostrum, nuper Ducem Lancastriae, ac alios Commissarios nostros, pro parte nostra, & David Primogenitum Roberti Adversarii nostri Scotiae, ac Robertum Germanum suum, Duces Rothesaiae & Albaniae, ac alios Commissarios ipsius Adversarii nostri, pro parte altera, certae Treugae, a Festo Sancti Michaelis ultimo praeterito, usque ad Festum Sancti Michaelis extunc proximò futurum, apud Hawedenstank, acceptatae fuerint, initae, & firmatae,
Ac, inter alia, per eosdem Commissarios adtunc ordinatum extiterit & concordatum, quòd, ad hujusmodi Treugas tenendas & observandas, & fideliter observari faciendas, Nos, in Persona nostra propria, in praesentia Commissariorum seu Nunciorum dicti Adversarii nostri, ac idem Adversarius noster, in propriâ Personâ, in praesentiâ Commissariorum seu Nunciorum nostrorum, Diebus & Locis ad hoc concordatis, Sacramenta corporalia praestaremus,
Unde Nos, ad Instantiam & Requisitionem certorum Commissariorum seu Nunciorum dicti Adversarii nostri (videlicet) Johannis de Hamylton Militis, & Adae Forester Armigeri, specialem Commissionem habentium, ac ad nostram Praesentiam propter hoc accedentium, dictum Sacramentum, in Forma debita, Sacrosanctis Evangeliis corporaliter tactis, exhibuimus;
Et hoc omnibus, quorum interest, seu interesse poterit, innoteseimus per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 22. Commission to John bp. of S. Asaph, Edward duke of Albemarle, John earl of Salisbury, sir John Bussy, sir Henry Grene, and Lawrence Dru, to treat for peace with Scotland. Westm.
O. vii. 69. H. iii. p. iv. 156.
Commissio ad tractandum de Pace & Amicitia cum Adversario Scotiae.
An. 22. R. 2. Ex Autogr. Scot. 22. R. 2. m. 2.
Ricardus, Dei gratià, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De providâ circumspectione & industriâ Venerabilis Patris Johannis Episcopi Assavensis, ac carissimi Fratris nostri Edwardi Ducis Albae Marliae, carissimi Consanguinei nostri Johannis Comitis Sarum, necnon, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Bussy Chivaler, Henrici Grene Chivaler, & Laurentii Dru Armigeri, intimè confidentes,
Ipsos Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorum, quorum aliquem praedictorum, Episcopi, Ducis, & Comitis unum esse volumus, nostros veros & legitimos Procuratores, Negotiorum gestores, Deputatos, ac Nuncios speciales Facimus, creamus, & constituimus per Praesentes:
Dantes & concedentes eisdem Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris Auctoritatem, plenamque & liberam Potestatem, ac Mandatum, tàm generale, quàm speciale, Conveniendi, loquendi, communicandi, & tractandi, pro Nobis, & Nomine nostro, ac pro Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, & Ligeis nostris quibuscumque, cum Adversario nostro Scotiae, seu ejus in hac parte Procuratoribus, Nunciis, seu Deputatis, sufficientem Potestatem ab ipso Adversario nostro habentibus, de Pace & Concordiâ finalibus & perpetuis, inter Nos, & Haeredes nostros, pro Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, & Ligeis nostris, ex parte unâ, & ipsum Adversarium nostrum, & Haeredes suos, pro Se, Terris, Dominiis, Subditis, & Ligeis suis, ex parte alterâ, perpetuò duraturis,
Omniaque alia & singula Exercendi, faciendi, & expediendi, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint, vel etiam quomodolibet oportuna, etiamsi Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes Nos Ratum, gratum, & firmum habituros quicquid per dictos Procuratores nostros Actum, gestum, procuratumve fuerit, in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
Dat. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, in Palatio nostro Westm. vicesimo secundo die Martii, Anno Regni nostri vicesimo secundo.
Stanley.
Per ipsum Regem.
Sub Magno Sigillo Regis Angliae pendente a Cauda Pergamenae
.
March 23. Commission for the same persons to treat for a truce. Westm.
O. viii. 70. H. iii. p. iv. 156.
De Tractando super Treugis cum eodem.
An. 22. R. 2. Scot. 22. E. 2. m. 2.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis &c. ut supra usque ibi, tàm generale, quàm speciale, & tunc sic,
Tractandi cum Deputatis Adversarii nostri Scotiae in quibuscumque Locis & Placeis, quibus eis meliùs videbitur expedire,
Ac Conveniendi, dandi, concedendi, & acceptandi, pro Nobis, ac Subditis, Regnis, Terris, & Dominiis nostris, necnon Alligatis, & Benivolis nostris, ac Subditis, Terris, & Dominiis suis, cum Deputatis dicti Adversarii nostri, sufficientem Potestatem ab ipso Adversario, ac Subditis & Dominiis suis, necnon Alligatis, Amicis, & Adhaerentibus suis, ac eorum Terris & Dominiis, habentibus, de veris & firmis Treugis, ac Guerrarum Sufferentiis, & Abstinentiis generalibus vel particularibus, tàm per Terram, quàm per Mare, melioribus Formâ, modo, & conditione quibus sciverint aut poterunt, per tanti temporis Spatium, quantum eis placuerit, seu melius videbitur expedire, duraturis, cum omnibus Clausulis, Conditionibus, Modificationibus, & Circumstantiis, quae necessariae & expedientes fuerint & concordatae,
Caeteraque alia & singula Exercendi &c. ut supra usque ibi oportuna, & tunc sic, promittentes &c. ut supra.
Dat. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, in Palatio nostro Westm. vicesimo tertio die Martii.
Per ipsum Regem.
Rex eisdem Salutem.
Sciatis &c. ut supra usque ibi, Tres eorum, & tunc sic, quorum aliquem praedictorum Episcopi, Ducis, & Comitis unum esse volumus &c. ut supra.
Dat. ut supra,
Per ipsum Regem.
March 23. The K. orders the several sheriffs to summon the valets of the livery of the crown to London. Westm.
O. viii. 70. H. iii. p. iv. 156.
Pro Viagio Regis, de Proclamatione.
An. 22. R. 2. Claus. 22. R. 2. p. 2. m. 16. d.
Rex Vicecomiti Northumbriae Salutem.
Quibusdam certis de Causis, Viagium nostrum versus Terram nostram Hiberniae, Deo dante, in proximo faciendam, intimè concernentibus, tibi Praecipimus, firmiter injungentes, quòd statim, visis praesentibus, in singulis Locis in Balliva tua, ubi magis expedire videris, ex parte nostra proclamari facias,
Quòd omnes & singuli Valetti de Liberata Coronae, qui Vadia a nobis Annuatim percipiunt, sub Poena Amissionis Liberatae & Vadiorum praedictorum, versus Civitatem nostram Londoniae, cum celeritate qua decet, se trahant & festinent, ita quòd sint ibidem, coram Concilio nostro, die Mercurii in Septimana Paschae proximò futura, Prompti & Parati ad faciendum quod eis, per dictum Concilium nostrum, injungetur ex parte nostra:
Et hoc, sub periculo quod incumbit, nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Martii.
Consimilia Brevia diriguntur Singulis Vicecomitibus per Angliam.
March 24. The K. orders John Marquess of Dorset, his lieutenant in Aquitain, to compel schismatics to submit to the authority of pope Boniface IX. Westm.
O. viii. 71. H. iii. p. iv. 156.
De Compellendo Inobedientes Ducatus Aquitaniae obedire Bonefacio Papae.
An. 22. R. 2. Vasc. 22. R. 2. m. 3.
Rex, dilecto Consanguineo suo, Johanni Marchioni Dorsetiae Locum nostrum tenenti in Ducatu nostro Aquitaniae, vel ejus Locum tenenti ibidem, ac Aquitaniae & Landarum Senescallis, necnon universis & singulis aliis Officiariis & Ministris nostris Ducatûs praedicti, pro tempore existentibus, Salutem.
Ad nostrum jam pervenit intellectum quòd sunt quamplures Ligei & Subditi nostri, Dominiorum de Bearn & Marsan, ac aliorum Dominiorum nostrorum infra Ducatum praedictum, suae Salutis immemores, & Deum prae oculis non habentes, qui, Sanctissimo Patri nostro, Papae Bonefacio Nono obedire, & ipsum Vicarium Christi in Terris acceptare, & Dominum suum in Spiritualibus tenere, ante haec tempora recusârunt, & recusant in praesenti, in Animarum suarum periculum manifestum; de quo dolemus & multipliciter conturbamur;
Nos,
Volentes hujusmodi Ligeos & Subditos nostros ab hujusmodi Errore quantùm poterimus revocare,
Vobis, & cuilibet vestûm, Mandamus, firmiter injungentes, quòd quoseumque Ligeos & Subditos nostros dicti Ducatûs nostri, tàm Dominiorum praedictorum, quàm aliorum Dominiorum & Partium nostrorum Ducatûs nostri praedicti, cujuscumque Statûs seu Conditionis fuerint, dicto Sanctissimo Patri nostro Bonefacio nono Inobedientes, ad Obediendum praefato Sanctissimo Patri Bonefacio Nono, ac Praelatis & aliis Officiariis & Commissariis suis, in omnibus quae dicti Sanctissimi Patris incumbunt Officio, tàm per Incarcerationem Corporum suorum, quàm Captionem Bonorum & Catallorum suorum in Manum nostram, viis & modis quibus in Praemissis poteritis, Compellatis:
Et hoc, sub periculo quod incumbit, nullatenus omittatis.
Dat. in Palatio Regis Westm. vicesimo quarto die Martii.
March 25. The K. orders the several sheriffs to publish certain statutes of the late parliament at Shrewsbury, and to proclaim that all sheriffs and others having writs and processes concerning Alexander archbishop of York, Robert de Veer, late duke of Ireland, Michael de la Pole, late earl of Suffolk, sir Robert Tresilian, sir Nicholas Brembre, sir Simon de Burley, sir John Beauchamp, sir James Berners, sir John Salesbury, and others, accnsed by the duke of Gloucester and the earls of Arundel and Warwick, are to send them into the chancery. Westm.
O. viii. 71. H. iii. p. iv. 157.
De Proclamatione facienda pro Rege.
An. 22. R. 2. Claus. 22. R. 2. p. 2. m. 6. d.
Rex, Vicecomiti Kantiae Salutem.
Quia, quibusdam arduis de Causis, cordi nostro ad praesens insidentibus, tàm Statua, Ordinationes, & Judicia in Parliamento nostro, apud Westmonasterium, die Lunae proximo post Festum Exaltationis Sanctae Crucis, Anno Regni nostri vicesimo primo, Incepto, apud Salopiam, usque ad Quindenam Sancti Hillarii tunc proximò sequentem, Adjornato, facta & reddita (quorum Formam tibi ante haec tempora mitti fecimus in Officio tuo remansuram) quàm diversa alia Judicia, & Ordinationes, tàm in Parliamento nostro praedicto, quàm postmodùm, auctoritate ejusdem Parliamenti, similiter reddita atque facta (quorum Tenores tibi mittimus in forma Patenti) ad universalem singulorum Ligeorum nostrorum notitiam deduci volumus festinanter;
Tibi Praecipimus, districtiùs quo possumus injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, Formam omnium & singulorum Statutorum, Ordinationum, & Judiciorum praedictorum, in Civitatibus, Burgis, & Villis Mercatoriis, ac in singulis aliis Locis Comitatûs praedicti, ubi expediens fuerit & necesse, ex parte nostrâ publicè Proclamari & Notificari, ac ea, in singulis suis Articulis, quantum in te est, firmiter teneri & observari facias;
Proclamari etiam facias in Civitatibus, Burgis, & Villis, ac aliis Locis praedictis, quòd omnes & singuli, nuper Vicecomites Comitatûs tui, ac alii Ministri & Ligei nostri ejusdem Comitatûs, qui aliqua Brevia, Recorda, Processus, seu aliqua alia Memoranda vel Evidentias,
Tangentia Judicia versus Alexandrum nuper Archiepiscopum Eborum, Robertum de Veer nuper Ducem Hiberniae, Michalem de la Pole nuper Comitem Susfolchiae, Robertum Tresilian Chivaler, Nicholaum Brembre Chivaler, Simonem de Burley Chivaler, Johannem Beauchamp Chivaler, Jacobum Berners Chivaler, Johannem Salesbury Chivaler, ac quosdam alios Fideles Ligeos nostros, per Thomam nuper Ducem Gloucestriae, Ricardum nuper Comitem Arundellae, & Thomam nuper Comitem Warrwicae, tanquam Proditores nostri in Parliamento nostro Convictos contra Nos & Regiam nostram Magestatem, reddita,
Habeant, coram Nobis, in Cancellariam nostram, citra Festum Sancti Johannis Baptistae proximò futurum, mittant seu mitti faciant;
Et hoc, sub forisfactura Vitae & Membrorum, ac omnium quae nobis forisfacere poterunt, nullatenus omittant.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quinto die Martii.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam, sub eadem Data.
April 4. Instructions for the bp. of S. Asaph, the duke of Aumarle or Albemarle, and four other ambassadors to Scotland. Westm.
O. viii. 72. H. iii. p. iv. 157.
Instructiones, traditae Ambassatoribus, super Tractatu Pacis, in Scotiam profecturis.
C'Este l'Instruccion Et Charge, donez, par nostre Seignur le Roy; a l Onurable Piere en Dieu l'Evesque de Seint Assaph, le Duc d'Aumarle, le Conte de Salesbirs, Johan Bussy, & Henri Grene Chivalers, & a Laurence Dru Esquier, alantz en Escoce.
An. 22. R. 2. Ex Autogr.
Primerement, volons qui vous entrez en Tretie de Pees final, par toutes les voies que vous semble resonables & honestes; & ce, que ensi serra Tretez, soit Reportez a Nous, santz aler, en aucun maniere, a aucune Conclusion.
Item, volons que vous accordez de tenir les Trieves, prises, a Lellyngham, parentre Nous & nostre Piere de France, durant le Terme accordez parentre Nous & nostre avantdit Piere, ore tard fait au Traitee de nostre Mariage.
Item, volons que, en Cas que vous ne poez accorder a si long Treves come desus est dit, q'adonqes vous accordez de Proroger cest mesmes Trieus par Deux Ans, ou Trois, ou Quatre, ou Cynk Ans, ensi come vous poez accorder.
Item, volons que vous facez Amender & Redresser les Attemptatz, faitz encontre ces Trieves a present, selonc les Endentures, faitz, par noz Commissairs, ore tard, a Haldenstank, & a Loghmabaustan.
Item, volons que vous facez Alliance parentre Nous & nostre Adversaire d'Escoce, q'il, desore en avant, ne Recettera nul de noz Liges Rebelx ou Traitours a Nous deinz son poair; einz que le dit Adversaire ferra son poair, de Prendre & Arester noz ditz Rebel ou Rebelx, Traitour ou Traitours, & les Rendre a nostre persone, ou au Gardein ou Gardeins de nostre Marche illoeqes; & en mesme la manere Nous ferrons des Liges Rebel ou Rebelx, Traitour ou Traitours de nostre dit Adversaire, & Rendrons au Gardein ou Gardeins de sa Marche; &, si aucuns deinz son Roialme Rebellent encontre nostre dit Adversaire, il demandera Eide de Nous, & Nous li Eiderans, & que semblablement il ferra envers Nous pur sa Partie. quant il ent serra par Nous requis.
En Tesmoignance de quele Chose, a cest present Instruccion Vous avons fait mettre noz Grand & Prive Sealx, & auxi nostre Signet.
Donne a Westmonster, le Quart jour d'Averill, l'An de nostre Regne Vynt & Second.
Le Roy RS.
Sub Magno Sigillo Angliae, cerâ albâ expresso, & Sigillo Privato, unà cum Signeto Regi, rubeâ cerâ impressis, pendentibus a caudis Pergamenae
.
April 5. Commission to the above-mentioned ambassadors to redress infractions of the truce. Westm.
O. viii. 73. H. iii. p. iv. 157.
De Attemptatis contra Treugas Emendandis.
An. 22. R. 2. Ex Autogr.
Ricardus, Dei Gratiâ, REX ANGLIAE ET FRANCIAE, ET DOMINUS HIBERNIAE, Venerabili in Christo Patri, Johanni Episcopo Assavensi, & Carissimo Fratri suo, Edwardo Duci Albae Marliae, ac Dilecto Consanguineo suo, Johanni Comiti Sarum, necnon Dilectis & Fidelibus suis Johanni Bussy, & Henrico Grene Militibus, ac Dilecto sibi Laurentio Dru Armigero, salutem.
Sciatis quòd,
Cùm quamplura Attemptata, Misprisiones, & Malefacta, contra formam Treugarum, inter Nos & Adversarium nostrum Scotiae ante haec tempora captarum, per nostros & ipsius Adversarii nostri Subditos, tàm Officiarios, quàm alios Ligeos & Subditos nostros, tàm supra Mare quàm alibi infra Regnum nostrum Angliae, facta & perpetrata existant,
Quae juxta formam Treugarum, inter Nos, & Patrem nostrum Franciae, tanquam dicti Adversarii nostri Alligatum, nuper initarum, & quarumdam Indenturarum, inter Nos & praefatum Adversarium nostrum apud Cloughmabanstan & Haudenestang ultimò factarum, a diu est, Reformari, reparari, & emendari debuerunt, & nondum Reformata, emendata, nec reparata existunt, ut dicitur,
Nos,
Pro debitâ Reformatione, reparatione, & emendatione, Attemptatorum, Misprisionum, & Malefactorum per dictos Subditos nostros, eisdem Subditis ipsius Adversarii nostri, sicut praemittitur, factorum, & perpetratorum providere volentes,
Et de vestris Fidelitate & circumspectione plenius confidentes,
Assignavimus vos, Quinque, Quatuor, Tres, & Duos vestrûm (quorum vos, praefate Dux, unum esse volumus) ad omnia, & singula Attemptata, Mesprisiones, & Malefacta eisdem Subditis ipsius Adversarii nostri per praedictos Subditos nostros, contra formam Treugarum, ac Indenturarum praedictarum facta & perpetrata, & nondum Reformata, perpetrata, nec emendata, ut praedictum est, ac omnes alios Defectus per eosdem Officiarios, Subditos, & Ligeos nostros in hac parte factos, sive perpetratos, juxta Tenorem Treugarum ac Indenturarum praedictarum, Reformandum, reparandum, & emendandum,
Et ad Consimilem Reformationem, reparationem, & emendationem pro Ligeis, & Subditis nostris, de quibuscumque Mesprisionibus Attemptatis, & Malefactis, sibi per praedictos Subditos, & Ligeos ipsius Adversarii nostri, tàm Officiarios, quàm alios, ac de omnibus aliis Defectibus, per eosdem Officiarios, Subditos, & Ligeos ipsius Adversarii nostri ubicumque, & qualitercumque factis, & perpetratis, Petendum, recipiendum, & habendum, & Partibus plenariae Justitiae complementum in hâc parte faciendum, & exhibendum, & habere faciendum juxta Vim, formam, & effectum Treugarum, & Indenturarum earumdem,
Et ad omnes, & singulos Subditos, & Ligeos nostros, tàm Officiarios, quàm alios, quos inveneritis hujusmodi Attemptata, Mesprisiones, & Malefacta Subditis ipsius Adversarii nostri, seu alios hujusmodi Defectus fecisse, sive perpetrasse, ad eadem Attemptata, Mesprisiones, & Malefacta reparandum, reformandum, & emendandum, juxta Vim, formam, & effectum Treugarum, ac Indenturarum praedictarum, per Districtiones ac alios vias & modos, quibus meliùs juxta Discretiones vestras sciveritis, compellendum,
Ac etiam, si Casus exegerit, juxta sanas discretiones vestras, tàm per Incarcerationem Corporum suorum, quàm per punitionem vitae & Membrorum castigandum, & puniendum;
Et ideo vobis Mandamus, firmiter injungentes, quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis, & exequamini in formâ praedictâ,
Damus autem Universis, & singulis Custodibus Marchiarum Regni nostri praedicti versus partes Scotiae, & eorum Loca tenentibus, ac universis, & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Ministris & aliis Fidelibus Ligeis, & Subditis nostris, infra Libertates & extra, Tenore Praesentium, firmiter in mandatis, quòd Vobis in Executione omnium Praemissorum Intendentes sint, consulentes, obedientes, & auxiliantes, quotiens, & quando per vos super hoc fuerint ex parte nostra praemuniti.
In cujus rei Testimonium, has Litteras nostras fieri fecimus patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, Quinto die Aprilis, Anno Regni nostri Vicesimo secundo.
Billingford.
Per ipsum Regem & Concilium.
Sub Magno Sigillo Regis Angliae pendente a Caudâ per gamenae
.
April 16. The K. orders the bp. of London to reform the statutes for the residence of canons according to the statutes of the church of Salisbury. Westm.
O. viii. 74. H. iii. p. iv. 158.
De Forma Residentia in Ecclesia Sancti Pauli Londoniensi Statuenda.
An. 22. R. 2. Claus. 22. R. 2. p. 1. m. 4.
Rex, Venerabili in Christo Patri, R. eadem gratiâ, Episcopo Londoniae, vel ejus Vicario generali, ipso Episcopo in remotis agente, necnon Decano & Residentiariis Ecclesiae fancti Pauli Londoniensis, Salutem.
Cùm, ut accepimus, retroactis temporibus de Statutis & Consuetudinibus Ecclesiae praedictae juratis, nullus ipsius Ecclesiae Canonicus praebendarius ad Residentiam in Ecclesia ipsa faciendam admitti debuit, seu debet in eadem quovismodo residere in praesenti, & Emolumenta, quae Canonicis Residentiariis in Ecclesia ipsa, occasione hujusmodi Residentiae, debentur, percipere, nisi in Esculentis & Poculentis, ac aliis Expensis, excessivis & superfluis, Mille, vel Saltem Octingentas, seu Septingentas Marcas Sterlingorum, vel circiter, Primo Anno suae Residentiae hujusmodi, in Ecclesia praedicta, expendat & Consumat,
Ad quas quidem Expensas Voluptuosas, sic supportandas, Fructus, Redditus, & Proventus pinguioris Praebendae,
Post Duas vel Tres Praebendas ipsius Ecclesiae,
In qua Triginta Canonicorum & totidem Praebendariorum Numerus, in ejus Fundatione, Canonicè extitit institutus,
Infra Decem Annos continuos, ex eadem provenientes, notoriè non sufficiunt,
Quòdque, propter hujusmodi Expensas & Onera, excessiva etiam & importabilia, pauci Canonici, in dicta Ecclesia, ad Residentiam hujusmodi faciendam, quin veriùs nulli, hiis Diebus, de Novo poterunt admitti,
In Diminutionem Cultûs Divini in Ecclesia memorata manifestam, etiam praeter & contra pias Voluntates Nobilium progenitorum nostrorum, dictae Ecclesiae Fundatorum, in hac parte,
Duoque jam in Ecclesia praedicta duntaxat Residentiarii existunt, qui omnia dictae Ecclesiae Emolumenta sibi usurpant, &, Usurpatis hujusmodi non contenti, Panem & Cervisiam, de Primaeva & Antiqua Fundatione dictae Ecclesiae, Canonicis ejusdem non Residentiariis solvi debitos & consuetos, hiis Diebus non persolvunt,
Ac cùm, praetextu Praemissorum, inter Vos, praefate Episcope,
Qui circa ipsorum Reformationem graves & notabiles fecistis Expensas, & Auctoritate vestrâ ordinariâ certa Statuta edidistis in Forma Juris, ut dicitur, ex parte una,
Ac Vos, praefate Decane, & Stagiarios sive Residentiarios tunc dictae Ecclesiae existentes, ex altera, orta Discordiâ,
Tàm Vos, praefate Episcope, pro parte vestra, quàm Vos, praefate Decane & Stagiarii, pro Vobis & parte Vestra, de & super omnibus & singulis Praemissis, in praesentia nostra constituti, sub Poena Mille Librarum, Parti parenti, a Parte non parente in hac parte, & per Eam solvendarum, in nos Compromiseritis, ac de stando & parendo Laudo, Arbitrio, Voluntati, Diffinitioni, & Statuto, de & super Praemissis, per Nos in hac parte ferendis sive faciendis, in alto & basso, vos submiseritis,
Nos,
Attentis praemissis, ad supplicationem vestram, vos praefate Episcope, necnon Canonicorum non Residentiariorum Ecclesiae praedictae, ob Honorem Dei & Ecclesiae suae Sanctae, in Augmentum Cultûs Divini, pro Nobis & Progenitoribus nostris, in Ecclesia praedicta, perpetuis futuris temporibus, faciendi,
Vobis (praefate Episcope) vel, Vobis absente, vestro Vicario in spiritualibus generali, necnon Vobis (praefati Decane & Residentiarii praedicti) Mandamus, Praecipimus, & Injungimus sub Poena Ligeantiae Vestrae, & sub Poena Quatuor Millium Librarum, Nobis ad opus no- strum solvendarum, quòd, citra Festum S. Michaelis Archangeli proximò futurum, realiter Statuatis, & Statuta observetis quòd Forma Residentiae in dicta Ecclesia, secundum Formam & Exigentiam Statutorum Ecclesiae Sarum, in ea parte editorum, de caetero fiat, & observetur pro perpetuo in futurum,
Quodque vos (praefate Episcope) sub Sigillo vestro, vel, vobis absente, vester Vicarius in spiritualibus generalis, sub Sigillo Officii sui, ac vos (praefate Decane & Residentiarii) sub dictae Ecclesiae Sancti Pauli Sigillo communi, nobis, in Cancellariam nostram, citra dictum Festum, certificetis id quod indè statueritis, vel feceritis ordinari.
Teste Rege apud Westmonasterium, xvi die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
April 16. Testament of the K.; arrangements for his funeral; various bequests; the bps. of Salisbury, Exeter, Worcester, Carlisle, and S. David's, the dukes of Surrey, Albemarle, and Exeter, the earl of Wiltshire, Richard Clifford, keeper of the privy seal, and five others, are appointed his executors.
O. viii. 75. H. iii. p. iv. 158.
Testamentum Regis.
Sexto Decimo Die Mensis Aprilis Testamentum ejus ultimae Voluntatis fecit in hunc modum
.
An. 22. R. 2. Ex Cod. Man.
In Nomine Summae & Individuae Trinitatis, Patris, & Filii, & Spiritus Sancti, Beatissimae Dei Genitricis & Virginis Mariae, Sanctorum Johannis Baptistae & Edwardi Gloriosissimi Confessoris, necnon & totius Coelestis Curiae, Amen.
Inevitabilis Mortis Sententia, Nulli, summo, ymo, parcens, Nobilitatem, Potentiam, Strenuitatem, Genus, Aetatem, & Sexum aequali Lance concludens, Creaturae rationali nimis redderetur amara, nisi, post Cursum hujus Vitae, fluctuantis continuè, Vita beatior in Patria speraretur:
Et proinde Humanae providentiae sagacitas, sciens Naturae Legibus diffinitum, quòd Certius nil Morte, Incertius nil Horâ Mortis, solebat Horam Dissolutionis hujusmodi nondum Operibus virtuosis & Meritoriis, sed etiam Bonorum suorum Dispensatione providâ, praevenire; ut sic Hora ipsa inopinata, Sagaci Ordinatione praeventa, queat securiùs expectari;
Quod Nos, Richardus, Dei gratiâ, qui Sarcinae Regiminis Regni Anglorum, jam aetate ab tenerâ, per nonnulla tempora, ex Regis suppremi Clementiâ, Colla submisimus, in regalis discretionis examine ponderantes, ad Testamentum condendum, & Voluntatem nostram ultimam Regalem declarandam, dùm adhuc recenti & sanâ gaudemus Memoriâ, procedere decrevimus in hunc modum,
Inprimis, siquidem, in puritate & sinceritate Fidei Catholicae existentes, Omnipotenti Deo, Creatori nostro, Animam meam (quam suam pretioso Cruore redemit) LEGAMUS; & eam sibi, intentiori devotione quâ possumus, cum omni mentis desiderio, COMMENDAMUS: pro corpore vero nostro, quocumque locorum Nos ab hâc luce migrare contingat, in Ecclesiâ Sancti Petri Westmonasteriensi, inter, Clarae memoriae, Progenitores nostros, Reges Angliae, Regalem ELEGIMUS Sepulturam; Illúdque in Monumento, quod ad nostram &, Inclitae recordationis, Annae dudum Reginae Angliae, Consortis nostrae (cujus Animae propitietur Altissimus) erigi fecimus Memoriam, volumus Tumulari:
Cujus quidem Sepulturae seu Funeris nostri Exequias more Regio VOLUMUS Celebrari; Ita (videlicet) quòd, pro praedictis Exequiis, iv Herciae, Excellentiae convenientes Regali, pro eodem Funere nostro honestiùs exequendo, in locis Subscriptis, per Executores nostros congruè praeparentur:
Quorum siquidem Duae Quinque Luminaribus & venustis, Regalibus Exequiis condecentibus, in Duabus Ecclesiis principalioribus, per quas Corpus nostrum vehi contingit:
Tertia verò, cum totidem Luminaribus, pari formâ, in Ecclesia Sancti Pauli Londoniae honestè statuetur;
Quarta, Major & principalior, & honorificentior, Luminaribus insignibus & Regali Celsitudini congruentibus copiosè refecta, & honorificè ornata, apud Westmonasterium, ad dispositionem & discretionem eorundem Executorum nostrorum, debitè collocetur.
Item, Volumus & Ordinamus quòd Corpus nostrum, cùm de loco, ubi Nos ab hâc luce migrare contigerit, versus Westmonasterium deferri debeat, per xiv, xv, vel xvi Miliaria in die eodem, quòd Hospitia congruè inveniri poterint, deferatur.
Et totum Iter xxiv Torgiae circa Funus nostrum continuè deferantur arden- tes usque ad locum quo Funus nostrum hujusmodi, secundum dispositionem Executorum nostrorum, quiescere de Nocte contigerit, ubi, singulis occurrentibus Vesperis, statim post Funus illatum, Exequias Mortuorum solempniter decantari volumus, cum Missâ in Crastino antequàm Funus ab illo loco transferatur; xxiv Torgiis, tàm in Exequiis, quàm Missa, circa Funus semper & continuè ardentibus, & quòd ad xxiv Torgias hujusmodi addantur C. Torgiae, cùm dictum Funus nostrum per Civitatem Londoniae debeat deportari.
Sic tamen quòd, si infra xvi, x, aut v Milliaria, ymmo ubicumque etiam extra Palatium nostrum Westmonasteriensem Nos decedere contigerit, volumus quòd iv locis insignioribus intermediis, & si nulla sint hujusmodi loca intermedia, in aliis locis competentibus, juxta Executorum nostrorum discretionem, hujusmodi Hersiae per iv dies continuos cum praemissis Solempnitatibus ordinentur.
Quòd si infra Palatium nostrum Westmonasteriense Nos decedere contigerit, volumus quòd per iv dies fiant Solempnitates, unâ existente Hersiâ solempnissimâ, silicet ultimo die fiant honorificentiores Exequiae.
Item, Volumus & Ordinamus quòd Corpus nostrum in Velveto vel Sathanae Blanio more Regio vestiatur, & etiam Interretur, unà cum Coronâ & Septro Regiis deauratis, absque tamen quibuscumque Lapidibus; quòdque super digitum nostrum, more Regio, Anulus cum Lapide pretioso, pretii sive valoris Viginti Marcarum Monetae nostrae Angliae, ponatur.
Item, Volumus & Ordinamus quòd quilibet Rex Catholicus unam habeat Cupam sive Ciphum Aureum, pretii sive Valoris xlv Librarum Monetae nostrae Anglicanae:
Et quòd omnia Coronae Aureae, Ciphi, Adaquaria, & Vasa Aurea, & alia Jocalia de Auro quaecunque, ac etiam omnia Vestimenta, cum toto Apparatu, ad Capellam Hospitii nostri pertinentia, necnon Lecti quicunque, & omnes Vestes de Aras nostro remaneant Successori;
Dùm tamen idem Successor noster ultimam nostram Voluntatem plenariè confirmet,
Et Executores nostros hujusmodi nostram voluntatem in quâlibet sui parte integrè & liberè exequi permittat,
Quòdque omnes Annuitates & Feoda, Familiaribus, qui circa Nos & nostram Personam jugiter laborarûnt, qui ex nostri licentiâ, propter Causas necessarias, utpote Infirmitatem & Senectutem, a praesentiâ nostrâ recesserunt, & hiis etiam qui postmodùm nobis, praesertim circa Personam nostram, servierunt, & serviunt, per Nos concessas, juxta tamen dicti Successoris & Executorum nostrorum liberam discretionem, ratificet & confirmet.
Item, Volumus & Ordinamus quòd de omnibus Jocalibus nostris residuis, videlicet, Circulis, Nochiis, & aliis Jocalibus quibuscunque, perficiatur Nova Fabrica Navis Ecclesiae Sancti Petri Westmonasteriensis per Nos incepta; & Residuum, si quod fuerit, remaneat Executoribus nostris juxta nostram hanc Voluntatem ultimam disponendum.
Insuper VOLUMUS & ORDINAMUS quòd Sex Milia Marcarum Auri, pro Sumptibus Sepulturae nostrae, & Corporis nostri delatione a loco, ubi ab luce nos migrare contigerit, versus Westmonasterium, specialiter reservantur.
Item, Volumus quòd Terrae, Redditus, & Tenementa, tot & tanta, quae ad xv Leprosorum, & unius Capellani pro Nobis in Ecclesiâ Sancti Petri Westmonasteriensi Celebraturi, Sustentationem congrum poterint sufficere, impetrentur; ad quae facienda ORDINAMUS & LEGAMUS summam Mille Marcarum.
Volumus etiam quòd Servitores nostri, qui actenus per Nos Remunerati non existerant nec Promoti, si qui tales fuerint, de Bonis nostris, usque ad Summam Decem Milium Marcarum, secundum Executorum meorum discretionem, inter eos distribuendarum, praecipuè remunerentur.
Item Legamus, dilecto Nepoti nostro, Thomae Duci Surriae, Decem Milia Librarum: &, Dilecto nostro Consanguineo, Edwardo Duci d'Aumerliae, Milia Marcarum: Dilecto Fratri nostro, Duci Exoniae, Tria Millia Marcarum: Et, fideli nostro, Willielmo Scrope Comiti Wylkshir, Duo Milia Marcarum.
Item Volumus, quòd Auri Residuum,
Solutis tamen nostrorum hospitii, Camerae, & Garderobae, veris Debitis, ad quae solvenda Legamus Viginti Milia Librarum,
Ac reservatis Executoribus nostris Quinque vel Sex Milibus Marcarum, quas pro uberiori Sustentatione Leprosorum ac Capellanorum, coram eis celebraturorum, pro nobis apud Westmo- nasterium & Bermundessey ordinatorum, Volumus per dictos Executores nostros expendi,
Nostro remaneant Successori; dum tamen omnia & singula Statuta, & Ordinationes, & Stabiliamenta, & Judicia, in Parliamento nostro, xvij die Mensis Septembris, Anno Regni nostri xxi apud Westmonasterium inchoato, & in eodem Parliamento usque Salopiam continuato, & ibidem tento, facta, lata, & reddita, Necnon omnes Ordinationes & Judicia, quae auctoritate ejusdem Parliamenti in futuro contigerit fieri, approbet, ratificet, & confirmet, teneat, & teneri faciat ac firmiter observari;
Alioquin, si praedictus Successor noster Praemissa facere noluerit, vel recusaverit (quod non credimus) VOLUMUS quòd Thomas, Edwardus, Johannes, & Williemus, Duces praedicti,
Solutis priùs debitis nostrorum Hospitii, Camerae, & Garderobae,
Ac reservatis Quinque vel Sex Millibus Marcarum, ut supra,
Pro hujusmodi Statutorum, Stabilimentorum, Ordinationum, & Judiciorum sustentatione & defensione, secundum eorum Posse, etiam usque ad Mortem, si oporteat, Residuum habeant & teneant memoratum,
Super quibus omnibus & singulis Summam Nonaginta unius Milium Marcarum Ordinamus & Deputamus,
De quibus Sexaginta Quinque Milia Marcarum sunt in Custodiâ Domini Johannis Iklyngton,
Viginti Quatuor Milia Marcarum in manibus & Custodiâ, Dilecti Nepotis nostri, Thomae Ducis Surriae; de quâ Summâ volumus quòd idem Nepos noster de Decem Milibus Marcarum, sibi superiùs per Nos Legatis, solvatur,
Et Duo Milia Marcarum, de praestito, pro Expensis Hospitii nostri, tempore quo, Reverendus Pater, Rogerus Cantuariensis Archiepiscopus noster extiterat Thesaurarius per Nos factus, Nobis ad praesens debentur.
Item, Volumus quòd omnia Jocalia, quae nobis pervenierunt cum Carissimâ Consorte nostrâ Isabellâ Reginâ Angliae, eidem, si nobis supervixerit, integrè remaneant; quòd, si ei supervixerimus, tunc VOLUMUS quòd dicta Jocalia Nobis & Successoribus nostris integrè remaneant pro executione hujusmodi ultimae nostrae Voluntatis.
Item, Volumus quòd omnia Indumenta & Robae Corporis nostri (exceptis Perlys & Lapidibus pretiosis) remaneant Clericis, Valettis, & Gromes, qui circa nostram Personam jugiter laboraverunt & laborant, juxta discretionem Executorum nostrorum inter eos distribuenda.
Hujus siquidem Testamenti nostri Regii Executores Nominamus, facimus, & deputamus,
Venerabiles in Christo Patres,
Ricardum Sarum.
Edmundum Exoniae.
Tadmanum Wygorniae.
Thomam Carlilensem,
Guidonem Minivensem
,
Episcopos;
Dilectum Consanguineum nostrum, Edwardum Ducem Albimaliae,
Thomam Ducem Surriae
Nepotem nostrum,
Johannem Ducem Exoniae Fratrem nostrum,
Et Willielmum Comitem Wylkshire, quorum cuilibet unum Ciphum Aureum, valoris Viginti Librarum, Legamus:
Ac,
Dilectos Clericos nostros,
Magistros Richardum Clifford, nostri Privati Sigilli Custodem,
Ricardum Mawdelan,
Willielmum Feruby,
Johannem Iklyngton
,
Ac Johannem Lofewyke,
Et Willielmum Sorle,
Laicos,
Quorum cuilibet Expensas & Sumptus necessarios, dùm circa executionem praesentis nostrae ultimae Voluntatis eos aut eorum aliquem vacare contigerit, juxta discretionem Executorum nostrornm, volumus persolvi.
Quos omnes & singulos oneravimus & oneramus ut hanc Voluntatem nostram ultimam debitè exequi, &, quantum in eis est, adimpleri faciant, sicuti coram Deo voluerint respondere.
April 18. Protection for sir Richard Vernon of Harleston, John Lyncoln, clerk, secretary, and 110 others, going with the K. to Ireland. Westm.
O. viii. 78. H. iii. p. iv. 159.
De Protectionibus, pro Comitiva Regis versus Hiberniam.
An. 22. R. 2. Pat. 22. R. 2. p. 3. m. 37.
Ricardus Vernon Miles de Harleston in Comitatu Staffordiae, qui, in obsequium Regis, in Comitiva Regis, versus partes Hiberniae profecturus est, ibidem, super salva Custodia Partium illarum, moraturus, habet Literas Regis de Protectione cum Clausula Volumus, per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xviij die Aprilis.
Per Billam de Privato Sigillo.
Consimiles Literas Regis de Protectione habent subscripti, per idem tempus duraturas; videlicet,
Johannes Lyncoln Clericus, Secretarius Regis.
Willielmus Hay Armiger.
Ricardus Welham.
Johannes Colshull.
Johannes Reymes,
Willielmus del Yate
de Assheburn.
Thomas Malyns Armiger, de Comitatu Beds.
Henricus Scogan Armiger.
Rogerus Jouderell Armiger.
Willielmus Scoreburgh Valettus de Corona Regis.
Johannes Lacheford, de Weryngton.
Willielmus Cheval Armiger.
Ricardus Mordon.
Johannes Wynslowe
de Comitatu Cantebrigiae, aliàs dictus Johannes Wynslowe de Comitatu Essexiae.
Henricus Greve, aliàs dictus Heraude.
Reginaldus Grey de Ruthyn Miles.
Thomas de Despenser Comes Gloucestriae.
Willielmus de Cawode Valettus de Corona Regis.
Ricardus Cradok Chivaler.
Johannes Welford Valettus de Corona Regis.
Johannes Dam.
Radulphus atte pury.
Nicholaus Lary.
Johannes Rikhill
, aliàs dictus Johannes Van Rikhill.
Edmundus Noone Miles.
Ricardus Cressy Armiger.
Johannes de Montagu Miles.
Johannes Jevan Valettus de Comitatu Penbrochiae.
Johannes Wylkok Armiger.
Petrus Melburn Armiger.
Magister Johannes Midylton Archidiaconus Norffolciae.
Johannes Eyr Valettus Camerae Regis.
Edmundus Thorp Miles.
Johannes Howard Miles.
Johannes Seint Johan Miles.
Thomas Morlee Dominus de Morle, aliàs dictus, Thomas de Morlee de Com. Norff. Miles.
Johannes Beauchamp de Holte.
Johannes Haslee Clericus.
Ricardus Lincolne.
Willielmus Bredwardyn
Armiger.
Gregorius Perrant de Com. Eborum.
Johannes Champ.
Willielmus Dadmore
, aliàs dictus Willielmus Harpoure.
Ricardus Hydon
Armiger.
Willielmus Horton.
Hugo Lutrell
Miles.
Willielmus Bynglay Ministrallus.
Richardus Michell.
Johannes Dymmok.
m
. 38.
Richardus Filius Henrici Ricson, qui, in obsequium Regis, in Comitiva, carissimi Fratris Regis, Edwardi Ducis Albe Marle, ad partes Hiberniae profecturus est, ibidem super salva Custodia partium illarum, moraturus, habet Literas Regis de Protectione cum Clausula Volumus, per unum annum duraturas.
Pr. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Aprilis.
Per Billam de Privato Sigillo.
Consimiles Literas Regis de Protectione habent subscripti, per idem tempus duraturas; videlicet,
Robertus Salladyn.
Johannes Filius Henrici Ricson.
Ricardus Dawkynson
de Hawardyn.
Willielmus de Clynton Armiger.
Baldewinus Filius Baldewini, Filii Baldewini Frevyll, Armiger.
Thomas Malyns Armiger de Comitatu Beds.
Thomas Wydevyll Armiger.
Gregorius Burnam.
Hugo Courtenay
Chivaler.
Matheus Donne Clericus.
Johannes Mason.
Nicholaus Penerith
Armiger.
Johannes Lyverpole de London.
Willielmus Maryner de Olston. in Com. Glouc.
Thomas West Chivaler.
Ricardus Suffyn de Yakesle.
Robertus Halum.
Johannes Hoker.
Johannes Draper.
m
. 39.
Rogerus de Beston de Principatu Regis Cestriae, qui, in obsequium Regis, in Comitiva Regis, versus partes Hiberniae, profecturus est, ibidem super salva Custodia Partium praedictarum moraturus, habet Literas Regis de Protectione, cum Clausula Volumus, per unum Annum duraturas.
Pr. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto die Aprilis.
Per Billam de Privato Sigillo.
Consimiles Literas Regis de Protectione habent subscripti; videlicet.
Willielmus Stoudon Armiger.
Ricardus Felde Elemosynarius Regis.
Thomas More Clericus.
Simon Hoke Clericus.
Willielmus Lane Clericus.
Willielmus Yoxhale Clericus.
Johannes Felde Junior.
Robertus York Civis London.
Thomas Herneys.
Willielmus Lyle
Senior Miles.
Johannes de Montagu Comes Sarum, Filius & Haeres Johannis de Montagu & Margaretae Uxoris suae.
Johannes Filius Radulphi Bykerstaff de Kirkedale.
Walterus Bitterly Miles.
Jacobus de Botiller Comes Ormond.
Johannes Hakkesalt.
m
. 29.
Johannes Quynton Armiger de Com. Essex.
Robertus Stanes.
Johannes de Stafford.
Willielmus York
Ministrallus.
Walterus de Lynne Ministrallus.
Johannes Halton Armiger.
Willielmus Harpden Armiger.
Thomas de Stafford.
Thomas Fort
Armiger.
Thomas Dominus de Bardolf.
Thomas Episcopus Carliolen.
Willielmus Wyncelowe.
Ricardus Dany
Valettus Coronae Regis.
Andrea Hake Miles.
Reginaldus Braybrok Miles.
Willielmus Cobham.
Johannes Rossale.
Ricardus Merston.
Ranulphus del See.
Johannes Wilton.
Ricardus Vernon
Armiger.
Thomas Cristofre.
Nicholaus Darell
Serviens Regis ad Arma.
Ricardus Savage Armiger.
Willielmus Hert Hostiarius Camerae Regis.
April 23. Release by John duke of Brittany to the King of all sums due from the county of Richmond. Windsor.
O. viii. 79. H. iii. p. iv. 160.
Ducis Britanniae Relaxatio generalis.
An. 22. R. 2. Ex Autogr.
Jehan Duc de Bretaigne, Conte de Richemont, a touz ceulx, qui ces presentes Lettres verront ou orront, Salut.
Saichez Nous avoir REMIS, RELACHE, & du tout, de Nous, & de noz Hoirs, & Executeurs, a jamais QUITECLAME a, tresexcellent Prince, & nostre tresredoubte Seigneur, Monsieur Richart, par la grace de Dieu, Roy d'Engleterre, & ses Hoirs, toutes Accions de Debte, Prestz, ou autres quelxconques Actions & Somme de Peccune, par Raison des Yssues ou Arrereages de la Conte de Richemont, ou autres Biens meubles, & Chatalx quelxconques, que, envers nostre dit Seigneur le Roy avons & eusmes, & avoir Peusmes & porions, des le Comancement du Monde, jusques a la Dabte de cestes Presentes.
En Tesmoignance des quelles Choses Nous avons fait metre & aposer nostre Seel Secret a ces Presentes.
Donne a Wyndesore, le xxiij jour d'Aurill Feste de Saint George, l'An Mille, Troiscentz, Quatrevintz, Deiz & ouit.
Jehan.
Sub rubeo Sigillo pendente a Cauda Pergamenae.
Par le Duc de son Comandement. Mauleon
.
April 23. Grant of a pension of 1,000l. to William de Juliens, duke of Mons, who has done homage to the K. Windsor.
O. viii. 80. H. iii. p. iv. 160.
Pro Duce Montensi, de Homagio, Juramento, & Feudo.
An. 22. R. 2. Franc. 22. R. 2. m. 2.
Rex, carissimo Consanguineo nostro, Illustri Willielmo de Juliaco, Duci Montensi, Comiti in Ravensbergh, & Domino in Blankenberg, Salutem & Amicitiam.
Pridem, per certas vestras Literas,
Nobis, in Castro nostro de Wyndesore,
Per Fideles vestros, Tylmannum de Smalembourg Decanum Ecclesiae beatae Mariae ad gradus Coloniae, Johannem de Arena Praepositum Dusseldorpensem, Willielmum Stael Militem Magistrum Curiae vestrae, & Johannem de Wynkelhusen Armigerum, Nuncios ad hoc per vos destinatos,
Praesentatas,
Significare curâstis qualiter nobiscum colligari desideraretis, & Servitia vestra Nobis, per dictos vestros Nuncios, ad hoc potestate fulcitos, obtulistis:
Nos,
Devotionem vestram in ea parte laudantes & acceptantes,
Cum dictis vestris Nunciis concordavimus quòd, ad instar, dilecti nobis, Willielmi Gelriae & Juliaci Ducis & Comitis Sutfaniae, Consanguinei nostri, nobis deberetis colligari, & extunc ad Serviendum nobis obligari, prout praefati vestri Nuncii, ad id Potestatem habentes (quemadmodum Patentibus Literis Sigillo vestro sigillatis patuit) Personam vestram obligârunt, medio etiam Juramento, per memoratum Tilmannum Decanum vestri nomine praestito,
Nosque, vobis, ea propter, in Feudum, Assignavimus Annuatim Mille Libras Sterlingorum, in Duobus Terminis (scilicet) in Festis Sancti Michaelis & Paschae, per aequales Portiones, solvendas ad Vitam vestram, sicuti dicto Willielmo Duci Gelriae & Juliaci ac Comiti Sutfaniae concessimus & assignavimus,
Prout id, in Literis nostris, utrique vestrûm concessis per nos, credimus contineri;
Nos verò,
Attendentes quòd praefatus Gelriae & Juliaci Dux ac Comes Sutfaniae, aliàs coram nobis personaliter constitutus, Hominem Ligeum nostrum se fecit & constituit, ac Juramentum Hominis Ligei nobis praestitit propria in Persona, ut est moris,
Decrevimus, in Generali nostro Concilio, quòd & vos, qui, pro Feudo, in Summa Mille Librarum, per Nos annuatim solvendarum, cum memorato Gelriae & Juliaci Duce ac Comite Sutfaniae concurritis, simile faciatis Juramentum & Homagium juretis per vos in propria Persona:
Et, quia fortè vobis dispendiosum & grave esset impraesentiarum ad nostram venire Praesentiam, mittimus ad vos, dilectum nobis, Johannem de Palacio, Filium quondam Johannis de Palacio Militis, Scutiferum & Familiarem nostrum, & ad subscripta Juratum, quòd Juramentum hujusmodi, unà cum Homagio praedicto, nostri vice ac nomine, personaliter a vobis recipiat,
Volentes etiam quòd vos, per vestras certas Literas, Sigillo vestro, unà cum Subscriptione Signoque Notarii Publici, fulcitas, de praestatione Praemissorum nos certificetis sine mora,
Et ut vos singularium Capitulorum Juramenti praedicti recordaremini intentiùs, & juraretis ferventiùs eisdem, Tenorem dicti Juramenti praesentibus duximus nichilominus inserendum; qui talis est,
Ego, Willielmus de Juliaco Dux Montensis, Comes de Ravensbergh & Dominus de Blakenbergh, agnoscens Serenissimam Nobilitatem Excellentissimi Domini mei Ricardi Regis Angliae & Franciae & Domini Hiberniae, volens, desiderans, & affectans ejusdem super Illustrissimi Domini Ligeantiae subici & alligari, ex mera & libera voluntate mea, me ipsius Domini Regis Hominem Ligeum facio & constituo, ac Homagium Ligeum, cum Juribus, Servitiis, & Observantiis, quae, per Hominem Ligeum de Jure vel Consuetudine fieri & observari convenit, eidem Domino meo Ligeo, in praesentia tui Johannis de Palacio, & Tibi, ejus nomine, ad haec Sancta Dei Evangelia, Juro & meo Sacramento solempni affirmo,
Et, si aliqua contra ejus Jura, Statum, Honorem, Vitam, & Regnum, in futurum attemptari vel imaginari percipere potero, in quantum in me est, impediam & desturbabo, ac eundem Dominum meum quamcitius potero certiorabo.
Ac ipsius Domini mei Ligei Honorem, Comodum, & Utilitatem, in quantum potero, procurabo pariter & favebo
,
Ac cum illo & ejus Honore & Commodo servandis & protegendis fideliter, cum omni potentia mea, Consilio pariter & Favore, stabo,
Servitia, in Indenturis, inter ipsum Dominum Regem & me factis, contenta, cùm requisitus fuero, sibi faciam absque diffugio, citra & ultra Mare, contra quemcumque,
Praeterqueam Serenissimum
Regem Romanorum, Reverendum Patrem Fredericum Archiepiscopum Coloniensem, & Willielmum Ducem Gelriae supradictum,
Pro Feudo Mille Librarum praedicto, michi per inclitum Dominum Regem meum Angliae praedictum concesso gratiosè;
Quae omnia & singula me Servaturum, ad haec Sancta Dei Evangelia, absque Fictitio, Dolo, & Fraude, Juro & Affirmo,
Et, ad majorem firmitatem, super omnibus & singulis praedictis, Literasmeas Patentes, Sigillo meo & aliàs firmatas, destinabo
.
Dat. apud Castrum Regis de Wyndesore, vicesimo tertio die Aprilis.
Per ipsum Regem
.
April 27. Grant of an annuity of 100 marks to sir Walter Styward of Scotland and Isabel his wife. Bristol.
O. viii. 81. H. iii. p. iv. 160.
Pro Waltero Styward & Isabella Uxore ejus.
An. 22. R. 2. Pat. 22. R. 2. p. 3. m. 26.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratiâ nostrâ speciali, & pro eo quòd, Dilectus & Fidelis noster, Walterus Styward de Scotia Miles, penes Nos, versus omnes Homines, praeter Regem Scotiae, in Terra Scotiae tantum, pro Termino Vitae ipsius Walteri est Retentus,
Concessimus eidem Waltero & Isabellae Uxori ejus Centum Marcas, habendas & percipiendas, singulis Annis, ad Scaccarium nostrum, eisdem Waltero & Isabellae, & Haeredibus Masculis, de Corporibus ipsorum Walteri & Isabellae exeuntibus, ad Terminos Sancti Michaelis & Paschae, per aequales Portiones, quousque pro statu suo aliter duxerimus ordinandum;
Ita semper quòd, si praedicti, Walterus & Isabella, sine Haerede Masculo, de Corporibus suis exeunte, obierint, tunc, post Mortem praedictorum Walteri & Isabellae, vel si idem Walterus penes Nos in Forma praedicta fideliter non steterit, tunc statim dicta Concessio nostra penitùs cesset & terminetur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Bristoll. vicesimo septimo die Aprilis.
April 27. Licence to the chancellor and graduates of Cambridge to sue for benefices at the court of Rome. Westm.
O. viii. 81. H. iii. p. iv. 161.
Pro Cancellario & Scolaribus Univer sitatis Cantebrigiae.
An. 22. R. 2. Ibid. m. 24.
Rex, Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd (de Gratia nostra speciali) Concessimus & Licentiam Dedimus, dilectis nobis in Christo, Cancellario & Scolaribus Graduatis Universitatis Cantebrigiae, quòd ipsi ad Sedem Apostolicam, pro Provisionibus & Exspectationibus Beneficiorum habendis, juxta Formam Moderationis indè per Nos nuper factae, prosequi, & Possessionem eorumdem, per se & Procuratores suos, acceptare valeant, sine occasione vel impedimento nostri, vel Haeredum nostrorum, aut Ministrorum nostrorum quorumcumque; aliquibus Ordinationibus, Statutis, sive Proclamationibus, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Aprilis.
Per ipsum Regem, nunciante Johanne Rome Clerico.
April 29. Grant of an annuity of 1,000l. to the duke of Mons, who engages to serve the K. with men at arms. Westm.
O. viii. 81. H. iii. p. iv. 161.
Pro Duce Montensi, de Annuitate.
An. 22. R. 2. Ibid. m. 20.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Pro eo quòd, dilectum Consanguineum nostrum, Willielmum de Juliaco Ducem Montensem, Comitem Ravensbergensem, & Dominum de Blanckenberg, ad Deserviendum Nobis de Guerrâ, cum certo Numero Hominum Armorum, durante Vitâ suâ, penes nos Retinuimus, prout, per quasdam Indenturas, indè inter certos Procuratores nostros & Procuratores ipsius Ducis, in praesentia Concilii nostri, confectas, plenè liquet, ac pro Homagio suo Nobis in forma debita faciendo,
Concessimus ei Mille Libras, percipiendas, singulis Annis, ad Scaccarium nostrum, ad Terminos Sancti Michaelis & Paschae, per aequales Portiones, ad totam Vitam ipsius Ducis,
Dumtamen idem Dux certa Contractus, Conventiones, & Promissa, ac omnia alia in eisdem Indenturis contenta, faciat & fideliter adimpleat, ex parte sua, juxta vim & effectum Indenturarum praedictarum.
Data in Palatio nostro Westm. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, vicesimo nono die Aprilis.
Per ipsum Regem.
May 27. Safe conduct for John Spershot and John Feller, at the request of the duke of Rothezay. Milford Haven.
O. viii. 82. H. iii. p. iv. 161.
De salvo Conductu ad Supplicationem Ducis de Rothezay.
An. 22. R. 2. Pat. 22. R. 2. p. 3. m. 7.
Rex Universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De gratia nostra speciali, & ad Supplicationem, Dilecti Consanguinei nostri, Ducis de Rothezay,
Suscepimus in Protectionem & Defensionem nostram, necnon in salvum & securum Conductum nostrum, Johannem Spershot Armigerum, & Johannem Feller Valettum,
Nuper cum Thoma de Mortymer Milite defuncto, ut dicitur, commorantes,
Veniendo infra Regnum nostrum Angliae, sive alibi ubi Nos fore contigerit, ad Declarandum penes Nos Statum suum, ibidem morando, & exindè, prout sibi placuerit (in Casu quo Declaratio ipsorum Johannis & Johannis in hac parte sibi valere non poterit) redeundo:
Et ideò vobis Mandamus quòd eisdem, Johanni & Johanni, veniendo infra Regnum nostrum praedictum, sive alibi ubi nos fore contigerit, ad declarandum penes Nos Statum suum praedictum, ibidem morando, & exindè, prout sibi placuerit (in casu quo Declaratio sua in hac parte sibi valere non poterit) ut praedictum est, redeundo, in Personis, Equis, Rebus, aut Bonis suis quibuscumque, non inferatis, nec, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittatis Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen;
Et si quid eis forisfactum sive injuriatum fuerit, id eis sine dilatione faciatis emendari.
Concessimus etiam & Licentiam Dedimus praefatis, Johanni & Johanni, quòd ipsi penes Personam nostram, ex Causa praedicta, venire, & exinde redire possint in Forma praedicta, absque Perturbatione seu Impetitione nostri, sive Ministrorum, Officiariorum, aut aliorum quorumcumque.
In cujus &c. usque ad Festum Sancti Michaelis proximò futurum duraturas.
Teste Rege in Portu de Milleford, vicesimo septimo die Maii.
Per Literam de Signeto.
June 22. Commission to Thomas bp. of Chrysopolis to receive money for the assistance of Manuel emperor of Constantinople against Bajazet. Westm.
O. viii. 82. H. iii. p. iv. 161.
Pro Imperatore Constantinopolitano, de Subsidio, contra Turcos.
An. 22. R. 2. Pat. 23. R. 2. m. 5. dors.
Rex, Venerabili Patri, Thomae Episcopo Crispolitano, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Dominus Summus Pontifex Modernus,
Advertens quòd perfidus ille Baysetus Princeps Turcorum, Manu potenti & Brachio extento, in Christianum Populum maximâ feritate debacatus extitit, ad Exterminium Civitatis Constantinopolitanae, & Universitatis Populi Christiani, nisi ejus nephando Proposito citiùs resistatur,
Omnes & singulos, qui pro Liberatione & Subsidio Manuelis Imper atoris Constantinopolitani, & dictae Civitatis suae, Manus adjutrices porrexerint, Illam suorum Peccaminum, de quibus fuerint veraciter corde contriti & ore confessi, VENIAM consequi voluerit, quae per Sedem Apostolicam concedi consuevit Eleemosinas Erogantibus, seu Praedicantibus in Subsidium Terrae Sanctae,
Ac Hillarius de Auria Miles Domicellus Januensis, Auctoritate quarum- dam Literarum Apostolicarum sibi confectarum,
Pro eo quod Episcopus Calcedoniensis (cui Officium Praedicationis Negotii praedicti per Sedem Apostolicam aliàs extitit commissum) ad partes proprias dirigit gressus suos, sic quòd circa dictum Negotium intendere non valet,
Nominaverit, elegerit, assignaverit, & deputaverit vos ad hujusmodi Negotium exequendum & prosequendum, prout per Instrumentum Publicum, super hoc confectum, & in Cancellaria nostra exhibitum, plenè liquet,
Nos,
Ut quaecumque Summae, per Commissarios & Deputatos ipsius Episcopi Calcedoniensis, praetextu dictarum Literarum Apostolicarum, receptae & recipiendae, in Liberationem & Subsidium dicti Imperatoris & Civitatis suae praedictae duntaxat, juxta effectum Bullarum praedictarum, applicentur & fideliter convertantur,
Assignavimus vos omnes & singulas hujusmodi Pecuniarum Summas, per Commissarios & Deputatos praedictos receptas & recipiendas, & eas in quadam Cistâ, in Ecclesiâ Sancti Pauli Londoniae ad hoc deputata, salvò & securè ponendum, in Usum & Subsidium dicti Negotii exponendas & convertendas;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ.
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Ministris, & aliis Fidelibus nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Praemissis faciendis & exequendis, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c. usque Primum Diem Septembris, proximò futurum, duraturas.
Teste Edmundo Duce Eborum Custode Angliae apud Westm. vicesimo secundo die Junii.