Rymer's Foedera with Syllabus
October 1399

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

89-98

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: October 1399', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 89-98. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115126 Date accessed: 28 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

October 1399

Syllabus EntryFoedera Text
Oct. 8. Safe conduct for sir Louis Caynot coming to England to do certain deeds of arms. Westm.
O. viii. 91. H. iii. p. iv. 164.
Super Factis Armorum.
An. 1. H. 4. Franc. 1. H. 4. m. 24.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum diem Maii proximò futurum duraturas, suscepit in Protectionem & Defensionem suam, ac salvum & securum Conductum suum, necnon salvam Gardiam suam, Lodowicum Caynot Militem, veniendo infra Regnum Regis Angliae, per Dominia & Potestatem sua, cum Militibus, Armigeris, ac aliis Hominibus, usque ad Numerum Quadraginta personarum, tàm Equitibus, quàm Peditibus, in Comitiva sua, ad certa facta Armorum facienda, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, ac Equos, Armaturas, Hernesia, Res, & Bona sua quaecumque.
Teste Rege apud Westmonasterium, viij die Octobris.
Per ipsum Regem, nunciante Constabulario Angliae.
Oct. 15. The K. creates his eldest son Henry, duke of Cornwall, and grants to him certain castles, manors, and possessions in Cornwall and elsewhere. Westm.
O. viii. 91. H. iii. p. iv. 164.
Pro Henrico Primogenito Regis.
An. 1. H. 4. Claus. 1. H. 4. p. 1. m. 27.
Rex, Escaetori suo in Comitatu Cornubiae, Salutem.
Cùm Dominus E. nuper Rex Angliae, Avus noster, volens Personam Edwardi Filii sui Primogeniti honorari, eidem Filio suo Nomen & Honorem Ducis Cornubiae, de Communi assensu & Concilio Praelatorum, Comitum, Baronum, & aliorum de Concilio suo, in Parliamento suo, apud Westmonasterium, die Lunae proximò post Festum Sancti Mathiae Apostoli, anno Regni sui Undecimo, existente, DEDERIT, ipsumque in Ducem Cornubiae PRAEFECERIT,
Et ei per Cartam suam DEDERIT, CONCESSERIT, & CONFIRMAVERIT, pro Se, & Haeredibus suis, inter alia, Vicecomitatum Cornubiae cum pertinentiis,
Castrum, Burgum, Manerium, & Honorem de Launceneton cum Parco ibidem & aliis pertinentiis suis,
Castrum & Manerium de Tremeton cum Villa de Saltessh, ac Parco ibidem, & aliis pertinentiis suis in dicto Comitatu Cornubiae. Ac in Comitatu Devoniae,
Castrum, Burgum, & Manerium de Tyntagelle cum pertinentiis,
Castrum & Manerium Rostormell, cum Parco ibidem, & aliis pertinentiis suis,
Manerio de Clyunneslonde cum Parco de Kerybullok & aliis pertinentiis suis,
Tybeste cum Balliva de Pondershire aliis pertinentiis suis,
Tewyngton cum pertinentiis,
Helleston in Kerier cum pertinentiis,
Moresk cum pertinentiis,
Tewarnayl cum pertinentiis,
Pengkneth cum pertinentiis,
Penlyn cum Parco ibidem & aliis pertinentiis suis,
Rellaton, cum Bedellaria de Estwyvelshire, & aliis pertinentiis suis,
Helleston in Trigshire cum Parco de Hellesbury & aliis pertinentiis suis,
Lyskyret cum Parco ibidem & aliis pertinentiis suis,
Calistok cum Piscaria ibidem & aliis pertinentiis suis,
Talskydi cum pertinentiis,
Villam de Lostwythiel cum Molendinis ibidem & aliis pertinentiis suis,
Prisas & Custumas nostras Vinorum, omnia Proficua Portuum nostrorum, ad Nos spectantia, simul cum Wrecco Maris, tàm de Balena & Sturjon, & aliis Piscibus, quae ad Nos, ratione Praerogativae nostrae, spectant, quàm aliis quibuscumque ad Wreccum Maris hujusmodi qualitercumque pertinentibus,
Proficua & Emolumenta Comitatuum tentorum, Hundredorum, & Curiarum eorumdem, ad Nos spectantia,
Et Stannariam nostram, unà cum Cunagio ejusdem Stannariae, & cum omnibus Exitibus & Proficuis inde Provenientibus, ac etiam Proficuis & Perquisitis Curiae Stanariae & Minerae in dicto Comitatu Cornubiae,
Habenda & Tenenda eidem Duci, & ipsius & Haeredum suorum Regum Angliae Filiis Primogenitis, & dicti Loci Ducibus, in Regno Angliae Haereditariè Successuris, cum Castris, Burgis, Villis, Maneriis, Honoribus, Stannariis, Cunagiis, Firmis, Terris, & Tenementis, unà cum Feodis Militum, Advocationibus Ecclesiarum, Abbatiarum, Prioratuum, Hospitalium, Capellarum, & cum Hundredis, Wapentachiis, Piscariis, Forestis, Chaceis, Parcis, Boscis, Warennis, Feriis, Mercatis, Libertatibus, liberis Consuetudinibus, Wardis, Maritagiis, Releviis, Escaetis, & Servitiis Tenentium tàm Liberorum quàm Nativorum, & omnibus aliis ad eosdem Ducatum & Vicecomitatum qualitercumque & ubicumque spectantibus sive pertinentibus, de ipso Avo nostro & Haeredibus suis IMPERPETUUM,
Ac praedictus Avus noster omnia Castra, Burgos, Villas, Maneria, Honores, Stannarias, & Cunagia, Firmas, Terras, & Tenementa, simul cum Feodis, & Advocationibus, & omnibus aliis supradictis, eidem Ducatui Annexerit & Univerit IMPERPETUUM remansura, Ita quòd ab eodem Ducatu aliquo tempore nullatenus seperentur, nec alicui nec aliquibus aliis, quàm dicti Loci Ducibus, per ipsum Avum nostrum, vel Haeredes suos, DONENTUR seu quomodolibet CONCEDANTUR,
Et quòd, praefato Duce, seu aliis ejusdem Loci Ducibus decedentibus, & Filio seu Filiis, ad quos dictus Ducatus, praetextu dictae CONCESSIONIS, praefati Avi nostri, spectare dinoscitur, tunc non apparentibus, idem Ducatus cum Castris, Burgis, Villis, & omnibus aliis supradictis, ad ipsum Avum nostrum vel Haeredes suos Reges Angliae REVERTANTUR, in manibus suis & ipsorum Haeredum suorum Regum Angliae RETINENDA quousque de hujusmodi Filio seu Filiis, in dicto Regno Angliae hereditariè successuris, appareat,
Quibus tunc successivè Ducatum illum, cum pertinentiis, dictus Avus noster, pro Se, & Haeredibus suis, CONCESSIT & VOLUIT liberari, TENENDA prout superius est expressum, prout in Carta praedicta pleniùs continetur,
Tibi Praecipimus quòd Henrico Filio nostro Primogenito Ducatum praedictum ac Vicecomitatum ejusdem, cum pertinentiis, unà cum Castris, Burgis, Villis, Maneriis, Honoribus, Stannariis, Cunagiis, Firmis, Terris, & Tenementis, una cum Feodis Militum, & Advocationibus Ecclesiarum, & omnibus aliis supradictis, in Balliva tua, LIBERES, HABENDA juxta tenorem & Effectum Cartae ipsius Avi nostri supradictae; eo quòd idem Filius noster infra Aetatem existit non obstante; salvo jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, xv die Octobris.
Per ipsum Regem & Concilium suum in Parliamento,
Rex, Escaetori suo in Comitatu Devoniae Salutem.
Cùm Dominus E. &c. ut supra usque ibi, ac Parco ibidem & aliis pertinentiis suis, & tunc sic, in dicto Comitatu Devoniae ac in Comitatu Cornubiae Stannariam nostram cum Cunagio & omnibus Exitibus & Proficuis ejusdem, ac etiam Expleciis, Proficuis & Perquisitis Curiae ejusdem Stannariae, Aquam de Dertemuth, Annuam firmam Viginti Librarum Civitatis nostrae Exoniae, & Prisas & Custumas nostras Vinorum in Aqua de Sutton, de dicto Comitatu Devoniae, HABENDA &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem &c.
Rex Escaetori suo in Comitatu Oxoniae Salutem,
Cùm Dominus E. &c. ut supra usque ibi, inter alia, & tunc sic, Castrum de Walyngford, cum Hamlettis & Membris suis, & Annuam Firmam Villae de Walyngford, cum Honoribus de Walyngford & de Sancto Walerico, cum pertinentiis in Comitatu praedicto, & aliis Comitatibus ubi Honores illi fuerint, HABENDA &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem &c.
Rex Escaetori suo in Comitatu Hertfordiae Salutem.
Cùm Dominus E. &c. ut supra usque ibi, inter alia, & tunc sic, Castrum Manerium & Villam de Berkhampstede, cum Parco ibidem, unà cum Honore de Berkhampstede, in Comitatu praedicto, ac in Comitatu Bukinghamiae & Notthamptoniae, & aliis pertinentiis suis, HABENDA &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex Escaetori suo in Comitatu Bukinghamiae Salutem.
Cùm Dominus E. &c. ut supra usque ibi, inter alia, & tunc sic, Castrum Manerium & Villam de Berkhamstede, cum Parco ibidem, una cum Honore de Berkhamstede in Comitatu praedicto, ac in Com. Hertf. & Norht. & aliis Pertinentiis suis, HABENDA &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex, Escaetori suo in Com. Norhamptoniae Salutem.
Cùm Dominus E. &c. ut supra usque ibi, inter alia, & tunc sic, Castrum Manerium & Villam de Berkhamstede cum Parco ibidem, unà cum Honore de Berkhampstede in Comitatu praedicto, ac in Com. Hertf. & Buk. & aliis pertinentiis suis, HABENDA &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex Escaetori suo in Com. Surriae Salutem.
Cùm Dominus E. &c. ut supra usque ibi, inter alia, & tunc sic, Manerium de Byflet, cum Parco ibidem, & aliis pertinentiis suis, in Com. praedicto, HABENDA &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex, Escaetori suo in Com. Dorsetiae Salutem.
Cùm Dominus E. ut supra usque ibi, & ei, & tunc sic, Ducatum Cornubiae ac Vicecomitatum ejusdem, per Cartam suam DEDERIT, CONCESSERIT, & CONFIRMAVER IT pro se & Haeredibus suis, HABENDA &c. ut supra usque ibi,
Tibi Praecipimus quòd Henrico Filio nostro Primogenito & tunc sic, Castra, Burgos, Villas, Maneria, Honores, Firmas, Terras, & Tenementa praedicta, cum pertinentiis, unà cum Feodis Militum, & Advocationibus Ecclesiarum, ad dictum Ducatum Cornubiae ac Vicecomitatum ejusdem pertinentia, ac omnia alia supradicta, cum pertinentiis in Balliva tua, LIBERES, HABENDA &c. ut supra.
Teste ut supra.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis, in Com. Wiltes.
Escaetori Regis, in Com. Berks.
Escaetori Regis, in Com. Kantiae.
Escaetori Regis, in Com. Essex.
Escaetori Regis, in Com. Sussex.
Escaetori Regis, in Com. Midds.
Escaetori Regis, in Com. Huntingdon.
Escaetori Regis, in Com. Warr.
Escaetori Regis, in Com. Glouc. ac Marchiis Walliae eidem Com. adjacentibus.
Escaetori Regis, in Com. Staff.
Escaetori Regis, in Com. Lincoln.
Escaetori Regis, in Com. Sutht.
Escaetori Regis, in Com. Norff. & Suff.
Escaetori Regis, in Com. Derb.
Dilecto sibi
Thomae Knolles Majori Civitatis Regis Londeniae ac Escaetori suo in eadem Civitate.
Oct. 15. Grant of wardships in Wales, Chester, and Flint to Henry prince of Wales, duke of Cornwall and earl of Chester. Westm.
O. viii. 94. H. iii. p. iv. 165.
Pro dicto Primogenito.
An. 1. H. 4. Pat. 1. H. 4. p. 2. m. 10.
Rex, Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd (de Gratia nostra speciali) Concessimus Henrico, Primogenito Filio nostro carissimo, Principi Walliae, Duci Cornubiae, & Comiti Cestriae, Custodiam omnium Terrarum, Tenementorum, Reddituum, & Servitiorum in Principatu Walliae & Comitatu Cestriae & Flynt, in manu nostrâ, ratione Minoris Aetatis quorumcumque Haeredum, existentium,
Habendam usque ad plenam Aetatem Haeredum praedictorum, unà cum Maritagiis eorumdem Haeredum absque dispargatione, absque aliquo Nobis inde solvendo; dumtamen Custodia & Maritagia hujusmodi aliquibus aliis Personis per Nos antea concessa non existant;
Ita tamen quòd idem Princeps Haeredibus praedictis competentem Sustentationem inveniat, ac Terras & Tenementa praedicta sine Vasto & Destructione custodiat, necnon omnia alia Onera, eisdem Terris & Tenementis incumbentia, faciat & supportet quamdiù Custodiam habuerit supradictam.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 18. Exemplification of the grants by Richard II. of an annuity of 20l. and a cask of wine to Geoffrey Chaucer. Westm.
O. viii. 94. H. iii. p. iv. 165.
Pro Galfrido Chaucer.
An. 1. H. 4. Pat. 1. H. 4. p. 1. m. 18.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Constat Nobis, per Inspectionem Rotulorum Cancellariae Domini Ricardi nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, quòd idem nuper Rex Literas suas Patentes fieri fecit in haec verba,
Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem,
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, & pro bono Servitio quod, dilectus Armiger noster, Galfridus Chaucer nobis impendit & impendet in futurum, CONCESSIMUS eidem Galfrido Viginti Libras, percipiendas singulis annis, ad Scaccarium nostrum, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis, per aequales Portiones, ad Totam Vitam suam.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, Vicesimo octavo die Februarii, Anno Regni nostri Decimo Septimo.
Constat etiam Nobis, per Inspectionem Rotulorum Cancellariae ejusdem nuper Regis, quòd idem nuper Rex alias Literas suas Patentes fieri fecit in haec verba,
Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, CONCESSIMUS, dilecto Armigero nostro, Galfrido Chaucer UNUM DOLIUM VINI PERCIPIENDUM singulis Annis, durante Vita sua, in Portu Civitatis nostrae Londoniae, per Manus Capitalis Pincernae nostri pro tempore existentis.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, Tertio decimo die Octobris, Anno Regni nostri Vicesimo secundo.
Nos, pro eo quod idem Galfridus coram Nobis in Cancellaria nostra personaliter constitutus, Sacramentum praestitit corporale quòd Literae praedictae casualiter sunt amissae, Tenorem Irrotulamenti earumdem Literarum duximus Exemplificandum per praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xviij die Octobris.
Oct. 19. The K. grants the Isle of Man to Henry de Percy, earl of Northumberland, for the service of bearing the Lancaster sword during the coronation. Westm.
O. viii. 95. H. iii. p. iv. 165.
De Insula Manniae, per Servitium Portandi Gladium, vocatum Lancaster Sword, in Solemniis Coronationum, concessa.
An. 1. H. 4. Pat. 1. H. 4. p. 5. m. 35.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Debito mentis intuitu considerantes magnifica, ac Nobis & toti Regno nostro fructuosa & summè necessaria, Labores, Custus, & Obsequia, quae, dilectus & fidelis Consanguineus noster, Henricus de Percy Comes Northumbriae, pro Extirpatione & Reformatione diversorum Defectuum & Errorum in Regno praedicto, ad verisimile Extirminium & finalem Destructionem tàm Procerum, Magnatum, & aliorum Nobilium, quàm Communitatum ejusdem Regni, nuperimè pullulantium, in nostri praesentiâ, postquam ad Regnum praedictum, Praemissorum intuitu, Deo duce, declinavimus, multipliciter effudit & impendit ac exhibuit indefessè,
Et volentes proindè praefatum Consanguineum nostrum aliquali Remuneratione, licet non condignâ, prout multiplices Gestus sui nobiles nos inducunt, praemiare,
De Gratiâ nostrâ speciali & ex certa scientia nostra, DEDIMUS & CONCESSIMUS eidem Comiti Northumbriae Insulam, Castrum, Pelam, & Dominium de Man, ac omnia Insulas & Dominia eidem Insulae de Man pertinentia, quae fuerunt Willielmi le Scrop Chivaler defuncti, quem nuper in Vita sua Conquestati fuimus, & ipsum sic Conquestatum Decrevimus, & quae, ratione Conquestûs illius, tanquam Conquestata, cepimus in manum nostram,
Quae quidem Decretum & Conquestus, in Parliamento nostro, de assensu Dominorum Temporalium in eodem Parliamento existentium, quoad Personam praefati Willielmi, ac omnia Terras & Tenementa Bona & Catalla sua, tàm infra dictum Regnum nostrum, quàm extra, ad Supplicationem Communitatis dicti Regni nostri, affirmata existunt,
Habenda & Tenenda eidem Comiti & Haeredibus suis omnia Insulas, Castrum, Pelam, & Dominium praedicta, unà cum Regaliis, Regalitatibus, Franchesiis, Libertatibus, Portubus Maris, & omnibus ad Portum rationabiliter & debitè pertinentibus, Homagiis, Fidelitatibus, Wardis, Maritagiis, Releviis, Escaetis, Forisfacturis, Waifis, Streyfis, Curiis Baronum, Visibus Franciplegii, Letis, Hundredis, Wapentachiis, Wrecco Maris, Minera Plumbi & Ferri, Feriis, Mercatis, liberis Consuetudinibus, Pratis, Pasturis, Boscis, Parcis, Chaceis, Landis, Warennis, Assartis, Purpresturis, Chiminagiis, Piscariis, Molendinis, Moris, Mariscis, Turbariis, Aquis, Stagnis, Vinariis, Viis, Passagiis, ac Communiis, & aliis Proficuis, Commoditatibus, Emolumentis, & Pertinentiis quibuscumque, ad Insulas, Castrum, Pelam, & Dominium praedicta qualitercumque pertinentibus, sive spectantibus, simul cum Patronatu Episcopatûs dictae Insulae de Man, necnon Feodis Militum, Advocationibus & Patronatibus Abbatiarum, Prioratuum, Hospitalium, Ecclesiarum, Vicariarum, Capellarum, Cantariarum, ac aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque, ad eadem Insulas, Castrum, Pelam, & Dominium similiter pertinentibus, de Nobis & Haeredibus nostris IMPERPETUUM PER SERVITIUM PORTANDI, diebus Coronationis nostrae & Haeredum nostrorum, ad sinistrum Humerum nostrum, & sinistros Humeros Haeredum nostrorum, per se ipsum, aut sufficientem & honorificum Deputatum suum, illum Gladium nudum, quo cincti eramus quando in partibus de Holdernesse applicuimus, vocatum LANCASTRE SWERD, durante Processione & toto tempore Solempnizationis Coronationis supradictae, adeò plenè liberè & integrè (excepto Servitio praedicto) sicut praefatus Willielmus, seu aliquis alius Dominus ejusdem Insulae, Insulas, Castrum, Pelam, & Dominium illa, cum omnibus supradictis, temporibus retroactis, melius habuerunt & tenuerunt,
DEDIMUS insuper & CONCESSIMUS eidem Comiti omnia Bona & Catalla, quae fuerunt praedicti Willielmi, infra dictam Insulam de Man existentia, & quae ad Nos pertinent ratione Conquestûs supradicti, Habenda de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xix die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 21. Restitution of the temporalities to Thomas abp. of Canterbury, which were seized in consequence of a judgment pronounced against him by the parliament of 21 Ric. II. Westm.
O. viii. 96. H. iii. p. iv. 165.
De Restitutione Temporalium.
An. 1. H. 4. Pat. 1. H. 4. p. 1. m. 15.
Rex Omnibus ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, CONCESSIMUS, Venerabili Patri, Thomae Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, RESTITUTIONEM omnium Temporalium Archiepiscopatûs praedicti,
Quae in manum Domini Ricardi nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, colore cujusdam Judicii,
Versus ipsum Archiepiscopum, in Parliamento ipsius nuper Regis, Anno Regni sui Vicesimo Primo tento, redditi,
Quod quidem Judicium, tanquam Erroneum & Invalidum, de assensu totius instantis Parliamenti nostri,
Revocavimus, Cassavimus, & Adnullavimus,
Seisita fuerunt & in manu nostra sic existunt,
Habenda, unà cum Exitibus & Proficuis, indè a tempore Captionis eorumdem in manum dicti nuper Regis provenientibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxi die Octobris.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est Escaetori Regis in Com. Kantiae, quòd eidem Archiepiscopo Temporalia Archiepiscopatûs praedicti, cum pertinentiis, in Balliva sua, unà cum Exitibus & Proficuis praedictis, a tempore praedicto perceptis, liberet, Habenda juxta Tenorem Literarum Regis praedictarum.
Teste ut supra.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis, in Comitatu Surr. & Sussex.
Escaetori Regis, in Comitatu Essex & Hertf.
Escaetori Regis, in Com. Suff.
Escaetori Regis, in Com. Midds.
Escaetori Regis, in Com. Eborum.
Dilecto sibi
Drugoni Barentyn Majori Civitatis suae Londoniae, & Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, Liberis Hominibus, & omnibus aliis Tenentibus de Archiepiscopatu praedicto, quòd eidem Thomae, tanquam Archiepiscopo & Domino suo, in omnibus quae ad Archiepiscopatum praedictum pertinent, Intendentes sint & Respondentes, sicut praedictum est.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Oct. 27. Letters of marque for John de Waghen of Beverley against the subjects of Albert duke of Bavaria for the sum of 852 ½ nobles and 22d. sterling. Westm.
O. viii. 96. H. iii. p. iv. 166.
De Reprisalia.
An. 1. H. 4. Ibid. m. 13.
Rex, Universis & Singulis Admirallis &c. Salutem.
Supplicavit Nobis, dilectus Ligeus noster, Johannes de Waghen de Beverlaco ut,
Cùm ipse, tàm per Se, quàm per Procuratores suos, ad grandes Custus & Expensas suos, coram Alberto Comite Palatino, Duce Bavariae, Comite Holandiae & Selandiae, in Curia ipsius Ducis, debitè prosecutus fuisset pro Solutione Octingentorum Quinquaginta & Duorum Nobilium & dimidii, ac Viginti & Duorum Denariorum, de Moneta nostra Angliae, praefato Johanni per Pelegrinum Florenson Mercatorem & Burgensem Villae de Leyd. in Holandia, & Dedericum Jacobson de Delf in Holandia Debitorum, prout per Literas Obligatorias, indè confectas ut dicitur, plenius apparet.
Et, licet Dominus Ricardus, nuper Rex Angliae Secundus post Conquestum, eidem Duci, per Literas suas Patentes, scripserit, ipsum rogando & requirendo quatinus praefato Johanni Justitiae Complementum faceret in hac parte, idem tamen Johannes & Procuratores sui, in Prosecutione sua hujusmodi, per frivolas dilationes & alias Injurias, grandia Labores, Dampna, Custus, & Expensas injustè sustinuerunt, sicque Justitiam, Rationem, aut aliud Remedium, pro Solutione summae praedictae, in Curia praefati Ducis habere nequeunt quoquo modo, sicut per Instrumentum Publicum, indè confectum, & in Cancellaria ipsius nuper Regis exhibitum, liquet manifestè,
Velimus, eâ consideratione, praefato Johanni Literas nostras de Marqua versus praefatum Ducem & Subditos suos, quousque eidem Johanni de Summa praedicta, unà cum Sumptibus & Expensis, per ipsum & Procuratores suos, circa dictam Prosecutionem appositis, & de caetero apponendis, integrè satisfactum fuerit, concedere gratiosè,
Nos (supplicationi praedictae annuentes) Vobis, & cuilibet vestrûm, Mandamus quòd universas & singulas Naves, de partibus Selandiae & Holandiae, in aliquibus Portubus & Locis infra Regnum nostrum Angliae jam existentes, & ex nunc venturas, unà cum Magistris, Marinariis, Bonis, Mercandisis, & Rebus suis quibuscumque, quae in Navibus illis invenire poteritis, nomine Marquae & Reprisaliae, de tempopore in tempus, capi & arestari, & ea sub salva, secura, & honesta Custodia poni faciatis,
Nosque de Captione & Arestatione Navium, Magistrorum, Marinariorum, Bonorum, Mercandisarum, & Rerum praedictorum, ac de toto Facto vestro in hac parte, in Cancellariam nostram Angliae, de tempore in tempus, distinctè & apertè, sub Sigillis vestris, certificetis, ut indè, ad Prosecutionem praefati Johannis, cum saniori deliberatione, facere valeamus quod justum fuerit in Praemissis, & fore viderimus consonum rationi.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvij die Octobris.
Per ipsum Regem Nunciante Constabulario Angliae.
Oct. 28. The K. assigns the vills of Barking, Ilford, and Dagenham for the habitation of Thomas Erpyngham, his chamberlain. Westm.
O. viii. 97. H. iii. p. iv. 166.
De Herbergagio pro Camerario.
An. 1. H. 4. Pat. 1. H. 4. p. 5. m. 27.
Rex, Universis & Singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Ministris, Constabulariis, & aliis Fidelibus & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Villae de Berkyng, Ilford, & Dagenham,
Dùm Nos, aut Progenitores nostri, apud Civitatem nostram Londoniae, aut Palatium nostrum Westmonasteriense, seu prope eadem, moram fecerimus,
Pro Hospitatione Camerarii nostri & ipsorum Progenitorum, a tempore cujus Contrarii mnmoria non existit, assignari consueverint,
Vobis Mandamus quòd dilectum & fidelem nostrum, Thomam Erpyngham Camerarium nostrum Villas praedictas, pro Herbergagio & Hospitatione suis & Servientum suorum,
Dùm Nos apud Civitatem sive Palatium praedicta, aut prope eadem Moram fecerimus,
Habere permittatis; prout alii Camerarii Progenitorum nostrorum praedictorum hujusmodi Villas pro Herbergagio & Hospitatione suis habere consueverunt.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Octobris.
Oct. 29. Grant to Thomas abp. of Canterbury of all fines and forfeitures from his tenants before the restitution of the temporalities.
O. viii. 27. H. iii. p. iv. 166.
Pro Archiepiscopo Cantuariensi.
An. 1. H. 4. Pat. 1. H. 4. p. 1. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper Concesserimus, Venerabili in Christo Patri, Carissimo Consanguineo nostro, Thomae Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, Restitutionem omnium Temporalium Archiepiscopatûs praedicti,
Quae in manus Ricardi, nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, Colore Judicii, versus ipsum Archiepiscopum, in Parliamento ejusdem nuper Regis, Anno Regni sui Vicesimo Primo, redditi, Seisita fuerunt,
Quod quidem Judicium, tanquam Eroneum & nullius Valoris, de assensu praesentis Parliamenti nostri, Revocavimus, Cassavimus, & Adnullavimus,
Habenda simul cum omnibus Exitibus & Proficuis, a tempore Seisinae eorumdem in manus dicti nuper Regis, indè provenientibus,
Nos, de Gratia nostra speciali, Concessimus eidem Archiepiscopo omnes Fines pro Transgressionibus & aliis Mesprisionibus quibuscumque, ac Fines de Licentia concordandi, & omnia alia Amerciamenta, Redemptiones, Fines, & Exitus Forisfactos omnium Tenentium suorum, de Terris & Feodis suis quibuscumque, in quibuscumque Curiis nostris, & in qualibet Curia, praedicti Ricardi nuper Regis, ante diem Restitutionis Temporalium praedictorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxix die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Oct. 31. Safe conduct for P. bp. of Meaux, sir John de Hangest, lord of Henqueville, chamberlain, and Hennart de Campbernart, French ambassadors. Westm.
O. viii. 98. H. iii. p. iv. 166.
Pro Ambassiatoribus Franciae, de Conductu.
An. 1. H. 4. Franc. 1. H. 4. m. 23.
Le Roy a touz noz Lieutenantz &c. Salut & Dilection.
Come nostre treschier Cousin de France ait, ainsi que entendu avons, entencion d'envoier presentement devers Nous P. Evesque de Meaux, Johan de Hangest Chivaler, Sire de Henqueville Chambellan, Conseillers, & Hennart de Campbernart Huissher d'Armes, du dit nostre Cousin, pour certeines Choses & Bosoignes de mesme nostre Cousin,
Nous,
Voulans pourveoir a la Seurtee & Garde des ditz, Evesque, Johan, & Hennart, de leurs Gens, Famillers, Serviteurs, Monteurs, Hernoys, & autres Biens,
Avons Pris & Mys, Preignons & Mettons, yceulx, Evesque, Johan, & Hennart, leurs Gens, Familers, Serviteurs, Chevaliers, Escuiers, Clers, & Varles, jusques au Noumbre de Cent Parsonnes & ou dessoubz, a Chival ou a Pie, Ensemble ou par Partiez, Armez ou Desarmez, leurs Chevaux, Monteurs, Or, Argent, Vaisselle, Joiaux, Hernois, & autres Biens & Choses quelconques, en nostre sauf & seure Conduit, Protection, Tuition, Sauvegarde, & Defense especiaulx, en venant devers Nous en nostre Roialme d'Engleterre & aillours, decea & dela la Meer, par toutes noz Seignuries de Jour & de Nuit, en Forteresce & dehors, & en departant & passant la Mere, & montant a quel Port qu'ils vouldront, & par dela descendant a Calays ou aillours, quel part qu'ils vouldront descendre en nostre Seignurie illoeqes ou aillours, y demourant, sojournant, & retournant, sanz fraude & mal engin, Ensemble ou Diviseement, come il leur plaire, & si souvent come ils vouldront, & a faire serra pour les Choses & Bosoignes avantditz,
Si Mandons & Commandons estroitement, par la Teneurs de ces Lettres, a vous noz Justicers, Officers, & Subgiez, Prions & Requerons vous, noz Alliez, Amys, Bienvellans, & Adherens, & a chescun de vous que lez ditz Evesque, Johan, & Hennart &c. prout supra in similibus de Conductu Literis.
En Tesmoignance de la quele Chose Nous avons fait faire cestes noz Lettres Patentes a durer jesques proschein veneant.
Don. souz nostre Grant Seal, a nostre Palois de Westm. le xxxi jour d'Octobre.
Per ipsum Regem, nunciante Constabulario Angliae.