Rymer's Foedera with Syllabus
December 1399

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

110-119

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: December 1399', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 110-119. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115128 Date accessed: 20 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

December 1399

Syllabus EntryFoedera Text
Dec. 4. Exemption for John bp. of Ely from attending parliament or the K.'s council for two years. Westm.
O. viii. 110. H. iii. p. iv. 171.
De non veniendo ad Parliamenta.
An. 1. H. 4. Pat. 1. H. 4. p. 1. m. 19.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, & ex certis Causis, Nos specialiter moventibus, Concessimus, Venerabili in Christo Patri, Johanni Episcopo Eliensi quòd ipse, per Duos Annos proximò futuros, non teneatur venire ad Parliamenta seu Concilia nostra quaecumque; set inde erga Nos penitùs excusetur & exoneretur, Duobus Annis durantibus antedictis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quarto die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 6. The K. orders the mayor and commonalty of Bayonne, the seneschal of Aquitain, and his other officers, to reinstate the bp. of Bayonne, who has been expelled by Bidawe de S. Johan, late vicar of the city, and others. Westm.
O. viii. 110. H. iii. p. iv. 171.
Pro Episcopo Baionae de Tumultuantibus Reprimendis.
An. 1. H. 4. Vasc. 1. H. 4. m. 22.
Rex Majori seu Vicario Baionae, ac Scabinis & Communitati ejusdem Civitatis Salutem.
Supplicavit Nobis, Venerabilis Pater Episcopus Baionae ut,
Cùm ipse, per tempus non modicum, per viam Justitiae, prosecutus fuerit versus Bidawe de Seint Johan, nuper Vicarium Civitatis praedictae, ac Johannem de Lobard, Petrum de Vile, & Johannem d'Agremont, ac quosdam sibi Adhaerentes, de eo quòd praedictus nuper Vicarius, ac alii Adhaerentes sui praedicti, certas Personas extra Ecclesias Fratrum Carmelitarum & Fratrum Ordinis Sancti Augustini Baionae extraxerunt, ac Personas praedictas, necnon quosdam Clericos & Servientes ipsius Episcopi, diris Carceribus, absque Juris Processu, commiserunt, in Liberatatis Ecclesiasticae laesionem manifestam,
Praedictus nuper Vicarius & alii Adhaerentes sui praedicti, Machinantes praefatum Episcopum, occasione Prosecutionis suae hujusmodi, enormius Praegravare, eundem Episcopum, ac Officiarios, & Servientes suos extra Civitatem praedictam violenter Ejecerunt, eorumque Bona ceperunt, ea Usibus Propriis applicando, ac Archiepiscopum Daux in Possessionem Episcopatûs praedicti, contra voluntatem Domini Summi Pontificis, posuerunt indebitè & injustè,
Velimus ipsum Episcopum ad pristinam Possessionem Episcopatûs sui praedicti Restitui, ac sibi de Dampnis & Expensis, quae occasione praedictâ sustinuit, satisfieri gratiosè jubere,
Nos (volentes eidem Episcopo, quantum cum Justitia poterimus, subvenire) Vobis praecipimus, districtiùs injungentes, quòd, si Praemissa taliter se habeant, tunc ipsum Episcopum ad Pristinam Possessionem suam Episcopatûs praedicti Restitui ac sibi de Custubus.
& Dampnis, quae eâ occasione in hac parte sustinuit, Satisfieri,
Necnon super Praemissis omnibus & singulis plenam Reformationem & celeris Justitiae complementum fieri & adhiberi faciatis, prout, secundum Foros, Jura, & Consuetudines Partium praedictarum, fuerit faciendum,
Taliter & tàm justè vos habentes in Executione Praemissorum, quòd idem Episcopus Materiam non habeat ad Nos, ex hac causa, in vestri Defectum, amplius conquerendi, per quod pro alio Remedio, vobis graviori, videamur providere;
Et hoc, sub gravi Indignatione nostrâ, ac Periculo incumbenti, nullatenus omittatis.
Dat. in Palatio nostro apud Westm. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, vj die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Et Mandatum est Senescallo suo Aquitaniae, Senescallo Landavensi, Constabulario Burdegaliae, & Ballivo de Labordia, ac eorum Locatenentibus, quòd, si praedicti Major seu Vicarius, aut Scabini & Communitas praedicti, in Executione praedicti Mandati Regis negligentes fuerint vel remissi, seu praefato Episcopo Justitiam facere recusaverint seu distulerint in Praemissis, tunc ipsi eidem Episcopo, super Praemissis omnibus & singulis, ac eorum dependentiis & connexis, plenam Reformationem, ac debitae & celeris Justitiae complementum & Executionem fieri & exhiberi faciant, prout secundum Foros, Jura, & Consuetudines Partium praedictarum, ac Tenorem Mandati Regis praedicti, fuerit faciendum;
Et hoc, sub gravi Indignatione Regis, & Periculo incumbenti, nullatenus omittant.
Dat. ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 6. Another letter to the same commonalty on the same subject. Westm.
O. viii. 111. H. iii. p. iv. 171.
Super Memoratis Tumultubus.
An. 1. H. 4. Ibid. m. 17.
Rex Majori sive Vicario Civitatis suae Baionae, ac Juratis, Scabinis, & Centum Paribus Civitatis praedictae, qui nunc sunt, vel qui pro tempore erunt, necnon toti Communitati ejusdem Civitatis, Salutem.
Dùm ad Statum Sanctae Matris Ecclesiae nostrae mentis intuitum dirigimus, illum desideramus, ob Dei reverentiam, in Pace & Tranquillitate, ac in omnibus ejus Libertatibus, Privilegiis, & Consuetudinibus, inviolabiliter confovere, & ipsos, qui Pacem & Unitatem dissolvere, & Libertates & Privilegia Ecclesiastica violare satagunt, reprimere prout decet.
Jamque, ex gravi insinuatione Venerabilis Patris Episcopi Baionae, acceperimus ut,
Cùm ipse, occasione quarumdam Litium, Dissensionum, & Discordiarum, in Civitate praedicta nuper nephariè subortarum, contra nonnullos Voluntarios & singulares Sacrilegos Civitatis praedictae, Libertatem Sanctae Matris Ecclesiae & Immunitatem ejusdem notoriè violantes, processiset in forma Juris,
Praefati Sacrilegi, Salutis suae immemores, & se Justiciari non permittentes, eundem Episcopum, ac ejus Officiales, Familiares & Servitores, occasionibus praemissis, absque omni Juris Processu & Causâ rationabili, extra Civitatem praedictam violenter expulerunt & ejecerunt, Exitus, Redditus, Census, & Proficua, ac alia Bona & Catalla, mobilia & immobilia, ipsius Episcopi & Episcopatûs sui praedicti, ipsorum Sacrilegorum Usibus temerariè applicando,
Ac, de Injuriis praedictis, licet gravibus & dampnosis, non contenti, Archiepiscopum Daux in Possessionem Episcopatûs praedicti, contra voluntatem Domini Summi Pontificis, posuerunt, in ipsius Episcopi Dampnum non modicum, & Libertatis Ecclesiasticae Laesionem manifestam,
Unde Nobis supplicavit quatinus ipsum Episcopum ad pristinam Possessionem Episcopatûs sui praedicti Restitui, ac sibi de Dampnis & Expensis, quae occasione praedictâ sustinuit satisfieri, gratiosè jubere velimus,
Nos (volentes eidem Episcopo, quantum cum Justitia poterimus, subvenire) vobis, sub Fide & Ligeantia quibus nobis tenemini, districtiùs quo possumus, Injungimus & Mandamus quòd ipsum Episcopum, sic indebitè Expulsum & Ammotum, ad Pristinam Possessionem suam Episcopatûs praedicti Restitui, ac sibi de Dampnis & Expensis, quae eâ occasione sustinuit, satisfieri, necnon super Praemissis omnibus & singulis plenam Reformationem & celeris Justitiae complementum fieri & adhiberi faciatis,
Taliter & tàm justè vos habentes in Executione Praemissorum, quòd idem Episcopus Materiam non habeat ad Nos, ex hac causa, in vestri Defectum, amplius conquerendi, per quod pro alio Remedio, vobis graviori, videamur providere.
Dat. in Palatio nostro apud Westm. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, sexto die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
[Dec. 6.] Also to the seneschals of Aquitain and the Landes, the constable of Bourdeaux, and the bailiff of la Borde.
O. viii. 112. H. iii. p. iv. 172.
De Tumultubus praelibatis.
An. 1. H. 4. Ibid.
Rex Senescallo suo Aquitaniae, Senescallo Landensi, Constabulario Burdegaliae, & Ballivo de la Bordia, & eorum cuilibet, vel eorum Locatenentibus, Salutem.
Dùm ad Statum &c. ut supra usque ibi, velimus, & tunc sic,
Ac Nos (volentes eidem Episcopo, quantum cum Justitia poterimus, subvenire) Praeceperimus Majori sive Vicario Civitatis praedictae, ac Juratis, Scabinis, Centum Paribus, & Communitati ejusdem Civitatis, quòd ipsum Episcopum sic indebitè Expulsum & Ammotum, ad Pristinam Possessionem suam Episcopatûs praedicti Restitui, ac sibi de Dampnis & Expensis, quae eâ occasione sustinuit, Satisfieri, necnon super Praemissis omnibus & singulis plenam Reformationem & celeris Justitiae complementum fieri & adhiberi faciant,
Vobis Mandamus quòd, si Major seu Vicarius, Jurati, Scabini, Centum Pares, & Communitas praedicti, in executione praedicti Mandati nostri, negligentes fuerint vel remissi, seu praefato Episcopo Justitiam facere recusaverint seu distulerint in Praemissis, tunc vos eidem Episcopo, super Praemissis omnibus & singulis, ac eorum dependentiis & connexis, plenam Reformationem, ac debitae & celeris Justitiae complementum, & Executionem fieri & exhiberi faciatis; Et hoc, sub gravi Indignatione nostra, & Periculo incumbenti, nullatenus omittatis.
Dat. ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 6. Exemplification of an agreement between the English merchants and the grand master of Prussia, and the governors of Lubeck, Wissemere, Rozstock, Straelsound, Grippeswold, &c. Westm.
O. viii. 112. H. iii. p. iv. 172.
Pro Mercatoribus Alemanniae.
An. 1. H. 4. Pat. 1. H. 4. p. 4. m. 21.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Irrotulamentum cujusdam Conditionis, in Rotulis Cancellariae nostrae, ad Requisitionem Mercatorum Angliae, Irrotulatae, in haec verba,
Sub Conditione quòd Mercatores Anglici, in Partibus Mercatorum Alemanniae, cum illuc venerint cum Mercandisis suis, adeò amicabiliter & honestè ibidem tractentur, consimilis conditionis existant, & liberè Mercandisare possint, sicut dicti Mercatores Alemanniae hic in Regno Angliae, ac praetextu Libertatum in eorum Carta contentarum, suas liberè excercent Mercandisas,
Et quòd
Magister Terrae Pruciae, qui pro tempore fuerit, & Gubernatores Villarum de Lubyk, Wissemere, Rozstok, Straelsound, Grippeswold, & eorum adhaerentes, in eorum Propriis Personis, vel per eorum Deputatos, citra Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae proximò futurum, veniant coram Concilio Domini Regis, ad Respondendum dictis Mercatoribus Anglicis de eorum Injuriis & Malefactis, ac debitam & congruam Restitutionem & Satisfactionem eis faciant, secundum Ordinationem ejusdem Concilii,
Et quòd praedicti Mercatores
Villarum de Hans, per colorem eorum Libertatum in Anglia, non recipiant aliquem alium Extraneum, de alia Villa, sub eorum Libertatibus, per quem Custuma Regis in aliquo abstrahatur nec diminuatur,
Et quòd, si aliquis se exegerit esse sub eorum Libertatibus in Anglia, non acceptetur nisi habuerit inde Literas Testimoniales, sub Sigillo autentico dictarum Villarum de Hans Sigillatas,
Et, si contrarium aliqualiter factum fuerit, Dominus Rex vult & intendit, de avisamento dicti Concilii sui, dictam Cartam in omnibus suis Articulis, Libertatibus, Privilegiis, & Quietantiis, penitùs & pro perpetuo Revocare & Adnullare
.
Inspeximus etiam Irrotulamentum cujusdam Memorandi, super Conditione praedictâ facti, & in Rotulis ejusdem Cancellariae similiter Irrotulati, in haec verba,
MEMORANDUM quòd, Vicesimo Quarto Die Octobris, Anno Regni Regis Henrici Quarti Primo, idem Rex, visâ Conditione praedicta, ac materiâ ejusdem pleniùs intellectâ, omnibus & singulis, in eadem Conditione contentis, eo praesertim quod videbatur fore satis consona rationi, Consensit, ac Conditionem illam, sub verbis superiùs expressatis, Thomae Stanley, Custodi Rotulorum Cancellariae suae, per manus suas proprias liberavit,
Et ei dedit ulterius in Mandatis, quòd ipse Conditionem illam in Rotulis Cancellariae praedictae irrotulari faceret, ad Finem quòd omnes & singuli Mercatores, tàm Indigenae, quàm Alienigenae, inde Notitiam habeant pleniorem
.
Nos autem Tenores Irrotulamentorum praedictorum, ad Requisitionem dictorum Mercatorum Anglicorum, duximus Exemplificandos per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Decembris.
Dec. 10. Power for sir Thomas Gray, Alan Newerk, and Janic Dartasso to treat with the Scotch King for redress of injuries. Westm.
O. viii. 113. H. iii. p. iv. 172.
De Tractando, cum Adversario Scotiae.
An. 1. H. 4. Scot. 1. H. 4. m. 12.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Thomae Gray Chivaler, Magistro Alano Newerk Bacallario in Legibus, & Janico Dartasso Armigero, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, circumspectione, & industria vestris pleniùs confidentes,
Fecimus, Ordinavimus, Assignavimus, & Constituimus, ac Facimus, ordinamus, constituimus, & assignamus vos Deputatos nostros, & Commissarios speciales,
Dantes vobis plenariam Potestatem ad Tractandum & Concordandum, nomine nostro, cum Roberto Adversario nostro Scotiae, seu cum Deputatis & Commissariis suis, sufficientem Potestatem ad hoc habentibus, tàm super aliquo certo Loco & certo Die, in Marchiis Regni nostri tenendis,
Quibus Ambassatores & Commissarii nostri,
Quos illuc, pro Reparatione & Reformatione quorumcumque Attemptatorum, Mesprisionum, & Malefactorum, contra formam Treugarum, inter Dominum Richardum nuper Regem Angliae, Secundum post Conquestum, & praefatum Adversarium nostrum, nuper initarum, tàm per Subditos ipsius nuper Regis, quàm nostros, ac Subditos praedicti Adversarii nostri, commissorum & perpetratorum, destinare intendimus,
Ac Deputati & Commissarii praefati Adversarii nostri ex causa praedicta convenire, ac Colloquium inde habere poterunt & Tractatum,
Quàm de Numero, Statu, & Qualitate Personarum, Ambassatorum & Commissariorum, pro Dieta hujusmodi deputandorum, qui hujusmodi Tractatui, pro parte nostra & ipsius Adversarii nostri, intererunt ex Causa supradicta,
Necnon ad omnia alia & singula Faciendum & Concordandum, quae circa Praemissa, seu eorum Expeditionem, necessaria fuerint vel etiam oportuna,
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros Quicquid per Vos Actum, gestum, seu procuratum fuerit in Praemissis;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter Intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, x die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 12. Power for the provincial of the Carmelite Friars to correct papal chaplains belonging to the order. Westm.
O. viii. 113. H. iii. p. iv. 172.
Super Correctione Capellanorum Papae, de Intendendo.
An. 1. H. 4. Pat. 1. H. 4. p. 4. m. 13.
Rex, Dilectis sibi in Christo, Provinciali Ordinis Fratrum beatae Mariae de Monte Carmeli, ac universis & singulis Prioribus & superioribus ordinis praedicti, in Regno nostro Angliae constitutis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Sanctissimus in Christo Pater, Dominus Summus Pontifex,
Diversorum concipiens fidedignâ relatione qualiter nonnulli Fratres, Domorum Ordinis praedicti, in Regno nostro praedicto Consistentes, Immunitatibus, Libertatibus & Privilegiis, eis per Sedem Apostolicam concessis, abutentes, suis Superioribus obedire, & ab eis corrigi, ac divinis Officiis, quibus sunt astricti, vacare recusantes, asserunt se, praetextu Immunitatum, Libertatum, & Privilegiorum hujusmodi, Superioribus suis obedire & Divinis Officiis hujusmodi interesse non teneri, sicque vobis & vestris Mandatis obedire, ac Divinis Officiis interesse & ea celebrare recusant, ac plerique illorum extra Domos ipsius Ordinis eorum propriâ temeritate commorantur in magnum Animarum suarum Periculum, Ordinis praedicti Opprobrium, ac Scandalum plurimorum,
Et cupiens igitur praefatus Sanctissimus Pater praemissis, juxta pastoralis Officii sui Debitum, ad instar nonnullorum Praedecessorum suorum Romanorum Pontificum, salubriter providere,
Statuerit & ordinaverit quòd omnes & singuli Fratres Domorum hujusmodi, dicti Regni nostri, qui dictae Sedis Capellani ad praesens existunt, & fuerint in futurum, perinde Prioribus & aliis Superioribus eorum ac eorum Correctioni & Mandatis in omnibus & per omnia Obedire, eisque Subici, ac hujusmodi Divinis Officiis Nocturnis & Diurnis Interesse, & ea celebrare teneantur & sint astricti, ac si praedictae Sedis Capellani non essent,
Non obstantibus quibuscumque Exemptionibus, Privilegiis, Indulgentiis, & Gratiis, ac Literis Apostolicis, Capellanis dictae Sedis vel aliàs, communiter vel divisim, sub quacumque Forma vel Expressione Verborum, a dicta Sede Concessis, & imposterùm concedendis, contrariis quibuscumque, etiam si de illis plena & expressa ac de verbo ad verbum mentio in Bullis Apostolicis sit habenda,
Decernens praeterea Irritum & Inane, si secus super hiis, a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attemptari, sicut per Bullas Apostolicas, super hoc confectas, & in Cancellaria nostra exhibitas & ostensas, liquet manifestè,
Nos,
Attendentes quòd vos ad Executionem Bullarum praedictarum seu aliorum contentorum in eisdem, aliqua Vi vel Auctoritate earumdem, infra Regnum nostrum praedictum, absque Licentia & Auctoritate nostra speciali procedere non potestis, nec debetis quovis modo,
Et Volentes proinde Insolentias & Abusiones Capellanorum praedictorum reprimere & refraenare, ac Statum & Honestatem Religionis illius, quae per Inhonestam Conversationem Capellanorum hujusmodi Scandalis & Opprobriis quamplurimis hiis Diebus plus solito saepiùs laeditur & denigratur, juxta primariam Institutionem Ordinis illius, ac piam Intentionem & laudabilem ac salubrem Ordinationem praedicti summi Patris, in quantum possumus, conservare,
De Gratia nostra speciali vobis & cuilibet vestrûm plenam Auctoritatem ac Licentiam & Potestatem, ad omnes & singulos Fratres Ordinis praedicti, qui dictae Sedis Apostolicae Capellani ad praesens existunt, & erunt in futurum, vobis ac Vestris Correctioni & Mandatis, in omnibus & per omnia, juxta Regulam Ordinis praedicti, Obedire, vobssque Subjectos esse, ac Divinis Officiis Nocturnis & Diurnis Interesse, & ea celebrare, ac si praedictae Sedis Apostolicae Capellani non essent, juxta Formam, Vim, & Effectum Bullarum praedictarum, Faciendum & Compellendum, Tenore Praesentium, Concedimus speciales,
Et, ut Praemissa meliùs & liberiùs, absque Impedimento seu perturbatione quorumcumque, agere poteritis & excercere,
Damus autem Universis & Singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, ac aliis Ministris & Fidelibus nostris, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis & cuilibet vestrûm, in Praemissis debitè faciendis & exequendis, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xij die Decembris.
Dec. 15. The K. orders the chancellor and treasurer of Ireland to substitute the name of Henry for that of Richard on the seals. Westm.
O. viii. 114. H. iii. p. iv. 173.
De Sigillis Regis in Terra Hiberniae de Novo Sculpendis.
An. 1. H. 4. Claus. 1. H. 4. p. 1. m. 36.
Rex, Cancellario ac Thesaurario suis Terrae suae Hiberniae, Salutem.
Quia, ex relatu plurium, ad nostrum pervenit jam noviter intellectum quòd, a Tricesimo Die Septembris (quo die Regni nostri Angliae Gubernacula, prout Altissimo placuit, suscepimus) diversae Literae Patentes, Brevia Originalia, & alii Actus, & Processus nonnulla, tàm sub Magno Sigillo nostro, quàm sub aliis Sigillis nostris in Terra praedicta, sub nomine Domini Ricardi nuper Regis Angliae Praedecessoris nostri (pro eo quòd vos de susceptione Statûs Regni nostri hujusmodi minimè fuistis certificati) processerunt,
Vobis Mandamus quòd statim, visis praesentibus, universa & singula Sigilla nostra Terrae praedictae emendari (videlicet, hoc Nomen RICARDUS de eisdem deleri, & ejus Loco Nomen nostrum HENRICUS sculpi & inseri faciatis, & fieri demandetis) Literas Patentes, Brevia Originalia, & caeteros Actus & Processus, nomine Regio, in Terra praedicta, de caetero facienda, sub nomine nostro facientes, & fieri demandantes ut est justum; Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto die Decembris.
Per ipsum Regem & Concilium.
Dec. 16. Grant of the office of marshal of England to Ralph lord Nevill, earl of Westmoreland, with leave to carry a gold bâton. Westm.
O. viii. 115. H. iii. p. iv. 173.
Super Officio & de Baculo Marescalli Angliae.
An. 1. H. 4. Pat. 1. H. 4. p. 5. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Concessimus, carissimo Fratri nostro, Radulpho Domino de Nevill, Comiti Westmerlandiae, Officium Marescalli Angliae,
Habendum, ad totam Vitam suam, unà cum omnibus & singulis Officiis, Commoditatibus, Proficuis, & aliis Pertinentiis quibuscumque, tàm in Curiis nostris, quàm alibi, eidem Officio qualitercumque spectantibus, sive pertinentibus, eodem modo & adeò plenè, liberè, & integrè, & quietè, sicut Thomas de Brotherton nuper Comes Norffolciae & Marescallus Angliae, seu Rogerus le Bygot quondam Comes Norffolciae & Marescallus Angliae, aut aliquis alius, post mortem ipsorum, nuper Comitum, sive Thomas, nuper Dux Norffolciae, dictum Officium Marescalli Angliae tempore suo, habuerunt & tenuerunt;
Volentes ulterius & concedentes, quòd Officium Marescalli in Banco nostro coram nobis (quod Johannes Wykes tenet, ad terminum Vitae suae, ex Concessione Domini Ricardi nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum) & Officium Marescalli de Scaccario nostro (quod Richardus Gascoigne tenet, ad Vitam suam, ex Concessione Thomae nuper Comitis Kantiae nuper Marescalli Angliae, & Confirmatione praefati nuper Regis) ac etiam Officium Proclamatoris Marescalli coram Senescallo & Marescallo Hospitii nostri (quod Guido de Allesley tenet, ad Vitam suam, ex Concessione Domini E. nuper Regis Angliae Avi nostri, & Confirmatione praefati nuper Regis) quae quidem Officia, post Mortem praedictorum, Johannis, Ricardi, & Guidonis, ad Nos & Haeredes nostros reverti deberent, post mortem eorumdem Johannis, Ricardi, & Guidonis, Remaneant praefato Comiti Westmerlandiae,
Et quòd eadem Officia, ac omnia alia Officia in quibuscumque Curiis nostris & alibi, quae ad dictum Officium Marescalli Angliae retroactis temporibus pertinuerunt, & pertinere consueverunt, ad dictum Officium Marescalli Angliae integrè Rejungantur, annectantur, & uniantur imperpetuùm,
Et quòd idem Comes Westmer landiae Officia illa statim, cùm per Mortem, Cessionem, Resignationem, Sursum redditionem aut alio modo vacaverint, aliquibus Personis idoneis dare, concedere, & conferre possit liberè & impunè, aliquibus Literis Patentibus, in contrarium factis non obstantibus;
Considerantes insuper Strenuitatem & Nobilitatem ipsius Comitis Westmerlandiae, & ut ipse Officium praedictum decentiùs & honorificentiùs de caetero facere valeat & excercere,
Concessimus eidem Comiti Westmerlandiae quòd ipse, ratione Officii sui praedicti, habeat, gerat, & deferat, tàm in praesentia, quàm in absentia nostris, quendam Baculum Aureum, circa utrumque Finem de Nigro Annellatum, & cum Signo Armorum nostrorum, in superiore Fine dicti Baculi, & cum Signo Armorum ipsius Comitis Westmerlandiae, in inferiore Fine ejusdem Baculi, ornatum; non obstante quòd praefati nuper Comites, aut aliquis alius, qui dictum Officium Marescalli Angliae ante haec tempora habuerunt, Baculum Ligneum portare seu deferre consueverunt.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 17. The K. orders his lieutenant in Ireland and the chancellor and treasurer of Ireland to enforce certain ordinances of the parliament of 3 Ric. II. Westm.
O. viii. 116. H. iii. p. iv. 173.
De Ordinatione pro Terra Hiberniae, tenenda.
An. 1. H. 4. Claus. 1. H. 4. p. 1. m. 30.
Rex Locum tenenti Terrae nostrae Hiberniae, ac Cancellario & Thesaurario nostris ibidem, Salutem.
Cùm in Parliamento, Domini R. nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, Anno Regni sui Tertio tento, Ordinatum fuisset & Concordatum quòd omnes,
Cujuscumque Statûs seu Conditionis fuerint, Terras, Redditus, Beneficia, Officia, & alias Possessiones quaecumque infra Terram praedictam habentes,
Versus eandem Terram se traherent, ante Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae tunc proximò futurum,
Et extunc, in Auxilium & Fortificationem Fidelium & Ligeorum suorum, ibidem morentur & Resideant, ad dictam Terram, contra Rebelles Hibernicos, Custodiendum & Defendendum,
Et quòd omnes illi, qui Castra & Fortalitia in eadem Terra adtunc habuerunt, ea Reparari, & in statu competenti sustineri faciant, ac ibidem bonam & securam Custodiam, pro Salvatione eorumdem Castrorum & Fortalitiorum, sub incumbenti Periculo, ponant,
Et in Casu quòd aliquis illorum, qui Terras, Officia, Redditus, Beneficia, aut alias Possessiones in praedicta Terra haberent, extra eandem Terram, post dictum Festum, ex rationabili Causâ, absens fuerit, tunc, pro tempore Absentiae suae, Homines defensabiles, in Defensionem ejusdem Terrae, juxta id quod necessitas exegerit, Loco suo, mittere & invenire teneatur, habito respectu ad Valorem, & Quantitatem Terrarum, Reddituum, Officiorum, & aliarum Possessionum supradictorum,
Quod si non fecerit, tunc Duae Partes Proficuorum, Terrarum, Reddituum, Officiorum, & Possessionum suorum praedictorum, per avisamentum Justiciariorum, & Gubernatorum Terrae praedictae, qui pro tempore fuerint, leventur, & super Custodia & Defensione ejusdem Terrae convertantur,
Proviso semper quòd Tertia Pars Valoris Beneficiorum omnium illorum, qui in Servitio Regio immorantur, vel student in Universitate, aut extra eandem Terram ex causa rationabili, de Licentia Regia, sub Magno Sigillo suo, in Anglia absentes fuerint (Oneribus ordinariis & necessariis, secundum certificationem Ordinariorum suorum, omnino deductis) circa Custodiam & Defensionem praedictas convertatur & applicetur, prout in Ordinatione praedicta pleniùs continetur,
Vobis Mandamus, firmiter injungentes, quòd Ordinationem praedictam, in omnibus & singulis suis Articulis, quantum in vobis est, firmiter & inviolabiliter teneri & observari faciatis, juxta Tenorem & Effectum ejusdem, quousque aliud indè duxerimus demandandum.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo die Decembris.
Et erat Patens.
Dec. 17. The K. informs the seneschal of Aquitain that he has appointed Henry Bowett, clerk, constable of Bourdeaux. Westm.
O. viii. 116. H. iii. p. iv. 173.
Pro Magistro Henrico Bowet.
An. 1. H. 4. Vasc. 1. H. 4. m. 24.
Rex Senescallo nostro Aquitaniae, ac universis & singulis Ministris & Ligeis nostris ibidem, Salutem.
Cùm, Quartodecimo die Octobris proximo praeterito, de Gratia nostra speciali, CONCESSERIMUS, dilecto Clerico nostro, Magistro Henrico Bowet OFFICIUM CONSTABULARII BURDEGALAE, Habendum, Occupandum, & Excercendum per Se, vel Deputatos suos sufficientes, pro quibus respondere voluerit, durantibus Quinque Annis tunc proximò sequentibus, cum Feodis, Vadiis, & Rewardis dicto Officio debitis & consuetis, prout in Literis nostris Patentibus, indè confectis, pleniùs continetur,
Vobis Mandamus quòd eidem Henrico, seu ejus in hac parte Deputatis, in omnibus, quae Officium praedictum concernunt, Consulentes sitis, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo die Decembris.
Dec. 22. Licence to Louis bp. of Volterra, papal collector, to take out of the country a jewelled mitre and certain plate. Westm.
O. viii. 117. H. iii. p. iv. 174.
Pro Episcopo Vulteranensi, de Jocalibus traducendis.
An. 1. H. 4. Claus. 1. H. 4. p. 1. m. 22.
Rex Collectoribus Custumarum & Subsidiorum suorum, ac Scrutatori suo in Portubus Civitatis suae Londoniae, Dovorriae, Sandewici, vel Suthamptoniae, Salutem.
Mandamus vobis quòd,
Venerabilem Patrem Lodówicum Episcopum Vulteranensem, Collectorem Sanctissimi in Christo Patris Papae Moderni in Regno nostro Angliae,
Unam Mitram Perulis & Lapidibus pretiosis ornatam, ad partes suas proprias, ad opus suum ibidem custodiendam,
Necnon unum Ciphum Aureum cum uno Coopertorio Aureo,
Unum Ciphum de Cristallo, Argento deaurato ornatum,
Tres Ciphos Argenteos deauratos, cum Coopertoriis deauratis,
Unum Parvum Ewer Argenteum deauratum,
Duo Paria Cultellorum Argento ornatorum,
Et Quatuor Duodenas Birettorum,
Qui quidem Mitra, Ciphi, Ewer, Cultelli, & Biretta, Valorem Centum & Quinque Librarum non excedunt, prout idem Episcopus, per Sacramentum suum, coram Nobis, in Cancellaria nostra, praestitum, veraciter est testificatus,
In aliquo Portuum praedictorum, in Navibus carcare, & versus Curiam Romanam, Cardinalibus & aliis Personis ibidem per ipsum danda, absque Custuma seu Subsidio indè ad opus nostrum capiendis, liberè mittere & traducere permittatis;
Aliquibus Ordinationibus seu Mandatis nostris, in contrarium factis, non obstantibus.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 22. Similar licence to the above-mentioned bp. for other plate. Westm.
O. viii. 117. H. iii. p. iv. 174.
Pro dicto Episcopo.
An. 1. H. 4. Claus. 1. H. 4. p. 2. m. 10.
Rex Collectoribus Custumarum & Subsidiorum suorum, ac Scrutatori suo in Portubus Civitatis suae Londoniae, Dovorriae, Sandewici, vel Suthamptoniae, Salutem.
Mandamus vobis quòd,
Venerabilem Patrem Lodewicum Episcopum Vulteranensem, Collectorem Sanctissimi in Christo Patris Papae Moderni in Regno nostro Angliae,
Unum Tabernaculum & Unam Mitram, Lapidibus pretiosis ornata, ad partes suas proprias, ad opus suum ibidem custodienda,
Necnon Duos Ciphos Argenteos cum Coopertoriis deauratos,
Et Tria Paria Cultellorum Argento deaurato ornatorum,
Quae quidem Tabernaculum, Mitra, Ciphi, & Cultelli, Valorem Centum Librarum non excedunt, prout idem Episcopus, per Sacramentum suum, coram nobis, in Cancellaria nostra, praestitum, veraciter est testificatus,
In aliquo Portuum praedictorum, in Navibus carcare, & versus partes praedictas, absque Custuma seu Subsidio indè ad opus nostrum capiendis,
Liberè mittere & traducere permittatis;
Aliquibus Ordinationibus seu Mandatis nostris, in contrarium factis, non obstantibus.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 23. The K. appoints Guallard Durefort, lord of Duras, as seneschal of Aquitain. Intimation thereof to the constable of Bourdeaux. Westm.
O. viii. 117. H. iii. p. iv. 174.
De Officio Senescalciae Ducatus Aquitaniae Commisso.
An. 1. H. 4. Vasc. 1. H. 4. m. 22.
Rex Universis & singulis Praelatis, Comitibus, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, circumspectione, & industriâ, dilecti & fidelis nostri, Guallardi Durefort, Domini de Duras, plurimùm confidentes, COMMISIMUS EI OFFICIUM SENESCALCAE praedicti Ducatûs, cum omnibus ad dictum Officium pertinentibus, quamdiù nobis placuerit,
Et ideò vobis Mandamus quòd eidem Guallardo, quamdiù eum tenuerimus in dicto Officio, in omnibus tanquam Senescallo pareatis, respondeatis, & fideliter intendatis.
In cujus &c.
Dat. apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Decembris.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est Constabulario Regis Burdegaliae, qui nunc est vel qui pro tempore fuerit, quòd eidem Senescallo, Feoda ad Officium praedictum pertinentia, necnon omnimodas Summas in quibusdam Indenturis, inter Regem & ipsum Senescallum super Retinentia sua cum Rege factis, specificatas, ante omnes alias Solutiones, quibuscumque aliis Personis faciendas, de tempore in tempus, quamdiù in Officio steterit supradicto, solvi & liberari faciat, eique Intendens sit & respondens; & Rex de eo, quod sibi, per Testimonium Contrarotulatoris Regis ibidem, sic solverit, ei in Compoto suo debitam Allocationem habere faciet.
Dat. ut supra.
Per ipsum Regem.
Dec. 24. The K. appoints Bertrand de Asta as judge of civil appeals in Gascony. Intimation thereof to the K.'s officers. Westm.
O. viii. 118. H. iii. p. iv. 174.
De Judice Civilium Appellationum, in Vasconia, constituto.
An. 1. H. 4. Ibid. m. 21.
Rex omnibus Archiepiscopis, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Industriâ, fidelitate, & experta scientia, dilecti & fidelis nostri, Domini Bertrandi de Asta, Decretorum Doctoris, quamplurimùm confidentes,
Eundem Bertrandum Judicem Civilium Appellationum, ad Curiam nostram Vasconiae interpositarum & interponendarum, & aliarum Civilium dictae Curiae Causarum quarumcumque, Auditorem CONSTITUIMUS & ORDINAVIMUS, CONSTITUIMUS & ORDINAMUS per Praesentes, quamdiù nostrae placuerit Voluntati,
Cum Confirmatione & Ratificatione per ipsum, in dicto Officio, & quamdiù dictum occupabit Officium, Gestorum;
Dantes vobis, & cuilibet vestrûm Tenore Praesentium in Mandatis, quatinus eidem Judici, quamdiu fuerit in dicto Officio, in hiis, quae ad ipsius spectant Officium, obediatis & efficaciter intendatis, eidemque praestetis, & ab eodem recipiatis debitum & solitum in talibus Juramentum.
Dat. apud Palatium Regis Westm. vicesimo quarto die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Et Mandatum est Locum tenenti sive Senescallo Dominii Regis Aquitaniae, ac Constabulario & Majori Burdegaliae, necnon quibuscumque Ministris & aliis de Concilio Regis in Dominio praedicto, quòd ipsum Bertrandum Officium illud excercere, omniaque & singula, quae ad idem Officium pertinent facienda, facere permittant, juxta Tenorem Literarum Regis praedictarum.
Dat. ut supra.
Et Mandatum est Constabulario Regis Burdegaliae, vel ejus Locum tenenti ibidem, qui nunc sunt vel qui pro tempore fuerint, quòd eidem Bertrando talia Vadia pro Stipendiis suis Officii praedicti, qualia aliis, qui hujusmodi Officium occupârunt, antequam Ducatus Aquitaniae carissimo Patri Regis Johanni, nuper Duci Lancastriae defuncto, per Dominum Ricardum nuper Regem Angliae Secundum post Conquestum, concessus fuerat, solvi consueverunt, de tempore in tempus, solvi & habere faciant, quamdiu idem Bertrandus in Officio steterit supradicto.
Dat. ut supra.
Dec. 24. William Bouen is appointed judge of criminal appeals in Gascony. Westm.
O. viii. 118. H. iii. p. iv. 174.
De Judice Criminalium Appellationum.
An. 1. H. 4. Ibid.
Rex omnibus Archiepiscopis, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Industriâ, fidelitate, & experta scientia, dilecti & fidelis nostri, Magistri Guillielmi Bouen plurimùm confidentes,
Eundem Magistrum Guillielmum Judicem Criminalium Appellationum, ad Curiam nostram Vasconiae interpositarum & interponendarum, & aliarum Criminalium dictae Curiae Causarum quarumcumque, Auditorem CONSTITUIMUS & ORDINAVIMUS, CONSTITUIMUS & ORDINAMUS per Praesentes, quamdiu nostrae placuerit voluntati,
Cum Confirmatione & Ratificatione per ipsum, in dicto Officio, & quamdiu dictum occupabit Officium, Gestorum;
Dantes vobis, & cuilibet vestrûm, Tenore Praesentium in Mandatis, quatinus eidem Judici, quamdiu fuerit in dicto Officio, in hiis, quae ad ipsius spectant Officium, obediatis & efficaciter intendatis, eidemque praestetis, & ab eodem recipiatis debitum & solitum in talibus Juramentum.
Dat. apud Palatium Regis Westm. vicesimo quarto die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Et Mandatum est Locumtenenti &c. ut supra mutatis mutandis.
Et Mandatum est Constabulario Regis Burdegaliae, &c. ut supra mutatis mutandis.
Dec. 24. The abp. of Bourdeaux, the seneschal of Aquitain, the constable of Bourdeaux, Pelegrin de Fau, and eight others, are appointed judges of the court of sovereignty in Aquitain. Westm.
O. viii. 119. H. iii. p. iv. 174.
De Judicibus Superioritatis in Aquitania, Constitutis.
An. 1. H. 4. Ibid. m. 22.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem,
Sciatis quòd CONSTITUIMUS,
Venerabilem Patrem Archiepiscopum Burdegaliae, ac, dilectos & fideles nostros, Senescalum Aquitaniae, Constabularium Bnrdegaliae, Magistrum Pelegrinum de Fau, Magistrum Johannem Embryn, Decanum Sancti Andreae, Priorem Sancti Jacobi, Dominum de Montferant, Magistrum Johannem de Burdill Legum Doctorem, Magistrum Guillielmum de Toill de Civitate Burdegaliae, Magistrum Arnaldum Mayan, & Gerardum Provost,
Judices Curiae nostrae Superioritatis Aquitaniae
, HABENDUM quamdiu nobis placuerit, unà cum Vadiis Proficuis & Emolumentis ad dictum Officium rationabiliter spectantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Et Mandatum est Senescallo Ducatûs Aquitaniae, necnon universis & singulis Ligeis & Subditis Regis in eodem Ducatu, quod eidem Archiepiscopo, Constabulario, Pelegrino, Decano, Priori, Johanni, Guillielmo, Arnaldo, & Gerardo, tanquam Judicibus Curiae praedictae, Intendentes sint & Consulentes prout decet.
In cujus &c.
Teste ut supra.