Rymer's Foedera with Syllabus: January 1400

Rymer's Foedera Volume 8. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: January 1400', in Rymer's Foedera Volume 8, (London, 1739-1745) pp. 119-124. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol8/pp119-124 [accessed 24 March 2024]

January 1400

Syllabus Entry Foedera Text
1400. Jan. 4. The K. assigns the vills of Hackney and Leyton for the livery of his son Thomas during his lifetime. Westm.
O. viii. 119. H. iii. p. iv. 174.
Pro Thoma Filio Regis, de Liberata assignata.
An. 1. H. 4. Pat. 1. H. 4. p. 1. m. 6.
Rex Senescallo, & Mareschallo ac Herbergeatori Hospitii sui, & eorum Locatenentibus, necnon universis & singulis Provisoribus & Captoribus Victualium pro eodem Hospitio, qui nunc sunt, vel qui pro tempore fuerint, Salutem.
Sciatis quòd Assignavimus Thomae Filio nostro carissimo Villas de Hakeney & Leydon, Habendas & Tenendas, pro Liberata sua & Familiae suae, durante Vitâ ipsius Thomae,
Nolentes quòd, de Bladis, Foenis, Avenis, Litera, Bestiis, Pulletria, aut de aliis Provisionibus, & Victualibus quibuscumque infra dictas Villas, per vos seu aliquem vestrûm, aut alios Officiarios seu Ministros nostros quoscumque, ad opus nostrum quicquam capiatur,
Et ideò vobis, & cuilibet vestrûm, Mandamus, quòd vos infra Villas praedictas, colore Officiorum vestrorum, de caetero nullatenus intromittatis, ipsum Thomam ac Familiam suam praedictam, contra hanc Concessionem nostram, non Molestantes in aliquo seu gravantes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quarto die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Jan. 5. Writs to the several sheriffs to arrest Thomas earl of Kent, John earl of Huntingdon, and their adherents, as traitors. Westm.
O. viii. 120. H. iii. p. iv. 175.
De Proditoribus Arestandis.
An. 1. H. 4. Claus. 1. H. 4. p. 1. m. 22. dors.
Rex Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Quibusdam arduis & urgentibus Causis Nos specialiter moventibus, ac Personam nostram & Regnum nostrum Angliae intimè tangentibus,
Vobis in Fide & Ligeantia quibus Nobis tenemini, & sub forisfactura omnium quae nobis forisfacere poteritis, Praecipimus & districtiùs quo possumus Injungimus & Mandamus, quòd Thomam Comitem Kantiae, & Johannem Comitem Huntingdoniae, ac quoscumque alios in Comitiva sua existentes, tanquam Proditores nostros & Regni nostri, ubicumque inveniri poterunt in Balliva vestra, tàm infra Libertates, quàm extra, assumpto vobiscum, si necesse fuerit, Posse Ballivae vestrae praedictae, sine dilatione Arestari & Capi, & eos salvò & securè Custodiri, ac omnia Terras, Tenementa, Bona, & Catalla ipsorum Comitum, in dictâ Ballivâ vestrâ, in Manus nostras Capi & Seisiri, & ea salvò & securè similiter Custodiri faciatis, quousque aliter in hac parte duxerimus demandandum.
Et ulterius ex parte nostra in singulis locis infra Ballivam vestram praedictam, ubi meliùs expedire videritis, publicè proclamari faciatis quòd quilibet Ligeus noster, qui ipsos Comites, seu eorum aliquem, seu aliquos de Comitiva sua, aliqualiter Arestare seu Capere poterit, ipsos sub Poenâ Proditionis Arestet & Capiat, & vobis liberet custodiendos in forma praedicta,
Et quòd nullus Ligeorum nostrorum, sub forisfactura Vitae & Membrorum, eisdem Comitibus, aut eorum Mandatis, seu Ministris, vel Servientibus suis, aut aliquibus de Comitiva sua Intendat, Obediat, sive ipsos, aut eorum aliquem Receptet, Manuteneat, Foveat, seu Sustentet quovis modo.
Proclamari faciatis etiam, quòd omnes & singuli Fideles Ligei nostri, ad Laborandum Potentes, cum omni festinatione possibili, sufficienter Armati, Arraiati, & Muniti existant, ad veniendum Nobis, sive ad proficiscendum ubi eis ex parte nostra injungetur, cum super hoc fuerint praemuniti.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto die Januarii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Singulis Vicecomitibus per Angliam, ac Vicecomiti Lancastriae
.
Jan. 6. Similar writ to Peter Courtenay, captain of Calais. Westm.
O. viii. 120. H. iii. p. iv. 175.
Ad Capitaneum Calesiae, super dictis Proditoribus.
An. 1. H. 4. Ibid. m. 23.
Rex Dilecto & Fideli Consanguineo suo Petro Courteney, Capitaneo Villae suae Calesii, Salutem.
Cùm Thomas Comes Kantiae, & Johannes Comes Huntyngdoniae, aggregatis sibi quampluribus Malefactorbus, contra Ligeantiam suam proditoriè levaverint & insurrexerint, ad Nos, & quamplures fideles Ligeos nostros, pro posse suo, Destruendum,
Nos, Malitiae ipsorum Comitum & aliorum sibi Adhaerentium, Deo adjuvante, resistere volentes, Vobis in Fide & Ligeantiâ quibus nobis tenemini, & sub Forisfacturâ omnium quae nobis forisfacere poteritis, Injungimus & Mandamus,
Quòd, si praedicti Comites, aut eorum Servientes, seu aliqui alii sibi Adhaerentes seu Faventes, ad Villam praedictam seu ad partes Picardiae venerint, ipsos & eorum quemlibet sine dilatione Capi & Arestari, ac salvò & securè custodiri faciatis quousque aliud in hac parte duxerimus demandandum,
Nos de Facto vestro in hac parte, ac de Proposito & Ordinatione illorum de Francia, in quantum indè aliqualiter scire poteritis, de tempore in tempus, certificantes.
Teste Rege apud Westmonasterium, Sexto die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 10. The K. orders the constable of the Tower of London to receive and keep in safe custody John earl of Huntingdon, Thomas bp. of Carlisle, and Roger Walden. Westm.
O. viii. 121. H. iii. p. iv. 175.
De Proditoribus in Turri Londoniae, custodiendis.
An. 1. H. 4. Ibid. m. 22.
Rex Constabulario Turris suae Londoniae, & ejus Locum tenenti, Salutem.
Mandamus vobis quòd Johannem Comitem Huntyngdoniae, ab eo qui ipsum vobis ex parte nostra liberabit, recipiatis, & in Turri praedicta salvò & securè, quousque aliter in hac parte duxerimus demandandum, custodiatis; Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, Decimo die Januarii.
Per Concilium.
Rex eisdem Salutem.
Mandamus vobis quòd, Thomam Episcopum Karliolensem, & Rogerum Walden Clericum, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Jan. 10. Pope Boniface [IX.] exempts the priory of Snapes founded by William Martel and Albreda his wife from the jurisdiction of the monastery of Colchester. Rome.
O. viii. 121. H. iii. p. iv. 175.
De Exemptione & Reformatione Prioratus de Snapes.
An. 1. H. 4. Ex Autogr.
Bonifacius Episcopus, Servus Servorum Dei, Venerabilibus Fratribus Norwicensi, & Thelesinensi Episcopis, ac Dilecto Filio Priori de Eya Norwicensi Dioecese, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Ex supernae Providentiâ Majestatis Romanus Pontifex, in eminenti Sedis Apostolicae Specula constitutus, circa Ecclesiarum & Religiosorum Locorum omnium suae Curae commissorum Profectum, prout ex debito Pastoralis Officii incumbit eidem, diligenter prospicit & intendit ut hujusmodi Ecclesiarum & Locorum mutet in melius & eorum augmentet Honorem, prout eorum requirit necessitas, & Causae rationabiles id exposcunt.
Sanè Petitio, pro parte, dilectae in Christo Filiae, Nobilis Mulieris Isabellae Comitissae Suffolchiae, Nobis nuper exhibita, continebat, quòd olim quondam Willielmus Martel & Albreda ejus Uxor, Fundatores Prioratûs de Snapes, Ordinis Sancti Benedicti Norwicensis Dioecesis, de proprià Salute recogitantes, ac cupientes Terrena in Coelestia, & Transitoria in AEterna felici Commercio commutare, pro suarum & Progenitorum suorum Animarum Salute, ac Divini Cultûs incremento,
Maneria sua de Snapes & Aldeborugh, in dictâ Dioecese consistentia, & ad ipsos tunc justo Titulo pertinentia, cum omnibus Juribus & Pertinentiis suis, Monasterio Colcestriae, dicti Ordinis Londoniensis Dioecesis, piâ Largitione Donaverunt, illaque in ipsum Monasterium, titulo Donationis perpetuae, eâ conditione Transtulerunt
Quòd Abbas & Conventus dicti Monasterii, qui essent pro tempore in eodem Prioratu, unum Priorem & Monachos praedicti Ordinis, juxta dicti Prioratûs Facultates sive Conditionem, pro tempore ponere: quos idem Abbas Bis in Anno sub certis modis & formis tunc expressis visitare: dictique Prior & Monachi eisdem Abbati & Conventui Dimidiam Marcham Argenti, Nomine Pensionis sive Redditûs, in signum Dominii sui Superioratûs, singulis Annis solvere; ac ipse Prior & Monachi pro dictorum Fundatorum ac eorum Progenitorum & Successorum Animarum Salute, in eodem Prioratu pro tempore, in divinis Officiis, Domino perpetuò famulari deberent,
Cùm autem, sicut eadem Petitio subjungebat, licet hujusmodi Facultates pro uno Priore & pluribus Monachis sufficerent, tamen a longis retroactis temporibus in eodem Prioratu nisi solus Prior Resedit pro tempore, quamvis saepè ad dictum Prioratum aliqui Monachi praedicti Monasterii per dictum Abbatem interim destinati fuerunt & destinentur, non ad Residendum sive Morandum perpetuò, sed temporaliter ex diversis Causis in eodem, unde Divinus Cultus in ipso Prioratu plerumque negligitur, & Fundatorum hujusmodi Pia Intentio defraudatur, ac etiam alia Inconvenientia subsecuta fuerunt hactenus, & adhuc frequentiùs subsequuntur,
Pro parte dictae Comitissae, quae, ut asserit, in ipso Prioratu Jus obtinet Patronatûs, Nobis fuit humiliter supplicatum, ut super hoc Statui Prioratûs ejusdem providere de benignitate Apostolicâ dignaremur,
Nos itaque ad hoc, quod hujusmodi Divinus Cultus in eodem Prioratu per ampliùs augeatur, ipseque Prioratus in majoribus Reverentia & Honore de cae- tero habeatur, quantum Nobis ex Alto permittitur, attendere cupientes, ac hujusmodi Supplicationibus inclinati, praedictum Prioratum, cum omnibus Membris, Juribus, & Pertinentiis suis Spiritualibus & Temporalibus, necnon Personis in eisdem degentibus praesentibus & futuris, ab omni Jurisdictione, Superioritate, Dominio, & Potestate, necnon Obedientiâ & Subjectione Abbatis & Conventûs ac Monasterii praedictorum, perpetuis futuris temporibus, Auctoritate Apostolicâ, ex certâ scientiâ prorsus Eximinus ac totaliter Liberavimus: & hujusmodi Prioratum, a dicto Monasterio (praemissis, ac quibuscumque Confirmationibus Praedecessorum nostrorum Romanorum Pontificum, necnon Compositionibus, Consuetudinibus, & Jurisdictionibus ante haec tempora, inter Monasterium & Prioratum hujusmodi, super hoc editis aut initis, etiam Juramento quorumcumque Priorum Vallatis, nequaquam obstantibus) eadem Auctoritate imperpetuum penitùs separantes, Illum, Dioecesano loci pro tempore, in eisdem Spiritualibus & Temporalibus, ad instar aliorum Prioratuum praedicti, vel quorumlibet aliorum approbatorum Ordinum, in Regno Angliae consistentium, quoad Visitationem & Reformationem dicti Prioratûs in Capite & in Membris, subjecimus Auctoritate praedictâ: & voluimus quod, de caetero, tàm ille qui nunc est, quàm etiam Successores sui Priores dicti Prioratûs qui erunt pro tempore, tot Monachos praedicti Ordinis, ad Profitendum eundem Ordinem, & Residendum in eodem Prioratu, secundum quòd eis Facultates ipsae, tàm pro Sustentatione dictorum Prioris & Monachorum, quàm pro Supportatione aliorum Onerum sibi incumbentium congruè, sufficere possunt, recipere teneantur,
Quibus etiam Monachis Eligendi, tempore Vacationis Prioratûs ejusdem, Alium de dicto Prioratu, vel alio Religioso loco, dicti Ordinis ydoneum Professorem, de quo eis meliùs videbitur expedire, in eorum & ipsius Prioratûs Priorem perpetuum (cujus Electio, canonicè celebrata, per eundem Dioecesanum, pro tempore existentem, Confirmari debeat, infra tempora super hoc a Jure statuta) Auctoritate praefatâ Concessimus Facultatem.
Ita tamen quòd iidem Prior & Monachi Conventualiter vivere, ac in divinis Officiis devotè Famulari, deinceps debeant in Prioratu praedicto, juxta dicti Ordinis Consuetudines & Statuta, necnon Voluntatem & Ordinationem Fundatorum praedictorum: quòdque ipsi Prior & Monachi ejusdem Prioratûs de Snapes praedictis Abbati & Conventui, ne ipsi & dictum Monasterium per hoc nimiùm graventur, Dimidiam Marcham Argenti hujusmodi, Nomine dictae Annuae Pensionis, solummodo, etiam futuris temporibus, singulis Annis, solvere teneantur (Jure tamen Parrochialis Ecclesiae, & cujusque alterius in aliis semper salvo) Nos enim extunc Irritum decrevimus & Inane, si secus super hiis, a quoquam quavis Auctoritate, scienter vel ignoranter, contingeret attemptari:
Quocirca Discretioni vestrae per Apostolica Scripta Mandamus, quatinus Vos, vel Duo aut Unus vestrûm, per vos, vel alium seu alios, praefatis Priori & Monachis Auctoritate Apostolicâ efficacis Defensionis auxilio assistentes, non permittatis ipsos seu dictum Prioratum, per praefatos Abbatem & Conventum, aut quoscunque alios, contra hujusmodi Exemptionis, Liberationis, Separationis & Subjectionis nostrae Tenorem, quomodolibet molestari vel etiam impediri, Contradictores per Censuram Ecclesiasticam, Appellatione postpositâ, compescendo: non obstante si eisdem Abbati & Conventui, vel quibusvis aliis communiter vel divisim, a Sede Apostolica Indultum existat, quòd Interdici, Suspendi, vel Excommunicari non possint, per Litteras Apostolicas, non facientes plenam & expressam, ac de verbo ad verbum, de Indulto hujusmodi intentionem.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, quarto Id. Januarii, Pontificatûs nostri Anno Undecimo.
Jo. de Bononia.
Gratis de Mandato Domini nostri Papae.
N. de Rugis.
Sigillo Plumbeo pendente a filo canabi.
Super Plicam
.
Jan. 27. The K. orders the abps. and bps. to array the clergy in their respective dioceses to resist an expected invasion by the French. Westm.
O. viii. 120. H. iii. p. iv. 176.
De Arraiatione Cleri facienda contra Invasionem Gallicorum.
An. 1. H. 4. Claus. 1. H. 4. m. 12. d.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Th. eadem gratiâ, Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem.
Satis informati estis qualiter Inimici nostri Franciae, & alii sibi Adhaerentes, Facinora sua erga Nos, & Ligeos nostros, licet indirectè, de die in diem circumquaque ostendentes, cum magna Classe Navium, cum maxima Multitudine Armatorum & Bellatorum, supra Mare congregati, diversas Villas super Costeris Regni nostri Angliae Invadere, ac Nos, & Regnum nostrum praedictum, necnon Populum nostrum per Terram & per Mare destruere, & Ecclesiam Anglicanam subvertere, cum omnibus Viribus intendunt & proponunt,
Per quod, Volentes Salvationi dicti Regni, & Populorum nostrorum, ac Ecclesiae Sanctae, contra Malitiam ipsorum Inimicorum, operante Altissimo, providere, per diversas Commissiones Assignavimus certos Fideles nostros, in singulis Comitatibus Regni praedicti, ad Arraiandum, & Arraiari & Armari faciendum, omnes Homines Defensabiles, videlicet, quemlibet eorum juxta Statum & Facultates suas, & eos Arraiatos, Armatos, & Munitos, in Arraiatione hujusmodi teneri faciendum, sic quòd semper prompti sint & Parati, ad Proficiscendum in Defensionem Regni nostri praedicti, ubi, ac quotiens, & quando ex Hostium Incursibus Periculum imineat, aut necesse fuerit aliquale,
Advertentes verò quòd Vos & caeteri Praelati, ac totus Clerus dicti Regni, unà cum aliis Fidelibus nostris, ad Resistendum dictis Inimicis, pro Salvatione Sanctae Ecclesiae & ejusdem Regni, Manus tenemini apponere adjutrices;
Vobis, in Fide & Dilectione quibus nobis tenemini, firmiter Injungimus & Mandamus quatinus, consideratis gravibus Dampnis & Periculis iminentibus, per Aggressus Inimicorum nostrorum praedictorum, Abbates, Priores, Religiosos, & alias Personas Ecclesiasticas quascumque Vestrae Dioecesis, quacumque dilatione postpositâ, Armari & Arraiari, & Armis competentibus, videlicet, quemlibet eorum juxta Statum, Possessiones, & Facultates suas Muniri, & eos in Millenis, Centenis, & Vintenis poni faciatis, ita quòd prompti sint & Parati ad proficiscendum, ad Mandatum Vestrum, unà cum aliis Fidelibus nostris, contra dictos Inimicos nostros, infra dictum Regnum nostrum, ad ipsos cum Dei adjutorio Debellandum, Expugnandum, & Destruendum, & ad eorum Malitiam & Proterviam Propulsandum & Conterendum; Et hoc, sicut Nos, & Honorem nostrum ac vestrum, & Salvationem Sanctae Ecclesiae & Regni nostri, diligitis, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvij die Januarii.
Consimilia Brevia diriguntur, R. Archiepiscopo Eborum Angliae Primati, ac singulis Episcopis per Angliam, sub eadem Data.
Jan. 28. The K. orders Thomas de Beauchamp, earl of Warwick, and the other justices his colleagues, to proceed against abps. and bps. indicted of any crime, notwithstanding the recent statute to the contrary. Westm.
O. viii. 123. H. iii. p. iv. 176.
Super Indictamentis Episcoporum, de Procedendo.
An. 1. H. 4. Ibid. m. 17.
Rex Dilectis & Fidelibus suis Thomae de Bello Campo Comiti Warrwicae, & Sociis suis Justiciariis nostris, ad diversas Proditiones & Felonias, in Civitate nostra Londoniae, ac Suburbiis ejusdem, & in Comitatu Middlesexiae, audiendas & terminandas assignatis, Salutem.
Licet in Statuto, apud Westmonasterium nuper edito, inter caetera, contineatur,
Quod nullus Archiepiscopus nec Episcopus, coram Justitiariis nostris, occasione alicujus Criminis, Impetetur absque speciali & expresso Praecepto nostro, quousque aliud Remedium inde foret ordinatum,
De avisamento tamen Concilii nostri Vobis Mandamus quòd, si aliqui Archiepiscopi vel Episcopi coram vobis Impetiti sive Indictati existant, tunc ad Deliberationem ipsorum Archiepiscoporum & Episcoporum procedatis, prout de jure, & secundum Legem & Consuetudinem Regni nostri Angliae, fore videritis faciendum; Statuto praedicto non obstante.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Januarii.
Jan. 29. Confirmation by Charles VI. of France of the truce made in 1396. Paris.
O. viii. 124. H. iii. p. iv. 176.
Confirmatio Treugarum.
An. 1. H. 4. Ex Autogr.
Charles, par la grace de Dieu, Roy de France, A tous ceulx qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Comme l'An de Grace Mil. CCC. XC. & VI. vivant lors feu, nostre tres chier & tres ame Filz, Richart n'agueres Roy d'Engleterre, que Dieux absoille, certains Treus Generales eussent este prinses sur certaine forme, entre Nous d'une part & nostre dit Filz d'autre, les queles Treues furent solennelment Jurees & Promises a Tenir d'une Part & d'autre, si comme es Lettres sur ce faittes est plus a plain contenu,
Savoir faisons que Nous, qui en ce Fait & tous autres voulons proceder de bonne Foy, n'entendismes oncques, ne entendons venir aucunement contre ce que en ceste matiere avons Promis & Jure, Mais voulons Tenir, & faire Tenir de nostre part, sans enfraindre les dittes Trieues, leur temps durant, ainsi comme Promis & Jure l'avons.
En Tesmoing de ce nous avons fait mettre a ces Lettres nostre Seel.
Donne a Paris, le xxix jour de Janver, l'An de Grace Mille CCC. XC. IX. Et le xx. de nostre Regne.
Par le Roi & son Conseil.
I. de Sanctis
Sub Magno Sigillo Regis Franciae de cerâ albâ pendente a caudâ pergamenae.
Super plicam,
Par le Roy & son Conseil, ou Messires
les Ducs de Berry, de Bourgne, d'Orleans, & de Bourbon le & autres estiez