Rymer's Foedera with Syllabus
April-June 1401

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

186-205

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April-June 1401', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 186-205. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115135 Date accessed: 21 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

April–June 1401

Syllabus EntryFoedera Text
April 1. Commission to Walter bp. of Durham, Thomas earl of Worcester, sir William Heron, lord Say, and Richard Holm, canon of York, to treat with France for a truce, for a new league, and for the restoration of the Q. Isabella. Leeds.
O. viii. 186. H. iii. p. iv. 200.
De Tractando, super Treugis Eranciae & Restitutione Isabellae Reginae.
An. 2. H. 4. Franc. 2. H. 4. m. 9.
Rex Omnibus Christi Fidelibus, ad quos &c. Salutem.
Ad Laudem & Honorem omnipotentis Dei, Cuntorum Christi Fidelium Tranquillitatem & Pacem, Regis Magestatis Officium nobis incumbens feliciter regere, corporumque & animarum Periculis, quae Bellorum continuatione oriuntur, intensis desideriis prosperè occurrere cupientes,
Venerabilem Patrem Walterum Episcopum Dunolmensem, carissimum Consanguineum Thomam Comitem Wygorniae, dilectos & Fideles nostros, Willielmum Heron Militem Dominum de Say, & Magistrum Ricardum Holm Canonicum Eborum, Ambassiatores nostros nuper Destinavimus ad Partes Franciae,
Ad Treugas inter Ricardum, recolendae Memoriae, nuper Regem Angliae Praedecessorem nostrum, & Consanguineum nostrum Franciae initas, affirmandum, quod nonnulli propter mutationes noviter contingentes putabant expediens, Novasque Treugas si oporteret contrahendum, pluresque alios Articulos, utilitatem & Quietem Regnorum nostrorum concernentes, Tractandum & Expediendum,
Idemque Ambassiatores nostri, cum Ambassiatoribus praefati Consanguinei nostri Franciae, in partibus Pikardiaee apud Lenlyngham, ad exequenda Praemissa, diversis diebus convenientes, finaliter concluserunt quòd, die Lunae Pentecostes proximae, iidem, vel alii Ambassiatores pro utraque Parte, in Loco praedicto convenirent, & quòd quilibet eorum faceret legaliter suum posse deferendi (Loco & die supradictis) Potestatem sufficientem procedendi super praemissis; prout in nostris indè confectis Literis, & appunctamentis inter eosdem Ambassiatores protunc concordatis, plenius continetur,
Nos verò,
In praemissorum executione sincero corde procedere intendentes,
Memoratos, Walterum Episcopum, Thomam Comitem, Willielmum Dominum de Say, & Ricardum (de quorum prudenti Diligentia & Circumspectione fideli specialiter Confidimus) Quatuor & Tres eorum (quorum alterum ipsorum Episcopi & Comitis unum esse Volumus) nostros Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales, Tenore Praesentium, Assignavimus & Deputamus ad Tractandum & Concordandum cum praefato nostro Consanguineo, seu ipsius Ambassiatoribus, Procuratoribus, Nunciis, vel Deputatis, Potestatem ad infrascripta sufficientem habentibus, super Confirmatione, Ratificatione & Corroboratione praedictarum Treugarum,
Verbaque obscura, & Clausulas ambiguas, in eisdem comprehensas, Declarandum & Interpretandum,
Clausulasque alias oportunas eisdem Addendum,
Ipsasque Treugas debitè Proclamari Faciendum,
Novas insuper Ligas, Confoederationes, & Amicitias, Temporales vel perpetuas, inter praefatum nostrum Consanguineum, subditos suos, Regna & Dominia sua quaecumque ex una, & Nos, subditos nostros, ac Regna & Dominia nostra quaecumque, ex parte altera, si indiguerit, Ineundum,
Ac etiam de Modo, Forma, & Quantitate, & Qualitate Auxilii, subventionis, seu Subsidii, hincindè, tempore necessitatis, mutuò ministrandi,
Et Communicationibus, inter Subditos hincindè, in Mercimoniis & aliis licitis, secure faciendis,
Requisitionibus factis super Restitutione carissimae Consanguineae nostrae Isabellae Reginae faciendâ debitè Respondendum, & super eisdem Tractandum,
Attemptata quaecumque, infra Ducatum nostrum Aquitaniae, vel alibi, in Terra, sive in Mari, contra Formam & effectum Treugarum praedictarum, per quoscumque Partis adversae, reformari Petendum & optinendum,
Consimilemque Reformationem pro parte nostra, Faciendum & Ordinandum,
Super Moderatione Pactorum seu Pactitiorum, infra Ducatum praedictum, si quae sunt excessiva, ex una parte vel alia, secundum Formam & Effectum Treugarum ipsarum, Disponendum & Ordinandum, ordinarive faciendum,
Pecuniarum Summas quascumque, pro Redemptione, recolendae memoriae, Johannis quondam Francorum Regis, adhuc debitas, Exigendum, & super Solutione earumdem oportunas & solempnes Requisitiones faciendum, easdemque Pecunias, cum quibuscumque Debitis liquidis, legitimè compensandum,
Ea insuper, quae sic contracta, Conventa, Acta, & Concordata fuerint, super Ratificatione, Confirmatione, & Corroboratione dictarum Treugarum, aut super Novis Ligis, Requisitionibus, Reformationibus, Moderationibus, Pecuniarum Exactionibus, Compensationibus, & Solutionum requestis praedictis, omni securitate, honestâ & debitâ, nostro Nomine Firmandum, Consimilémque Securitatem, pro Nobis & nomine nostro, Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Jurandumque in Animam nostram quòd Tractata, Conventa, Acta, & Concordata ibidem, Rata habebimus & Grata, nec aliquid procurabimus vel faciemus per quod Tractata & concordata hujusmodi Effectu debito frustrari poterunt, seu quomodolibet impediri,
Juramentum simile, ex parte altera Nobis praestari, Petendum & Exigendum,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Exercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint, seu quomodolibet oportuna, ac quae qualitas & Natura Negotiorum hujusmodi exigunt & requirunt, & quae Nos Faceremus seu facere possemus si personaliter ibidem praesentes essemus, etiam si talia sunt que Mandatum exigant quantumcumque speciale,
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros quicquid, per Procuratores nostros praedictos, Quatuor, & Tres eorum (quorum alterum praedictorum Episcopi & Comitis unum esse Volumus) Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
Dat. sub Magni Sigilli nostri testimonio apud Castrum nostrum de Ledes, primo die Aprilis, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo primo.
Per ipsum Regem.
April 1. Power for the above-mentioned commission to grant safe conducts to French ambassadors. Leeds.
O. viii. 187. H. iv. p. i. 1.
De Licentia concedendi Conductum pro Ambassiatoribus Franciae.
An. 2. H. 4. Ibid. m. 8.
Le Roi a touz ceulx, qui ces Lettres verront, Salutz.
Come de present nous envoions as parties de Pikardie, en noz Marchez de Caleys, Wauter Evesque de Duresme, Thomas Conte de Wircestre nostre Admiral d'Engleterre & d'Irland, William Heron Sire de Say, & Mastre Ricard Holme Chanon d'Everwyk, noz amez & feaulx Conseillers,
Pour Parler & Traictier, avec certains Messages ou Ambassiatours, quelles y plerra a nostre Cousin de France illeoqes envoier, pour Convenir & Assembler avec noz ditz Messages, pour plusours Busoignes, regardantz le Bien & Honour des ditz Roiaumes d'Engleterre & de France, & de toute Christiante,
Et pourroit estre que les ditz Messages de France ne voudroient mie Assembler avec noz ditz Gentz, sanz avoir d'eulx Lettres de seur & sauf Conduit,
Savoir faisons que Nous,
Confians a plain de Sens, Loiaute, & Discretion de noz ditz Conseillers,
Leur avons Donne & Donnons par ces Presentes, plain Povoir & Auctorite de Prendre, Mettre, & Recevoir les ditz Messages ou Ambassatours qui viendront pour la partie de France, & toutes leur Gens, tant d'Eglise come Seculiers (de queconque Estate, Auctorite, ou Condition qu'ilz soient) en nostre secure & sauf Conduit, avecqes touz leurz Chevalx, Joialx, & autres Biens quelconqes, jusqes a cel temps, & tel Nombre come il leur plaira pour Venir, assembler, estre, demourer, & converser avecques culx, en tel Lieu come il sera avise & accorde entre eulx, & pour eulx retourner a Boulougne seurement, & sanz ce que par aucuns noz Subgiez, de quelque estat que ilz soient, leur soit fait ne donne aucun Empeschement en Corps ne en Biens pour Marque, Reprisailles, Entrecours, ou pour autre Cause quelconqes,
De donner sur ce leurs Lettres, les quelles Nous voulons estre valables & avoir force & vigeur, comme les nostres propres, si sur ce les avions donnees,
De donner, par leurs dites Lettres, aux ditz Messages de France tous Asseuremens acustumes a donne en cel Cas,
Et les Seurtes & Saufconduitz, que noz ditz Messages auront donne & baille, par leurs dites Lettres aux ditz Messages de France, Nous Promettons, en bone Foy, & en Parole du Roi, Tenir & faire Tenir & Garder, sanz Enfraindre de nostre part en quelque maniere que ce soit.
En Tesmoignance de ce, nous avons fait mettre a ces Lettres nostre Seal.
Donne a nostre Chastell de Ledes, le Primiere jour d'Averyll, l'An du Grace, Mil Quatre Centz & primiere, & de nostre Regne Second.
Par le Roy.
April 11. Restitution of temporalities to Patrick Barret, bp. of Ferns, vice Thomas Den, deceased. Leeds.
O. viii. 188. H. iv. p. i. 1.
De Restitutione Temporalium.
An. 2. H. 4. Pat. 2. H. 4. p. 3. m. 26.
Rex Cancellario, sive Custodi Magni Sigilli nostri in Terra uostra Hiberniae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex,
Ecclesiae Cathedrali Fernensi in Terra nostra praedicta nuper vacanti, per Mortem Thomae Den ultimi Episcopi ejusdem Loci,
De Persona, dilecti nobis in Christo Patrici Barret providerit, ipsumque in Episcopum loci illius praefecerit & Pastorem, sicut (per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis Nobis indè directas) nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus, omnibus & singulis Verbis, in Dictis Literis Bullatis contentis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, coram Nobis Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit,
Volentes cum eo in hac parte agere gratiose,
Cepimus Fidelitatem ipsius Praefecti, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem,
Et ideo vobis mandamus quòd &c. prout in ejusmodi de Restitutione Literis.
Teste Rege apud Castrum de Ledes, xi die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
Et Mandatum est Militibus, liberis hominibus &c.
April 15. Confirmation of letters of protection for the Friars Minors, dated Westm., 13 Feb., 8 Ric. H. Westm.
O. viii. 189. H. iv. p. i. 1.
Pro Fratribus de Ordine Minorum.
An. 2. H. 4. Pat. 2. H. 4. p. 3. m. 17.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes Domini R. nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, factas in haec verba,
Ricardus, Dei gratia, Rex Angliae & Franciae & Dominus Hiberniae, Cancellariis Universitatum Oxoniae & Cantebriggiae, qui nunc sunt vel qui pro tempore fuerint, ac universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Ministris, & aliis fidelibus & subditis suis & eorum cuilibet, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd intelleximus qualiter aliquae Personae, de Regno nostro Angliae, per instigationem maligni Spiritûs, ac per malitiam, & malam voluntatem, faciunt & indies facere nituntur Gravamina, Dampna, & Scandala, dilectis nobis in Christo, Religiosis viris Fratribus de ordine Minorum,
Dicentes quòd ipsi sunt malè Fundati, & facientes sinistras & malas interpretationes Privilegiorum & Gratiarum, quae eis concessae & factae fuerunt per beatos Apostolos, Sanctae recordationis, & per Progenitores nostros quondam Reges Angliae,
Moventes Populum nostrum, in aperto & in secretis, contra eos, ad Destruendum Domos dictorum Fratrum, Dilacerando Habitus eorum super eos, & aliquos Verberando & malè Tractando, contra Pacem nostram,
Et etiam praedicti Malefactores Contrapraedicant Mendicationem dictorum Fratrum esse acceptabilem, ad grave Dampnum, Dedecus, & Contemptum Ordinis sui praedicti, undè maximam habemus displicentiam,
Per quod Nos,
Volentes quòd praedicti Fratres, quos tenemus assiduos & continuos Oratores nostros pro Statu nostro & totius Regni nostri, in eorum Statu & Gradibus custodiantur & sustententur, & quòd Privilegia sua praedicta & Gratiae, eis concessa, salventur illaesa absque laesione aliquali in omni ratione,
Suscepimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, dictos Fratres & Successores suos, ac Ordinem praedictum, necnon eorum Domos, Privilegia, & Gratias, eis concessa & facta, sicut praedictum est, in Protectionem & Defensionem nostras speciales,
Nolentes quòd aliqua Violentia, Gravamina, Dampna, vel Scandala eis fiant, per aliquos Subditorum nostrorum, contra Legem & Rationem, set quòd, ob reverentiam Dei, iidem Fratres ac Successores sui, prout eis pertinet, amicabiliter petractentur,
Volentes quòd, si aliqui inveniantur dictis Fratribus aut Successoribus suis violentiam facientes, vel contra eos indebitè capientes, tunc dicti Malefactores puniantur & castigentur ut Lex requirit;
Et ideo vobis mandamus quòd ipsos fratres ac eorum Successores, prout ad ipsos pertinet, amicabiliter pertractetis, & eorum Domos, Gratias, & Privilegia, eis concessa, manuteneatis, protegatis, & defendatis, Non inferentes eis &c. prout in similibus de Protectione Literis.
Teste meipso apud Westmonasterium,
Tertio decimo die Februarii, Anno Regni nostri octavo.
Nos autem Literas praedictas, & omnia contenta in eisdem, Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, & Tenore Praesentium, de Gratia nostra speciali, Confirmanus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xv die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
April 20. Power for sir William Sturmy, John Kyngton, and Robert Waterton, to treat for an alliance with William duke of Gueldres. Westm.
O. viii. 189. H. iv. p. i. 2.
De Tractando cum Duce Gelriae.
An. 2. H. 4. Franc. 2. H. 4. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Universitati vestrae Tenore Praesentium appareat & sit notum quòd Nos,
De & super omnibus singulis sub & infrascriptis maturâ & plenâ Deliberatione praehabitâ,
Nostros veros & legitimos Procuratores, Negotiorum gestores, ac Nun- cios speciales, ex certa nostra Scientia, Constituimus, Ordinavimus, Creavimus, Fecimus, Deputavimus, Ordinamusque, Creamus, Facimus, & Constituimus per Praesentes, conjunctim & divisim, secundum modum & Formam infrascriptos, dilectos & fideles nostros, Willielmum Sturmy Militem, Magistrum Johannem Kyngton in utroque Jure Bacallarium, & Robertum Waterton Domicellum nostrum,
Ad Tractandum, Paciscendum, & finaliter Concordandum, cum, carissimo Consanguineo nostro, Willielmo, Dei Gratiâ, Duce Gelriae & Juliacensi, ipsiúsve Procuratoribus, Nunciis, seu Deputatis aliis, plenam & sufficientem Potestatem ab ipso Duce in hac parte habentibus, de & super quibuscumque Amicitiis, Alligantiis ac mutuis Auxiliis, inter Nos, ac pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, ac subditis nostris quibuscumque, ex parte una, & praefatum Ducem pro se, Terris, Dominiis, & subditis suis quibuscumque, ex parte altera, mutuò ineundis, & praestandis,
Et specialiter ad Tractandum, paciscendum, & Concordandum super Retinentia sua penes nos, in omnibus Guerris nostris, & certis Servitiis, per ipsum Ducem Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, Regibus Angliae, durante tota Vita ejusdem Ducis, impendendis,
Damusque & Concedimus, ex nostra certa scientia & libera Voluntate, eisdem Procuratoribus & Nunciis nostris, ac in eisdem, modo & Forma subscriptis plenariam, sufficientem, & liberam transferimus Potestatem ad omnia & singula Praemissa, & ea quomodolibet concernentia, Tractandum, concordandum, paciscendum, faciendum, expediendum, & finaliter concludendum,
Ac omnia & singula, sic Tractata & Concordata, Cautionibus quibuscumque licitis & honestis firmandum & roborandum,
Et generaliter omnia alia & singula faciendum, procurandum, excercendum, & expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magìs hiis speciale, & majora & graviora sint quàm ea quae in praesenti continentur mandato;
Et promittentes nos omnia & singula, sic Tractata & Concordata, pro parte nostra, Grata & Rata habituros, ac bonâ fide firmiter & inviolabiliter observare velle totum & quicquid dicti Procuratores & Nuncii nostri, aut Duo eorumdem, nomine nostro, fecerint vel promiserint in praemissis, vel aliquo praemissorum, sicuti nos ipsi ea omnia & singula in persona nostra propria Fecissemus.
Dat. in Palatio nostro Westm. Sub Magni Sigilli nostri Testimonio vicesimo die Mensis Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 26. Safe conduct for sir William Borthewyk, sir John Ramorgeny, and Adam Forster, Scotch ambassadors. Westm.
O. viii. 190. H. iv. p. i. 2.
Super Juramento Regis, de Treugis Scotiae Tenendis.
An. 2. H. 4. Scot. 2. H. 4. m. 4.
Rex per Literas suas Patentes, a primo die Maii, proximò futuro, usque primum diem Julii, extunc proximò sequentem duraturas, Suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Willielmum Borthewyk Chivaler, Johannem Ramorgeny Chivaler, & Adam Forster Armigerum, Commissarios, Deputatos, & Nuncios Roberti Adver sarii Regis Scotiae, in Regnum Regis Angliae penes Praesentiam Regis veniendo,
Ad Audiendum & Videndum Regem in propria persona sua, & Custodes Marchiarum Regis versus Scotiae jurare quòd quasdam Treugas,
Apud Kelcowe, Vicesimo primo die Decembris proximò praeterito, inter praefatos Commissarios, Deputatos, & Nuncios pro parte Scotiae, & quosdam Commissarios, Deputatos, Nuncios Regis pro parte Regis, Captas, initas, & firmatas,
Juxta formam Concordiae, inde factae & habitae, fideliter tenebimus & observabimus, ac teneri & observari faciemus,
Ibidem ex hac causa morando, & exinde versus Partes suas Proprias redeundo, ac Homines & Servientes suos, necnon Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque,
Proviso semper quòd iidem, Willielmus, Johannes, & Adam, praesentes Literas Regis de salvo Conductu, ad introitum suum cujuslibet Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum firmatarum (per quae ipsos venire contigerit) Capitaneis, Majoribus, seu Custodibus earumdem demonstrent, & quòd nullus Hominum aut Servientum suorum praedictorum Proditor Regis, seu extra dictum Regnum Regis Bannitus vel Abjudicatus existat.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvj die Aprilis.
Per ipsum Regem.
May 3. Commission to sir William Sturmy and Robert Waterton to receive the oath of homage from the duke of Gueldres. Westm.
O. viii. 191. H. iv. p. i. 2.
Super Conventionibus cum Duce Gelriae.
An. 2. H. 4. Franc. 2. H. 4. m. 4.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm nuper,
Inter Serenissimum Principem, bonae memoriae, Dominum Ricardum, tunc Angliae & Franciae Regem, ac Dominum Hiberniae, ex parte una, &, carissimum Consanguineum nostrum, Willielmum Primogenitum Juliacensem, Ducem Gelriae, & Comitem Zuthaniae, parte ex altera,
Quidam Tractatus, de & super Homagio, per dictum Ducem eidem Regi Ricardo, & ipsius Haeredibus, & Successoribus, Regibus Angliae,
Pro quadam Annata Mille Librarum, eidem Duci ad Terminum Vitae suae, Diebus & Locis ad hoc assignatis, concessa,
Praestando, habiti fuerunt,
Ac deinde certa Conventiones & Pacta, inter Regem & Ducem memoratos, inita & firmata, (videlicet) quòd idem Dux dicto Dominio Regi, Haeredibus, ac Successoribus suis, Regibus Angliae, Homagium per Se, aut Deputatum suum, sufficientem ad Actum hujusmodi potestatem habentem, dictive Regis, Haeredum, vel successorum suorum, Commissariis seu Deputatis, sufficientem potestatem & auctoritatem habentibus, facere & praestare teneretur donec Homagium hujusmodi saepedicto Regi personaliter posset praestare,
Quódque idem Dux esset, per totam vitam suam, de Retinentia dicti Regis Ricardi, & Successorum suorum Regum Angliae, ad deserviendum eisdem de Guerra, in Persona sua, quotiens ad hoc fuerit requisitus, cum Quingentis Hominibus Armorum, Militibus & Scutiferis honorabilibus,
Nisi inter eum & aliquem Principem Magnum extunc talem Guerram suboriri contingeret, quod evidens esset & notorium quòd Gentibus suis carere non posset Dux memoratus, in quo casu, de Servitio hujusmodi, durante sua Guerra, simpliciter esset excusatus,
Vel aliàs per Infirmitatem notabilem eundem Ducem contigerit impediri, in quem eventum per sufficientem Locum suum tenentem dicto Regi, & Successoribus suis Regibus Angliae, modo & forma praedictis, Servire teneretur, contra omnes, dicti Regis Ricardi & successorum suorum Regum Angliae, Inimicos & Adversarios quoscumque, tàm praesentes quàm futuros, & praecipuè, contra Karolum Regni Franciae Occupatorem, ac ipsius Complices quoscumque, Adhaerentes, & Subjectos,
Imperatore, ac Alberto Duce Hollandiae, & Aldulpho Comite Clevensi, dumtaxat exceptis, adeo quòd si iidem Imperator, Dux, & Comes, vel eorum aliquis, Armati vel Armatus extiterint seu extiterit, extra eorumdem vel alicujus eorumdem Territorium, cum dicto Regni Occupatore vel Adversario Franciae, aut aliis dicti Regis aut Successorum suorum Inimicis, quòd tunc idem Dux Servitium praedictum dicto Regi, & Successoribus suis Regibus Angliae, modo & forma praedictis, facere & impendere teneretur,
Percipiendo, pro dictis suis Militibus & scutiferis, pro tempore quo sic eidem Domino Regi, aut suis, ut praefertur, Successoribus, ex parte ejusdem Regis vel successorum suorum requisitus, servierit, talia Vadia qualia Avus ipsius Ducis a, recolendae memoriae, quondam Domino Edwardo Rege Angliae, post Conquestum Tertio, Avo nostro, ex consimili causa habuit & percepit,
Concesserit insuper & Promiserit Dux praenominatus quòd, durante Vitâ suâ, Gentes suae, nomine suo, non essent aliquo modo Armatae contra dictum Regem, Haeredes, aut Successores suos, Gentésve Subditos eorumdem, cum Adversariis aut Inimicis eorumdem quibuscumque, nec etiam ipsis Adversariis vel Inimicis Consilium impenderent auxilium vel Favorem,
Volens praeterea & concedens Dux saepedictus quòd, quamdiu ageret in humanis, omnes Mercatores & subditi dicti Regis, & Successorum suorum Regum Angliae, pacificè possint & eorum quilibet possit, cum Mercandisis & Rebus suis, ad Terras & Dominia sua, praesentia & futura, & alibi infra Territo- ria, Districtus, & Potestatem sua pro libito eorumdem accedere, & ibidem Morari, Mercari, Mercandisas licitas excercere, Negotiari, & Intercomunicare, & abinde cum Mercandisis & Rebus suis quocumque voluerint recedere, & absque molestia seu impedimento quocumque; solvendo Custumas, Subsidia, & alia Deveria debita & consueta,
Et quòd, durante vitâ suâ, omnes Subditi dicti Regis & Successorum suorum Regum Angliae, tàm Nobiles quàm Milites, Scutiferi, & alii quicumque (cujuscumque Dignitatis, Praeeminentiae, Statûs, Gradûs, Nationis seu Conditionis extiterint) & eorum quilibet, habere possint liberum, pacificum, & securum Ingressum, Moram, Transitum, & Regressum cum eorum Armaturis, Bonis, & Rebus quibuscumque, per Ducatus suos praedictos, & quaecumque alia ipsius Dominia & Districtus praesentia & futura, quocumque peregrè transire voluerint,
Quódque nullae fient Reprisaliae seu Merca, pro Contractu vel quasi, delicto vel quasi, seu alia occasione vel causa quacumque directè vel indirectè, quocumque colore antea quovis modo habito seu commisso, prout haec omnia in Literis dicti Ducis super Praemissis confectis plenius continetur,
Nos igitur, dicti Regis Ricardi in Regno Angliae Successor immediatus,
Volentes omnia & singula Pacta, Conventiones, & Promissiones, inter eundem Ricardum ex una parte, & Ducem praenominatum ex parte altera, ut praefertur, inita & facta, quatenus Personam nostram concernunt, vel concernere poterunt in futurum, inviolabiliter observare,
De Provida Circumspectione fidelium nostrorum Willielmi Sturmy Militis, & Roberti Waterton Scutiferi plurimùm confidentes,
De certa nostra Scientia & assensu, ipsos, nostros veros & legitimos Procuratores & Nuncios speciales, conjunctim & divisim, & quemlibet eorum per se in solidum, Facimus, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem & eorum cuilibet Potestatem plenariam & Mandatum speciale, pro Nobis & nomine nostro, Homagium, nobis a Willielmo Duce Gelriae supranominato debitum, nomine nostro Petendi & Recipiendi, ipsumque Ducem, si oportuerit, requirendi ut ipse dictis nostris Procuratoribus, vel eorum alteri, Homagium, nobis ab eodem, ut praedicitur, debitum, nomine nostro, faciat & praestet,
Quódque Pacta, Conventiones, & Promissiones, inter dictum Dominum Ricardum quondam Regem Angliae ex una parte, & dictum Ducem ex altera ut praefertur inita & facta, agnoscat, ac Servitium, cum Quingentis Hominibus Armorum, omniaque alia & singula faciat & adimpleat quae hujusmodi Pacta, Conventiones, & Promissiones requirunt, & quae in eis continentur, secundum omnem eorumdem Vim, Formam, & Effectum,
Promittentes quoque Nos Ratum, gratum, & firmum perpetuò habituros totum & quicquid dicti nostri Procuratores vel eorum alter fecerint vel fecerit in Praemissis vel aliquo Promissorum.
Dat. in Palatio Regis Westm. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, tertio die Mensis Maii.
May 3. Safe conduct for Peter Lekke, archdeacon [of Roschild, ambassador] of the Q. of Denmark. Westm.
O. viii. 192. H. iv. p. i. 3.
Pro Regina Daciae.
An. 2. H. 4. Scot. 2. H. 4. m. 4.
Rex per Literas suas Patentes, usque Festum Natalis Domini proximò futurum duraturas, suscepit in Protectionem & Defensionem suam, ac in salvum & securum Conductum suum, Magistrum Petrum Lukke Archidiaconum Roskildensem, Ambassiatorem Nobilissimae Dominae Reginae Daciae, certa Negotia, tàm ipsum Regem & Regnum suum, quàm ipsam Reginam & Regnum suum, tangentia, penes ipsum Regem & Concilinm suum, infra idem Regnum suum prosequendo, ibidem morando, & exinde ad partes Daciae, per Villas firmatas & alibi, transeundo, & de eisdem Partibus Daciae in dictum Regnum Regis, per hujusmodi Villas firmatas & alibi, iterùm veniendo, ibidem morando, & exindè ad dictas partes Daciae redeundo, Homines & Servientes, Equos, Hernesia, Res, & Bona sua quaecumque:
Proviso semper quòd idem Archidiaconus praesentes Literas Regis, ad introitum cujuslibet dictarum Villarum firmatarum, Capitaneis, Custodibus seu Ballivis earumdem, demonstret, & quòd aliquis Hominum & Servientum suorum praedictorum Proditor Regis, vel extra dictum Regnum Regis Bannitus vel Abjudicatus non existat.
Teste Rege apud Westmonasterium, Tertio Die Maii.
Per Concilium.
May 19. The inhabitants of Estergi and Westergi in Friesland desire the K. to publish his alliance with them, and to forbid the captain of Calais injuring them as he has in his pay the pirates called "likedelers."
O. viii. 193. H. iv. p. i. 3.
Litera a Communitate de Ostergo & Westergo.
An. 2. H. 4. Ex Autogr.
Excellentissimae generositatis necnon Clementissimae Potentiae, Illustrissimo Viro Domino Henrico Regi Angliae & Franciae, Domino Hyberniae, ac Duci Aquitaniae, Virtutibus Regalibus Strenuissimè Choruscanti, humiles Praelati, Clerus, Consules, Greetmani, Conjudices, totaque Communitas d'Esterginis & Westerginis partium Frysiae, perpetuae Dilectionis constantiam cum pleno Desiderio Famulandi.
Hinc est quòd seriem vestrarum Litterarum cum decenti reverentiâ acceptanter suscepimus: pro tanto humilitatis descensu ingentes gratiarum actiones vestrae Regali magnificentiae referentes, ex eo quod Literas nostras recepistis benignè, & etiam de Pace Benigniùs respondendo:
Super quibus vestrae excelsae Regalitati duximus rescribendum Nos, deliberato Consilio, ad hoc fore benivolos & paratos vobiscum & cum Successoribus vestris, praesentibus & futuris, Subditis & Subdendis, per vestri Regni Dominium, Pacis Foedera per aevum & inconcussè servare, sicut hoc per Terras nostras alveum Maris, nobis propinquum, aut per Naves ductas Navigio & Onustas,
Et de Mercandisis & Captivis vestri Regni, in nostris Terris detentis integraliter Restituendis, infra Limitatum Tempus, prout per Patentes Litteras, Sigillis Terrae nostrae sigillatas, ipsis a nobis est promissum, respondebimus cum effectu.
Quare Celsitudinem vestrae Generositatis rogamus, precibus affectivis, qualiter Litteras vestras Patentes, super Confoederatione Pacis confectas, nobis, intuitu majoris caritatis, mittere velitis, Dictamque Pacem per omnes Portus Maris proclamare, ut omnibus vestris Subditis tanto clarius elucescat,
Non autem Litteras vestras Patentes deposcimus, quin Litteratae personae nostrarum Terrarum de Litterâ Clausâ, nobis benignè transmissâ, bene forent contentae, Set, ob simplicitatem Incolarum nostrarum, & de Consuetudine nostrae Patriae, apertas Litteras nobis deposcimus Sigillari.
Insuper, supplicamus attentè qualiter Capitaneo Calesii demandare dignemini, ne aliquos, de Partibus illis, Armatos vel Armarios, cum Comite Hollandiae, seu Complicibus suis, aut aliàs in perneciem nostrae Patriae, exire permittat; Cùm ipse, publicos Dei & omnium Mercatorum bonorum Inimicos, Pyratas, alio Vocabulo LIKEDELERS Nominatos, in suo Stipendio detinet manifeste.
Omnia autem praemissa circa Vos Vestrósque Subditos, omni Dolo & Fraude seclusis, promittimus firmiter observare.
In quorum Fidem & Majoris Roboris firmitatem Sigilla nostrarum Terrarum d'Esterginis & Westerginis hiis Praesentibus sunt appensa.
Datum Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Primo, in Octavâ Ascentionis Domini nostri Jesu Christi.
Subter plicam.
In Dei Nomine Amen.
Sigillo avulso.
Fait a Remembrer que, le penultisme jour d'Augst, l'An &c. Second
, le Sire de Grey de Codenore bailla ou Conseil ceste Lettre Patente; reportant a mesme le Consailque la Voluntee du Roy est, que le dit Counsail face ordener Lettres, desouz son Grant, ou Prive Seal, estre faites, & envoiees a ceux d'Estoerge & Westoerge deinz comprises, contenantz semble Amaistee estre fait & gardez envers eux & lour Subgiz, come ils ont a l'encontre par ces Presentes promis de faire estre nourrir & gardir, par lour Partie, as Liges & Subgiz de Roy notre Seigneur.
May 14. Commission to Thomas Abberbury, John Burgh, and John Styward, to provide horses for the passage of Q. Isabel to France. Westm.
O. viii. 194. H. iv. p. i. 3.
De Equis pro Regina Isabella providendis.
An. 2. H. 4. Pat. 2. H. 4. p. 3. m. 7.
Rex, dilectis sibi, Thomae Aberbury, Johanni Burgh, & Johanni Styward Cosour, Salutem.
Sciatis quòd Nos (de fidelitate & circumspectione vestris pleniùs confidentes) Assignavimus vos, conjunctim & divisim, ad tot Equos, quot ad opus carissimae Consanguineae nostrae Isabellae Reginae Angliae, quae versus partes Franciae cum Familia sua in proximo est profectura, necessarii fuerint, infra Libertates & extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) pro Denariis nostris in hac parte rationabiliter solvendis, Barganizandum, Emendum, & Providendum, & eos, cùm sic Barganizati, Empti, & Provisi fuerint, ad opus ipsius Reginae custodiendum & custodiri faciendum, ac eosdem Equos usque Civitatem Londoniae salvò & securè duci faciendum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & exequamini in forma praedicta;
Damus autem Universis & Singulis Vicecomitibus, Majoribus, Constabulariis, Ballivis, Ministris, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris, infra Libertates & extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd vobis & cuilibet vestrûm, in Praemissis faciendis & exequendis, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Maii.
Per Concilium.
May 27. Indenture of treaty for the return of Q. Isabel to France. Lenlinghem.
O. viii. 194. H. iv. p. i. 3.
Appunctuamentum pro Liberatione Isabellae Reginae.
An. 1. H. 4. Ex Autogr.
Ceste Indenture,
Faite a Lenlinghen le xxvij Jour de May, l'An Mille CCCC. & Un, parentre le Reverend Piere en Dieu, Jehan Evesque de Chartres, & honnorez Seignurs J. de Poupaincourt Primier President, J. de Hangest Seigneur de Heugueville, Chevaliers & Conseillers, & Maistre Goutier Col Secretaire, Ambaxadeurs & Messages pour la partie de France, & le Reverend Pere en Dieu W. Evesque de Duresme, & honnorez Seignurs T. Conte de Wircestre, W. Heron Sire de Say, & Maistre Richart de Holme, Ambaxadeurs & Messages pour la partie d'Angleterre,
Tesmoigne que, ce meisme Jour, estoit Appointie, Promis, & Accorde entre les Ambaxadeurs & Messages dessusdiz, que Madame Isabel Royne d'Angleterre sera Restituee a son Pere franchie & deslie de tous Liens de Mariage & autres Obligations quelconques, & sera, pour celle cause, a Cantirbroy, ou a Doure, sur son Passage, le primier Jour de Juillet prochein venant, & d'illec la feront passer la Mer, & venir a Calays le plus tost que bonnement & seurement faire le pouriront, cessant toute fraude & mal engin.
Item, que le vi Jour du dit Mois de Juillet, les Ambaxadeurs d'une partie & d'autre, telx come il plaira aux diz Seignurs, r'assembleront a Lenlinghen, pour veoir & oir la Letture de la Quittance de son dit Pere, & des Lettres des Ducs de Berry, Burgoigne, Orleans, & Bourboun Unclees & Frere de son dit Pere, & savoir se elles sont Pareilles aux Minutes accordees & baillees par les diz Ambaxadeurs.
Item, est Accordeque, les dites Lettres veues, deux Chevaliers, ou autres, seront envoies de chascune partie, c'estassavoir, a Bouloigne & a Calais ou ailleurs devers les Seigneurs Principaulx, qui pour ce fait seront venus veoir, Jurer les Soafconduis d'une partie & d'autre, dont la Note est Bailliee & accordee entre les diz Messages.
Item, que, ce fait, ceulx, qui seront ordennes de Recevoir les Joyeaux & Biens de la dite Royne, yront a Calays, & porteront Copie des Inventoires & Indenteures des diz Biens & Joyaulx, pour yceulx veoir & ordener pour estre apportez & restitues avec la dite Royne.
Item, & que ce fait, la dite Royne sera Restituee, par la maniere que dit est, ensemble ses diz Joiaulx & Biens, a Lenlinghen, a ceulx qui la seront ordenez de par son dit Pere pour la recevoir, & adont & en celle meismes Heure que la dite Restitution se fera, se bailleront main a main la Quittance de son dit Pere, & les autres Lettres des Ducs ses Oncles & Frere, ainsi que accorde a este entre les diz Ambaxadeurs.
Item, que un Jour apres que Elle sera descendue a Boloigne, ou ailleurs en aucune Forteresce de son dit Pere, les Ambaxadeurs, qui seront envoiez pour la partie de France, feront que la dite Royne de son bon gre, & licence & auctorite de son Pere, donnera & creancera une Quittance avec son Serement, come il est desia appointie & accorde entre les Parties, cessant toute opposition, fraude, ou mal engin: & jureront les plusgrans Seigneurs, qui la seront de la Partie de France, qu'ilz defendront la Partie d'Angleterre de touz Francois & leurs Aillies, Adherens & Bienveillans, tant que ilz auront apportees les dites Quittances & Lettres dedens Calais: & le meismes Serement feront les plusgrans Seigneurs de la Partie d'Angleterre, qui la seront, a ceulx de France, pour salver la dite Royne & ses Joyaulx, & les Francois qui les acompaigneront, de touz Anglois, & leurs Aliez, Adherens, & Bienveillans, tant que ilz seront a Boulongue, ou en la Forteresce ou la dite Royne sera descendue.
Item, est Accorde que a la dite Deliurance la Partie de France sera apporter souffisantz Lettres & Auctorite, que la dite Royne pourra faire la dite Quittance & Serement, par Congie & Auctorite de son dit Pere.
Item, est Accorde que, le quart Jour apres qu'Elle sera Restituee, certains Messages de la Partie de France, & autres autant pour la Partie d'Angleterre, telz come il plaira a leurs Seignurs, r'assembleront a Lenlinghen avec souffisantz Povoir, pour Parler & Adviser entre eulx les voies & manieres, pour Remedier & Reparer les Attemptatz & Excez fais, d'une Partie & d'autre, contre la Teneur des Trieves & leurs circonstances & deppendences, & aussi sur la Moderation des Patiz ou il appertendra a faire, & en especial de ce, que ceulx de France, ont fait & cree un Duc en Guienne, & du fait du Conte de Fouz, & des fais du Seigneur de Lebret, & de Frere P. Courtoys qui est detenu en France, les quelles Choses ont este faites & attemptees puis les Trieves darreinement prinses.
Item, est Accorde que la Partie de France fera avoir a la Partie d'Angleterre souffisant Saufconduit pour certaines Parsonnes, teles come il plaira a la partie d'Angleterre, pour venir a Paris ou ailleurs, ou la dite Royne sera, pour requerir la dite Royne quant Elle vendra a plein Aage, d'avoir nouvelle Quittance de Elle & avec son Serement come dessus.
En Tesmoing des ycelles Choses Nous Ambaxadeurs de France avons mis noz Seaulx a ces Presentes, Signees de noz mains l'An & Jour dessusdiz.
Jehan Evesque de Chartres.
J. de Poupaincourt,
Jh. de Hangest.
Goutier.
Sub Quatuor Sigillis rubeis pendentibus a caudis pergamenae
.
June 21. Safe conduct for 500 persons to accompany Q. Isabella to France. Westm.
O. viii. 195. H. iv. p. i. 4.
De Conductu pro 500 Personis, super Executione Appunctuamenti praedicti.
An. 2. H. 4. Franc. 2. H. 4. m. 5.
Le Roy a tous nos Conestables, Mareschaulx, Admiralx, &c. Salut.
Come noz Messages & Ambassiatours, que derreinerement avons envoiez a Calais, pour Traiter es Marchez de Picardie, sur la Retour & Restitution de, nostre treschiere & tresame Cousine, Isabell Royne d'Angleterre, aient este & soient d'Acort avec les Messages & Ambassiatours, que nostre Cousin de France a, pour mesme la cause, envoiez es dites Marches, de Retour & Restitution dessusdites, sicome par une Indenture, par eux de comun accord faite & seale a Lenlyngham, le xxvij jour de May derreinerement passe, Nous est apparu,
Savoir Vous Faisons Que,
Pour Conduire & amener nostre dite Cousine de Douvre, dela la Mer, tanque Ele soit deliverez a nostre Cousin de France son Pere, a Lieu ainsi & par la manere que Promys & Accorde a este par la dite Endenture faite par les Messages & Ambassiatours dessusditz,
Nous avons Donne, & Donnons par la Teneure de ces Presentes, bon, seur & loyal saufconduit, a Cinque Cens Parsonnes a Cheval ou a Pie Desarmez, soient Prelaz ou autres Gens d'Esglise, Ducs, Contes, Barons, Duchesses, Contesses, Dames, Damoisselles, ou autres Parsonnes Hommes & Femmes, de quelque Estat, Nation, ou Condition qu'ilz soient,
Et yceulx & chascun d'eulx ensemble ou par Parties, leur Chevaux, Malees, Or, Argent, Vaisselle, Joiaulx, Lettres & autres Biens quelzconques, nous avons Priz & Mys, Prenons & Mettrons, par le Teneur de ces Presents en noz Protection & Salve garde especial, depuis qui serront arrivez a Bulongue, ou a Seint Omers, par cause de la Restitution de nostre dite Cousine, jusques a les xxiv jours apres la dite Restitution & Deliverance faite de nostre dite Cousine, pur Aler, venir, demourer, sejourner, retourner, ensemble ou par Parties, le dit Viage faisant, alant, & retournant seurement & salvement, par Mer & par Terre, de Boulongue ou Seint Omers jusques a Lenlyngham, & de Lenlyngham a Calais, & d'ilec jusques a Boulongue ou Seint Omers, ou la dite Royne serra amene le jour de sa Deliuerance, sanz ce, que a eulx ne a aucun d'eulx, Domage, Destourbier, Arrest ou empeschement aucun leur soit ou puist estre fait, en Corps ou en Biens, par Marque, Reprisaille, Entrecours, pour Debte, Bannissement, Prison brisee, ou pour quelconque autre cause, coleur, ou occasion que ce soit, par nous, ne par autre de nostre Sang, ne de noz Officiers, Justicers, & Subgiez, Amys, Aliez, & Bienveillans durant le temps dessusdit,
Si Donnons en Mandement a vous noz diz Officers, Justicers, & Subgiez, Prions & Requerons vous noz Amiz, Aliez, & Bienveillans, & a chascun de vous, qui les dessusditz Parsonnes, jusques a Nombre dessusdit, vous laissez, faites, & souffrez Aler, & venir, demourer, sejourner, & retourner salvement & seurement, par Terre & par Mer, avecqes tous leurs ditz Biens, selon la fourme & tenour de ceo present Saufconduyt, le quel Nous Promettons, en bonne foy & en Parole de Roy, Tenir & faire tenir, entreiner & accomplir sanz Enfraindre, durant le temps dessusdit, tout fraude & mal engin cessant.
Don. a Westm. soubz nostre Grand Seal, le Vint & Primer Jour de Juyn, l'An du Grace Mille, Quatrecentz & Primer, & de nostre Reigne Second.
June 3. Acquittance of Charles K. of France for the restoration of Q. Isabella and her jewels, with the exception of 200,000 crowns. Paris.
O. viii. 196. H. iv. p. i. 4.
Super Liberatione memorata, Relaxatio Consanguinei Franciae.
An. 2. H. 4. Ex Autogr.
Karolus, Dei Gratiâ, Francorum Rex, Universis, praesentes Litteras inspecturis, Salutem.
Cùm jampridem, pro Bono, communi Pace, & Tranquilitate, nedùm Regnum Franciae & Angliae ac Reipublicae eorumdem, verùm etiam totius Christianitatis ac Fidei Catholicae & Ecclesiasticae Scissurae Unione, Matrimonium inter, felicis recordationis, Ricardum, tunc Regem Angliae, Consanguineum nostrum, & Ysabellam Filiam nostram carissimam, Contractum, Juratum, &, in facie Sanctae Matris Ecclesiae, Solemnizatum fuerit,
Super quo certae Litterae, formam & omnia dictum Tractatum tangentia continentes, factae hinc inde fuerint,
In quibus, inter caetera, cavetur expressè quòd, si contingeret ipsum Ricardum, ante dicti Matrimonii Consummationem, ab hoc migrare Seculo, dicta Ysabella, Filia nostra carissima, libera & soluta ab omnibus Ligamentis & Impedimentis Matrimonii, & aliis Obligationibus quibuscunque, cum omnibus Jocalibus, Mobilibus & Bonis suis, Nobis, seu Haeredi, vel Successori nostro, restitueretur,
Ad quae etiam Tenenda, complenda, perficienda, observanda idem Ricardus se, suos Successores, & causam habentes, unà cum eorum Bonis mobilibus & immobilibus, & in verbo Regio, per suas Literas obligaverit,
Necnon Consanguineus noster Angliae, tunc Comes Derbeiae, & Johannes Lancastriae, Edmondus Eboraci, & Thomas Gloucestriae, tunc Duces & Filii Regis, Edwardus Rutelandiae, Thomas Kantiae, Johannes Huntindonyae, & Thomas Notynghamiae, Comites, & eorum quislibet, se etiam & suos, & causam habentes, eorumque Bona, tunc praesentia, & in futurum obventura, Obligaverint, prout per eorum Litteras, Sigillis suis sigillatas, evidenter apparet,
Et, ipso Rege Ricardo, ante hujusmodi Matrimonii Consummationem (sicut Altissimo placuit) vitâ functo, praefata Filia nostra, ad requestam nostram, cum omnibus Jocalibus & Bonis suis (Summâ Ducentum Mille Francorum, quae vigore Tractatûs seu Obligationis praedictorum praedictae Filiae nostrae debetur, dumtaxat exceptâ) sit Nobis, juxta formam & effectum Litterarum & Tractatûs praedictorum, plenè Restituta,
Notum Facimus quòd Nos praedictos ipsius Regis Ricardi Haeredes & Successores, sue causam habentes, necnon Consanguineum nostrum Angliae, ac Duces, Comites, & Proceres supradictos, ad hoc, ut praemittitur, obligatos, eorum Successores, & causam habentes, ac Regnum Angliae, Subditos, Incolas, & Fideles ejusdem, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, ac pro Filiâ nostrâ, ab omni Actione reali & personali, Impetitione, seu Exactione quacunque in Judicio vel extra, Nobis, seu Filiae nostrae supradictae, ratione Tractatûs & Obligationis praedictorum, competentibus, LIBERAMUS, QUIETAMUS, AC PENITUS EXONERAMUS,
Nolentes quòd ipsi seu aliquis eorundem, occasione alicujus Promissionis seu Contractûs, in praefatis Litteris Obligatoriis aut Tractatu comprehensorum, seu ratione alicujus Emergentis, Incidentis, aut Dependentis ab eisdem (Petitione praedictorum CC M. Francorum exceptâ) molestentur aut inquietentur, molestetur aut inquietetur, in posterum quovismodo,
Quinymo Nos, Haeredes, & Successores nostri, & causam habentes, ac dicta nostra Filia, ab omni Actione reali & personali, Impectitione seu Exactione quacunque, in ea parte, simus in perpetuum exclusi; Actione tamen jam dictâ, CC M. Francorum, Nobis, Successoribus nostris, & causam habentibus, & etiam dictae Filiae nostrae semper salvâ manente.
Promittimus insuper, bonâ fide & in verbo Regio, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, & causam habentibus, quòd, cùm praefata Filia nostra ad AEtatem Duodecim Annorum plenariè completorum, & cùm ad plenam, Iegitimam, & perfectam Aetatem pervenerit, ac etiam citra, si ad hoc fuerit requisita, ipsa Filia nostra, nostris Auctoritate, Licentiâ, & Consensu, & alterius seu aliorum quorumcunque, quorum vel cujus Consensus tunc esset debitè requirendus, faciet praedictis Haeredibus ipsius Ricardi, & causam habentibus, ac praefato Consanguineo nostro Angliae, & caeteris praenominatis Obligatis, adeò bonas & sufficientes Renunciationes, Relaxationes, & Quittantias, Promissiones, & Juramenta de & super omnibus Praemissis, & ea concernentibus, prout idem Consanguineus noster, Haeredes, & Successores duxerint ordinanda:
Et, si contingat eamdem Filiam nostram per se, vel alium, directè vel indirectè, aliquid in contrarium attemptare (quod absit) simili modo promittimus pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, quòd eidem dictae Filiae nostrae nostrum in ea parte Consilium, auxilium, & favorem non praestabimus ullo modo; sed ipsam, & alios quoscunque, hoc attemptare seu praesumere satagentes, pro viribus impediemus, fraude & dolo cessantibus quibuscunque.
Et, ex habundanti, in verbo Regis PROMITTIMUS nos effecturos & curaturos ut praemissa omnia & singula fideliter impleantur & perficiantur cum effectu;
Et ad hoc OBLIGAMUS Nos, Haeredes, & Successores nostros, & causam habentes, ac omnia nostra & eorum Bona, mobilia & inmobilia, praesentia & futura.
In cujus Rei Testimonium praesentibus Litteris nostrum duximus apponi Sigillum.
Datum Parisius, die Tertia Junii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo primo, & Regni nostri Vicesimo primo.
Sic signatas,
Per Regem in suo Concilio, in quo Domini Duces Bituriae, Burgundiae, Aurelianensis, & Bourbonnesii, & plures alii erant.
J. de Sanctis.
Per Dominum Ducem.
De Gyves.
Collatio facta est
R. de Holin.
Sub Sigillo rubeo pendente a Caudâ Pergamenae
.
June 3. The French K. authorizes Q. Isabel to give an acquittance to the heirs of her late husband. Paris.
O. viii. 198. H. iv. p. i. 5.
Littera Auctorisationis & Licentiae data Reginae ad Quitandum Regem.
An. 2. H. 4. Ex Au ogr.
Karolus, Dei gratiâ, Francorum Rex, Universis, praesentes Litteras inspecturis, Salutem.
Notum Facimus quòd Nos effectum Litterarum nostrarum, quarum Tenor talis est,
Karolus, Dei gratiâ, Francorum Rex, Universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Cùm jampridem &c. ut supra usque ad haec verba viz.
Volentes per, Carissimam Filiam nostram, Ysabellam Reginam Angliae, in Literis suprascriptis nominatam, in quantum ipsa Filia nostra tangitur in eisdem, firmiter adimpleri, Praefatae Filiae nostrae, adhuc Minori Duodecim Annorum completorum,
Quamprimùm ipsa fuerit Gentibus nostris, ad haec per Nos ordinatis & commissis, realiter & de facto Boloniae, vel alibi in nostra Potestate, restituta,
Quittandi Haeredes, & Successores & causam habentes, clarae memoriae, diffuncti Ricardi, quondam Regis Angliae, Viri sui, dum viveret, necnon Consanguineum nostrum Angliae, ac caeteros suprascriptos, si super hiis fuerit requisita, ac etiam JURANDI, PROMITTENDI, & Se, Haeredesque & Successores suos & causam habentes, OBLIGANDI quòd, cùm ipsa ad Aetatem Duodecim Annorum completorum, & cum ad plenam, legittimam, & perfectam Aetatem pervenerit, ac etiam citra, si ad hoc fuerit requisita, de Licentiâ, Auctoritate, & Consensu nostris, & alterius seu aliorum quorumcumque (quorum vel cujus consensus tunc erit debitè requirendus) faciet dictis Haeredibus, Successoribus, & causam habentibus ipsius deffuncti Ricardi, ac etiam dicto Consanguineo nostro Angliae, caeterisque in dictis nostris suprascriptis Litteris nominatis (qui pro ejusdem Filiae nostrae, & Jocalium, Mobilium & Bonorum suorum, Restitutione sunt & fuerunt Obligati) adeò bonas & sufficientes Renunciationes, Relaxationes, & Quittantias, Promissiones & Juramenta, de & super omnibus Praemissis & ea Concernentibus, prout idem Consanguineus noster, Haeredes, & Successores sui duxerint ordinandum, de nostra auctoritate licentiam & auctoritatem impartimur,
Ipsamque Filiam nostram, ad Praemissa omnia & singula, in nostris suprascriptis Litteris contenta, per eam facienda & complenda, Auctorisamus, & ei, quoad haec, Auctoritatem & Consensum nostrum Praebemus per praesentes, fraude & dolo, contradictione ac oppositione, quibuscunque cessantibus,
In quorum testimonium nostrum Praesentibus duximus apponi Sigillum.
Datum Parisius die tertiâ Junii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo primo, & Regni nostri vicesimo primo.
Per Regem in suo Consilio, in quo Domini Duces Bituriae, Burgundiae, Aurelianen. & Borbones. & plures alii erant.
Collatio facta est de praesentibus cum Literis Originalibus suprascriptis,
Per me,
J. de Sanctis.
R. de Holin.
Sub Magno Sigillo Franciae albi coloris, pendente a Caudâ Pergamenae
.
July 9. Confirmation of K. Charles's acquittance by John duke of Berry. Paris.
O. viii. 198. H. iv. p. i. 5.
Confirmatio Ducis Bituricensis.
An. 2. H. 4. Ibid.
Johannes, Regis quondam Francorum Filius, Dux Bituricensis & Alverniae, Pictavensis, Stamparum, Boloniae & Alverniae Comes, Universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Cùm, Metuendissimus Dominus meus, Karolus Rex Francorum nonnullos Magnates & Proceres Angliae, aliàs sibi Obligatos, per suas Literas liberaverit & acquietaverit, quarum Tenor sequitur in haec verba,
Karolus, Dei gratiâ, Francorum Rex, &c. ut de Dat. 3 die instantis Junii.
Nos, Johannes Dux praefatus
, bonâ fide Promittimus omnia & singula, in praefatis Literis contenta, quantum ad nos attinet, Tenere & Complere, ac pro Posse nostro ea omnia Teneri & Compleri facere, nec unquam consentiemus vel procurabimus aliquid attemptari in contrarium; fed, si aliqui contrarium agere vel attemptare praesumerent, eos eorumque Complices & Fautores impediemus, & eis pro viribus Resisti faciemus, Fraude & Dolo cessantibus quibuscunque.
In quorum omnium Testimonium praesentibus Literis nostrum fecimus apponi Sigillum.
Dat. Parisius, die nonâ Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Primo.
Per Dominum Ducem.
Gyves.
Collatio facta est.
R. de Holin.
Sub Sigillo rubeo pendenti a Cauda Pergamenae
.
June 9. Similar confirmation by Philip duke of Burgundy. Paris.
O. viii. 199. H. iv. p. i. 5.
Confirmatio Ducis Burgundiae.
An. 2. H. 4. Ex Autogr.
Philippus, Regis quondam Francorum Filius, Dux Burgundiae, Comes Flandriae, Arthesii & Burgundiae Palatinus, Dominus de Salinis, Comes Regiceston, ac Dominus de Maclinia, Universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Cùm, metuendissimus Dominus meus, Karolus Rex Francorum nonnullos Magnates & Proceres Angliae, aliàs sibi Obligatos, per suas Litteras liberaverit & acquietaverit, quarum Tenor sequitur in haec verba,
Karolus, Dei gratiâ, Francorum Rex, Universis, praesentes Litteras inspecturis, Salutem.
Cùm jampridem &c. ut supra usque ad haec verba,
Nos, Philippus Dux praefatus, bonâ fide Promittimus omnia & singula, in praefatis Litteris contenta, quantum ad Nos attinet, Tenere & Complere, ac pro Posse nostro ea omnia Teneri & Compleri facere, nec umquam consentiemus vel procurabimus aliquid attemptari in contrarium; sed, si aliq u in contrarium agere vel attemptare praesumerent, eos eorumque Complices & Fautores impediemus, & eis pro viribus Resisti faciemus, fraude & dolo cessantibus quibuscunque.
In quorum Testimonium praesentibus Litteris nostrum fecimus apponi Sigillum.
Datum Parisius, die nonâ Mensis Junii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Primo.
Per Dominum Ducem.
Callatio facta est cum Literis Originalibus suprascriptis, Anno & Die praedictis,
Per me,
Daniel.
R. de Holin.
Sub rubeo Sigillo pendente a Cauda Pergamenae
.
June 9. Similar confirmation by Louis duke of Bourbon. Paris.
O. viii. 199. H. iv. p. i. 5.
Confirmatio Ducis Burbonnesii.
An. 2. H. 4. Ex Autogr.
Lvdovicus Dux Bourbonnesii, Comes Foresii, Baro & Dominus Belli Loci, Parque & Camerarius Franciae, Universis, praesentes Litteras inspecturis, Salutem.
Cùm, metuendissimus Dominus noster, Karolus Rex Francorum, nonnullos Magnates & Proceres Angliae, aliàs sibi Obligatos, per suas Litteras liberaverit & acquietaverit, quarum Tenor sequitur in haec verba,
Karolus, Dei gratiâ, Francorum Rex Universis, praesentes Litteras inspecturis, Salutem.
Cùm jampridem &c. ut supra usque ad haec verba,
Nos, Ludovicus Dux praefatus, bonâ fide Promittimus omnia & singula, in praefatis Litteris contenta, quantum ad Nos attinet, Tenere & Complere, ac pro Posse nostro ea omnia Teneri & Compleri facere, nec unquam consentiemus vel procurabimus aliquid attemptari in contrarium; sed, si aliqui contrarium agere vel attemptare praesumerent, eos eorumque Complices & Fautores impediemus, & eis pro viribus resisti faciemus, fraude & dolo cessantibus quibuscumque.
In quorum Testimoninm praesentibus Litteris nostrum fecimus apponi Sigillum.
Datum Parisius, in Hospitio nostro de Borbonio, die Nonâ Mensis Junii, Anno praedicto.
Per Dominum Ducem.
Debarro.
Collatio Literarum Regiarum hic transcriptarum facta est cum originali.
R. de Holin.
Sub Sigillo rubeo pendente a cauda Pergamenae
.
June 7. A treaty for the marriage of the K.'s eldest daughter Blanche with Louis, eldest son of the K. of the Romans. Dordrecht.
O. viii. 200. H. iv. p. i. 5.
Conventiones, super Sponsalibus Filiae Regis.
An. 2. H. 4. Franc. 2. H. 2. m. 3.
Noverint Universi Quod Nos, Joffridus Comes de Linyngen Thesaurarius Ecclesiae Coloniensis, Tilmannus de Smalenburg Decanus Ecclesiae ad gradus beatae Mariae Coloniensis, & Magister Nicholaus Burgman Decretorum Doctor, Christianissimi Ruperti Romanorum Regis, semper Augusti, ac illustris Ludowici ejusdem Filii Senioris Naturalis & Legitimi, ex unâ,
Nosque Willielmus Esturmy Miles, Johannes Kyngton, in utroque Jure Bacallarius, & Robertus Waterton Domicellus Illustrissimi Principis Henrici Angliae Franciaeque Regis, & Domini Hiberniae, necnon Ingenuae & Sublimis Dominae, Dominae Blanchiae Senioris Naturalis & Legitimae Filiae memorati Regis Angliae, parte ex alterâ,
In Opido Dordraci, Trajectensi Dioecese, ad Concordandum de modo Solutionis & solvendi Summam Quadraginta Milium Nobilium,
In quam aliàs, per Procuratores earumdem Partium, in Vim & Effectum Matrimonii concepti inter memoratos Ludowicum & Blanchiam, ac Sponsaliorum jam, ut videtur, contractorum Londoniae, de Anno praesenti, & septimâ die Mensis Martii proximò praeteriti, Conceptum & Concordatum fuit,
Ac aliàs de concordando super dictis Sponsalibus & Matrimonio, & eorum & subsequentium expeditione finali, Literis & Mandatis congruis ad hoc sulciti, Procuratores, Nuncii, & Commissarii constituti,
Recognoscimus propter hoc ipsos Reges & praefatos eorum Liberos efficaciter obligandos,
Quia Nos, vigore Procuratoriorum & Mandatorum Nobis ad hoc concessorum, in dicto Opido Dordraci, quantum ad perfectionem memorati Matrimonii, & circa additionem ac observationem praemissorum & cautorum, de certâ nostrâ scientiâ, post multos super hoc Tractatus habitos, in hunc modum CONCORDAVIMUS & CONVENIMUS, ac CONCORDAMUS & CONVENIMUS,
In Primis,
Ne dictum, diu desideratum & adoptatum Deo, & Hominibus gratum, Matrimonium, per Altissimum in Antitodum & Salutem ut speratur concessum, suspendatur, vel plus concepto prolongetur vel impediatur,
Quamquam vix de Sponsalibus, jam in ea parte contractis, quis habeat dubitare, attento tenore seu veritate Actorum & Actitatorum Londoniae in Angliâ, Anno, Die, & Mense praenominatis, per Procuratores Regum, ac ipsorum, de quibus praemittitur, Lodowici pariter & Blanchiae Liberorum,
De novo & iterato, novorum nobis Concessorum Procuratoriorum & Mandatorum vigore, SPONSALIA inter Lodowicum Filium Seniorem Ruperti Regis Romanorum, & Blanchiam Filiam Seniorem Henrici Regis Angliae, de certâ scicentiâ, innovamus expressè, ac de novo Contrahimus, Facimus, & efficaciter adunamus & inimus,
Ac Nos, Willielmus, Johannes, & Robertus, nomine & ex parte dictorum Henrici Regis Angliae ac Filiae suae Blanchiae Procuratores Deputati, dicto Procuratorio & ipsorum Henrici Patris & Blanchiae Filiae Nominibus, causâ, & ex parte, in ipsorum Animas Promittimus & Juramus quòd, juxta Conventa per ipsos utrimque, ut praedicitur, Procuratores, ipsam Blanchiam eidem Ludowico, & non alteri (vitâ comite) Da- bimus in uxorem, Eidem per praesentes, stipulatione interveniente solemni, DESPONSANTES Eandem; POLLICENTES nichilominus dicta SPONSALIA matrimonio, in omni formâ, per ipsos Procuratores hinc indè septima die mensis Martii proximo praeteriti, CONCORDATA, realiter FIRMARE & CONTINUARE, Dolo & Fraude semotis;
Et Nos, Joffridus, Tilmannus, & Nicholaus, Regis Romanorum ac Ludowici ejusdem Filii Procuratores, ipsorum nomine, Causâ, & ex parte, Praesentibus PROMITTIMUS & JURAMUS ipsum eundem Ludowicum eandem Dominam Blanchiam, Filiam Henrici Regis Angliae, in uxorem legitimam SUSCEPTURUM, ipsaque SPONSALIA, infra Annum proximò sequentem, MATRIMONIO, juxta Conventa per Procuratores, de quibus praedicitur, CONTINUARE pariter & FIRMARE.
Item, CONVENIMUS & CONCORDAMUS, in Opido Dordraci supradicto, super Summa Quadraginta Millium Nobilium, nomine Dotis Dominae Blanchiae, per Dominum Regem Angliae ipsi Domino Ludowico dandorum, quòd eadem Summa in Tribus subsequentibus Terminis solvatur (videlicet)
Quod, Anno a Nativitate Domini Millesimo Quadringentesimo Secundo proximò futuro, cùm idem Dominus Henricus Rex Angliae ipsam Dominam Blanchiam Filiam suam adduci faciet in Civitatem Coloniensem, ipse solvet, in defalcationem praefatae Summae, ibidem in Colonia, Sexdecem Milia nobilium Cunei Anglicani, ac Valoris & ponderis usualis in Regno Angliae, tertiâ Dominica die post Festum Paschae futurâ, cùm pro introitu Missae cantabitur JUBILATE, vel saltem ante Dominicam Quartam proximam & immediate sequentem, cùm cantabitur CANTATE, postquam dicta Domina Blanchia, per ipsorum Dominorum Ruperti & Ludowici Gentes, ut Sponsa dicti Ludowici diu desiderata, condignè fuerit recepta,
Et deindè, anno a Nativitate Domini Millesimo Quadringentesimo tertio, eadem Dominica quâ pro Introitu Missae cantabitur CANTATE, Quartâ Dominicâ die post Festum Paschae eodem anno contingente, ipse Dominus Rex solvet, seu solvi faciet, item Sexdecem Millia Nobilium, praedictorum Cunei Valoris & ponderis, in Loco in quem Convenerunt dicti Reges vel eorum Procuratores, infra & citra Festum Assumptionis Mariae Virginis Almae proximô futurum, & in Dordraco opido praedicto in Crastino dicti Festi, per eosdem Procuratores exprimendo seu signando,
Residuum verò dictae Summae, puta octo Millia Nobilium, solvet, in jam proximò dicto Loco designando, in Festo Sancti Martini in Mense Novembris, praefatam proximam Dominicam quâ cantabitur CANTATE tunc proximò & immeditate subsequente;
Proviso semper quòd in quolibet Termino Duorum primorum Terminorum, superius limitatorum, dicto Domino Regi Angliae, de Solutis per eum vel pro parte sua; sufficiens fient Acquietantia sive Liberationis Literae; quódque de & super ultima & finali Solutione, superiùs limitatâ, de tota integra Summa dictorum Quadraginta Milium Nobilium, acquietantia seu Liberationis Litera dicto Domino Regi generalis fiat & finalis.
Item, CONCORDAVIMUS, & CONCORDAMUS, & CONVENIMUS quòd Dominus Rupertus Rex Romanorum praedictus,
Ultra & praeter Literas suas, quas sub certitudine Verbi Regii faciet, sub magni ipsius Sigilli testimonio Sigillandas, ac parti dicti Regis Angliae tradendas, ad Dictamen nostrûm Procuratorum Partium praescriptarum, de & super Observatione & Completione omnium, tàm per Procuratores suos & Filii sui praedicti, Londoniae septima die mensis Martii proximò praeteriti primò, ac deindè jam in Dordraco praedicto per eorumdem Procuratores ex una, quàm Procuratores Domini Henrici Regis Angliae praedicti & ipsius Filiae praenominatae ex parte altera, hincindè, eorumdem omnium nominibus conventorum & concordatorum,
Assignabit, dabit, & ponet, nobiles & Magnificos viros, Dominum Stephanum Ducem Bavariae & Comitem Palatinum Reni, Fridericum Burgravin. Nurenbergen. Adolphum Comitem de Clivis & de Marck, Eberhardum Comitem de Katzenelenbogen. Philippum Comitem de Nassauwe & Saraponte, Fridericum Comitem de Linyngen. Eunthonem Comitem de Linyngen. Fridericum Comitem de Voldentz, Guntherum Comitem de Swarzeburg, Johannem Comitem de Werthem, Philippum de Falkenstein Dominum de Kumgistein, & Engelbertum Dominum in Wynsperge, Obligandos secundum Formam in Scriptis redi- gendam, quam nos Procuratores praescripti concipiemus & faciemus, ipsorum singulorum Sigillis corroborandam & sigillandam, Partique Henrici Regis Angliae praedicti tradendam & liberandam,
Concordatum etiam extitit & existit quòd Dominus Henricus Rex Angliae praedictus,
Ultra & prater Literas suas, quas sub certitudine Verbi Regii faciet sub magni ipsius Sigilli testimonio sigillandas, ac Parti dicti Regis Romanorum tradendas, ac Dictamen nostrûm Procuratorum Partium praescriptarum, de & super observatione & completione omnium, tàm per Procuratores suos & Filiae suae praedictae Londoniae, Septima die mensis Martii proximò praeteriti primò, ac deindè jam in Dordraco praedicto, per eorumdem Procuratores ex una, quàm Procuratores Domini Ruperti Regis Romanorum & Filii sui praenominati parte ex altera, hincindè, eorumdem omnium Nominibus Conventorum & Concordatorum,
Assignabit, dabit & ponet, Nobiles & Magnificos Viros, Dominum Edmundum Ducem Eboracensem, Dominum Edwardum Comitem Rutlandiae, Dominum Johannem Comitem Somer seten sem, Dominum Thomam Comitem Arundellae, Dominum Henricum Comitem Northumbriae, Dominum Radulphum Comitem Westmerlandiae, Dominum Thomam Comitem Wigorniae, Dominum Willielmum de Bello Campo Dominum de Bergeveny, Dominum Thomam Dominum de Berkley, Dominum de Burnell, Dominum Johannem Dominum de Lovell & de Holand, & Dominum Willielmum Dominum de Say, Obligandos secundum Formam in scriptis redigendam, quam nos Procuratores praescripti Concipiemus & Faciemus, ipsorum singulorum Sigillis corroborandam & sigillandam, Partique Ruperti Regis Romanorum praedicti tradendam & liberandam,
Item, inter nos procuratores praedictos CONVENTUM extitit & CONCORDATUM quòd quilibet Regum praedictorum omnia & singula, per ipsorum Procuratores, tàm dicta septima die Mensis Martii praescripti, quàm in Opido Dordraco habita, facta, gesta, & in hac parte concordata, atque in scriptis redacta & eorum Sigillis signata & sigillata, LAUDABIT & APROBABIT, & per Literas suas Patentes, sub Magni Sigilli sui testimonio, citra Festum Assumptionis praedictum, Sigilandas, Partibus praedictis hinc indè in opido praedicto tradendas, Confirmabit.
ITEM, quòd dicti Condebitores, & alii alterutrarum Partium praedictarum Obligandi, debebunt esse Viri Famosi, Generosi Sanguinis, & in Literis suis Patentibus pariter etiam dictandis, & quarum Copiam nos jam dicti Procuratores penes nos remanere volumus, Sigillis etiam nostris Signatam & Sigillatam, Promittent bonâ fide quòd, in Casu ubi aliquis Defectus reperiretur, (quod absit) in observatione per Reges vel ipsorum Liberos praenominatos, aut eorum etiam divisim Procuratores vel Nuncios, utrobique & hinc indè promissorum, Factorum, & Gestorum, seu eorum Haeredes, Successores, & causam ab eis habentes, quòd illum Defectum ipsi Condebitores & alii Obligandi supplebunt, sub Poena in Literis ipsorum Condebitorum & Obligandorum per nos ponenda & exprimenda.
Insuper, per nos Concordatum est & Conventum quòd per Solutionem Poenae vel Poenarum, in concordatis per nos & conceptis Literis sigillatis vel Sigillandis positae vel positarum, Matrimonium, de & pro quo agitur, infirmari vel rescindi, ipsave sponsalia jam contracta Rescindi non debeant, sed omnia debere fieri, juxta singula per procuratores hinc indè, tàm Londoniae, quàm Dordraci, concepta, promissa, seu jurata, juxtaque Literas, tàm per Dominos nostros Reges quàm per nos Sigillatas vel Sigillandas; Solutione hujusmodi non obstante.
In quorum omnium testimonium hiis nostris Literis nos omnes & singuli Procuratores, superius nominati & recitati, Sigilla nostra duximus apponenda,
Datum & concordatum apud Dordracum praedictum, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo primo, Mensis Junii die Septima.
Confirmantur 12 die Augusti.
June 8. The K. requests Conrad, master-general of the Teutonic order, to release the English merchants and goods arrested in retaliation for the capture of a Scotch ship laden with the goods of a Prussian ship, taken by it. Westm.
O. viii. 203. H. iv. p. i. 7.
Pro Mercatoribus in Partibus Pruciae.
An. 2. H. 4. Franc. 2. H. 4. m. 6.
Rex, Nobili ac potenti Viro, Fratri Conrardo Ordinis beatae Mariae Theutonicorum Magistro Generali, Amico nostro Carissimo, Salutem, & sincerae dilectionis Augmentum.
Zelus fervidus, quo mutuò connectimur & unimur, exigit & requirit ut non solùm ab inferendis Injuriis abstineamus hinc indè, verùm etiam ut curemus illatas pro viribus facere Reformari.
Insinuarunt nobis utique Ligei Mercatores nostri, partes Pruciae usitantes, qualiter certi Scoti, supra Mare existentes, nuper quandam Navem Pruciae ceperunt diversis Mercimoniis oneratam,
Quódque dictam Navem, unâ cum Scotis ipsam occupantibus, gentes Villae nostrae de Lenne, in quibusdam Navibus, ad dictam Villam pertinentibus, alta sulcantes Maria, praecedentibus hinc indè crebris Guerrarum Insultibus, tandem suas apprehenderunt ad manus,
Cujus praetextu vestrates, ut insinuatione praedicta didicimus, quampluresde Ligeis nostris, in partibus Pruciae mercandizandi causâ quiescentibus, unà cum Bonis eorum, Arestârunt, & adhuc detinent sub Aresto:
Verùm,
Cùm Arestatio Personarum & Bonorum, per vestrates (ut asseritur) illegittimè facta, nodo Amicitiae non respondens, Dissentionis Facem (quod absit) inter Nos accendere moliatur,
Amicitiam vestram attente requirimus & rogamus, quatinus Arestationem hujusmodi plenariè relaxantes, Justitiae nostraeque Considerationis intuitu, Ligeos nostros, ut praedicitur, Arestatos, cum eorum Bonis, Restituere velitis pristinae Libertati, Ita quòd eisdem nostris subditis, quibus in Justitia deesse nequimus, rationabilis causa non subsit, seu alia quaevis occasio (quod nol emus) ad alia Juris Remedia convolandi.
Dat. in Palatio Regis Westm. sub Magni Sigilli sui testimonio, viij die Junii.
Per ipsum Regem.
June 21. Commission to Walter bp. of Durham, Thomas earl of Worcester, William Heron, lord Say, and Richard Holme, canon of York, to restore Q. Isabel, and to treat with France. Westm.
O. viii. 203. H. iv. p. i. 7.
De Commissariis ad Restituendam Reginam assignatis.
An. 2. H. 4. Franc. 2. H. 4. m. 5.
Rex Universis, ad quos &c. Salutem.
Cùm nuper,
Inter, Reverendum Patrem, Walterum Episcopum Dunolmensem, &, dilectum Consanguineum nostrum, Thomam Comitem Wygorniae, &, fideles nostros, Willielmum Heron Dominum de Say, & Ricardum Holme Canonicum Eboracensem, Ambassiatores per Nos ad partes Picardiae destinatos, & Ambassiatores Consanguinei nostri Franciae,
Apud Lenlyngham fuerit concorditer appunctuatum quòd, die quarta postquam Carissima Consanguinea nostra Isabella Regina Angliae fuerit praefato Consanguineo nostro Franciae Restituta, certi Ambassiatores, tàm pro nostra, quàm pro Parte sua (quos ipsi & nobis placeret transmittere) in eodem loco de Lenlyngham Convenirent, ad Tractandum, examinandum, & concordandum super quampluribus Negotiis, inter eosdem Ambassiatores ibidem praelocutis, prout in Indenturis, inter ipconscriptis & signatis, clarè liquet, sos
Nos,
Appunctuamenta hujusmodi, quantum ad Nos attinet, adimplere volentes,
Praefatos, Episcopum, Comitem, Willielmum & Ricardum, Quatuor & Tres eorum (quorum alterum ipsorum Episcopi & Comitis unum esse volumus) nostros Ambassiatores, Commissarios, Procuratores & Nuncios speciales, Tenore Praesentium, Assignamus, & Deputamus ad Restituendum, nomine nostro, praefatam Isabellam Reginam Angliae, cum omnibus Jocalibus, Mobilibus, & Bonis suis, Consanguineo nostro Franciae Patri suo, vel aliis per eum ad hoc Deputatis,
Necnon ad Tractandum & Concordandum cum praefato Consanguineo nostro seu ipsius Ambassiatoribus, Procuratoribus, Nunciis, vel Deputatis, Potestatem ad Infrascripta sufficientem habentibus, super Confirmatione, Ratificatione, & Corroboratione Treugarum inter, celebris memoriae, Ricardum quondam Regem Angliae & Franciae & praefatum Consanguineum nostrum initarum,
Verbaque obscura, & Clausulas ambiguas, in eisdem comprehensas, Declarandum & interpretandum,
Clausulasque alias oportunas eisdem Addendum,
Ipsasque Treugas debitè Proclamari faciendum,
Novas insuper Ligas, Confoederationes, & Amicitias, temporales vel perpetuas, inter praefatum nostrum Consanguineum, Subditos suos, Regna & Dominia sua quaecumque, ex una, & Nos, Subditos nostros, ac Regna & Dominia nostra quaecunque, ex parte altera, si indiguerit, ineundum,
Ac etiam de modo, forma, & quantitate & qualitate Auxilii, Subventionis, seu Subsidii, hincindè, tempore necessitatis mutuò ministrandi, & Communicationibus inter Subditos hincinde in Mercimoniis & aliis licitis securè faciendis,
Attemptata quaecumque, infra Ducatum nostrum Aquitaniae, vel alibi, in Terra, sive in Mari, contra formam & effectum Treugarum praedictarum, per quoscumque Partis adversae, Reformari Petendum & Optinendum, Consimilemque Reformationem pro Parte nostra Faciendum & Ordinandum,
Super Moderatione Pactorum seu Pactitiorum infra Ducatum praedictum, si quae sint excessiva, ex una Parte vel alia, secundum formam & effectum Treugarum ipsarum, Disponendum & ordinandum, ordinarive faciendum,
Pecuniarum Summas quascumque, pro Redemptione, recolendae memoriae, Johannis quondam Francorum Regis adhuc debitas, Exigendum, & super Solutione earumdem oportunas & solempnes Requisitiones faciendum, eásque Pecunias cum quibuscumque Debitis liquidis legitimè Compensandum,
Ea insuper quae sic Contracta, Conventa, Acta & Concordata fuerint super Ratificatione, Confirmatione, & Corroboratione dictarum Treugarum, aut super novis Ligis, Requisitionibus, Reformationibus, Moderationibus, Pecuniarum Exactionibus, Compensationibus, & Solutionum Requestis praedictis, omni Securitate honestâ & debitâ nostro Nomine Firmandum,
Consimilemque Securitatem pro Nobis & nomine nostro Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Necnon, de & super omnibus & singulis, in Indenturis supradictis Promissis, Concordatis, & Contentis, Procedendum, Examinandum, & Concludendum,
Et supradicta omnia Perficiendum & Executioni mandandum,
Jurandumque in Animam nostram, quòd Tractata, Acta, Conventa, & Concordata ibidem, Rata habebimus & Grata, nec aliquid procurabimus vel faciemus per quod Tractata & Concordata hujusmodi effectu debito frustrari poterunt seu quomodolibet impediri,
Juramentum simile a Parte altera nobis praestari Petendum & Exigendum,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Exercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac quae qualitas & natura Negotiorum hujusmodi exigunt & requirunt, & quae Nos faceremus seu facere possemus si personaliter ibidem praesentes essemus, etiam si talia sint quae Mandatum exigant quantumcumque speciale;
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros quicquid per Procuratores nostros praedictos Quatuor, & Tres eorum (quorum alterum praedictorum Episcopi & Comitis unum esse volumus) Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis & singulis Praemissorum.
Dat. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, apud Westm. xxi die Junii, Anno Domini Milesimo, Quadringentesimo Primo; Et Regni nostri Secundo.
Per ipsum Regem in Concilio.
June 22. The K. orders the constable of Dover Castle to prepare three balingers at Dover on July 1 for the passage of Q. Isabel to France.
O. viii. 204. H. iv. p. i. 7.
Super Conductu Reginae.
An. 2. H. 4. Penes Cleric. Pell.
Henri &c. au Conestable de nostre Chastel de Dovorre & de les Cynk Portz, ou a son Lieutenant, Saluz.
Por ce que Nous avons ordenez que, nostre Tresamee Cousine, la Royne serra Restitute, deinz Brief, a son Piere de France, Vous Mandons que tantost, veues cestes, facez Prier & Garnir, depar Nous, les Barons & les autres de les ditz Cynk Portz, pur ordener que Trois Balyngeres, ovesque Mariniers Apparaillez pur yceux Rower & Vogger, en defaute de Vent, sur la Meer, ensemblement ovesque Deux Barges Armez, soient prestz, en Port de Dovorre, le primer Jour de Juyl, prochein venant, saunz nulle defaute, pur Conduire nostre dit Cousine, & les autres venantz en sa Compaignie, vers nôtre Ville de Calais sur la Restitution susdite;
Entendantz de certein que nous ferrons avoir as ceux, as queux il appartiendra, regard en celle Partie, en manere Accustumee; Et ce en nulle manere ne Lessez.
Don. &c. xxij June.
June 27. The K. reserves the temporalities of the vacant see of Worcester for the expenses of his household. Westm.
O. viii. 205. H. iv. p. i. 7.
De Exitibus Temporalium Episcopatus Wygorniae, pro Hospitio Regis reservandis.
An. 2. H. 4. Pat. 2. H. 4. p. 3. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, per avisamentum Magni Concilii nostri, Volumus & Ordinamus, ex certa scientia nostra, quòd Proficua & Reventiones Temporalium Episcopatûs Wygorniae, per Mortem Tidemanni ultimi Episcopi ibidem vacantis, in Manu nostra existentium, in partem Supportationis Custuum & Expensarum Hospitii nostri ac pro Solutione Debitorum ejusdem Hospitii nostri dumtaxat, per Supervisum, Ordinationem, & Discretionem, Carissimi Consanguinei nostri, Thomae Comitis Wygorniae Senescalli, dilecti Clerici nostri Thomae More Thesaurarii, & dilecti & fidelis nostri Thomae Brounflete Contrarotulatoris Hospitii praedicti, a tempore Mortis praedicti Episcopi, quamdiu Temporalia illa in manu nostra contigerit remanere, integrè reserventur & fideliter persolvantur,
Aliquibus Talliis, super Temporalibus praedictis levatis seu levandis, vel aliquibus Assignationibus, super eisdem Temporalibus assiganatis sive assignandis per aliquas alias Personas, praeterquam per praefatos, Senescallum, Thesaurarium, & Contrarotulatorem, aut unum eorumdem (quas, si per alios Officiarios aut Ministros nostros factae fuerint, penitùs disallocari volumus) non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvij die Junii.
Per ipsum Regem.
June 28. Grant of the manor of Clipstone in the forest of Sherwood for life to George Dunbarre, earl of March. Westm.
O. viii. 205. H. iv. p. i. 8.
Pro Comite Marchiae Scotiae.
An. 2. H. 4. Pat. 2. H. 4. p. 4. m. 2.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Dedimus & Concessimus, dilecto & fideli Consanguineo nostro, Georgio de Dunbarre, Comiti Marchiae Scotiae, Manerium de Clippeston in Foresta de Shirwode cum pertinentiis, habendum pro Termino Vitae ipsius Comitis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Junii.
Per ipsum Regem.