Rymer's Foedera with Syllabus
October-December 1401

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

227-236

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: October-December 1401', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 227-236. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115137 Date accessed: 25 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

October–December 1401

Syllabus EntryFoedera Text
Oct. 1. Sir Thomas Erpyngham, sir Hugh Waterton, Henry bp. of Bath and Wells, and seven others, are appointed guardians of the K.'s son Thomas de Lancaster, his lieutenant in Ireland. Westm.
O. viii. 227. H. iv. p. i. 16.
De Custodibus Thomae Filii Regis admissis.
An. 3. H. 4. Pat. 3. H. 4. p. 1. m. 35.
Thomas Erpyngham Chivaler, & Hugo Waterton Chivaler, admituntur Custodes carissimi Filii Regis Thomae de Lancastre, Locum tenentis Regis in Terra sua Hiberniae, infra AEtatem existentis, qui in Obsequium Regis ad partes Hiberniae profecturus est, sub alternatione, ad prosequendum &c. in quibuscumque Curiis Angliae per unum Annum duraturas.
Pr. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Octobris.
Thomas Stanley Clericus admisit Custodes.
Eodem modo admittuntur subscripti Custodes praedicti Filii Regis sub eadem Data; videlicet,
Willielmus Loveny, & Michel Brayles,
Petrus Bukton
Chivaler, & Johannes Leventhorp.
Idem Thomas Stanley admisit Custodes.
Thomas Stanley Clericus, & Thomas Langley Clericus.
Simon Gaunstede Clericus admisit Custodes de licentia Cancellarij.
Henricus Episcopus Bathon. & Wellen. & Laurentius Allerthorp Clericus.
Thomas Stanley Clericus admisit Custodes.
Oct. 3. The K. revokes his confirmation of the grant of Ric. II. to the provost of Entre deux Mers, concerning his rights there. Licence to Matthew Gournay to hold the provostship by deputy. Westm.
O. viii. 227. H. iv. p. i. 16.
De revocatione, super Albergatis, in Terra inter Duo Maria.
An. 3. H. 4, Vasc. 3. H. 4. m. 12.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Dominus R. nuper Rex Angliae, Secundus post Conquestum, nuper Literas Patentes,
Per quas Dominus J. quondam Rex Angliae, Progenitor suus, concessit Probis Hominibus suis de Terra, quae vocatur inter Duo Maria, quòd habeant omnes Libertates & liberas Consuetudines, quas habuerunt temporibus H. Regis Patris sui, & R. Regis Fratris sui,
Ac etiam Confirmationem, quam Dominus H. quondam Rex Angliae, Progenitor suus, indè fecit eisdem Probis Hominibus,
Necnon quasdam alias Literas Patentes, per quas Dominus E. quondam Rex Angliae, Filius Regis H. Progenitor suus, concessit Hominibus suis Terrae inter Duo Maria Burdegalensi Dioecese, qui sibi seu Praeposito suo Terrae ejusdem ad Albergatas tenentur, quòd eaedem Albergatae recipiantur ab eis, per dictum Praepositum vel alium suo nomine, in Locis seu Villagiis, in quibus ab Antiquo recipi consueverunt, semel in Anno, cum Tribus Hominibus Equitibus & Tribus Peditibus tantummodo, sine pluribus, ita quòd reficiantur competenter de Cibariis & aliis necessariis ut fieri consuevit,
Et per quas etiam Literas Concessit universis & singulis Habitatoribus Praepositurae praedictae, quòd in eadem Praepositura essent extunc, sub Praeposito suo, Octo Servientes Pedites tantum, qui nullam possint recipere Pecuniam pro Albergatis, set, si voluerint, recipiant solum Victum, nisi per ipsum, vel per Senescallum suum Vasconiae, ex legitima Causa videretur, de Numero ipsorum Servientum aliter successu temporis ordinandum,
Ac omnia, in eisdem Literis ipsorum Progenitorum suorum contenta, pro se & Haeredibus suis, quantum in ipso fuit, per Literas suas Patentes concesserit & confirmaverit, sicut Literae praedictae rationabiliter testabantur,
Subsequenterque idem nuper Rex Richardus,
Pro eo quòd Literae suae praedictae de Confirmatione, cum earum connexis & dependentiis, si successum prosperum & effectum ulteriorem sortirentur, in sui & Coronae suae grave Praejudicium & Exhaeredationem manifestam redundarent, sicut per nonnullos fidedignos Ligeos suos, de veritate Praemissorum sufficienter instructos, quibus fidem credulam & indubiam adhibuit, diversis viis & modis rationabilibus & legitimis plenariè edocebatur,
Dictas Literas suas de Confirmatione, tanquam sibi & Coronae suae praejudiciales, exhaeredarias, & dampnosas, ex certa scientia sua Cassaverit, irritaverit, adnullaverit, & revocaverit,
Nolens quòd eaedem Literae suae, eo praesertim quòd extra Cancellariam suam, ipso de Praejudicio & exhaeredatione suis hujusmodi minimè informato, fraudulenter emanârunt, vigorem extunc optinerent in aliquo seu valorem,
Ac nos postmodum (de Revocatione hujusmodi minimè informati) dictas Literas ipsius nuper Regis Richardi de Confirmatione & omnia in eis contenta Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in nobis fuit, Concesserimus & Confirmaverimus, sicut Literae praedictae rationabiliter testantur, prout in dictis Literis ipsius nuper Regis Richardi, ac Literis nostris Patentibus, indè confectis, pleniùs continetur,
Nos jam,
Pro eo quòd dictae Literae nostrae de Confirmatione ex inadvertentiâ extra Cancellariam nostram emanârunt, pro eo quod de Revocatione hujusmodi minimè fuimus informati,
Ac insuper pro eo, quod certitudinaliter informamur, quòd, si Literae nostrae praedictae validae permanerent, in nostri & Coronae nostrae grave praejudicium & exhaeredationem tenderent manifestè,
Dictas Literas nostras de Confirmatione, tanquam Nobis & Coronae nostrae, ut praemittitur, praejudiciales, exhaeredarias, & dampnosas, de avisamento Concilii nostri, Cassamus, Irritamus, Adnullamus, & Tenore Praesetium Revocamus.
Nolentes quòd eaedem Literae nostrae de Confirmatione,
Eo praesertim quòd extra Cancellariam nostram (Nobis de Praejudicio & exhaeredatione nostris hujusmodi minimè informatis) fraudulenter habeantur,
Vigorem de caetero optineant in aliquo seu valorem;
Et hoc omnibus, quorum interest, innotescimus per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Tertio die Octobris, Anno Regni nostri Tertio.
Per Breve de Privato Sigillo.
Et Mandatum est Locum tenenti Regis Aquitanniae, sive Senescallo Regis Vasconiae, necnon Constabulario & Majori Burdegalliae, ac Judici Vasconiae, & Praeposito de Umbreria Burdegalensi, & eorum cuilibet, necnon omnibus aliis & singulis Judicibus & Praepositis in Ducatu Aquitaniae, qui nunc sunt, vel qui pro tempore fuerint, quòd, dilectum & fidelem Regis, Mathaeum Gournay,
Cui praedictus nuper Rex Richardus Praeposituram inter Duo Maria praedicta, & Baillagium de Creon, cum pertinentiis in Vasconia, in Dominio Regis Aquitaniae, Habendam & Tenendam ad totam Vitam ejusdem Mathaei, unà cum Proficuis, Reventionibus, & Emolumentis, ad eadem Praeposituram & Baillagium pertinentibus, concessit,
Eadem Praeposituram & Baillagium, cum pertinentiis, unà cum Albergatis, ac omnibus aliis Proficuis, Emolumentis, & Reventionibus ad eadem Praeposituram & Baillagium spectantibus, per Se, & Procuratorem, seu Procuratores suos, habere & occupare, & Exitus indè provenientes percipere permittant, juxta Tenorem Literarum ipsius nuper Regis Richardi, sibi indè confectarum,
Habenda & Tenenda adeò plenè & integrè, cum eisdem Proficuis & Commoditatibus, sicut idem Mathaeus Praeposituram & Baillagium praedicta, cum Albergatis & aliis Proficuis praedictis, vigore Literarum ipsius nuper Regis Richardi praedictarum, habuit & tenuit, antequam dictae Literae Patentes praedictorum Progenitorum Regis, Albergatas hujusmodi concernentes, per dictum Regem nunc ex Inadvertentia confirmatae fuerunt; eisdem Literis ejusdem Regis nunc de Confirmatione, quas (ut praemittitur) ex Causis praedictis Revocavit, in aliquo non obstantibus.
Teste ut supra.
Oct. 28. The K. desires the sheriffs of London to order those who have complaints against France to attend on the commissioners in Picardy at Martinmas. Westm.
O. viii. 229. H. iv. p. i. 17.
De Attemptatis contra Treugas.
An. 3. H. 4. Claus. 3. H. 4. p. 1. m. 22. d.
Rex Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Cùm nuper Ordinaverimus & Constituerimus certos Commissarios & Deputatos nostros, pro parte nostra, ad Conveniendum cum Commissariis & Deputatis Adversarii nostri Franciae, super Marchiis Picardiae, in Festo Sancti Martini proximò futuro, pro Reformatione Attemptatorum, contra formam Treugarum, in dictis partibus Picardiae ac Normanniae, tàm per Terram, quàm per Mare, factorum & perpetratorum,
Vobis praecipimus quòd statim, visis Praesentibus, in singulis locis Civitatis praedictae & Suburbiorum ejusdem, ubi melius expedire videritis, publicè ex parte nostra proclamari faciatis,
Quòd omnes & singuli, qui occasione hujusmodi Attemptatorum se sentiunt gravatos, pro parte Regni nostri Angliae, in propriis Personis suis, aut per eorum Procuratores, ad dictas Marchias Picardiae circa Festum praedictum intersint, ad Querelas & Gravamina sua quaecumque praedictis Commissariis & Deputatis, pro parte nostra tunc ibidem, pro bono & debito Remedio indè habendo, monstrandum; & hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Octobris.
Per Concilium.
Nov. 1. Commission to John bp. of Rochester, John earl of Somerset, captain of Calais, Willian Heron lord Say. Richard Grey lord Codenore, and 5 others, to treat with the French commissioners for redress of injuries. Westm.
O. viii. 229. H. iv. p. i. 17.
De Commissariis pro Attemptatis Reformandis.
An. 3. H. 4. Franc. 3. H. 4. m. 11.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm jampridem,
Post Restitutionem, de Persona, carissimae Consanguineae nostrae, Isabellae Reginae Angliae, Patri suo, Consanguineo nostro Franciae, per nos factam,
Inter Ambassiatores nostros ex una, & Ambassiatores ejusdem Consanguinei nostri ex altera parte, apud Lenlyngham,
Inter caetera, fuerit concorditer Appunctuatum quòd certi Commissarii seu Deputati, tàm ex parte nostra quàm sua, quos nobis hinc indè placeret transmittere, tàm pro partibus Aquitaniae, quàm pro partibus Pikardiae & Normanniae, convenirent certis diebus & Locis, prout inter Commissarios & Deputatos eosdem poterit Concordari, ad Vacandum ac diligenter & fideliter Intendendum circa Reparationem seu Reformationem Attemptatorum, contra Tenorem Treugarum, inter, celebris memoriae, Richardum nuper Regem Angliae & Franciae, & praefatum Consanguineum nostrum aliàs initarum, prout in Indenturis, inter dictos Ambassiatores conscriptis & signatis, pleniùs continetur,
Nos,
Appunctuamenta hujusmodi, quantum ad Nos attinet, adimpleri volentes,
Ac de Fidelitate, Prudentia, & Circumspectione, Venerabilis Patris, Johannis Episcopi Roffensis, carissimi Fratris nostri Johannis Comitis Somersetiae Capitanei Villae nostrae Calesii aut sui Locumtenentis, Willielmi Heron Domini de Say, Richardi Grey Domini de Codenore, & Thomae Remston, Admirallorum nostrorum, & Johannis Norbury Capitanei de Gynes, Johannis Durward, ac Magistrorum, Radulphi Selby & Simonis Sydenham, Legum Doctorum, & eorum cujuslibet, plenariè confidentes,
Ad Conveniendum & Tractandum cum Nunciis aut Deputatis ipsius Consanguinei nostri Franciae super Praemissis, quatenus dictas partes Picardiae & Normanniae concernunt,
Necnon ad Attemptata quaecumque, infra Partes easdem, contra formam & effectum dictarum Treugarum, per quoscumque Partis adversae, debitè reformari Petendum, requirendum, & obtinendum, necnon ad consimilem Reformationem pro parte nostra faciendum & ordinandum,
Ac super Moderatione Pactitiorum, infra Partes easdem, si quae sint excessiva, ex una parte vel alia, secundum formam & effectum Treugarum ipsarum, disponendum & ordinandum, ordinarive faciendum,
In Praemissis quoque omnibus & singulis Procedendum, cognoscendum, & ea fine debito terminandum,
Ac Verba obscura & Clausulas ambiguas, in eisdem Treugis contenta, de consensu Partis adversae, si oportuerit, declarandum & interpretandum,
Ac Clausulas alias oportunas (salvâ substantiâ earumdem Treugarum) eisdem Addendum,
Ipsas quoque Treugas debitè proclamari faciendum,
Ac ad omnes & singulas Literas super Marqua sive Reprisalia, si quae auctoritate nostrâ vel aliàs, dictis Treugis durantibus, factae fuerint & concessae, si oporteat, revocandum & adnullandum,
Et Bona quaecumque, vigore Literarum illarum capta, Personis, a quibus capta fuerint, Restitui faciendum,
Necnon caetera omnia & singula faciendum, excercendum, & expediendum, quae in Praemissis, & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae qualitas & natura Negotiorum hujusmodi exigunt & requirunt, & quae Nos faceremus seu facere possemus, si personaliter ibidem essemus, etiam si talia sint quae Mandatum magis exigant speciale;
Ipsos Decem, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tres, & Duos, ac quemlibet eorum, per se & in solidum, nostros veros, legitimos, & indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales, Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes;
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros quicquid per eosdem Procuratores aut Nuncios nostros, aut Duos eorum, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis & singulis Praemissorum.
Dat. sub Magni Sigilli nostri Testimonio apud Palatium nostrum Westm. primo die Mensis Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 1. Commission to the above-named persons to demand the payment of the residue of the ransom of John late K. of France. Westm.
O. viii. 230. H. iv. p. i. 17.
De Redemptione J. quondam Regis Franciae, exigenda.
An. 3. H. 4. Franc. 3. H. 4. m. 12.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, prudentiâ, & circumspectione, Venerabilis Patris, Johannis Episcopi Roffensis, ac, carissimi Fratris nostri, Johannis Comitis Somersetiae Capitanei Villae nostrae Calesii, & sui Locumtenentis, Richardi Domini de Grey de Codnore, Admiralli nostri versus le North, Willielmi Heron Domini de Say, & Thomae Rameston, Admiralli nostri versus le West, Johannis Norbury Capitanei Castri nostri de Gynes, Radulphi Selby & Simonis Sidenham, Legum Doctorum, ac Johannis Doreward Scutiferi, plenariè confidentes,
Ad quascumque Pecuniarum Summas, pro Redemptione, recolendae memoriae, Johannis quondam Francorum Regis adhuc debitas, Exigendum,
Et super Solutione earumdem oportunas & solempnes Requisitiones faciendum,
Easque Pecunias, cum quibuscumque Debitis liquidis, legitimè Compensandum,
Ipsos conjunctim & divisim nostros veros, legitimos, & indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros quicquid per eosdem Procuratores, aut aliquem eorumdem, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
Dat. sub Magni Sigilli nostri testimonio apud Palatium nostrum Westm. primo die Mensis Novembris, Anno Regni nostri Tertio.
Per ipsum Regem.
Nov. 6. Grant to Robert Mascal, Carmelite Friar, the K.'s confessor, of an annuity of 69l. 10s. 6d. Westm.
O. viii. 231. H. iv. p. i. 17.
Pro Confessore Regis.
An. 3. H. 4. Pat. 3. H. 4. p. 1. m. 29.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De gratiâ nostrâ speciali, & eâ consideratione quòd Oneravimus, dilectum nobis in Christo, Fratrem Robertum Mascal, de Ordine Fratrum Carmelitarum, Confessorem nostrum, ad Morandum continuè circa Personam nostram, pro commodo & salute Animae nostrae,
Concessimus eidem Roberto (videlicet) pro Sustentatione sua & Socii sui, ac Hominum & Servientum suorum infra Hospitium nostrum, & Quatuor Equorum & unius Hakeney, Tres Solidos per Diem, qui ad Quinquaginta & Quatuor Libras & Duodecim Solidos se extendunt per Annum,
Ac pro Vadiis Quatuor Garcionum, Equos illos Custodientium (videlicet) pro quolibet eorum Unum Denarium & Unum Obolum per Diem, qui Novem Libras, Duos Solidos, & Sex Denarios per Annum attingunt,
Ac etiam, pro aliis Minutis Necessariis, Centum & Sexdecim Solidos per Annum,
Quae quidem Summae in omnibus se extendunt ad Sexaginta & Novem Libras, Decem Solidos, & Sex Denarios per Annum, ut accepimus,
Habendas & Percipiendas, singulis Annis, ad Scaccarium nostrum, a Die Coronationis nostrae, & exnunc pro tempore quo idem Robertus erit Confessor noster, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis, per aequales Portiones, modo quo Frater Willelmus Syward, nuper Confessor, carissimi Domini, Domini E. nuper Regis Angliae, Avi nostri, percipere solebat, occasione Officii sui, virtute Literarum Patentium ipsius Avi nostri sibi indè confectarum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 22. Instructions for the bp. of Rochester and his colleagues then at Calais. Westm.
O. viii. 231. H. iv. p. i. 17.
Pro Commissariis praelibatis, Instructiones.
Instruccion, Donee au Reverent Piere en Dieu l'Evesque de Roucestre, le Conte de Somerset Chamberlain du Roy nostre Seignur, Capitain de Caleys & Conservatour de ces presentes Trieues es dites Parties, le Sire de Say, Thomas Rempston Chivaler Admiral vers le West, Johan Norbury Escuier, & Mestre Simon Sydenham Doctour, Ambassiatours & Messages pur la Partie d'Engleterre, de present esteantz es Parties de Cayleys avantdites.
An
. 3. H. 4. Ex Autogr.
Primerement, consideree que, à l'instance de Ambassiatours & Messages de la Partie de France, qui deussent avoir assemblez ovec les suisditz Ambassiatours, a la Seint Martin darein, Prorogacion d'ycelle Assemblee est fait jusques a la Feste de Seint Andreu prochain;
Toutes voies, si ceux de France procedent, delors en avant, sur la Reparacion des Attemptatz, de l'un & l'autre Partie, de jour en autre, en cest temps d'Yverne, il semble que ycelle Prorogacion pluistost procede de Fraude & Subtilitee de ceux de France, que de bonne entencion;
Et pur tant facent les ditz Messages, pur la Partie d'Engleterre, au prochain assemblee, ore a la Seint Andreu prochain, exposer & declarer a ceux de l'autre Partie les Grevances & Attemptatz, faitz a la Partie d'Engleterre, fesant instance d'ent avoir due Reparation & Amendes; & auxi facent ils amiablement receuire, de ceux de la dite Partie de France, les Articles de Grevance qu'ils veullent bailler;
Et, sur ce eue Comunication de l'une & l'autre Partie, facent les susditz Messages, de la Partie d'Engleterre, leur diligence que Reparation soit faite, de chescune Partie, d'aucuns Attemptatz qui tost purront estre Reparez; & de la Reparation des autres greindres Attemptatz (soit il de l'une ou l'autre Partie) facent, selonc leur bone discretion, les ditz Messages, de la Partie d'Engleterre, Prorogacion jusques au Tierz jour d'Averill prouchain; par Cause que greindre Expedition de la Busoigne ce ferra plus a cel temps, que devant.
Item, en Cas que tiele Prorogation ne puisse estre accordee jusque au dit Tierz Jour d'Averill, adonques soit fait Prorogation jusques a aucun jour covenable en la Quaresme prochain;
Et, en Cas que ceux de France ne vuillent assentir a nulle Prorogation, adonques procedent ovec eux les suisditz Ambassiatours, de la Partie d'Engleterre, de jour en autre, sur la Reparation des ditz Attemptatz;
Et sur ce facent noz ditz Ambassiatours certifier au Roy nostre dit Seigneur, a toute la haste que faire se purra, ovesque l'entention q'ils purront apparceivier de la Partie adverse.
En Tesmoignance de quele Chose, a ceste presente Instruccion nostre dit Seigneur le Roy ad fait mettre ses Grant & Prive Sealx & auxi son Signet.
Don. a Westm. le xxij. jour de Novembre, l'An du Regne nostre dit Seignur le Roy Tierz.
Sub Sigillis pendentibus a caudis membranaceis.
Dec. 1. The K. orders the sheriff and escheator of Bedfordshire, Walter Alnthorp, and William Bosoun to collect the aid due for the marriage of his daughter Blanche. Similar writs to the sheriff and others in Buckinghamshire and to the chancellor of the duchy of Lancaster. Westm.
O. viii. 232. H. iv. p. i. 18.
De rationabili Auxilio levando, pro Blanchea Primogenita Maritanda.
An. 3. H. 4. Fin. 3. H. 4. m. 16.
Rex, dilectis sibi Vicecomiti & Escaetori suis in Comitatu Bedfordiae, ac Waltero Aluthorp, & Willielmo Bosoun, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm in Statuto,
In Parliamento Domini E. nuper Regis Angliae, Avi nostri, apud Westmonasterium Anno Regni sui Vicesimo Quinto tento, edito,
Inter caetera Provisum fuisset & Ordinatum,
Quòd rationabile Auxilium,
Ad Primogenitum Filium Regis Militem faciendum,
Et Primogenitam Filiam suam Maritandum,
Petatur & levetur secundum Formam Statuti indè prius editi, & non alio modo (videlicet) de quolibet Feodo Militis, tento de Rege sine medio, Viginti Solidi & non plus, & de Viginti Libratis Terrae, tentis de Rege sine medio in Socagio, Viginti Solidi & non plus, prout in eodem Statuto pleniùs continetur,
Assignavimus vos Tres, & Duos vestrûm, ad praedictum Auxilium Viginti Solidorum, tàm de singulis Feodis Militum, de nobis sine medio tentis, quàm de singulis Viginti Libratis Terrae, de nobis in Socagio sine medio similiter tentis, & de pluri plus, & de minori minus juxta ratam, in Comitatu praedicto, tàm infra Libertates quàm extra, ad opus nostrum, pro Blanchea Primogenita Filia nostra, Aetatis Quatuordecim Annorum existente, in proximo (Deo dante) Maritanda, levandum & colligendum,
Ita quòd omnes Denarios, de Auxilio praedicto provenientes, habeatis ad Scaccarium nostrum, die Jovis proximo post Festum Sancti Valentini proximo futurum, Illi vel Illis, Cui vel Quibus eosdem Denarios liberari Mandaverimus, liberandos;
Et ideò vobis Mandamus quòd,
Habitâ deliberatione plenariâ, super Feodis & partibus Feodorum, ac Terris praedictis in Comitatu praedicto, infra Libertates & extra, per Inquisitiones, indè distinctè & apertè quotiens opus fuerit capiendas, & aliis viis & modis legitimis, quibus pro acceleratione Praemissorum vobis videbitur expedire, ad Auxilium praedictum in Comitatu praedicto levandum & colligendum,
Circa Praemissa diligenter Intendatis, ac ea faciatis & expleatis in Formâ praedictâ;
Damus autem universis & singulis Tenentibus Feodorum, & Partium Feodorum ac Terrae praedictorum in Comitatu praedicto, tàm infra Libertates quàm extra, Tenore Praesentium, in Mandatis, quòd vobis Tribus vel Duobus vestrûm, in Praemissis faciendis, pareant, obediant, & intendant;
Et tu, praefate Vicecomes, quotiens necesse fuerit, venire facias coram vobis Tribus, vel Duobus vestrûm, tot & tales Probos & Legales Homines de Balliva tua, tàm infra Libertates quàm extra, per quos Praemissa expediri & rei veritas in hac parte melius sciri poterunt & inquiri.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Eodem modo assignantur subscripti in Comitatibus & Locis subscriptis sub eadem Data; videlicet,
Vic. & Escaetor.
Rogerus Dayrell.
Edmundus Brudenell.
Vic. &c.
in Com. Buks.
Ibid
.
Rex Cancellario Comitatûs sui Palatini Lancastriae, Salutem.
Cùm in Statuto &c. ut supra usque ibi pleniùs continetur, & tunc sic,
Vobis Mandamus quòd, Dilectos Nobis, Vicecom. & Escaetorem nostros in Comitatu praedicto, ac Willielmum Adherton, & Edmundum de Dacre, ad praedictum Auxilium Viginti Solidorum, tàm de singulis Feodis Militum, de nobis sine medio tentis, quàm de singulis Viginti Libratis Terrae, de Nobis in Socagio sine medio similiter tentis, & de pluri plus & de minori minus juxta ratam, in Comitatu praedicto, tàm infra Libertates quàm extra, ad opus nostrum, pro Blanchea Primogenita Filia nostra Aetatis Quatuordecim Annorum existente, in proximo (Deo dante) Maritanda, Levandum & Colligendum, per Literas nostras Patentes, sub Sigillo nostro Comitatûs praedicti, in Forma debita conficiendas, assignetis,
Ita quòd ipsi omnes Denarios, de Auxilio praedicto, habeant ad Scaccarium nostrum, die Jovis, proximo post Festum Sancti Valentini proximò futurum, illi vel illis, cui vel quibus eosdem Denarios liberari mandaverimus, liberandos.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Dec. 10. Pardon to Thomas Stanley for having obtained papal bulls of provision for a canonry and prebend in Salisbury. Westm.
O. viii. 233. H. iv. p. i. 18.
De Pardonatione pro Impetratione Bullarum.
An. 3. H. 4. Pat. 3. H. 4. p. 1. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Sanctissimus Pater Bonifacius Papa Modernus, per Bullas suas Apostolicas, providerit dilecto Clerico nostro Thomae de Stanley, de quodam Canonicatu cum Praebenda in Ecclesia Cathedrali Sarum, ac de quadam Majori Dignitate, post Dignitatem Pontificalem, in eadem Ecclesia, prout in Bullis praedictis pleniùs continetur,
Nos (de Gratiâ nostrâ speciali) Pardonavimus praefato Thomae Transgressiones, Mesprisiones, Contemptus, & Forisfacturam, quibus idem Thomas erga nos est incursus, vel aliquo modo incurrere poterit, ratione Impetrationis & Acceptationis Provisionis & Gratiae praedictarum, & quicquid ad Nos pertinet vel pertinere poterit in hac parte,
Volentes & Concedentes quòd dictae Provisio & Gratia validae sint, & in robore & effectu integrè remaneant juxta Tenorem eorumdem:
Et insuper, de uberiori Gratia nostra, Concessimus & Licentiam dedimus eidem Thomae quòd ipse per Se, & Procuratores suos, Executores, Subexecutores, Notarios, & alios de Consilio suo, facere possit Processum & Processus de Provisione & Gratiâ supradictis, & facere & prosequi Executionem eorumdem,
Et quòd Executores, Subexecutores dictarum Bullarum, Notarii, & quicumque alii de Consilio ipsius Thomae, facere possint plenam Executionem Bullarum Provisionis & Gratiae praedictarum, juxta Formam & Effectum earumdem Bullarum,
Et quòd idem Thomas per seipsum, Servientes, vel Procuratores suos, Canonicatum, Praebendam, & Dignitatem, in Ecclesia praedicta qui contingent vel emergent, sub Provisione & Gratiâ praedictis, acceptare ac prosequi, & indè capere corporalem Possessionem, & hujusmodi Canonicatum, Praebendam, & Dignitatem habere & tenere, ac eis pacificè gaudere, juxta effectum Bullarum praedictarum, & easdem Bullas ac Processus, inde factos seu faciendos, in Curia & Curiis Christianitatis, & alibi ubi sibi placuerit, Prosequi, & in plenam Executionem, juxta Tenorem & Effectum eorumdem, ponere possit in forma praedicta,
Ac etiam quòd idem Thomas quaecumque alia Beneficia, de Collatione & Patronatu spirituali existentia, exnunc vacatura, a Domino summo Pontifice in Curia Romana impetrare, & ea per Se, & Procuratores suos, acceptare, & Corporalem Possessionem indè prosequi & capere, ac eis gaudere,
Idemque Thomas, Executores, Subexecutores, Notarii & alii de Consilio suo Processum & Processus de Provisionibus & Gratiis, eidem Thomae per dictum Summum Pontificem in hac parte faciendis, facere, ac hujusmodi Provisiones & Gratias, sibi sic faciendas, necnon Processum & Processus indè similiter faciendos, in Curiis Christianitatis, & alibi ubi sibi placuerit, prosequi, ac plenè Executioni, juxta Tenorem eorumdem, demandare valeant, modo & forma supradictis, absque Impeditione, Molestatione, Occasione, vel Impedimento nostri, vel Haeredum nostrorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque,
Statuto de Provisoribus, Anno Regni Regis Ricardi Secundi post Conquestum Tertio decimo edito, aut aliis Statutis seu Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, x die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 15. The K. requests general letters of safe conduct for Walter Grendon, prior of S. John of Jerusalem in England, going to Rhodes, and for Peter Holt, tricopolier of Rhodes. Westm.
O. viii. 234. H. iv. p. i. 19.
Pro Priore Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem.
An. 3. H. 4. Franc. 3. H. 4. m. 9.
Rex Universis & Singulis Regibus, Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Nobilibus, Admirallis, Justiciariis, Scabinis, Custodibus Castrorum, Fortalitiorum, ac Portuum Maris, & aliorum Locorum Maritimorum, ac Populis cujuscumque Statûs, Gradûs, Dignitatis, Conditionis, Ritûs seu Sectae fuerint, per Universum Orbem tàm per Terram quàm per Mare constitutis, praesentes Literas inspecturis, Salutem in omnium Salvatore.
Sciatis quòd,
Cùm, dilectus nobis in Christo, Walterus Grendon Prior Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia,
Vir Militiae Nobilis, & Religionis suae Cultor profundus, Nobis insuper & toti Regno nostro, suis exigentibus Meritis, satis carus,
Capto bono & laudabili Proposito, a Deo & a cunctis Principibus Catholicis meritò commendando, Se ad Partes de Rodes in proximo divertere,
Et ibidem per certum tempus jam futurum (adjutorio Altissimo, a quo omnis Gratia procedit) pro Defensione & Salvatione Sanctae Matris Ecclesiae, ac Fidelium, & Innocentium Christianorum, contra Inimicorum Christi Saracenorum & Turcorum proterviam, Moram trahere & conversari intendat, nostrâ Licentiâ mediante,
Nos,
Volentes eo desiderabiliùs & avidiùs, ad Laudem Dei & Propositi praedicti complementum, pro majori Securitate & Relevamine ipsius Prioris, dum sic in Remotis steterit, prospicere & providere, quo hujusmodi Propositum commune Commodum omnium & singulorum Christianorum concernere dinoscatur,
Vestram igitur Universitatem, multipliciter honorabilem, & quemlibet vestrûm per se, attentiùs, efficaciùs, & affectuosiùs quo possumus, Tenore Praesentium, Requirimus & Rogamus quatinus, Praemissis condignè consideratis, ipsum Priorem, qui versus Partes praedictas (ut praedictum est) per tempus praedictum ibidem moraturus, & exindè versus Regnum nostrum Angliae Reversurus, suos gressus dirigit in Praesenti,
Cùm praedictum Priorem,
Qui Se, Suos, & Sua, propter Bonorum praedictorum expletionem, spe mercedis aeternae, Laboribus & Periculis ponere non evitat,
Per Regna, Dominia, Passus, Districtus, Pontes, Loca, Jurisdictiones, Potestates aut Territoria vestra seu alicujus vestrûm, cum Triginta Personis, Triginta Equis vel paucioribus, Valesiis, Jocalibus, Auro, Argento, Robis & Vestimentis, ac aliis Bonis, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque, & quocumque nomine censeantur, Transire, Reverti, seu inibi Morari contigerit,
Nostri Statûs intuitu, & harum Precum nostrarum speciali interventu, ac contemplatione Nostra propensiùs recommendatum habentes,
Eundem Priorem, cum Personis, Equis, Valesiis, Jocalibus, Auro, Argento, Robis, Vestimentis, ac aliis Bonis, Rebus & Hernesiis suis praedictis, ut praedictum est, Transire, Reverti, ac Morari liberè, pacificè, expeditè, & absque Impedimento, molestia, gravamine, seu perturbatione quacumque, ac sine solutione alicujus Dacii, Pedagii, Fundi Navis, Gabelli, Tributi, Impositionis, aut alicujus alterius Exactionis seu Demandae, necnon absque apertione Manticarum, Valesiorum, aut Hernesiorum suorum quorumcumque, benivolè & favorabiliter permittatis,
Non inferentes eis, aut quomodolibet inferri permittentes, in Corporibus, Equis, Valesiis, Jocalibus, Auro, Argento, Robis, Vestimentis, Bonis, Rebus, aut Hernesiis suis praedictis, Dampnum, Impedimentum, Jacturam, Violentiam, Injuriam, Molestiam seu Gravamen,
Quin potius, si egeant, eis in eorum agendis praebere & ministrare dignemini Consilium, Auxilium, & Favorem, ac Scortam, salvumque & securum Conductum, per Regna, Dominia, Passus, Districtus, Pontes, Loca, Jurisdictiones, Potestates, & Territoria vestra, & cujuslibet vestrûm, eorum rationabilibus Sumptibus & Expensis,
Et si quid eis &c. ut in similibus de Requestu Literis.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus consignari.
Dat. apud Palatium Regis Westm. xv. die Decembris.
Rex eisdem Salutem.
Sciatis quòd, cùm dilectus nobis in Christo Frater Petrus Holt, Tricoplarius Rodi, ac Miles noster familiaris, capto bono & laudabili Proposito &c. ut supra mutatis mutandis.
In cujus &c.
Dat. ut supra.
Dec. 16. Innotescimus of the performance of certain feats of arms in the K.'s presence by Richard de Arundel and Louis Brancas, son of the count of Campania. Westm.
O. viii. 235. H. iv. p. i. 19.
Literae Testimoniales, super Punctubus Armorum.
An. 3. H. 4. Ibid.
Rex Universis & Singulis Regibus &c. Salutem in omnium Salvatore.
Affectantes intime, prout regiae convenit Magestati, Testimonium Veritati perhibere, Universitati vestrae, Tenore praesentium, Innotescimus & Significamus quòd tàm dilectus & fidelis Miles, & Consanguineus noster, Ricardus de Arundell, quàm Lodowicus Brancas, Filius Comitis de Campania, certos Punctus sive Actus Armorum, quos prius assumpserant, in Praesentia nostra valdè honorificè perfecerunt & adimplerunt.
In cujus rei testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus consignari.
Dat. apud Westmonasterium, xvi die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 16. Request for letters of general safe conduct for Louis Brancas, son of the count of Campania. Westm.
O. viii. 235. H. iv. p. i. 19.
De Requestu pro Lodovico Brancacio.
An. 3. H. 4. Ibid. m. 10.
Rex Universis & Singulis Regibus &c. Salutem in omnium Salvatore.
Universitatem vestram, multipliciter honorabilem, & quemlibet vestrûm per se, attentius & efficacius quo possumus, Tenore Praesentium, Requirimus & Rogamus, quatinus, dilectum nobis, Lodowicum Brancas, Filium Comitis de Campania, Latorem praesentium,
Qui pro certis Negotiis expediendis ad diversas & longinquas Mundi Partes habet se conferre,
Cùm ipsum Lodowicum per Regna, Dominia, Loca, Jurisdictiones, & Territoria vestra, vel alicujus vestrûm, cum Familiaribus & Rebus suis, transire seu inibi morari contigerit,
Nostrae Magestatis intuitu, & harum Precum nostrarum speciali interventu,
Perpensiùs recommendatum habentes,
Eundem Lodowicum, cum Familiaribus suis, Transire, Reverti ac Morari, liberè, absque solutione Gabelli, Tributi, seu alterius Exactionis cujuscumque, & absque aperitione Literarum, Manticarum, Valesiorum aut Hernesiorum suorum quorumcumque, benivolè permittatis:
Non inferentes eis, nec quomodolibet inferri permittentes &c. prout in Similibus de Requestu Literis.
In cujus rei testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus consignari.
Dat. in Palatio Regis Westm. xvi die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 19. The K. commends the above-mentioned Louis Brancas to other Kings. The Tower of London.
O. viii. 236. H. iv. p. i. 19.
Pro dicto Brancacio, super Factis Armorum peragendis.
An. 3. H. 4. Franc. 3. H. 4. m. 10.
Rex, Universis & Singulis Regibus &c. usque ibi Salutem & tunc sic.
Cùm Nobilis Ludowicus de Brancaciis, Filius Comitis Campnaniae (qui (ut accepimus) nedùm in Regno nostro Angliae, verùm etiam in aliis diversis Regnis aliorum Regum Christianorum, diversa Armorum Facta facere proposuit, & proponit) certa hujusmodi Armorum Facta, ad suam Requisitionem, cum, Carissimo & fideli Milite & Consanguineo nostro, Richardo de Arundell, in Regno nostro praedicto, tàm ad ipsius Ludowici, quàm praefati Consanguinei nostri Honorem, in nostra Praesentia laudabiliter perfecerit,
Cumque idem Ludowicus, ad Consimilia & alia hujusmodi Armorum Facta, in aliis Regnis praedictis, juxta Vota sua perficienda, se transferre disposuisset, audiens, Nobilem & Potentem virum, Dominum suum Legeum, Ducem Mediolanensem diversis Guerris ad praesens inquietari,
Quid, pro ipsius Lodowici honore, esset in tali Casu honorabilius peragendum nostram in hac parte Regiam consuluerit Majestatem,
Nos,
Ad Praemissa mentis nostrae aciem dirigentes, habitâ primitus Deliberatione maturâ cum Concilio Militum nobis assistentium,
Ipsum Ludowicum praefato Domino suo Ligeo Reversurum, citiùs quàm ad alia Armorum Facta hujusmodi requirenda ulterius Progressurum, stante Casu, duximus consulendum,
Dumtamen idem Ludowicus, Guerris hujusmodi cessantibus, ad hujusmodi Vota sua, quae nondum perfecit, prout ad honorem suum noverit pertinere, diligenter intendat,
Affectantesque, prout regiae convenit Majestati, in omnibus testimonium perhibere veritati, maximè in hiis quae Statum & Honorem rei Militaris & Personarum Nobilium concernunt, Praemissa omnia & singula vobis & cuilibet vestrûm Innotescimus per praesentes,
Vos & vestrûm quemlibet rogantes quatinus ipsum Lodowicum, suis exigentibus Meritis, harum nostrarum Precum intuitu, in suis agendis dignemini habere specialiter Recommissum.
In cujus &c.
Dat. in Turri nostra London. decimo nono die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 22. Grant of 12d. a day to Nazers, the herald. Westm.
O. viii. 236. H. iv. p. i. 19.
Pro Nazers Heraldo.
An. 3. H. 4. Pat. 3. H. 4. p. 1. m. 17.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & pro bono & gratuito Servitio, quod, Dilectus Serviens noster, Nazers Heraud, tàm, carissimis Dominis, Edwardo nuper Regi Angliae Avo nostro, & Principi Avunculo nostro, ac Patri nostro, defunctis, quàm Nobis impendit, & Nobis impendet in futurum,
Concessimus eidem Nazers Duodecim Denarios per Diem, percipiendos, durante Vita sua, in Hanaperio nostro, per manus Custodis ejusdem Hanaperii pro tempore existentis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxij die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.