Rymer's Foedera with Syllabus
July-September 1403

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

312-333

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-September 1403', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 312-333. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115143 Date accessed: 23 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–September 1403

Syllabus EntryFoedera Text
July 6. The K. orders the sheriff of Devon and 10 others to proclaim that no injury is to be done to Castilians, as the secretary of the K. of Castile is returning to negotiate a treaty. ...
O. viii. 312. H. iv. p. i. 48.
Super Tractatis cum Rege Castellae.
An. 4. H. 4. Claus. 4. H. 4. m. 9. dors.
Rex Vicecomiti Devoniae, Salutem.
Cùm, inter Concilium nostrum & Ambassiatores & Secretarium Carissimi Fratris nostri Regis Castellae & Legionis penes praesentiam nostram nuper destinatos, concordatum existat,
Quòd idem Secretarius erga praefatum Fratrem nostrum se transferret, ad voluntatem & intentionem ejusdem Fratris nostri, super certis Reparationibus, Attemptatis, & aliis Materiis Affinitatis inter Nos & praedictum Fratrem nostrum, per dictum Concilium nostrum & praefatos Ambassiatorem & Secretarium locutis & tractatis, plenariè cognoscendum, & eas dicto Concilio nostro reportandum,
Et quòd Gentes Partium praedictarum (cujuscumque statûs seu conditionis fuerint) interim cum Bonis & Mercandisis suis, tàm per Terram, quàm per Mare, salvò & securè transire, morari, & reverti possint.
Tibi Praecipimus quòd statim, visis Praesentibus, Praemissa in singulis Civitatibus, Burgis, & Villis Mercatoriis, ac aliis Locis, in Balliva tua, ubi expediens fuerit & necesse, ex parte nostra publicari & proclamari facias,
Et ulterius quòd nullus Ligeorum & Subditorum nostrorum quicquam, contra formam Concordiae praedictae, citra Festum Sancti Michaelis proximò futurum, sub Periculo quod incumbit, faciat seu attemptet quovis modo; & hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud _ sexto die Julii.
Per Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vicecomiti Cornub.
Vicecomiti Suthampt.
Vicecomiti Somers. & Dors.
Vicecom. Bristoll.
Vicecomiti Kantiae.
Vicecomiti Surr. & Sussex.
Vicecomiti Norff. & Suff.
Vicecomiti Lincoln.
Vicecomiti Eborum.
Vicecomiti Wilts
.
July 14. Power for Nicholas Rysheton and John Urban to meet the Flemish commissioners for redress of injuries at Calais on July 1. Westm.
O. viii. 312. H. iv. p. i. 49.
De Attemptatis Reformandis.
An. 4. H. 4. Franc. 4. H. 4. m. 15.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, septimo die Martii, proximò praeterito, inter Concilium nostrum ex una parte, & Magistrum Simonem de Freivellis, & Magistrum Nicholaum Scorkyn, Nuncios pro parte Flandriae, ad Regnum nostrum Angliae nuper destinatos, ex parte altera, apud Westmonasterium Concordatum & Appunctatum fuisset quòd,
Propter Absentiam certarum Personarum, de quibus praefati Nuncii, in quibusdam Articulis, praefato Concilio nostro aliàs porrectis, conquesti fuerunt, pro Dampnis & Captionibus Bonorum, per Personas praedictas Flandrensibus illatis, Restitutionem & Satisfactionem condignam petentes,
Partes praedictae voluerunt & concesserunt quòd Negotium hujusmodi usque in primum diem Julii proximò futurum apud Calesium prorogetur,
Ita quòd dictum Cncilium nostrum de & super Veritate Praemissorum interim se informaret, & quòd Personae praedictae legitimè, aut personaliter, seu aliis viis & modis, sive per Edictum citarentur ad comparendum tunc ibidem, coram certis Commissariis, per Nos & dictas Partes Flandriae ad hoc deputandis, de & super Conquestionibus praedictis, responsurae, ulteriusque recepturae quod foret justum,
Et quòd eodem modo facerent Nuncii praedicti de & super certis Articulis, eis traditis, Querelas Anglicorum contra eosdem Flandrenses continentibus,
Et quòd fieret generalis Proclamatio per totam Flandriam quòd nullus Flandrensis Bona seu Mercimonia Gallicorum, sub colore ficto, tanquam sua palliabit seu affirmabit, cessantibus Dolo, Collusione, seu Fraude in hac parte quibuscumque,
Quódque Flandrenses quicumque, cum Mercibus & Bonis suis, ad dictum Regnum nostrum Angliae, tàm per Terram, quàm per Mare, & alibi ubicumque, ire & redire liberè possent (solvendo Custumas, Subsidia, & alia Deveria indè debita) absque Impedimento Regnicolarum Angliae quocumque, etiam si Bona hujusmodi in Navibus Gallicorum carcari contigerit,
Ac etiam quod Mercatores & alii Ligei nostri Angliae in Flandria existentes, seu illuc in futurum accedentes, aut Bona eorumdem, Vigore Marquae seu Reprisaliae, citra dictum primum diem Julii, minimè arestarentur seu molestarentur,
Nos,
Appunctamentum praedictum, quatenus ad nos attinet, adimpleri volentes,
Ac de Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ, dilecti Clerici nostri, Magistri Nicholai Ryssheton Legum Doctoris, ac, dilecti nobis, Johannis Urban, pleniùs confidentes,
Ad Conveniendum & Tractandum, apud dictam Villam Calesii, praedicto primo die Julii, cum Continuatione & Prorogatione seu alià quacumque mutuâ Assignatione Dierum sequentium, cum Commissariis pro dicta parte Flandriae de & super Conquestionibus & Querelis praedictis,
Ac super eis & earum singulis tractandis, & tàm ad easdem Conquestiones & Querelas, quàm ad Attemptata, Flandrensibus, si quae eis per Ligeos nostros, post dictum septimum diem Martii, contra Formam & Effectum praedicti Appunctamenti, facta & illata existant, debitè Reformandum & reformari faciendum, juxta formam & effectum ejusdem Appunctamenti,
Et ad consimilem Reformationem, pro parte nostrâ & Ligeorum nostrorum praedictorum, ab eisdem Flandrensibus Petendum, Requirendum, & Obtinendum,
Necnon omnia alia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Ipsos, Nicholaum & Johannem, nostros veros, legitimos, & indubitatos Commissarios, Negotiorum Gestores, ac Nuncios speciales, Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes;
Promittentes Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros quicquid per eosdem Commissarios nostros Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
Dat. sub Magni Sigilli nostri Testimonio apud Palatium nostrum Westm. decimo quarto die Julii.
Per ipsum Regem & Concilium.
July 16. The K. orders the sheriffs of Oxford and Berks, and 11 others, to summon the knights, esquires, and valets of the several counties to meet him to resist sir Henry Percy, who has joined the Welsh rebels, and has some of the K.'s Scotch enemies with him. Burton-on-Trent. Similar letter to Edmund earl of Stafford and Robert Fraunceys, sheriff of Stafford. Lichfield. 17th July. The K. orders the sheriffs of London, Essex, and Hertford and Middlesex, to proclaim that no person must be alarmed at the news from Wales, and that knights and others receiving his wages must follow him to Wales. Westm.
O. viii. 313. H. iv. p. i. 49.
De Rebellione Henrici Percy dicti Hotspur, & Proclamationibus inde faciendis.
An. 4. H. 4. Viag. 4. H. 4. m. 23.
Rex Vicecomiti Oxoniae & Berks, Salutem.
Quia datum est nobis intelligi quòd Henricus Percy Chivaler, associans se Rebellibus nostris Walliae, & certos Inimicos nostros Scotiae in Comitiva sua habens, contra Nos & nostram Regiam Magestatem, ac contra Ligeantiae suae debitum, jam Insurrexit, & Regnum nostrum Angliae, ad Nos, & fideles Ligeos nostros, pro Posse suo, destruendum (quod absit) de die in diem Invadere se proponit, nisi ejus Malitiae (annuente Domino) citiùs resistatur,
Nos,
Malitiae suae praedictae resistere volentes ut tenemur,
Tibi, in Fide & Ligeantiâ tuis, quibus nobis teneris, Praecipimus, firmiter injungentes, quòd, quacumque Dilatione postpositâ, in locis infra Ballivam tuam, ubi magis expediens fuerit & necesse, ex parte nostra publicè proclamari facias,
Quòd omnes & singuli Domini, Milites, Armigeri, & Valetti de dicta Balliva tua, ad laborandum abiles & potentes, sub Forisfactura omnium quae nobis forisfacere poterunt, penes Personam nostram Regiam, ubicumque nos fore contigerit (videlicet, quilibet eorum, juxta Statum suum, sufficienter Armatus & Arraiatus) se properent & festinent, ad proficiscendum, unà nobiscum, ad Resistendum Malitiae Rebellium nostrorum praedictorum,
Quodque, si Domini, Milites, Armigeri, & Valetti praedicti, aliquibus Personis de Rebellione praedictâ suspectis, medio tempore, obviare poterunt, Ipsos, tàm infra Libertates, quàm extra, arestent, & sub salvâ Custodia, quosque aliter indè duxerimus ordinandum, ponant & poni faciant,
Et quòd hoc, sicut Salvationem nostram & Regni nostri praedicti diligunt, nullatenus omittant.
Teste Rege apud Burton super Trentam, decimo sexto die Julii.
Per ipsum Regem.
Beds.
Buks.
Warr.
Leyc.
Norht.
Rotel.
Notyngh.
Staff.
Derb.
Lincoln.
Ibid
.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Alueredo Trussell Vicecomiti nostro Warrwicae & Leycestriae, Henrico Nevill, & Johanni Nevill, ac, Dilectis sibi, Petro Barwell, & Willielmo Bispham, Salutem.
Quia datum est nobis intelligi &c. ut supra usque ibi, Nos, Malitiae, & tunc sic, suae resistere volentes ut tenemur,
Assignavimus vos conjunctim, & divisim, ad Proclamationem, ex parte nostra, infra Comitatus Warwicae ac Leycestriae, in Locis ubi magis expediens fuerit & necesse, faciendam,
Quòd omnes & singuli Domini, Milites, Armigeri, & Valetti de Comitatibus praedictis, tàm infra Libertates, quàm extra, de potestate ad laborandum Abiles & Potentes, sub Forisfactura omnium quae nobis forisfacere poterunt, penes Personam nostram se properent & festinent (videlicet, quilibet eorum juxta Statum suum sufficienter Armatus & Munitus) ad veniendum, unà vobiscumque, nobis, in propria Persona nostra, ubicumque nos fore contigerit, ad proficiscendum nobiscum ad resistendum Malitiae Rebellium nostrorum praedictorum,
Et ad Dominos, Milites, Armigeros, & Valettos hujusmodi, Levandum, Congregandum, & nobis in propria Persona nostra Ducendum, ad proficiscendum unà nobiscum in Forma supradicta.
Et ideò vobis Mandamus &c. Damus autem &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Burton super Trentham, decimo sexto die Julii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literae diriguntur carissimo Consanguineo suo Edmundo Comiti Staffordiae, & Dilecto & Fideli Regis Roberto Fraunceys Vicecomiti Staffordiae, in dicto Comitatu Staffordiae &c.
Teste Rege apud Lichefeld, decimo septimo die Julii.
Per ipsum Regem.
Claus
. 4. H. 4. m. 6. d.
Rex Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Cùm, prout informamur, Henricus Percy se Rebellibus nostris Walliae associaverit, & contra Nos levaverit, habens in Comitiva sua certos Scotos Inimicos nostros, & se proponens de die in diem Regnum nostrum Angliae Invadere, in nostri ac Coronae nostrae (quod absit) Destructionem.
Nos (Malitiae ipsorum Rebellium nostrorum (Deo adjuvante) Resistere volentes) in propria Persona nostra versus Marchias Walliae sumus Transeundo,
Et ideò vobis Praecipimus quòd, in singulis Locis, infra Ballivam vestram, ubi expedire videritis, ex parte nostrâ publicè proclamari faciatis nè aliqui Ligei nostri, pro aliquibus Novitatibus, sibi in hac parte reportandis, se aliqualiter affraient seu disconfortent, sed quòd ipsi vobis, ac Majori & Aldermannis Civitatis praedictae, Nomine nostro, in omnibus, bonam Gubernationem Civitatis illius tangentibus, quotiens & quando super hoc ex parte nostra fuerint requisiti, ad faciendum Resistentiam contra omnes illos, qui forsan, occasione alicujus sinistrae Informationis, colore Novitatum hujusmodi, sibi faciendae, levare praesumpserint, sint, Auxiliantes, Consulentes, & Obedientes, prout ipsi de Nobis bonum & integrum Dominium imposterum deservire voluerint.
Proclamari etiam faciatis, in forma praedicta, quòd omnes & singuli Milites, Armigeri, & alii, qui Feoda & Vadia a nobis percipiunt, versus Nos, ubicumque fore contigerit, in Marchiis praedictis, cum omni festinatione possibili se divertant;
Et hoc, sicut Salvationem Honoris & Statûs nostrorum ac Regni nostri praedicti diligitis, nullatenis omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Julii.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vicecomiti Essex. & Hertf.
Vicecomiti Midd
.
July 21. Notarial attestation of the demand made by the French ambassadors, on the part of Isabella late queen of England, for 200,000 francs and certain jewels; and of the demand made by the English ambassadors for the residue of the ransom of K. John of France. Lenlinghem.
O. viii. 315. H. iv. p. i. 50.
Instrumentum super Requisitione facta per Oratores Angliae Oratoribus Franciae de Millione & Dimido pro Redemptione Johannis Franciae Regis.
An. 4. H. 4. Ex Autogr.
In Dei Nomine Amen.
Per praesens Publicum Instrumentum cunctis appareat evidenter quòd,
Anno ab Incarnatione Domini, secundum Cursum & Computationem Ecclesiae Anglicanae, Millesimo, Quadringentesimo tertio, Indictione Undecimâ, Mensis Julii die vicesimo primo, Pontificatûs Sanctissimi in Charisto Patris & Domini nostri, Domini Bonifacii, Divinâ Providentiâ, Papae Noni Anno Quartodecimo,
In Ecclesiâ Parochiali Villae de Lenlingham, inter Calesium & Boloniam, Morinensi Dioecese, in mei Notarii Publici & Testium subscriptorum praesentiâ, personaliter constituti,
Reverendus Pater Dominus Hennicus, Dei gratiâ, Episcopus Bathoniensis & Wellensis, ac, Nobiles Viri, Domini, Willielmus Heron Dominus de Say, Thomas Rempston Admirallus Angliae versus le West, Milites, ac honorabilis Vir Magister Nicholaus de Ryssheton, pro parte Angliae, ex una,
Necnon Reverendus Pater Dominus Johannes, Dei gratiâ, Episcopus Carnotensis, ac, Nobiles Viri, Johannes de Hangesto Dominus de Henguevilla, & Ancellus de Longovillari Dominus de Angoudessent, Milites, & Magister Johannes de Sanctis Cancellarius Ecclesiae Ambiani, pro parte Franciae, Ambassiatores & Nuncii, ex parte altera,
Pro Reparatione Attemptatorum inter dicta Regna Angliae & Franciae, tàm per Mare, quàm per Terram, contra formam Treugarum ab olim inter eadem Regna, videlicet, sub Anno Domini Millesimo, Trecentesimo, Nonagesimo quinto initarum, juxta certarum Commissionum tenores, destinati & deputati, quarum Commissionum tenores inferiùs subsecuntur,
Diversas Materias, statum, quietem, & tranquillitatem Regnorum praedictorum tangentes, ultrò citróque proposuerunt, tractârunt & examinârunt, & praesertim quoad certum Appunctuamentum inter eadem Regna ordinandum, ac etiam super certis Paticiis ex parte Admiralli Franciae de Insulis de Gersey & Gernesey petitis, & super aliis diversis:
Et, inter alia, praefatus Dominus Johannes de Hangesto, Dominus de Henguevilla, Procuratorem Isabellae nuper Reginae Angliae se praetendens, requisivit Ambassiatores Regni Angliae supradictos, tanquam in Personam Domini nostri Regis Angliae, & ipsius Nomine, ad solvendum, vigore cujusdam Obligationis praetensae per eum factae, Ducenta millia Francorum debitorum, unà cum Jocalibus suis in certâ parte sibi debitis;
Super quâ Requestâ dictus Dominus Johannes de Hangesto Dominus de Hengueuilla petiit a Notariis suis propriis Instrumentum & Instrumenta:
Incontinenti Reverendus Pater Dominus Henricus, Dei gratiâ, Episcopus Bathon. & Wellen. praedictus, respondendo dictae Requestae, allegavit quòd nec ipse, nec alii Coambassiatores sui habuerunt Potestatem ad Respondendum hujusmodi Requestae, nec erant ad hoc missi, nec erant Affines, Parentes, seu Attinentes ipsius Domini Regis, & sic de Jure non habuerunt Potestatem.
Et, in quantum tenentur respondere dictae Requestae, praefatus Dominus Episcopus Bathon. & Wellen. requisivit dictos Ambassiatores Franciae ad solvendum Millionem cum dimidio, debitum Regi Angliae moderno pro Redemptione
Johannis olim Regis Francorum in Angliâ capti, seu saltim quòd dicta Ducenta Millia Francorum compensarentur quoad quantitatem concurrentem cum dicto Millione cum Dimidio, notoriè per Mundum debito;
Super quo praefati Ambassiatores Angliae petiverunt Instrumentum & Instrumenta a me Notario Publico infrascripto
.
Ambassiatores Franciae supradicti Responderunt, negando praedictum Millionem cum Dimidio a Regno Franciae, seu a Rege ipsorum fore debitum; & quòd ostenderetur aliqua Obligatio super dicto Millione cum Dimidio.
Ad ista, pro parte Ambassiatorum Angliae, fuit Responsum quòd istud debitum fuit notorium per Mundum.
Item, quòd ista Ducenta Millia processerunt de Bonis Patris (videlicet) praetensi Regis Francorum, Patris ipsius Isabellae; &, tempore Obligationis, dicta Isabella fuit in Potestate Patris sui praedicti, & nunc est reversa, prout ipsi Ambassiatores fatebantur:
Undè ista Compen satio, pro parte Regni Angliae opposita, non fuit opposita super Jure tertii, set super Debito inter Dominum Regem Angliae & Franciae modernum, ac inter Regem Franciae praetensum, tanquam super Peculio profecturo, quod processit de Bonis ipsius Patris;
Ideò dicta Ducenta Millia, petita ratione Dotis, cùm consistant in quantitate, compensari debent cum praedicto Millione cum Dimidio, usque ad Quantitatem concurrentem, quae debentur inter easdem Personas
.
Finaliter, post multa hujusmodi, Negotium fuit continuatum usque ad proximam Congregationem, de mense Martii proximo futuro fiendam:
Et interim Ambassiatores Angliae promiserunt facere diligentiam pro Solutione penes Dominum Regem & ipsius Concilium; quia aliam Instructionem ad Respondendum Ambassiatores Angliae non habuerunt, nisi ad obieiendam Compensationem antedictam.
Tenor vero Commissionis pro parte Regni Angliae sequitur, & est talis,
Henricus
, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm pridem,
Inter Ambassiatores nostros ex una, & Ambassiatores Consanguinei nostri Franciae parte ex altera,
Apud Lenlyngham, de Mense Augusti ultimo praeterito,
Inter caetera, fuerit Appunctuatum,
Quòd si Admiralli Partis utriusque, ac Custos Quinque Portuum Regni nostri Angliae, Querelas & Attemptata per Partes praedictas contra Tenorem Treugarum,
Inter, celebris memoriae, Ricardum nuper Regem Angliae & Franciae, Praedecessorem nostrum immediatum, & praefatum Consanguineum nostrum aliàs initarum,
Vicissim tradita & liberata, citra tunc primum diem Mensis Maii proximò futurum, Terminare, Reparare, aut Diffinire non possent,
Quòd tunc certi nostri Commissarii seu Deputati, tàm ex parte nostra, quàm ipsius Consanguinei nostri parte sui Commissarii seu Deputati, quos nobis hinc indè placeret transmittere, tàm per Terram in partibus Picardiae & Normandiae, quàm per Mare, praefato die Mensis Maii, in Loco praedicto convenirent, &c. prout supra de Dat. 28. Apr. tunc sic; viz.
Tenor verò Commissionis, pro parte Ambassiatorum Regni Angliae, ad Petendum Millionem cum Dimidio ab Ambassiatoribus Franciae, in Personam Domini ipsorum Regis Francorum praetensi, propter Redemptionem Johannis quondam Regis Francorum sequitur, & est talis,
Henricus
, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, prudentiâ, & circumspectione, Venerabilis Patris, Henrici Episcopi Bathoniensis & Wellensis, carissimi Fratris nostri Johannis Comitis Somersetiae Capitanei Villae nostrae Calesii, aut sui Locum tenentis, Willielmi Heron Domini de Say, Thomae Rempston Admiralli nostri in le West Militis, ac Magistri Nicholai de Ryssheton utriusque Juris Doctoris, plenariè confidentes,
Ad quascumque Pecuniarum Summas, pro Redemptione, recolendae memoriae, Johannis quondam Francorum Regis adhuc debitas, exigendum,
Et super Solutione earundem oportunas & solempnes Requisitiones Faciendum,
Easque Pecunias cum quibuscumque Debitis liquidis legitimè Compensandum, &c. prout supra de Dat. 28 Apr. & tunc sic; viz.
Tenor Commissionis, ex parte Ambassiatorum Franciae, sequitur in haec verba,
Charles, par la Grace de Dieu, Roy de France, a tous ceulx, qui ces Lettres verront, Salut.
Savoir Faisons que Nous,
Confians bien pleinement des ceulx Loyaute, Discretion, & Diligence de, noz Ames & foiaulx, Johan Evesque de Chautres, Johan de Hangest Sire de Hengueville, Ancel de Longuiller Sire d'Angondessent, Chivaliers, nos Conseillers, & Maistre Johan de Sains nostre Secretaire,
Iceulx, & Trois, ou Deux d'eulx, pour le tout, avons Ordenne & Commis, Ordennons & Commettons, per ces Presentes, noz Ambaxateurs & Messages especiaulx pour assembler, avecques les Ambaxateurs ou Messages de nostre Cousin d'Angleterre, es Marches d'entre Bouloigne & Calais,
Et a iceulx, nos Conseillers & Secretaire, & a Trois, ou Deux d'eulx, pour le tout, avons donne & donnons, par ces mesmes Lettres, plein Pouoir, Auctorite, & Mandement especial, de assembler, pour Nous & en nostre Nom, avecques les diz Messages, de Proceder, entendre, parler, & traiter diligenment & loialment, avecques eulz, sur les Fais & Materes, touchans les Reparacones des Attemptas & Exces, fais de l'une Partie & de l'autre, & par l'une contre l'autre, contre le teneur des Treues, derreinement Prises & Acordes entre Nous d'une part, & feu nostre treschier & tresame Filz Richart jadiz Roy d'Engleterre d'autre part,
De Somer & requerir les diz Messages, & tous autres qu'il appertendra, que ilz facent Reparer les diz Attemptas fais par la dit Partie d'Engleterre,
De Faire Reparer ceulx qui ont este fais par la nostre.
Et de Deputer sur ce, & pour ce faire, se Bosoigne est, Commissairs ou Deputez, telz, & en tel Nombre come bon leur semblera,
De Sommer & Requerir les diz Messages, de moderer & faire moderer, de la dite Partie d'Engleterre, les Patiz qui ont acoustume estre Levez ou Pris de Guienne, les quelz, solon la forme des dites Treues, doiuent estre Moderez, & pour la Reparacion des quelz, en tant come il Nous touche, Nous avons envoie, en nostre dite Pais, Nos Messages pour ce faire,
De Faire Publier, se Besoing est, pour tout nostre dit Royaume, ou il sera Besoing, les dites Treues,
De Requerir les diz Messages que aussi, de leur Partie, les facent Publier la ou il appertendra,
Et generalment de Faire es dites Choses & en tous leurs Accoustances & dependantes tout ce qui y sera necessaire & expedient, & que Nous y purroions faire se Nous y estions en nostre Personne, ja soit ce que les Choses desusdites requerssent Mandement pluis especial,
Et Promettons, en bon foy, & en Parole de Roy, avoir Aggreable & tenir Ferme & Estable tout ce qui, par noz diz Messages, & Trois, ou Deux d'eulx, sera Fait, Traitie, Appointie, & Accorde sur les Choses dessusdites, & chascune d'icelles, sans venir encontre en quelque manere qui ce soit.
En Tesmoignance de ce Nous avons fait mettre a ces Lettres nostre Seel.
Donne a Paris, le 5 Jour de May, l'An de Grace Mille, Quatrevintz & Trois, & le xxiij de nostre Regne.
Quarum Commissionum facta est Collatio & Concordia cum Copiis ipsarum supradictis, in praesentia praedictorum Ambassiatorum omnium & singulorum, ac mei Notarii & Testium infrascriptorum.
Super quibus omnibus & singulis idem Reverendus Pater Episcopus Bathoniensis & Wellensis, Ambassiator praedictus, requisivit me Notarium Publicum infrascriptum super Praemissis conficere unum vel plura publicum vel publica Instrumentum vel Instrumenta.
Acta sunt haec, prout suprascribuntur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco praedictis;
Praesentibus,
Nobilibus Dominis,
Willielmo Heron Domino de Say,
Thomâ Rempston Admirallo Angliae in le West,
Ac,
Magistro Nicholao de Ryssheton utriusque Juris Professore,
Testibus ad Praemissa vocatis specialiter & rogatis.
Et ego Thomas Bildesthorp Clericus, Publicus Auctoritate Apostolicâ Notarius, Praemissis omnibus & singulis, dùm sic, ut praemittitur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco praedictis, agerentur & fierent, unà cum praenominatis Testibus, praesens personaliter interfui, eaque omnia & singula sic fieri vidi, audivi, scripsi, publicavi, & in hanc publicam formam redegi, Signoque & Nomine meis solitis & consuetis signavi, per praefatum Reverendum Patrem Bathon. & Wellen. Episcopum, Ambassiatorum praedictum, rogatus & requisitus, in Fidem & Testimonium Praemissorum.
Constat mihi Notario de Dictione interlineatâ, aliàs in vicesima secunda Linea, a Capite praesentis Instrumenti computando, per me facta, quam approbo ego Notarius antedictus.
July 22. Safe conduct for Ymbert de Boisy, president of parliament, Colart de Calville, and other French ambassadors sent to know the wish of the K. of Scotland as to his comprehension in the truce. Westm.
O. viii. 318. H. iv. p. i. 51.
Super Comprehensione Regis Scotiae in Treugis saepedictis.
An. 4. H. 4. Franc. 4. H. 4. m. 14.
Le Roi a touz ceux, qi cestes Lettres verront ou orront, Salutz.
Savoir faisons que,
Pour ce que,
A ceste presente Assemblee, qui de present se tient a Lenlingham, entre les Messages de nostre Cousin de France & les nostres, pur Entendre a la Reparacion des Attemptats, fais d'une Part & d'autre, par Mer & par Terre, contre les Trieues,
Ait este touchie, entre les diz Messages, de l'une Part & de l'autre, que (a fin que les dites Treues soient tenues Fermes par chascune Partie) chescun des Seignurs d'icelles Parties soit certifie & acerteine, de la Partie de ses Alliez, se ils vouldront avoir aggreables & tenir les dites Treues, & estre compris en icelles,
Et que pour ce leur Seigneur,
Qui encores ne sceu la volente du Roy d'Scoce son Allie, se il veult tenir les dites Treues & y estre comprins ou non,
Entent pour ce envoier ses Messages devers le dit Roy d'Escoce,
Et Nous ent Nomme, depar leur dit Seignur, Messire Ymbert de Boisy President de Parlement, Messire Colart de Caleville, & Messire Regnant de Foleville, Chivalers & Chambellans, Maistres Gieffroy de Pompadour Maistre des Requestes de l'Ostel, Robert Broisset, & Pierre le Feure, Maistres du dit Parlement Conseilleurs, & Jehan de Hendigneul (dit Riniere) Sergent d'Armes, de leur Seigneur dessusdit,
A fin que icellui leur Seignur puist envoier, soubz nostre Seurte & Saufconduit, Trois ou Deux des dessus nomez devers le dit Roy d'Escoce, pour Savoir sa volente sur le dit Fait,
Savoir faisons que aux Trois ou Deux des ditz, Messire Ymbart, Messire Colart, Messire Regnant, Maistres Geuffroy, Robert, & Pierre, & Johan, qui auront ces Lettres avecques eulx, Nous avons Donne & Donnons bon, loial, & seur Saufconduyt, jusques au premier jour de Mars prochein venant, pour Aler ensemble devers le dit Roy d'Escoce ou qu'il soit en son Royaume, ou ailleurs en ses Terres & Seignuries, par touz noz Povoirs, Destrois & Seignouries, par Mer & par Terre, & pour leurs Vaisseaux Armez ou Desarmez, qui les porteront se ilz vont par Mer, & pour les Gens & Marimers qui conduiront les ditz Vesseux, & aussi pour leurs Chevaux se ils vont par Terre, pur Quarante Parsones en leur Compaignie ou meins, se il leur plest, leurs Chevaux, Harnois, Robes, Males, Joiaux, Or, Argent, & tous leurs Biens quelconques, & tant pour estre & demourer en noz dites Terres & Seignouries, en faisant leur Chemin, en alant & retournant comme ou dit Royaume d'Escoce, & en toutes les Terres & Seignouries du dit Roy d'Escoce, & pour eulx en retourner semblablement, par Mer, ou par Terre, ainsi comme il leur plera,
Et iceulx Trois ou Deux des Dessusnomes, & tous ceulx de leur Compaignie, jusques au Nombre dessusdit, Prenons & Retenons en nostre Seurte,
Et Promettons, en bonne foy, & en Parole de Roy, tenir & faire tenir nostre present Sausconduit en tele Fermete & Seurte, qui aux Trois ou Deux des dessusdiz, qui iront ensemble ou dit Voiage, & auront ces Presentes avecques eulx, ne a ceulx de leur dite Compaignie, jusques au dit Nombre, ne sera fait Arest, Domage, Destourbier ne Empeschement aucun, en quelque manere que ce soit, en Corps ne en Biens, pour cause ou occasion de Marques, Reprisailles, Entrecours, ne autrement en quelque manere que ce soit,
Et Mandons a touz noz Senescaulx, Admiraulx, Capitaines, Mairs, Escheuins, Maistres de Nefs, ou d'autres Vaisseaux, & autres noz Officers & Subgiez, de quelque Auctorite qu'ils usent, & leur Defendons, sur quanque ils se peuent meffaire envers Nous, que aux Trois ou Deux des Parsonnes dessusnomees, qui seront envoiez, & iront ensemble, devers le dit Roy d'Escoce, depar nostre dit Cousin de France, & auront ces Presentes avecqes eux, ne aucun de leur Compaignie, ne facent, ne seuffrent faire, Domage, Destourbier, ne Empeschement, en leurs Parsonnes, ne en leurs Biens, par Mer, ne par Terre, comment que ce soit ou puist estre, durant le temps dessusdit.
Don. a Westm. par Tesmoignance de nostre Grand Seal le xxij jour de Julet.
Par le Roi & son Conseil.
July 22. Commission to Ralph earl of Westmoreland, Henry FitzHugh, Ralph Eure, William Gascoigne, and Robert Waterton, to raise men to resist the earl of Northumberland. Shrewsbury.
O. viii. 319. H. iv. p. i. 51.
De Hominibus Defensabilibus congregandis.
An. 4. H. 4. Viag. 4. H. 4. m. 24.
Rex, Carissimo Fratri suo, Radulpho Comiti Westmerlandiae, ac, Dilectis & Fidelibus suis, Henrico Filz Hugh, Radulpho Eure, Willielmo Gascoigne, & Roberto Waterton, Salutem.
Quia datum est nobis intelligi quòd Henricus Comes Northumbriae (agregatis sibi quampluribus aliis Proditoribus nostris in Comitiva sua) contra Nos & nostram Regiam Magestatem, ac contra Ligeantiae suae debitum, jam insurrexit, ad Nos & fideles Ligeos nostros, pro Posse suo, destruendum (quod absit) nisi ejus Malitiae citius resistatur,
Nos (Malitiae suae praedictae resistere volentes ut tenemur) assignavimus vos conjunctim, & divisim, ad omnes & singulos Homines defensabiles & ad laborandum Potentes (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) infra Comitatus Eborum & Northumbriae, tàm infra Libertates, quàm extra, Levandum & Congregandum,
Ipsosque, sic Levatos & Congregatos, ad Proficiscendum, unà vobiscum, seu vestrûm aliquo, ad Resistendum Malitiae Proditorum nostrorum praedictorum, ad quascumque Partes infra Regnum nostrum praedictum vos proficisci contigerit ducendum, & ad ipsos Proditores nostros debellandum & destruendum,
Ac praefatum Comitem, si capi contigerit, coram Nobis, in propria Persona nostra ducendum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem &c.
Teste Rege apud Salop. xxij die Julii.
Per ipsum Regem.
July 23. The K. orders the collectors of customs aud subsidies in London to surrender the security given by Charles de Navarre, the Queen's chamberlain, that he would spend on English goods 200 marks borrowed by him from William del Puy of Pampeluna. Westm.
O. viii. 319. H. iv. p. i. 51.
Pro Karolo de Navarre.
An. 4. H. 4. Claus. 4. H. 4. m. 7.
Rex Collectoribus Custumarum & Subsidiorum suorum in Portu Civitatis nostrae Londoniae, Salutem.
Supplicavit nobis Karolus de Navarre Chivaler, Camerarius carissimae Consortis nostrae Reginae, quòd,
Cùm idem Karolus Ducentas Marcas de Willielmo del Puy, Mercatore de Pampelona in Navarra, quas ipse de certis Mercandisis, per ipsum ad Portum praedictum adductis, levari fecit pro certis Rebus, eidem Karolo necessariis, emendis ac debitis suis in Civitate praedicta acquietandis, recepisset,
Dictusque Willielmus Plegios coram vobis invenisset quòd ipse Summam praedictam, in diversis Mercandisis, infra Regnum nostrum Angliae emendis, & extra idem Regnum nostrum educendis, converteret & applicaret,
Velimus ipsum Willielmum ac Plegios suos praedictos de hujusmodi Manucaptione gratiosè exonerari jubere,
Nos (consideratione praemissâ, Supplicationi suae favorabiliter inclinati) Vobis, de avisamento Concilii, Praecipimus quòd ipsum Willielmum ac Plegios suos praedictos de Manucaptione sua praedicta in hac parte exonerari & quietos esse faciatis; ipsos ulterius ex hac causa non molestantes in aliquo seu gravantes.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Julii.
Per Concilium.
July 25. Power for Henry prince of Wales to receive into the K.'s grace the rebels of Chester, Flint, and Denbigh. Stafford.
O. viii. 320. H. iv. p. i. 52.
De Potestate recipiendi Rebelles ad Gratiam, qui juxta Salopiam 22 Julii Debellati.
An. 4. H. 4. Viag. 4. H. 4. m. 22.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & providâ Circumspectione, carissimi Filii nostri, Henrici Principis Walliae pleniùs confidentes,
Dedimus eidem Principi plenam, Tenore Praesentium, Potestatem ad omnes & singulos Rebelles nostros de Comitatibus Cestriae & de Flynt, ac de Dominio de Dynby,
Qui nuper contra nostram Regiam Magestatem & Ligeantiae suae debitum, in Comitiva Henrici Percy Filii Comitis Northumbriae se levaverunt,
Nostro Nomine, secundum Legem & Consuetudinem Regni nostri Angliae, Corrigendum & Puniendum,
Ipsosque Rebelles nostros & eorum quemlibet ad Gratiam nostram, si hoc petere voluerint, per Fines ad opus nostrum faciendos, vel alio modo, juxta sanam Discretionem ipsius Principis, Recipiendum.
Forisfacturâ Terrarum & Tenementorum, ac Bonorum & Catallorum ipsorum Rebellium nostrorum praedictorum nobis, ad Voluntatem nostram Disponendorum, semper reservatâ.
In cujus &c. quamdiu nobis placuerit duraturas.
Teste Rege apud Stafford, vicesimo quinto die Julii.
Per ipsum Regem.
July 25. The K. orders the mayor and sheriffs of London to place the head of Thomas Percy, earl of Worcester, on London bridge. Lichfield.
O. viii. 320. H. iv. p. i. 52.
De Comite Wygorniae, in Pugna, prope Salopiam, interfecto.
An. 4. H. 4. Ibid.
Rex Majori & Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Mandamus vobis, firmiter injungentes, quòd Capud Thomae de Percy Comitis Wygorniae;
Qui nuper contra Nos & nostram Regiam Magestatem, ac contra Ligeantiae suae Debitum, se insurrexit,
Ab eo, qui hoc vobis ex parte nostra liberabit recipiatis, & supra Pontem Civitatis praedictae poni faciatis, ibidem quamdiu durare poterit moraturum;
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Lychefeld, vicesimo quinto die Julii.
Per ipsum Regem.
The K. grants to William Albertyn the manor of Taston, in the vill of Berkying in co. Suffolk, forfeited by the rebellion of John de Preston, who was taken at the battle of Shrewsbury.
O. viii. 320. H. iv. p. i. 52.
De Banereto praefati Comitis in Praelio antedicto.
An. 4. H. 4. Penes Cleric. Pell. Ex Orig.
Plese au Roy, nôtre Soverain Seignur, grantier a, vôtre treshumble Serviteur, William Albertyn, Vallet de vôtre Chambre, le manoir de Taston en la Ville de Berkyng deins le Contee de Suffolc, oue les appurtenances en la ditte Ville, & en la Ville de Yepiswich,
A vous Forfait a cause de la Rebellion de Jehan de Preston,
Qi, le Jour que la Bataille se prist n'adgaires, en le Champ joust Salobirs, parentre vous & voz Rebelx, estoit Banerer ovecque Thomas Percy n'adgaires Conte de Wircestre,
Le quel Manoir entier ne passe la Value de Dys lib. par An, & de le quel la Miere du dit Johan ad sa Dowere,
A avoir au dit William l'avantdit Manoir, ovecque ses appurtenances en les Villes susdites, a Terme de sa Vie, paiant la Dower susdit, sanz riens ent a vous rendre, & faisant les Services ent duez & accustumez, en overe de Charitee.
Le Roy a Grante.
Le Conte de Somerset
.
Aug. 4. The K. orders the sheriffs of Yorkshire, city of York, and Northumberland to prevent the spoliation of the tenants of the carls of Worcester and Northumberland and sir Henry Percy. Pontefract.
O. viii. 321. H. iv. p. i. 52.
De Spoliationibus non perpetrandis.
An. 4. H. 4. Claus. 4. H. 4. m. 3.
Rex Vicecomiti Eborum, Salutem.
Quia Datum est nobis intelligi quòd nonnulli Ligeorum nostrorum quosdam de Populo nostro,
Tàm illos qui nuper, in Comitiva Thomae nuper Comitis Wygorniae & Henrici Percy Chivaler Defunctorum, & aliorum Rebellium nostrorum, contra Nos & eorum Ligeantiam jam tardè se Levaverunt & insurrexerunt, quàm alios Tenentes ac de Liberata & Retinentia ipsorum Comitis & Henrici, ac Henrici Comitis Northumbriae,
De Bonis & Rebus suis, colore Insurrectionis praedictae, Auctoritate suâ temerariâ, spoliare & depraedari praesumpserunt, & indies spoliare & depraedari non desistunt, quamquam omnimodae Forisfacturae in hac parte ad Nos, & non ad alium, de Jure pertinere debeant,
Nos,
Advertentes hujusmodi Spoliationes & Depraedatones, si taliter perpetrari & fieri permitterentur, non solùm in nostri Contemptum & Praejudicium, verùm etiam in Populi nostri Terrorem & Commotionem cederent manifestè, quod nolumus, sicuti nec debemus, aliqualiter tolerare, praesertim cùm Nos omnibus & singulis, qui penes Nos pro Gratia nostra in hac parte habenda prosequi voluerint, parati simus & semper erimus Gratiam hujusmodi misericorditer elargiri,
Tibi Praecipimus, firmiter injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Locis, infra Ballivam tuam, ubi magis expediens fuerit & necesse, Publicè ex parte nostra Proclamari facias,
Quòd omnes & singuli, qui hujusmodi Spoliationes & Depraedationes fecerunt & perpetrârunt, Bona & Res, per ipsos sic spoliata & depraedata, sub Forisfactura omnium quae nobis forisfacere poterunt, illis, ad quos pertinent, sine dilatione Restituant,
Et quòd nullus (cujuscumque statûs, gradûs, seu conditionis fuerit) hujusmodi Depraedationes sive Spoliationes, de caetero, facere seu perpetrare aliqualiter praesumat, sub Forisfactura antedicta.
Ac insuper, in Locis praedictis, omnibus & singulis Ligeis nostris, ex parte nostra, notificari facias, quòd Intentionis nostrae non existit, quòd aliquis, qui in Comitiva nostra, super Devictionem Rebellium nostrorum praedictorum, in Campo propè Salopiam, interfuit, pro aliquibus Bonis sive Rebus, de eisdem Rebellibus nostris ibidem captis & asportatis, nullatenus praegravetur;
Et hoc sub Periculo quod incumbit nullatenus omittas.
Teste Rege apud Pontemfractum, iv die Augusti.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis;
Vicecom. Northumbriae.
Vicecom. Civitatis Eborum
.
Teste Rege apud Ebor. 13. die Augusti.
Aug. 6. Power for sir Robert Umfravyll and sir Gerard Heron to treat for a truce with Scotland. Pontefract.
O. viii. 321. H. iv. p. i. 52.
De Tractando cum Adversario Scotiae.
An. 4. H. 4. Scot. 4. H. 4. m. 13.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria providis, dilectorum & Fidelium nostrorum, Roberti Umfravyll Chivaler, & Gerardi Heron Chivaler, plenissimè confidentes,
Ipsos,
Ad Conveniendum, Tractandum, & Concordandum cum Procuratoribus, Commissariis, Nunciis, sive Deputatis Adversarii nostri Scotiae, certis diebus & Locis competentibus,
Per praedictos Robertum & Gerardum, & eosdem Procuratores, Commissarios, Nuncios, & Deputatos ipsius Adversarii nostri, mutuò designandis,
Super Treugis, Ligarum Amicitiis, & Guerrarum Abstinentiis,
Inter Nos, ac Subditos & Alligatos nostros, & praefatum Adversarium nostrum, ac Subditos & Alligatos suos, perpetuò vel ad tempus duraturis, tàm per Terram, quàm per Mare, ineundis & firmandis,
Nostros veros, legitimos, & indub ita tos Procuratores, Negotiorum gestores, Commissarios, & Deputatos, Facimus, Ordinamus, Creamus, & Constituimus per praesentes,
Dantes eis plenam, tenore praesentium, Potestatem ac Mandatum speciale Faciendi & Excercendi omnia & singula, quae in Praemissis aut circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant quantumcumque speciale,
Promittentes in verbo Regio Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros quicquid per dictos Procuratores, Commissarios, Nuncios, & Deputatos nostros Actum sive Gestum fuerit in Praemissis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Pountfreyt, vj die Augusti.
Per ipsum Regem & Concilium.
Aug. 14. Grant of the town of Newburn to sir Gowin de Dunbarre. Pontefract.
O. viii. 322. H. iv. p. i. 52.
Pro Gowino de Dunbarre.
An. 4. H. 4. Pat. 4. H. 4. p. 2. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & pro bono Servitio, quod, dilectus & fidelis Miles noster, Gowinus de Dunbarre Nobis impendit & impendet in futurum,
Concessimus ei Villam de Newburn, unà cum Dominio & la Hame ejusdem, Habendum pro Termino Vitae suae, cum omnibus pertinentiis suis, ad dicta Villam, Dominium, & la Hame spectantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum de Pountefreyt, xiv die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo.
Aug. 15. Commission to John Woderyngton, Gerard Heron, and John Mitford to administer to the knights and esquires of Northumberland an oath not to assist the earl of Northumberland against the K. Pontefract.
O. viii. 322. H. iv. p. i. 52.
Pro Rege, de Sacramentis praestandis.
An. 4. H. 4. Viag. 4. H. 4. m. 24.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Johanni Woderyngton, Gerardo Heron, & Johanni Mitford, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & Circumspectione vestris plenius confidentes,
Assignavimus vos, & Duos vestrûm, ad omnes & singulos Milites & Armigeros, Comitatûs Northumbriae, coram vobis, & Duobus vestrûm, certis Diebus & Locis competentibus, per vos infra Comitatum praedictum designandis, Convocandum,
Et ad quaedam Sacramenta de eisdem Militibus & Armigeris, per ipsos & eorum quemlibet, juxta formam cujusdam Cedulae, Praesentibus Annexae, coram Vobis praestanda, Capiendum,
Et ad Nos & Concilium nostrum, ubicumque Nos & idem Concilium nostrum fore contigerit, de Nominibus omnium & singulorum Militum & Armigerorum hujusmodi, qui Sacramenta sua coram vobis in Forma praedicta praestare recusaverint, unà cum toto Facto Vestro in hac parte, cùm praesens Mandatum nostrum fueritis executi, certificandum, unà cum hoc Brevi;
Et ideò Vobis Mandamus quòd circa praemissa diligenter Intendatis, & ea faciatis & exequamini in Forma praedicta.
Damus autem Universis & Singulis Militibus & Armigeris praedictis, tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis, in praemissis faciendis & exequendis, Intendentes sint & Obedientes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Pountfreyt, xv die Augusti.
Per ipsum Regem & Concilium.
Forma Sacramenti praedicti.
Ibid. m
. 25.
Vous jurrez qui, de ceste jour en avant, Vous serrez Foial & Loial a nostre Sovereigne Seigneur le Roy Henry & ses Heirs Roys d'Engleterre, & Foy lour Porterez,
Et
Henri Count de Northumbre & sa Compaignie Resuserez, & james ne Luy Servirez, ne one Luy Comunerez, ne rien a Luy envoierez, qui luy purra Comforter encountre nostre dit Seigneur le Roy & ses ditz Heirs, par Message, ne par Lettre, n'autrement, saunz especial Licence nostre dit Seigneur le Roy.
Ne nulle Chose ne saverez, qui purroit estre encontre l'estat nostre dit Seigneur le Roy & ses ditz Heirs, que vous les Discoverez a mesme nostre Seigneur le Roy ou a son Counseil, & ceo pur Peigne de Forfaiture de Vie & de Membre, & de tout ceo que Nous purrez forfaire,
Si Dieu Nous Aide Et Ses Seintz.
Willielmus Clifford Chivaler.
Gerardus Salvayn Chivaler.
Willielmus Fulthorp Chivaler.
Johannes Wyderyngton Chivaler.
Johannes Mitford Chivaler.
Henricus de Boynton Chivaler.
Willielmus de Newesom Armiger.
Alexander Blencansop Armiger.
Johannes de Dokwra Armiger
.
Aug. 16. The K. orders John de Newsom to deliver lord de Heley of France, a prisoner in his custody, to Ralph earl of Westmorland. Pontefract.
O. viii. 323. H. iv. p. i. 53.
Pro Domino de Heley, apud Haledon cum Scotis capto.
An. 4. H. 4. Claus. 4. H. 4. m. 4.
Rex Johanni de Newsom Armigero, Salutem.
Praecipimus vobis, districtiùs quo possumus injungentes, quòd Dominum de Heley de Francia, Prisonarium in Custodia vestra existentem, ut dicitur, Carissimo Fratri nostro Radulpho Comiti Westmerlandiae, sine dilatione aut difficultate aliqua, liberetis; Et hoc, sub Periculo quod incumbit, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Pountfreit, xvj die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 16. Grant of the wardship of the manors of Kyme and Croftes in co. Lincoln during the nonage of the son and heir of sir Thomas Umfravill to George de Dunbarre, earl of March. Pontefract.
O. viii. 323. H. iv. p. i. 53.
Pro Georgio de Dunbarre, Comite Marchiae.
An. 4. H. 4. Pat. 4. H. 4. p. 4. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus, dilecto & fideli Consanguineo nostro, Georgio de Dunbarre, Comiti Marchiae Scotiae, Custodiam Maneriorum & Dominiorum de Kyme & Croftes in Comitatu Lincolniae cum pertinentiis, in Manu nostra, ratione minoris Aetatis Filii & Haeredis Thomae Umfravill Chivaler, Defuncti, existentem,
Habendam usque ad legitimam aetatem Haeredis praedicti, absque aliquo Nobis indè Reddendo,
Ita semper quòd idem comes Terras, Tenementa, Boscos, Clausuras, & Gardina, eisdem Maneriis & Dominiis incumbentia, competenter sustineat quamdiu Custodiam habuerit supradictam.
In cujus &c.
Teste Rege apud Pountfreyt, xvj die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 16. Grant to the earl of Dunbar of the wardship of the lands of Gilbert, son and heir of sir Thomas Umfravill, lately held by Henry de l'ercy. Pontefract.
O. viii. 323. H. iv. p. i. 53.
Pro Comite supradicto.
An. 4. H. 4. Ibid. m. 15.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, De Gratia nostra speciali, Concessimus, dilecto & fideli Consanguineo nostro, Georgio de Dunbarre, Comiti Marchiae Scotiae, Custodiam omnium Terrarum, Tenementorum, & Dominiorum, cum pertinentiis in Comitatu Lincolniae, in Manu nostra,
Tàm ratione Minoris Aetatis Gilberti Filii & Haeredis Thomae de Umfravill Chivaler Defuncti, qui, de Domino Richardo nuper Rege Angliae Secundo post Conquestum tenuit in Capite,
Quàm Forisfacturae Henrici de Percy Defuncti, qui Custodiam Terrarum, Tenementorum & Dominiorum praedictorum, usque ad legitimam Aetatem Haeredis praedicti, ex Concessione ipsius nuper Regis habuit,
Existentium,
Habendam eidem Comiti Custodiam praedictam usque ad legitimam Aetatem Haeredis praedicti, absque aliquo nobis indè reddendo,
Ita semper quòd idem Comes Vastum seu Destructionem in Terris, Tenementis, & Dominiis praedictis non faciat, & omnia Onera, eisdem Terris, Tenementis, & Dominiis incumbentia, sustentet & supportet, quamdiu Custodiam habuerit supradictam.
In cujus &c.
Teste Rege apud Pountfreyt, xvj die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 17. The K. assigns Wolthamstow and Old Stratford for the residence of his brother, Henry bp. of Lincoln, when attending parliament or council. Doncaster.
O. viii. 324. H. iv. p. i. 53.
Pro Episcopo Lincolniae Fratre Regis.
An. 4. H. 4. Pat. 4. H. 4. p. 2. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes Nobis fore necessarium & perutile ut de Personis habilibus, discretis, & magis sufficientibus, ac Corporis sui potentibus ad laborandum, essendi de Concilio nostro, quotiens & ubi necesse fuerit ipsos evocandos, provisi simus & ordinati,
Attendentesque, Venerabilem in christo Patrem, Henricum Episcopum Lincolniensem Fratrem nostrum Carissimum (in cujus fidelitate, discretione, & circumspectione providis fiduciam non modicam gerimus & habemus) Personam in hac parte habilem & sufficientem existere, maximè cùm nostri Sanguinis Propinquitatem attingit,
Et volentes proindè eidem Fratri nostro, quotiens usque Civitatem nostram Londoniae ac Partes adjacentes, ad Parliamenta, sive Concilia, aut alia Agenda nostra, ibidem facienda, accesserit, & Moram ex Causis Praemissis ibidem traxerit, pro Liberata sua, ac Herbergiagio Servientum & Equorum suorum, secum ibidem venientium, providere,
Concessimus eidem fratri nostro quòd ipse, in singulis accessibus suis usque Civitatem & Partes praedictas, ex causis praemissis, Liberatam suam infra villas de Woltomstowe & Oldstratford habeat, ac Servientes & Equos suos per Ministros suos Herbergiare possit, absque contradictione sive impetitione nostri, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque,
Nolentes quòd, Herbergiatores Hospitii nostri alios sive alium in Villis praedictis, cùm praefatum Fratrem nostrum in Partibus illis fore contigerit, Herbergiare praesumant, aut aliqui Ministri sive Officiarii nostri de Bladis, Faenis, Equis, Carectis, Cariagiis aut Victualibus quibuscumque ibidem quicquam capiant, sine Licentia & voluntate Fratris nostri supradicti.
In cujus &c.
Teste Rege apud Dancastr. xvij die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 18. Grant to George de Dunbarre, earl of March, of the house in Bishopsgate Street belonging to Thomas de Percy, late earl of Worcester. Worksop.
O. viii. 324. H. iv. p. i. 53.
Pro Georgio de Dunbarr, Comite Marchiae.
An. 4. H. 4. Pat. 4. H. 4. p. 2. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Concessimus, dilecto Consanguineo & fideli nostro, Georgio de Dunbarre, Comiti Marchiae Scotiae, totum illud Hospitium in Bishopesgate-strete London, cum pertinentiis, quod fuit Thomae de Percy nuper Comitis Wygorniae Defuncti, & quod ad Nos pertinet, tanquam Forisfactum, occasione Rebellionis ipsius nuper Comitis, ac omnia Bona & Catalla, quae fuerunt ipsius nuper Comitis tempore forisfacturae suae, infra Hospitium praedictum ad tunc existentia, & Nobis eâ occasione similiter Forisfacta.
Habendum eidem Comiti Marchiae Hospitium praedictum, cum pertinentiis, ad totam Vitam suam, absque aliquo Nobis indè reddendo, necnon Bona & Catalla praedicta de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege apud Worsorp. xviij die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 26. Commission to sir Hugh Luterell, sir Thomas Swynbourn, and three others, to treat with the French at Lenlinghem on Sept. 5. Beckley.
O. viii. 324. H. iv. p. i. 53.
De Prisonariis liberandis & Expensis taxandis.
An. 4. H. 4. Franc. 4. H. 4. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis Quod,
Cùm, Vicesimo septimo die Julii proximo praeterito,
Inter Ambassiatores Partium, Angliae & Franciae,
In ultimâ Congregatione, apud Lenlinghem, pro Reparatione Attemptatorum, factorum contra Treugas factâ,
Appunctuatum fuisset quòd,
Pro Expediendis & Liberandis Mercatoribus, Piscionariis, & aliis Personis, per utramque Partem captis contra formam Treugarum praedictarum, & taxandis Expensis eorumdem, prout in Articulo, in Appunctuamento generali, inter ipsos Ambassiatores facto, de hoc faciente mentionem, in Scripto continetur,
Quilibet Dominus Partium praedictarum Duos vel Tres notabiles Probos Viros pro parte sua deputabit, qui venient & erunt personaliter, Quinto die Septembris proximò futuro (videlicet) illi pro parte Franciae Boloniam, & illi pro parte Angliae Calesiam, cum Potestate sufficienti expediendi & liberandi dictos Prisonarios, & taxandi dictas Expensasbene & fideliter bonâ fide, juxta Formam Appunctamenti praedicti, Favore, Amore, & Odio cessantibus quibuscumque,
Habebuntque illi de Francia dandi salvum Conductum illis de Anglia, & illi de Anglia illis de Francia, pro conveniendo insimul, sufficientem Potestatem
,
Nos,
Appunctamentum praedictum, quatenus ad nos attinet, adimpleri Volentes,
Ac de Fidelitate, Circumspectione, & Industria, dilectorum & Fidelium nostrorum, Hugonis Luterell Militis Locumtenentis carissimi Fratris nostri Johannis Comitis Somersetiae Capitanei Villae nostrae Calesii, & Thomae Swynbourn Militis, ac dilecti Clerici nostri Magistri Nicholai Risseton utriusque Juris Professoris, necnon, Dilectorum nobis, Johannis Urban, & Willielmi Harleston, plenius confidentes,
Ad Conveniendum & TRACTANDUM, apud Lenlingham, dicto Quinto die Septembris, cum Continuatione & Prorogatione sive aliâ quacumque mutuâ Assignatione dierum sequentium, cum Ambassiatoribus pro dicta Parte Franciae, ad hoc Potestatem sufficientem habentibus,
De & super Expediendis & Liberandis Mercatoribus, Piscionariis, & aliis Personis praedictis, contra Formam dictarum Treugarum sic captis,
Et dictis Expensis benè & fideliter bonâ fide, juxta Vim, Formam, & Effectum dicti Articuli, in dicto Appunctamento generali contenti, taxandis,
Et ad Liberationem hujusmodi personarum, per partem Angliae contra Formam Treugarum praedictarum captarum, Faciendum, & Expensas in hac parte Taxandum in Forma praedicta.
Et ad Consimilem Liberationem Personarum, per dictam partem Franciae contra Formam earumdem Treugarum captarum & Taxationem Expensarum, in hac parte factarum, Petendum, Requirendum, & Optinendum,
Necnon ad salvos Conductus illis de Francia, qui pro parte Franciae, ex causis Praemissis, convenient, Dandum & Concedendum, & eisdem Liberandum,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, Faciendum, Exercendum, & Expediendum,
Ipsos Hugonem, Thomam, Nicholaum, Johannem, & Willielmum, Quinque, Quatuor, Tres, & Duos eorum (quorum aliquem praedictorum, Hugonis, Thomae, & Nicholai, unum esse Volumus) nostros veros, legitimos, & indubitatos Commissarios, Negotiorum Gestores, ac Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, Creamus, & Constituimus per praesentes,
Promittentes in Verbo Regio nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros quicquid per eosdem Commissarios nostros, Quinque, Quatuor, Tres, & Duos eorum (quorum aliquem praedictorum Hugonis, Thomae, & Nicholai unum esse Volumus) Actum sive Gestum fuerit in Praemissis & singulis Praemissorum,
Dat. sub magni Sigilli Regis testimonio apud Bekle, xxvi die Augusti.
Per ipsum Regem & Concilium.
Aug. 26. Commission to John Stevenes, mayor of Bristol, and Thomas Saunders, to provide men to defend the ships of Bristol on their way to Bourdeaux, against the Bretons. Six similar commissions. Woodstock.
O. viii. 325. H. iv. p. i. 54.
De excessibus, per Homines Britanniae perpetratis, Reprimendis.
An. 4. H. 4. Viag. 4. H. 4. m. 22.
Rex, Dilectis sibi, Johanni Stevenes Majori Villae Bristolliae, & Thomae Saunders, Salutem.
Licet nuper crediderimus Britannios Amicos nostros, durantibus Treugis, inter Nos & illos de Francia (quorum Allegati ipsi Britannii existunt) apud Lenlyngham nuper initis & concordatis, fuisse, Pacemque ac Amicitiam, erga Nos & quoscumque Ligeos nostros hujusmodi Treugis durantibus gessisse,
Nos tamen,
Pro eo quòd quamplures Magnates & alii Homines Britanniae in Regnum nostrum praedictum, jam tarde, contra Formam Treugarum praedictarum, Ingressi fuerunt, & diversas Villas Regni nostri praedicti Combusserunt, ac quam- plures Ligeos nostros ejusdem Ceperunt, & quosdam eorum Interfecerunt, quosdamque Membris Mutilarunt, & Bona & Catalla sua, ad non modicam Valentiam ibidem inventa, Ceperunt, & Asportaverunt, & quosdam Ligeorum nostrorum hujusmodi versus partes Britanniae duxerunt, & ibidem detinent.
Et, de hoc non contenti, Malitiam suam hujusmodi continuantes, se, in quampluribus Magnis Flotis & Congregationibus Navium, supra Mare congregârunt, & ibidem, ad Fideles Mercatores Ligeos nostros, in eorum Egressibus & Regressibus, pro Posse suo Destruendos, moram trahunt, ut accepimus,
Pro Securitate vestra & aliorum Mercatorum nostrorum dictae Villae Bristolliae, sicut & caeterorum Mercatorum Regni nostri praedicti, nè Malitia praedicta, contra Vos, in praesenti Transitu vestro versus partes Burdegaliae & alia Loca, ad Vina & alias Mercandisas in Regnum nostrum praedictum adducenda, perimpleretur (quod absit) providere volentes,
Assignavimus vos conjunctim, & divisim, ad tot Homines ad Arma ac alios, tàm Sagittarios, quàm Marinarios, quot pro Salva & Secura Gubernatione & Defensione Navium (quae Vos & alii probi Homines Villae praedictae, in Portu ejusdem, Versus dictas partes Burdegaliae & alia Loca praedicta, ad praesens duxistis) Arraiandi necessarii fuerint, tàm infra Libertates, quam extra, Arestandum & Capiendum, & in Navibus praedictis ad Vadia vestra ponendum, in Navibus illis, usque adventum illorum in Angliam, deservituros,
Volentes quòd Vos, & alii Probi Homines praedicti, si, in vestro Egressu vel Regressu hujusmodi Hominibus Britanniae aut aliis Personis quibuscumque, quicquam contra formam Treugarum illarum facientibus, vos supra Mare obviare contigerit, ipsos, tanquam Inimicos nostros, Debellare, Capere, & Destruere licite valeatis,
Quidquid per vos, & alios Probos Homines praedictos, in hac parte, capi contigerit, ad opus vestrum & aliorum Proborum Hominum praedictorum, percipiendo & retinendo;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem Universis & Singulis Admirallis, Custodibus portuum Maris, & eorum Loca tenentibus, Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Ministris & aliis Fidelibus & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd, Vobis & alteri Vestrûm, in Executione Praemissorum, Intendentes sint Consulentes & auxiliantes prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Wodestok. xxvi die Augusti.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literae diriguntur subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Majori Villae de Dertemuth.
Johanni Haule.
Johanni Corp.
Edmundo Arnold
.
in Villa de Dertemuth.
Majori Villae de Plymmouth.
Willielmo Bentele.
Henrico Beon.
Ricardo Rowe
.
in Villa de Plymmouth.
Majori Villae Southampton.
Waltero Lange.
Johanni Lymbourne
.
in Villa Southt.
Majori Villae de Lenne.
Edmundo Belleytere.
Johanni Wentworth.
Thomae Drewe.
Roberto de Brunhame.
Johanni Brandon
.
in Villa de Lenne.
Johanni Walcote Majori London.
Richardo Merlowe.
Roberto Chichele
.
Vic. London.
Johanni Warner.
Johanni Nichol.
Willielmo Sevenok
.
in Civitate London.
Ballivis Villae nostrae Magnae Jernemuth.
Hugoni atte Fen.
Willielmo Oxeneye.
Roberto atte Fen
.
in Villa Magna Jernemuth.
Aug. 29. Treaty by indenture between Nicholas Risheton and John Urban, on the part of England, and William de Ravenscote, Nicholas Scorkin, and four other Flemish ambassadors, for redress of infractions of the truce. Calais.
O. viii. 327. H. iv. p. i. 54.
Pro reformatione Attemptatorum contra formam Treugarum, olim initarum inter Reges Angliae & Duces Burgundiae sive Comites Flandriae.
An. 4. H. 4. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Facta in villa Calesii, die Vicesimâ Nonâ praesentis Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Tertio, Inter, Venerabiles viros, Magistrum Nicholaum de Risheton, utriusque Juris Professorem, ac Johannem Urban, pro Parte Regni Angliae, ex una, ac, honorabiles viros, Willielmum de Ravenscote, Nicholaum Scorkin, Nicholaum Routre, Johannem Paeldyng, Nicholaum Bourgeys, & Nicholaum de Overta, pro Parte Burgimagistrorum, Advocati, Scabinorum, & Consulum Villarum Gauden. Burgen. Ypren. ac Territorii Franc. Officii Partium Flandriae, ex Parte altera,
Ambassiatores & Nuncios, pro Reparatione Attemptatorum, tàm per Mare, quàm per terram, contra formam Treugarum praesentium, olim inter Regna Angliae & Franciae (videlicet) Anno Domini Millesimo Trecentesimo, Nonagesimo Quinto, initarum, destinatos,
Testatur Quod, ut ipsae Treugae in suo robore perseverent & consistant,
Et nè, per nonnullorum Perversorum utriusque Partis cupidam ac etiam affectatam Malitiam (quae jam in tantum invaluit, quòd per eos contra Treugas praefatas multa Dampna, in praejudicium ipsarum Partium, & Subditorum eorumdem, perpetrata fuere) amplius contra Treugas ipsas valeant imposterùm aliqualiter temptari,
Praefati Ambassiatores & Nuncii, per utramque dictarum Partium destinati, in vim eis Potestatis attributae, pro Conservatione Tranquillitatis & Pacis Regni Angliae ac Patriae & Comitatûs Flandriae praedictorum, ac etiam Dominorum, Incolarum, & Subditorum eorumdem, existit Appunctuatum & Concordatum, quòd Appunctuamentum,
Aliàs factum Londoniae apud Westmonasterium, de Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Secundo, Mensis Martii die Septimo, inter Concilium Serenissimi Principis Henrici Regis Angliae & Franciae, ac Honorabiles viros Magistros Simonem de Fexmellis Legum Doctorem & Nicholaum Scoorkin, Ambassiatores tunc & Nuncios ex Parte Flandriae, de utriusque Partis consensu & assensu,
Continuatum & Prorogatum usque ad Primum Diem Julii nunc ultimò elapsum
Pro Conservatione Treugarum, ac & pro Reparatione Attemptatorum, & ut Tranquillitas & Pax, inter Regnum Angliae, ac Patriam & Comitatum Flandriae, firmior habeatur & nutriatur, a praedicto primo Die mensis Julii ultimò praeterito, de communi Consensu & Assensu praedictorum Ambassiatorum utriusque Partis modernorum,
Ex eo cùm, super Restitutione certorum Bonorum in Sclusa Arrestatorum, & Deliberatione hinc indè Incarceratorum, ac super Villa de Gravelynghes infra Palum Flandriae notoriè constituta, plenariè non fuerit transumptum,
Continuetur & prorogetur usque ad Decimum Diem Mensis Novembris, proximo futurum, in eodem statu, cum omnibus Emergentibus, Dependentibus, & Connexis, ac etiam super Querelis, ab utraque Parte interim proponendis,
Ita quòd, ipso Decimo die, praefatus Dominus Rex Angliae & Franciae, necnon Illustris Princeps Dominus Dux Burgundiae Comes Flandriae, & Burgimagistri, Advocatus, Scabini, & Consules praedicti, transmittent suos Ambassiatores & Nuncios ad Villam Calesii ad haec sufficienter instructos.
Item, Appunctuatum est quòd Bona Anglicorum, arrestata in Sclusa, debentur integraliter conservari sub tuto & Salva Custodia, absque ipsarum Deterioratione quacumque, usque ad eundem Decimum Diem, & non desligari quousque, eodem decimo die adveniente, Ambassiatores utriusque Partis, super dicto Arresto ante omnia debent Cognoscere, & illud Executioni mandare, seu Saltem quòd interim Arrestum Bonorum praedictorum debeat Relaxari, & Bona Restitui, praestitâ Cautione sufficienti apud Bruges, de certa Summa persolvenda, dictâ Decimâ die, per Mercatores, quorum Bona sunt, prout cum Officialibus, ad quos pertinet, potuerunt convenire, si de Jure hujusmodi Arrestum non contigerit eodem Decimo die relaxari,
Item, Ordinatum & Appunctuatum est quòd in Casu, quòd dicta Bona Arestata interim fuerint deteriorata, supradicti Burgimagistri, Advocatus, Scabini, & Consules, pro hujusmodi Bonorum deterioratione, tenentur vendere & satisfacere; proviso quòd fiat Reparatio consimilis de Dampnis, illatis hinc & indè, pariter & eodem tempore; dùm tamen fiat Restitutio de dictis Bonis Arrestatis in Sclusa, ut praefertur;
Item, Ordinatum est quòd praefati Domini (videlicet) Rex Angliae & Franciae pro Parte sua, ac praefatus Dominus Dux Burgundiae Comes Flandriae, ac dicti Burgimagistri, Advocatus, Scabini, & Consules pro ipsorum Parte, transmittent Litteras suas apertas ad Villam Calesii, ad faciendum proclamari hujusmodi Terugam, per Terram & per Mare, usque ad dictum decimum Diem Mensis Novembris; sic quòd interim, pendente Tractatu, Mercatores & alii quicunque per Terram, & per Mare, liberè possunt ire & redire, si dictae diei Assignationi praefati Domini velint consentire, & suam voluntatem ante primum diem mensis Octobris in Villa Calesii declarare,
Et, in Casu quo partes assentiant, ante dictum primum diem, dictae diei Assignationi, ut praefertur, extunc hujusmodi Litterae certo die, prout limitando, in Villa Calesii, & in singulis Portubus Angliae & Flandriae, cum omni celeritate debent publicari, ac subsequenter Partes informabunt se de Dampnis illatis, ac de quibuscumque Attemptatis per utramque Partem, & Personae ultrò citróque, quae Dampna intulerunt, Citabuntur ad Comparendum dictâ decimâ Die, Responsurae super hujusmodi Dampnis illatis, & super quibuscumque aliis Attemptatis,
Et, ad voluntatem Dominorum & Patriae cognoscendam super dicta Diei Assignatione, est Appunctuatum, inter Partes praefatas, quòd, citra praefatum primum diem mensis Octobris proximò futurum, Partes praedictae notificabunt, in Villa Calesii, Locum tenenti ejusdem Villae (videlicet) quilibet pro Parte sua, Voluntatem Dominorum praedictorum, si dictae Diei Assignationi & aliis Praemissis velint consentire,
Et, in Casu quo praefatus Dominus Dux Comes Flandriae recusaverit mittere suos Ambaxiatores & Nuncios pro Tractatu hujusmodi, dicti Burgimagistri, Advocatus, Scabini, & Consules transmitterent suos Ambassiatores & Nuncios, ad dictam Villam Calesii, ad Tractandum super Reparatione Attemptatorum porrectorum, & imposterùm, ut praefertur, porrigendorum.
Item, est Appunctuatum quòd Ambassiatores utriusque Partis ipsorum bonâ fide facient omnem diligentiam ipsorum possibilem, pro Liberatione Piscatorum utriusque Partis, & praesertim Mulierum captarum in novo Portu, & ipsarum Familiaribus, citra dictum primum diem mensis Octobris, seu celeriùs si fieri poterit.
In quorum omnium Testimonium, praefati Ambassiatores seu Nuncii Flandriae praesentem Indenturam propriis manibus signaverunt, cum Appositionibus Sigillorum cujuslibet eorumdem, Anno, Mense, & Die supradictis.
Will. Van Ravescoot,
R. Scoorlinch,
Dav. de Zoneir,
Paeldum,
Ubourgo.
Su. Querca. J
.
Sept. 8. The K. orders G. bp. of S. David's to fortify his castle of Laghadyn. Similar letters to John Tochet, lord Audeley, sir Henry le Scrop, and 14 others. Worcester.
O. viii. 328. H. iv. p. i. 55.
De Castris in partibus Walliae custodiendis.
An. 4. H. 4. Claus. 4. H. 4. m. 1.
Rex, Venerabili in Christo Patri, G. eadem Gratiâ, Episcopo Menevensi, Salutem.
Advertentes Mala & Pericula, quae Nobis & Regno nostro, ac Ligeis nostris partium Walliae, per inprovidam Custodiam Castrorum in eisdem Partibus, praesertim instanti Rebellione Owini Glendourdy & aliorum Partium illarum durante, forsan (quod absit) evenire possent,
Et volentes proindè hujusmodi Malis & Periculis, quatenus poterimus (favente Domino) praecavere,
Vobis, districtiùs quo possumus, Injungimus & Mandamus quòd, pro Munitione, & Garnisturâ, ac salvâ & securâ Custodiâ Castri vestri de Laghadyn, in partibus praedictis,
Utpote, in Personis Defensabilibus, Victualibus, Armaturis, Artillariis, & omnibus aliis Rebus, pro hujusmodi Munitione, Granisturâ, & Custodia ejusdem Castri necessariis & oportunis,
Taliter & tàm discretè ordinari faciatis, nè, per vestri Defectum, Incuriam, aut Negligentiam, seu propter improvidam Custodiam dicti Castri, Dampnum aut Periculum ibidem eveniat quovis modo;
Et hoc, sub Poenâ Amissionis & Forisfacturae Castri illius, ac Dominiorum, Maneriorum, Terrarum, Tenementorum, & aliarum Possessionum, ad idem Castrum pertinentium, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Wygorn. octavo die Septembris.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis, pro Custodia Castrorum suorum subscriptorum, sub eadem Data; videlicet,
Johanni Tochet Domino de Audeley, pro Custodia Castri de Lanyndevery.
Henrico le Scrop Chivaler, pro Custodia Castri de Lagherne.
Johanni Pauncefot, pro Custodia Castri de Crykhoell.
Jacobo Berkeley Chivaler, pro Custodia Castri de Tretour.
Willielmo Beauchamp Chivaler, pro Custodia Castrorum de Bergeveny & Harald Eways.
Thomae Nevill de Furnivale Chivaler, pro Custodia Castri de Goderych.
Nicholao Mongomery Chivaler, pro Custodia Castri de Erdesley.
Edwardo Cherlton de Powys Chivaler, pro Custodia Castrorum de Carlyon & Usk.
Constanciae Dominae Despenser, pro Custodia Castrorum de Carfilly & Gwyaslacy.
Johanni Cornewaill Chivaler, pro Custodia Castri de Menerbere.
Thomae Comiti Warrwicae, pro Custodia Castrorum de Paynecastell & de Royll.
Annae Dominae de Stafford, pro Custodia Castri de Huntygndon.
Waltero Fitz Wauter Chivaler, pro Custodia Castrorum de Lynhales & de Dorston.
Johanni Brian Baroni de Burford, pro Custodia Castri de Stepulton.
Briano de Brampton, pro Custodia Castri de Brampton.
Johanni Chandos Chivaler, pro Custodia Castri de Snowdon.
Sept. 9. Licence to John Gomecii de Silva, ambassador of the K. of Portugal, to leave England. Worcester.
O. viii. 329. H. iv. p. i. 55.
Pro Ambassiatore Regis Portugaliae.
An. 4. H. 4. Franc. 4. H. 4. m. 14.
Rex Universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Mandamus vobis quòd Johannem Gomecii de Silva,
Ambassiatorem carissimi Fratris nostri Regis Portugaliae, in Regnum nostrum Angliae, pro certis Negotiis, ipsum Fratrem nostrum ac Ligeos & Subditos suos tangentibus, ibidem expediendis, per eundem Fratrem nostrum nuper destinatum, & in eodem Regno jam existentem,
Qui versus partes Portugaliae, Licentia nostra mediante, in proximo est profecturus,
In aliquo Portuum dicti Regni nostri, ubi sibi placuerit, cum Hominibus & Servientibus suis, Familiaribus, ac Equis, Bonis, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque in Comitiva sua, versus partes praedictas liberè & absque impedimento aliquo, aut Manticarum, Valesiorum, sive Literarum suarum aperitione, transire permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis prius in contrarium directo, non obstante;
Dumtamen aliqua Nobis seu Regno nostro Angliae praejudicialia secum non deferant quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Wygorn. nono die Septembris.
Sept. 9. The K. orders his admirals to restore all ships and goods taken from the Portuguese. Worcester.
O. viii. 329. H. iv. p. i. 55.
Pro dicto Rege, de Navibus, Vasis & Mercandisis Restituendis.
An. 4. H. 4. Ibid.
Rex Universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Quia datum est nobis intelligi quòd quamplures Naves, Vasa, Bona, & Mercandisae, Ligeorum & Subditorum carissimi Fratris nostri Regis Portugaliae, per quosdam Ligeorum nostrorum nuper supra Mare capta,
Et ad varia Portus & alia Loca Regni nostri Angliae ducta fuerunt, & ibidem adhuc detenta existunt,
Contra Formam Alligantiarum, inter carissimum Consanguineum nostrum Richardum nuper Regem Angliae Praedecessorem nostrum & praefatum Fratrem nostrum initarum & continuatarum,
Vobis mandamus, districtiùs quo possumus Injungentes, quòd omnia & singula hujusmodi Naves, Vasa, Bona, & Mercandisas, sic capta & detenta, ubicumque inveniri poterunt, aut Pretium & verum Valorem eorumdem si non extent, illis, ad quos pertinent, aut eorum in hac parte Attornatis sive Deputatis, sine dilatione aut difficultate aliquâ, prout justum fuerit, Restitui & Liberari faciatis,
Ac Magistros & Marinarios Navium & Vasorum praedictorum, cum eisdem Navibus & Vasis, ac Bonis & Mercandisis illis, quo voluerint liberè & absque impedimento aliquo transire & abire permittatis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Wygorn. nono die Septembris.
Sept. 10. The K. appoints his son John constable of England. Worcester.
O. viii. 330. H. iv. p. i. 55.
De Officio Constabulariae Angliae concesso.
An. 4. H. 4. Pat. 4. H. 4. p. 2. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd (de Gratiâ nostrâ speciali) Concessimus carissimo Filio nostro Johanni Officium Constabulariae Angliae, cum Feodis, Vadiis, Libertatibus, Franchesiis, Proficuis, Emolumentis, & Commoditatibus quibuscumque, ad dictum Officium qualitercumque pertinentibus sive spectantibus, Habendum & Excercendum quamdiu nobis placuerit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Wygorn. decimo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 13. Agreement by indenture between the English and the French commissioners that the negotiations for the delivery of prisoners shall be prorogued until 20 Nov. Lenlinghem.
O. viii. 330. H. iv. p. i. 56.
Appunctuamentum super Prisonariis liberandis.
An. 4. H. 4. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Facta apud Lenlinguehem, die Jovis Tertiodecimo praesentis Mensis Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo tertio,
Inter, Honorabiles Dominos, Hugonem Luttrel Locumtenentem Calesii Magnifici Principis Domini Johannis Comitis Somer setiae Capitanei Calesii ac Camerarii Angliae, Thomam Swinbourn, Milites, ac Magistrum Nicolaum de Risston utriusque Juris Professorem, pro parte Angliae, ex parte una, ac, Honorabiles Dominos, Ancelmum de Longovillari Dominum de Engoudessent Militem, ac Philippum Daussx Dominum de Dompierre, Allermum de Beaucaurroy Locumtenentem Admiralli Franciae in Portibus Boloniae & Stapulis, pro parte Franciae, ex altera parte,
Ambassiatores & Nuncios, in Marciis Picardiae inter Boloniam & Calesium, pro Pisconariis, Mercatoribus, ac aliis Incarceratis quibuscunque, per utramque Partem captis, liberandis, & pro Expensis ipsorum taxandis, contra formam Treugarum praesentium, olim inter Regna Angliae & Franciae, viz. Anno Domini Millesimo, Trecentesimo, Nonagesimc quinto initarum, destinatos ad comparendum in dicto loco apud Lenlingham, quinto die praesentis Mensis Septembris supradicti, prout in Appunctuamento, inter ipsos Ambassiatores in praedicto loco facto, pleniùs continetur,
Testatur, quòd praefati Ambassiatores & Nuncii, per utramque dictarum Partium destinati, in vim Potestatis eis attributae, pro Conservatione Tranquilitatis & Pacis Regnorum praedictorum, ac etiam Dominiorum, Incolarum, & Subditorum eorumdem, APPUNCTUAVERUNT invicem ea quae sequuntur,
Et Primò, quòd dictum Appunctuamentum,
Nuper factum apud Lenlinguehem, die Mercurii vicesimâ septimâ Mensis Junii ultimò praeteriti, pro Incarceratis Liberandis, & Expensis Taxandis, dicto quinto die Mensis Septembris, ut praefertur, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo tertio supradicto, inter Reverendum in Christo Patrem, Dominum Henricum Episcopum Bathoniensem & Wellensem, ac, Honorabiles Dominos, Dominos Thomam Rampston Admirallum Angliae in partibus versus le West, Willielmum Heron Dominum de Say, Milites, &, Magistrum Nicholaum Rissereton utriusque Juris Professorem, pro parte Angliae, ex parte una, & Reverendum in Christo Patrem Dominum Johannem Episcopum Carnotensem, ac, Honorabiles Dominos, Dominos Johannem de Hangeston Dominum de Hen- guivilla, & Ancelmum de Longovillari Dominum de Engoudessent, Milites, Consiliarios, & Magistrum Johannem de Sanctis Cancellarium Ecclesiae Ambianensis, Secretarium, proparte Franciae, ex alterâ, Ambassiatores & Nuncois deputatos, de utriusque Partis consensu & assensu praedictorum Ambassiatorum, Nunciorum, ac Commissariorum modernorum praedictorum, ex eo praefertur quòd dicti Incarcerati utriusque Partis non poterant dictis Die & Locis ad haec assignatis tutè accedere,
Continuetur & prorogetur usque ad vicesimum diem Mensis Novemberis proximò futurum in eodem statu, cum omnibus Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus & Conexis; ita quòd, ipso vicesimo die Mensis Novembris proximò futuro, utraque Pars comparaeat pro hujusmodi Incarceratis Liberandis, & Expensis Taxandis, prout fuerit justum & consonum rationi.
Item, Ordinatum & Appunctuatum est, quòd Captores, Possessores, & Detemptores hujusmodi Incarceratorum, per utramque Partem in scriptis nominatoum, ac aliorum quorumcunque Inearceratorum etiam nominandorum, citabuntur ad comparendum dictâ vicesimâ die Mensis Novembris, Responsare super Expeditionem Incarceratorum, & super Taxationem Expensarum eorundem, juxta Tenorem dicti Appunctuamenti, facti apud Lenlinguehem, Anno Domini, Mense Junii, & Die supradictis.
In quorum omnium Testimonium, praefati Ambassiatores & Nuncii Franciae praesentem Indenturam propriis suis Manibus signaverunt, cum appositionibus Sigillorum cujustibet eorundem, Anno, Mense, & Die supradictis.
Lancelot.
Phe Dauxy.
A. Biaucoroy.
Sub Sigillis Commissariorum praedictorum, de cerâ rubrâ, pendentibus a caudis Pergamenae
.
Sept. 14. Power for William Beauchamp to receive into the K.'s grace or to punish Welsh rebels, his tenants. Hereford. Similar power for sir John Oldcastell, John ap Henry, and John Fairford, clerk. Devennok.
O. viii. 331. H. iv. p. i. 56.
De Potestate Recipiendi Wallicos ad Gratiam Regis.
An. 4. H. 4. Viag. 4. H. 4. m. 24.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Willielmo Beauchamp, Salutem.
Sciatis quòd Nos (de Fidelitate & Circumspectione vestris pleniùs confidentes) dedimus vobis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem Recipiendi ad Pacem & Gratiam nostras quoscumque Walicos Rebelles nostros, qui, ante praesentem Rebellionem suam, Tenentes vestri, tanquam ad Dominia vestra de Bergeveny & Eways Herard pertinentes, extiterunt, quos vobis juxta sanam Discretionem videritis recipiendos,
Aliosque Rebelles nostros, nuper Tenentes vestros hujusmodi, Debellandi, Capiendi, & Destruendi, ac secundum sua Demerita ad vestram Discretionem praedictam Justificandi,
Forisfacturis tamen Terrarum, Tenementorum, Bonorum, & Catallorum, tàm ipsorum qui ad Pacem & Gratiam nostram hujusmodi capti fuerint, quàm aliorum Praemissorum, nobis reservatis;
Promittentes Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros quicquid per vos Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Hereford. decimo quarto die Septembris.
Per ipsum Regem.
Rex, Dilectis sibi, Johanni Oldcastell Chivaler, Johanni ap Henry, & Johanni Fairford Clerico, Salutem.
Sciatis quòd Nos (de Fidelitate & Circumspectione vestris pleniùs confidentes) Dedimus vobis, & Duobus vestrûm, plenam, Tenore Praesentium, Potestatem, juxta vestram Discretionem, Recipiendi ad Gratiam & Pacem nostras quoscumque Wallicos Rebelles nostros, de Dominiis nostris de Brekenok, Buyllt, Cancresselly, Hay, Glynbough, & Dynas, Gratiam & Pacem illas petere volentes,
Ita semper quòd Arcus, Sagittas, Gladios, & omnia & singula alia Arma & Armaturas sua, tàm Invasiva, quàm Defensiva, vobis sursum reddant,
Et quòd Sacramenta Corporalia ibidem praestent quòd ipsi tanquam Fideles Ligeos nostros de caetero se habebunt, & contra Nos & Haeredes nostros non Rebellent, nec quicquam Mali Nobis vel Haeredibus nostris praedictis, aut Ligeis nostris, sive Ligeis Haeredum nostrorum praedictorum, facient quoquo modo;
Forisfacturâ tamen Terrarum, Tenementorum, Bonorum, & Catallorum suorum nobis reservatâ:
Promittentes Nos Ratum & Gratum habituros quicquid per vos, & Duos vestrûm, in hac parte Actum sive Gestum fuerit in Praemissis.
In cujus &c. quamdiu nobis placuerit duraturas.
Teste Rege apud Devennok, decimo quinto die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 23. Commission to Richard, bp. of Bangor, sir Henry Fitz Hugh, sir Ralph de Euere, and five others, to treat for truce with Scotland. Ravensdale.
O. viii. 332. H. iv. p. i. 57.
De Tractando cum Adversario Scotiae.
An. 4. H. 4. Scot. 4. H. 4. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Fidelitate, Circumspectione, Discretione, & Providentiâ, Venerabilis Patris, Ricardi Episcopi Bangorensis, ac, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Henrici Fitz Hugh, Radulphi de Euere, Thomae Colvile, Roberti Umfravill, & Johannis Mitford, Militum, & Magistri Alani Newerk Clerici, & Roberti Swynowe Armigeri, pleniùs confidentes,
Ipsos Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, Facimus, Deputamus, & Ordinamus pariter per Praesentes, ex certa Scientia & liberato Consilio, nostros veros & speciales Nuncios, Commissarios & Deputatos,
Dantes & Concedentes eisdem, Episcopo, Henrico, Radulpho, Thomae, Roberto, Johanni, Alano, & Roberto, nostram plenam Potestatem & speciale Mandatum ad Tractandum, Conveniendum, & Concordandum, Nomine nostro & Regni nostri, cum Adversario nostro Scotiae, seu quibuscumque Deputatis aut Commissariis suis, similium Statûs & Numeri, sufficientem Potestatem ab eodem Adversario nostro habentibus, apud Haudenstank, octavo die Mensis Octobris proximo post Datam Praesentium, cum Continuatione & Prorogatione Dierum sequentium & Locorum per eosdem faciendorum, super bonâ, verâ, & finali Pace, habendâ pro perpetuo, inter nos & Regnum nostrum, ac Subditos & Confoederatos nostros, ex parte una, & dictum Adversarium nostrum, & Regnum Scotiae, ac Subditos & Confoederatos suos, ex parte altera,
Vel super Treugis, generalibus aut particularibus, capiendis & firmandis, tàm per Terram, quàm per Mare, certo tempore, inter ipsos Concordando, fideliter duraturis,
Necnon ad omnes Terminos, Clausulas & Obscuritates quascumque, qui sunt, videntur, opinantur, vel reputantur, a quibuscumque etiam Treugis olim captis apud Haudenstank inter, Serenissimos Principes & Dominos, Dominos Johannem, bonae memoriae, tunc Aquitaniae & Lancastriae, ex parte Domini Ricardi tunc Regis Angliae Praedecessoris nostri, & David de Rothesay, ex parte dicti Adversarii nostri Scotiae, Duces, aliosque Commissarios eis hinc indè adjunctos, ad bonum, justum, legitimum, & securum Intellectum Interpretandum, & Declarandum, ita quòd, ex Deceptationibus & Anfractibus eorumdem, Occasio Dubitationum & Discordiarum, inter Nos & praefatum Adversarium nostrum & praedicta Regna, de caetero auferatur,
Ac eitam ad Tractandum de Reparationibus, & ad Reparandum repararive faciendum pro nostra, Reparationesque ab adversâ parte Audiendum, Petendum, & Recipiendum eorum, si quae fuerint hinc indè Attemptata, & vicesimo die Julii ultimo praeterito, usque ad dictum octavum diem Octobris.
Necnon ad omnia alia & singula Tractandum, Faciendum, & Concordandum, quae circa Praemissa seu quodlibet Praemissorum aut eorum Expeditionem necessaria fuerint vel oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale,
Ratum, Gratum, & Firmum habituri quicquid dicti Commissarii nostri Nomine nostro fecerint in Praemissis, aut aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Manerium de Ravenesdale, vicesimo tertio die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 27. Commission to Henry prince of Wales to treat with the men of the county of Chester for the payment of a fine in lieu of the forfeiture of their goods for their share in the rebellion. Westm.
O. viii. 333. H. iv. p. i. 57.
De Tractando cum Gentibus Comitatus Cestriae.
An. 4. H. 4. Pat. 4. H. 4. p. 2. m. 7.
Rex, Carissimo Filio suo, Henrico Principi Walliae, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper, in quodam Appunctuamento sive Tractatu,
Inter Deputatos vestros & Gentes Comitatûs Cestriae, praetextu Commissionis nostrae vobis in hac parte directae, habito de quodam Fine,
Per easdem Gentes, pro Gratia & Pardonatione Forisfacturae Terrarum, Tenementorum, Bonorum, & Catallorum suorum, Nobis, occasione Rebellionis suae, jam tardè forisfactorum, habendis, Nobis oblato,
Personae, ac Feoda, Officia in Feodo, Annuitates, Bona, & Catalla subscripta excepta fuissent (videlicet)
Richardus de Wenyngton Chivaler, Adam Bostok, Johannes Donn de Utkyngton, Johannes Kyngesley, Thomas Holford, Johannes de Legh de Bothus, Richardus Chalmesley, Robertus Lestewyche, Johannes de Wenyngton, David de Nonylay, Robertus Goldsmyth de Cestria, Thomas Spark de Cestria, Rogerus de Venables Parsona Ecclesiae de Rousthorne, Rogerus Davenport Parsona Ecclesiae de Rousthorne, Rogerus Davenport Parsona Ecclesiae de Hawardyn, Johannes de Kyngesley Parsona Ecclesiae de Pulforde, Williemus de Clocton Parsona Ecclesiae de Dodleston, Parsona Ecclesiae de Hauley, & Willielmus de Legh quondam Parsona Ecclesiae de Davenham,
Ac omnes aliae Personae Ecclesiasticae, quae contra Nos, in Bello nuper juxta Salopiam commisso, Armatae, seu de assensu dictae Rebellionis contra Personam nostram Regiam extiterunt,
Necnon omnes & singuli qui in dicto Bello Interfecti fuerunt, & qui per Laesionem, ibidem habitam, sive Judicium postea Mortui & Intersecti exislunt,
Et omnes & singuli Bellum illud Causantes,
Omnesque & singulae Gentes Villae Cestriae, quae ad idem Bellum praesentes seu de Conivâ Henrici de Percy Defuncti extiterunt,
Ac etiam Forisfactura Feodorum & Officiorum in Feodo sive Annuitates ad Terminum Vitae omnium illorum, qui contra dictam Personam nostram & eorum Ligeantiam ad Bellum praedictum Praesentes fuerunt,
Necnon omnia & singula Bona & Catalla infra Comitatum praedictum exlistentia, quae non sunt propria Bona seu Catalla alicujus Personae ejusdem Comitatûs, set infra Comitatu illum, per diversas Gentes Partriarum & aliorum Comitatuum adjacentium, quae Proditioni contra Nos per praefatum Henricum perperatae Adhaerentes & Consentientes fuerunt, adducta & cariata extiterunt,
Nos (de Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ vestris pleniùs confidentes) Assignavimus vos ad Tractandum per vos & Deputatos vestros sufficientes cum Personis praedictis sic exceptis,
Ac etiam cum illis, quarum Feoda, Officia, Annuitates, Bona seu Catalla similiter excipiuntur, ac Executoribus Testamentorum & Haeredibus dictarum Personarum defunctarum, & earum singulis, pro rationabili & competenti Fine, per ipsos, pro Pardonatione forisfacturae Terrarum, Tenementorum, Bonorum & Catallorum suorum habenda, juxta sanam discretionem vestram, aut Deputatorum vestrorum praedictorum, faciendo, & ad opus nostrum certis Terminis solvendo,
Et nobis indè distinctè & apertè Certificandum, ut Nos, indè pleniùs certiorati, ulterius in hac parte facere valeamus quod pro Tranquillitate & pacificâ Gubernatione Ligeorum nostrorum Comitatûs praedicti, & Commodo nostro fore viderimus faciendum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Ligeis nostris Comitatûs praedicti, ac aliis quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, & Deputatis vestris praedictis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Septembris.