Rymer's Foedera with Syllabus
October-December 1405

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

420-426

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: October-December 1405', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 420-426. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115150 Date accessed: 17 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

October–December 1405

Syllabus EntryFoedera Text
Oct. 4. The K. orders sir William Stanley, his lieutenant in the Isle of Man, to deliver the island, &c. to sir John Stanley. [ .]
O. viii. 419. H. iv. p. i. 90.
De Insula Manniae concessa.
An. 7. H. 4. Claus. 7. H. 4. m. 42.
Rex, dilecto & fideli suo, Willielmo Stanley Chivaler, vel ejus Locumtenenti in Insula de Man, Salutem.
Licet nuper, per Literas nostras Patentes, commiserimus vobis, ac, dilecto & fideli nostro, Johanni Stanley Chivaler, Insulam, Castrum, Pelam, & Dominium de Man, ac omnia Insulas & Dominia eidem Insulae de Man pertinentia, unà cum Regaliis, Regalitatibus, Franchesiis, & Libertatibus, ac omnibus aliis Proficuis & Commoditatibus, in dictis Literis nostris specificatis, ad opus nostrum salvò & securè, quamdiu nobis placuerit, Custodienda,
Quia tamen postmodùm, per alias Literas nostras Patentes, de Gratia nostra speciali, Concessimus eidem Johanni Insulam, Castrum, Pelam, & Dominium praedicta, ac omnia Insulas & Dominia eidem Insulae de Man pertinentia, unà cum Regaliis, Regalitatibus, Franchesiis, & Libertatibus, ac omnibus aliis Proficuis & Commoditatibus, eisdem Insulae, Castro, Pelae, & Dominio qualitercumque spectantibus sive pertinentibus, Habenda pro Termino Vitae suae, prout in dictis ultimis Literis nostris, eidem Johanni factis, pleniùs continetur,
Vobis, sub Fide & Ligeantia vestris, districtiùs quo possumus, Injungimus & Mandamus quòd eidem Johanni, aut ejus in hac parte Attornato, Insulam, Castrum, Pelam, & Dominium praedicta, ac Insulas & Dominia, eidem Insulae de Man pertinentia, unà cum Regaliis, Regalitatibus, Franchesiis, & Libertatibus, ac omnibus aliis Proficuis & Commoditatibus praedictis, liberetis, & ipsum illa habere permittatis, juxta Tenorem dictarum ultimarum Literarum nostrarum, sibi sic indè confectarum; vos indè, contra Tenorem earumdem, nullatenus intromittentes;
Volumus enim vos indè erga Nos exonerari.
Teste Rege apud Quarto die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 6. Safe conduct for Golestan Penallum, ambassador from Genoa. Worcester.
O. viii. 420. H. iv. p. i. 90.
Pro Ambassiatore Januae.
An. 7. H. 4. Claus. 7. H. 4. m. 17.
Rex, per Literas suas Patentes, per dimidium Annum duraturas, ad Supplicationem Mercatorum de Janua, in Civitate Regis Londoniae commorantium, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Nobilem Virum, Golestanum Penallum, Ambassatorem pro Comunitate Januae, in eisdem partibus existentem, in Regnum Regis Angliae, cum Viginti & sex Hominibus in Comitiva sua, ac Equis, Bonis, & Hernesiis suis quibuscumque, se divertendo, & in eodem Regno Regis morando, perhendinando, & exindè ad partes proprias, tàm per Terram, quàm per Mare, redeundo,
Proviso semper quòd praedictus Golestanus, vel aliquis praedictorum Viginti & sex Hominum, de Comitiva sua praedicta, quicquam, per se, vel per aliquem alium, quod in Regis, aut Regni sui Angliae, seu Ligeorum suorum Praejudicium cedere valeat, non attemptet, seu attemptari faciat quovis modo.
Teste Rege apud Wygorn. sexto die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 6. Safe conduct for John Menzer of Scotland going from Scotland to Calais to ransom certain Scots. Worcester.
O. viii. 420. H. iv. p. i. 90.
De Gentibus Scotiae supra Mare captis.
An. 7. H. 4. Scot. 7. H. 4. m. 3.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Pentecostes, proximò futurum, duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem Menzer de Scotia, ac Octo Homines de Comitiva sua Gentiles & alios, extra Regnum Scotiae in Regnum Regis Angliae usque Villam suam Dovorriae, & deindè per Mare ad Vilam Regis Calesii, cum Equis, Auro, Argento, Moneta, Jocalibus, Manticis, Hernesiis, & omnibus aliis Bonis suis Legalibus ad Financias certarum Gentium Scotiae, nuper supra Mare per Ligeos Regis Soldarios Calesii captarum, solvendum, se divertendo, & exindè &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Civitatem suam Wygorn. sexto die Octobris.
Per Billam de Privato Sigillo.
Nov. 3. Safe conduct for William Doglas, lord of Drunlanryk in Scotland, and sir Thomas de Murre, coming to perform feats of arms in England. Dunstable.
O. viii. 421. H. iv. p. i. 91.
De Salvis Conductubus.
An. 7. H. 4. Pat. 7. H. 4. p. 1. m. 29.
Rex &c. Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Willielmum Doglas Dominum de Drunlangryk de Scotia in Regnum nostrum Angliae, tàm per Villas Firmatas, quàm alibi, per Terram vel per Mare, cum Viginti & Quatuor Personis Equitibus in Comitiva sua, ad diversa Facta Armorum cum certo Ligeo nostro faciendum veniendo, ibidem morando, & exindè ad propria redeundo, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c. usque primum diem Martii proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Dunstable, Tertio die Novembris.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas habet Thomas de Murre Chivaler de Scotia, pro se & Duodecim Personis Equitibus.
Per ipsum Regem.
Nov. 16. The K. exempts Bartholomew lord de Bourgchier from attending councils or holding the office of justice of the peace and other offices. Westm.
O. viii. 421. H. iv. p. i. 91.
De Libertate concessa.
An. 7. H. 4. Ibid. m. 34.
Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, concessimus pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Dilecto & Fideli nostro, Bartholomaeo Domino de Bourgchier quòd ipse, ad totam Vitam suam, hanc habeat Libertatem; videlicet,
Quòd non teneatur venire ad Concilia nostra vel Haeredum nostrorum convocanda, praetextu alicujus Brevis, waranti, seu Mandati nostri, vel Haeredum nostrorum, sub aliquo Sigillorum nostrorum vel Haeredum nostrorum, eidem Bartholomaeo dirigendorum,
Et quòd non artetur vel compellatur ad veniendum ad Concilia hujusmodi, ex Causis vel Occasionibus quibuscumque, licet tangant Nos vel Haeredes nostros, set de adventu suo ad hujusmodi Concilia sit excusatus, quietus, & penitùs exoneratus,
Et quòd non teneatur, artetur, nec astringatur proficisci vel laborare nobiscum, aut cum Haeredibus nostris, seu in Comitiva aliorum in Servitio nostro, per Assignationem aut Mandatum nostrum vel Haeredum nostrorum, ad partes Walliae, Scotiae, vel supra Mare, seu Costeras ejusdem, infra Regnum nostrum Angliae, sive extra, vel ad aliquas partes Exteras de Guerra vel de Pace,
Et quòd non fiat Justiciarius Pacis Laboratorum vel Artificum, nec Collector, Assessor, Taxator, nec Contrarotulator Decimarum, Quintarumdecimarum, Taxarum, Tallagiorum, Subsidiorum, Auxiliorum, Quotarum, vel Impositionum quorumcumque nobis concessorum, seu Nobis vel Haeredibus nostris concedendorum,
Nec quòd fiat Arraiator, Triator, Supervisor, vel Ductor Hominum ad Arma, Hobelariorum, Sagittariorum, nec aliarum Personarum Defensabilium,
Neque Justiciarius, Commissionarius, Officiarius, seu Minister noster, vel Haeredum nostrorum, quicumque contra voluntatem suam;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Bartholomaeum, contra hanc Concessionem nostram, non molestetis in aliquo seu gravetis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 30. The K. grants to his brother the bp. of Winchester and to his mother the countess of Hereford goods to the value of 100 marks, late the property of the earl marshal, and also his goods in the custody of sir John Cornewaille. Westm.
O. viii. 422. H. iv. p. i. 91.
Pro Episcopo Wyntoniensi & Comitissa Herefordiae.
An. 7. H. 4. Pat. 7. H. 4. p. 1. m. 28.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd (de Gratia nostra speciali) Concessimus, carissimo Fratri nostro, Episcopo Wyntoniensi, ac, carissimae Matri nostrae, Comitissae de Herefordia, Bona & Catalla, ad Valentiam Centum Marcarum, quae fuerunt Thomae nuper Comitis Marescalli, in quibuscumque Manibus vel Custodia fuerint inventa,
Et ulterius, de uberiori Gratia nostra, concessimus eisdem, Episcopo & Comitissae, omnia Bona & Catalla quae fuerunt praedicti nuper Comitis, in Manibus seu Custodia Johannis Cornewalle Chivaler existentia,
Habenda eisdem, Episcopo & Comitissea, unà cum Superplusagio certorum Vasorum, quae fuerunt ejusdem nuper Comitis, & pro Centum Marcis posita in Plegiagium in Londonia,
Quod quidem Superplusagium ad Quadraginta Marcas se extendit, ut dicitur,
Ad Solutionem & Satisfactionem diversis Creditoribus ipsius nuper Comitis, pro diversis Debitis suis, juxta sanas Discretiones suas, in Exonerationem Animae praefati nuper Comitis, faciendam.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 3. Confirmation of the remission by Eleanor Q. of England of the rent due from the town of Wyttle, dated Windsor, 3 Jan. 1272. Westm.
O. viii. 422. H. iv. p. i. 91.
De Confirmatione.
An. 7. H. 4. Ibid. m. 29.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes Dominae Alianorae, quondam Reginae Angliae, factas in haec verba,
A. Dei Gratiâ, Regina Angliae, Domina Hiberniae, & Ducissa Aquitnniae, Probis Hominibus, Custumariis suis de Wyttle, Salutem.
Audivimus, ex relatu quorumdam Fidelium nostrorum, quòd, bonae memoriae, Dominus Petrus de Sabaudia, Avunculus noster, aliquando Dominus Honoris Aquilae, per quosdam Familiares suos ad hoc inductus, pro quodam Contemptu vestro contra Fidelitatem, sibi factam & debitam, Redditum quorumdam Tenementorum vestrorum Animo iracundo accrevit, ad maximum necnon & intollerabile Dampnum vestrûm sive vobis in Tenementis praedictis Succedentium, dummodo Operae, Consuetudines, & Servitia, unà cum Tallagiis, de Tenementis vestris debitis, a vobis exigantur,
Intelligentes utique quòd pium est, & Deo valdè placabile, ea, quae per irracundiam introducuntur, ad alicujus Statûs Depressionem, misericorditer remittere,
Nos Incrementum Redditûs praedicti, cum Arreragiis, pro Salute Animarum, celebris memoriae, Domini H. Regis Domini nostri, & dicti Domini Petri, vobis Remittimus Imperpetuum,
Ita, videlicet, quòd exnunc Antiquum Redditum, Operas etiam, Consuetudines, & Servitia, quae de Tenementis praedictis, unà cum Tallaigiis, hactenus fieri consueverunt, de caetero Nobis & Haeredibus nostris animo fiant liberali,
Et quòd vos, Animae dicti Domini Petri omnimodum Rancorem, Gravamina etiam, vobis per ipsum & suos illata, contra Justitiam, si quae fuerint, cordibus remittentes devotis, singulis Annis aliquod Memoriale divini Obsequii, ad Honorem Dei & gloriosae Virginis Mariae, in Ecclesia de Wyttle, pro Animabus praefati Domini H. Regis Domini nostri, & Avunculi nostri praedicti, devotè fieri faciatis IMPERPETUUM.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Dat. apud Wyndesore, iij die Januarii, Anno Domini Milesimo, Ducentesimo, Septuagesimo secundo.
Nos autem, Literas praedictas, ac omnia & singula in eisdem Literis contenta, Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, & dilectis nobis nunc Probis Hominibus de Wyttle & eorum Successoribus confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio die Decembris.
Pro Decem Solidis solutis in Hanaperio.
Dec. 6. Ivo Zouche, archdeacon of Huntingdon, John Welbourne, archdeacon of Ely, Robert Branch, canon of S. Martin's le Grand, London, and Dennis Lopham, are appointed additional judges of appeal in the matter of the ransom of the count of Denia. Westm.
O. viii. 423. H. iv. p. i. 91.
De Associatione in Appellatione super Hostagiamento Comitis de Denia.
An. 7. H. 4. Pat. 7. H. 4. p. 1. m. 25.
Rex, dilectis sibi, Magistro Ivoni Zouche Archidiacono Huntyngdoniensi, Magistro Johanni Welbourne Archidiacono Eliensi, Magistro Roberto Braunch Canonico liberae Capellae Sancti Martini Magni Londoniae, & Magistro Dionisio Lopham, Clericis, Salutem.
Cùm Henricus, nuper Comes Northumbriae & constabularius Angliae, in quadam praetensa causa injustae Occupationis & Detentionis praetensae cujusdam Alphonsii, Hostagii pro quodam Comite de Denia, Regni Arragoniae, nuper Prisonario & Captivo, ut praetendebatur, Roberti Hauley Armigeri defuncti, ipsiusque Hostagii Custodis, necnon certarum Pecuniae Summarum pro Financia seu Redemptione Corporis ipsius Comitis, ratione Captivitatis suae, ut asseritur, debitarum, cum omnibus suis Dependentiis,
Quae primò coram Constabulario & Marescallo Angliae in Curia Militari, inter Johannem Hoton Cessionarium praetensum Matildis Haweley, Sororis & Haeredis unicae, ut asseritur, praefati Roberti, ab intestato defuncti praetensae, in rem suam propriam, ut asseritur, in hac parte constitutum, partem Actricem, ex parte una, & Johannem Shakell Armigerum Partem Ream praetensam, ex parte altera,
Ac deindè inter praefatum Johannem Hoton Cessionarium praetensum Partem Actricem ex parte una, & Thomam Stokes Armigerum, Executorem Testamenti praedicti Johannis Shakeli, socii ipsius Roberti in quibuscumque adquisitis, per eundem Robertum in Armis, & praesertim Socii ejusdem Roberti in Redemptione sive Finantia praedicti Comitis, in Bello de Nazers, sub Vexillo & Potestate Edwardi nuper Principis Walliae in dicto Bello Principalis Capitanei, capti, Partem Ream praetensam ex altera,
Vertebatur,
Perperam procedens, & parti dicti Johannis Hoton in causa memorata plus debito favens, sententiam pro parte dicti Johannis Hoton Cessionarii praetensi, & contra praefatum Thomam Executorem, ac Johannem Wroth Militem, Plegium praetensum dicti Johannis Shakell, in Causa memorata tulisset diffinitivam, iniquam, invalidam, sive nullam,
Necnon eosdem Thomam & Johannem Wroth in Expensis, per partem dicti Johannis Hoton in causa memorata factis, parti dicti Johannis Hoton solvendis, injustè condempnâsset,
Ac sententiam illam per Radulphum Comitem Westmerlandiae, Marescallum Angliae, aut ipsius Marescalli Locumtenentem, Executioni fore demandandam decrevisset & mandâsset minus justè, in ipsorum Thomae & Johannis Wroth Dampnum non modicum & gravamen,
A qua quidem sententia, Expensarumque Condempnatione, ac caeteris gravaminibus praetensis per partem dictorum Thomae & Johannis Wroth, ad Nos & nostram audientiam legitimè fuisset appellatum,
Ac, ad cognoscendum & procedendum in Causa Appellationis hujusmodi & Negotio in hac parte principali, Venerabilibus Patribus, Waltero Dunolm. Johanni Hereford, & Ricardo Bangoren. Episcopis, ac, Dilectis & Fidelibus nostris, Thomae de Erpyngham, & Johanni Cheyne, Militibus, necnon, Magistris, Johanni Percu, Ricardo Holme, Legum Doctoribus, ac Johanni Frome, Johanni Curson, Ricardo Wityngdon, Hugoni Barentyn, Johanni Hopcron, Johanni Cokkyng, & Roberto Thorley, Armigeris, commisissemus Vices nostras,
Dicti verò Episcopus Herefordensis & Johannes Cheyne, onus commissionis nostrae praedictae in se admittentes, & in dicta Causa procedentes, Causae cognitione & Juris ordine, in ea parte de jure requisitis, minimè observatis, etiam absque causa rationabili seu legitima quacumque decrevissent & declarâssent Appellationem hujusmodi, per partem dictorum Thomae & Johannis Wroth ad nos interjectam, fuisse & esse desertam, ac ipsos Thomam & Johannem Wroth in Expensis, per partem dicti Johannis Hoton in hac parte factis, parti ejusdem Johannis Hoton solvendis, condempnâssent minus justè, ut dicebatur, in ipsorum Thomae & Johannis Wroth Dampnum non modicum & Gravamen,
A quibus quidem Decreto, Pronunciatione, & Expensarum Condempnatione per partem praedictorum Thomae & Johannis Wroth ad Nos & nostram audientiam fuisset appellatum,
Ac Nos, primo die Februarii, Anno Regni nostri Quinto, ad Supplicationem praedictorum Thomae & Johannis Wroth, Venerabilibus Patribus, Henrico Bathon. & Wellen. & Ricardo Bangoren. Episcopis, ac, dilectis & Fidelibus nostris, Hugoni Waterton, & Hugoni Luterell, Militibus, ac Magistris, Johanni Kyngton, Willielmo Rocombe, Simoni Neylond, & Roberto Witton, Clericis, & Willielmo Walderne, & Thomae Colrede, Armigeris, necnon, Venerabili Patri, Johanni Roffen. Episcopo, Magistris, Thomae Stowe Decano Ecclesiae Londoniae, & Stephano Honden, Clericis, ac Thomae Thornburgh, Armigero, jam defunctis, ut dicitur, Tresdecim, Duodecim, Undecim, Decem, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus eorum (quorum aliquis praedictorum Episcoporum, Thomae Stowe, Johannis Kyngton, Willielmi Rocombe, Simonis, Stephani, & Roberti Witton esset unus) Commiserimus vices nostras, & plenam Potestatem, ac Mandatum speciale, ad Audiendum, cognoscendum, & Procedendum in Causa Appellationis hujusmodi, necnon in Causa sive Negotio in hac parte Principali, prout dictaverit ordo Juris,
Ipsamque, cum suis emergentibus, dependentibus, incidentibus, & Connexis quibuscumque, secundum Juris exigentiam, Discutiendum, & debito Fide Terminandum,
Ac etiam ad Testes quoscumque per utramque Partium praedictarum, in dicta Causa Appellationis sive negotio Principali, coram eis Tresdecim &c. quorum &c. esset unus, judicialiter producendos, si se dolo vel fraude, odio aut favore, seu aliàs injustè subtraxerint, Veritati Testimonium perhibere, cum Poenae & Multae alteriusque temporalis Cohertionis cujuslibet Potestate, compellendum, prout in Literis nostris Patentibus, indè confectis, pleniùs continetur,
Nos, certis de causis, nos moventibus Associamus vos praefatis Bathoniensi & Wellensi, ac Bangorensi, Episcopis, Hugoni, Johanni Kynton, Willielmo Rocombe, Simoni, Roberto Witton, Willielmo Walderne, & Thomae Colrede ad audiendum, Cognoscendum, & Procedendum in Causa Appellationis hujusmodi, necnon in Causa sive Negotio in hac parte Principali, prout dictaverit ordo Juris,
Ipsamque, cum suis Emergentibus, Dependentibus, Incidentibus, & Connexis quibuscumque, unà cum praefatis Bathon. & Wellen. ac Bangoren. Episcopis, Hugone, Hugone, Johanne Kyngton, Willielmo Rocombe, Simone, Roberto Witton, Willielmo Walderne, & Thoma Colrede, Secundum Juris Exigentiam Discutiendum, & debito Fine Terminandum,
Ac etiam ad Testes quoscumque, per utramque Partium praedictarum in dicta Causa Appellationis sive Negotio Principali coram vobis, ac praefatis Bathon. & Wellen. ac Bangoren. Episcopis, Hugone, Hugone, Johanne Kyngton, Willielmo Rocombe, Simone, Roberto Witton, Willielmo Walderne, & Thoma Colrede, judicialiter producendos, si se dolo vel fraude, odio aut favore, seu aliàs injustè subtraxerint, Veritati Testimonium perhibere, cum Poenae & Multae alteriúsque temporalis Cohertionis cujuslibet potestate, Compellendum,
Et ideò Vobis Mandamus quòd circa Praemissa omnia & singula, unà cum praefatis Bathon. & Wellen. ac Bangoren. Episcopis, Hugone, Hugone, Johanne Kyngton, Willielmo Rocombe, Simone, Roberto Witton, Willielmo, & Thoma Colrede, diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta,
Mandavimus enim eisdem Bathon. & Wellen. ac Bangoren. Episcopis, Hugoni, Hugoni, Johanni Kyngton, Willielmo Rocombe, Simoni, Roberto Witton, Willielmo Walderne, & Thomae Colrede, quòd vos ad hoc in Socios admittant, sicut praedictum est.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vj die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 8. The K. declares that he has not given or promised any annuity to Peter Hicke, archdeacon of Roschild [Roskildensis], for negotiating the marriage between his daughter and the K. of Denmark. Westm.
O. viii. 425. H. iv. p. i. 92.
Super Matrimonio Filiae Regis cum Erico Rege Daciae.
An. 7. H. 4. Franc. 7. H. 4. m. 15.
Rex Universis & singulis Regibus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, ac aliis quibuscumque (cujuscumque Statûs vel Praeeminentiae fuerint) ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem cum sincerae dilectionis affectu.
Quorumdam Relatibus nostris est auribus intimatum qualiter nonnulli, Pacis & Concordiae Aemuli,
Non Dei set Iniquitatis Filii, ac eorum Patris, incentoris Mendacii, qui inter Unitatis Filios Jurgiorum Zizannia innititur continuè seminare, vestigia sectantes,
Machinantes ac pro viribus, licet falsò & subdolè, Honestatem, Statum, & Famam, Nobilis viri, Magistri Petri Hicke, Archidiaconi Roskildenfis,
In Ambassiatam per, Illustrem Principem, & Filium nostrum Carissimum, Regem Norwegiae, Daciae, & Sueciae, penes personam nostram, contemplatione & praetextu Matrimonii, inter ipsum Principem & Filium nostrum Carissimum, ac praedilectam Filiam nostram, ejus jam Conjugem & Consortem, Contrahendi, nuperimè directi,
Diminuere cupientes & denigrare,
Ad aures quarumdam Nobilium Personarum, tanquam invidiae Facibus Succensi, susurratoriè deduxerunt, quòd praefatus Magister Petrus de Nobis quendam Annuum Censum, pro Termino Vitae suae, ad Finem quòd Matrimonium hujusmodi debitum sortiri posset effectum, percipere debuisset,
Et quia Deo gratum ac Nobis meritorium indubiè reputamus Veritati in omnibus, & saltem in hiis quorum notitiam lucidè optinemus, Testimonium perhibere,
Universitati vestrae, ac vestrûm cuilibet Innotescimus, Declaramus, & Patefacimus per Praesentes, quòd praedictus Magister Petrus de Nobis, aut de aliquo alio, Nomine nostro, aliquem hujusmodi Censum vel Annuitatem, Praemissorum intuitu, seu aliâ Causâ quacumque, nunquam petiit seu habuit,
Nec Nos, seu quivis alius nomine nostro, eidem Magistro Petro aliquem talem Annuum Censum promisimus seu contulimus, aut conferre pepigimus, seu dabimus ullo modo.
Quódque praefatus Magister Petrus in Negotio praelibato, ac universis aliis & singulis, Ambassiatam suam hujusmodi concernentibus, Statum, Famam, Gradum, & Honestatem suos, ab omni Corruptionis Macula illaesos, prout Nobis innotuit, summo opere conservabat, sic quòd a cunctis, sani Judicii, & non doli capacibus, ex condigno Actionis & Laboris sui merito, Laudibus extolli meruit & altiùs commendari.
In cujus rei testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus consignari.
Datum in Palatio nostro Westmonasterii, viij die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 27. The K. of England informs John K. of Portugal that he is willing to be included in the truce with the K. of Castile. Eltham.
O. viii. 425. H. iv. p. i. 92.
Ad Regem Portugaliae.
An. 7. H. 4. Ibid.
Serenissimo ac amantissimo in Christo Principi Johanni Dei gratiâ, Portugaliae & Algarbii Regi, Fratri nostro Carissimo, Henricus, eadem gratia, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Salutem in eo qui est omnium vera salus, ac Fraternae dilectionis continuum incrementum.
Vestrae Serenitatis Literas, Nobis per Johannem Gomecii de Silva, Militem & Vexilliferum vestrum, ac etiam per Martinum de Sensu, Legum Doctorem, dilectum Servitorem vestrum, ejusdem Serenitatis honorabiles Ambaxiatores & Nuncios, praesentatas, unà cum certis Articulis, per se in scriptis redactis, Fraternâ dilectione recipimus, & eorumdem Continentiam & quae dicti Nuncii, per viam commissae sibi Credentiae, retulerunt, pleno collegimus intellectu,
Inter caetera namque ad nostram notitiam, ex ipsorum Nunciorum relatione & intimatione, ac dictorum Articulorum inspectione, pervenit qualiter, inter Vos & Regem Castellae, quem vestrum nominatis Adversarium, Treugas generales, per Terram & Mare, a Festo beati Michaelis, jam praeterito, usque ad Mensem Martii, etiam praete- ritum, & indè ad Decem Annos completos ac integros duraturas, fieri & firmari fecistis,
In quibus Nos, ut Fratrem vestrum & vobis Alligatum, fecistis situari, apponi, & includi, ac etiam specialiter comprehendi,
Per quod fidâ mente percepimus quòd vestrae Fraternalis Dilectionis integritas penes Nos & Terram nostram exuberat habundanter, & Alligantiae Debitum, quam cum nostro habuistis Praedecessore, fideliter exsolvere se ostendit,
Et quoniam de Intentione nostra super isto, inter alia, ad praesens cupitis effici certiores (videlicet) an illas Treugas tenere, & in eis includi, vel eas repudiare vellimus,
Vestrae Amantissimae Fraternitati pro tantae Dilectionis & Fidelitatis Indicio referentes plenitudinem Gratiarum, Carissimae Fraternitati vestrae, ac omnibus hoc Scire affectantibus, per Praesentes significamus quòd placet Nobis jam dictas admittere Treugas pro tempore, quo inter Vos & praefatum Regem Castellae Adversarium vestrum, ut praefertur, captae fuerunt durabunt, & nostrae intentionis est eis velle gaudere, & in eis omnimodè includi.
Serenissime Princeps Fraterque Carissime, vobis ad Vota succedant dies prosperi & longaevi.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fecimus, nostrique Nominis appositione roboravimus, & Sigilli nostri Magni appositione muniri mandavimus,
Dat. in Manerio nostro de Eltham, sub Magni Sigilli nostri testimonio, vicesimo septimo die Decembris, Anno ab Incarnatione Domini, secundum Cursum & Stilum Ecclesiae Anglicanae, Millesimo Quadringentesimo quinto, & Regnorum nostrorum Anno Septimo.
Per ipsum Regem.