Rymer's Foedera with Syllabus
July-December 1406

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

444-464

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1406', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 444-464. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115153 Date accessed: 24 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

July–December 1406

Syllabus EntryFoedera Text
July 3. Commission to sir Richard de Ashton, lieutenant of Calais, and six others, to treat with the ambassadors of John duke of Burgundy, count of Flanders, concerning a continuance of peace, if the truce with France should be broken. Westm.
O. viii. 443. H. iv. p. i. 99.
De Conventionibus Flandriae.
An. 7. H. 4. Franc. 7. H. 4. m. 4.
Rex, Universis & Singulis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes Impedimentum Comunis Mercandisiae inter Regnum nostrum Angliae ac Patriam & Comitatum Flandriae (quae etiam toti Christianitati Incrementum ac Commodum non modicum solebat afferre) necnon Adversitates diversas, & praesertim Sanguinis Christiani effusionem, ac alia Pericula, non faciliter numerabilia, verisimiliter evenire, nisi Injuriae, una cum Dampnis illatis, ultro citroque fuerint Reformatae,
Ad Honorem Dei Omnipotentis, necnon ad Incrementum Comunis Mercandisiae, ac ad utilitatem Christianorum totius Republicae,
De fidelitate, circumspectione, & industria, Fidelium & Dilectorum nostrorum, Richardi de Ashton Militis, Locumtenentis nostrae Villae Calesii, Thomae Swynford, Willielmi Hoo Militum, Magistri Johannis Cateryk Thesaurarii Ecclesiae Cathedralis Lincolniae, Johannis Urban, Perini de Loharenk, & Richardi Oldyngton, Armigerorum, plenius confidentes,
Ad Conveniendum cum Ambassiatoribus & Nunciis, pro parte, Carissimi Consanguinei nostri, Johannis Ducis Burgundiae, Comitis Flandriae, quibuscumque, seu etiam cujuscumque alterius in praedicto Comitatu suâ Praetendentis Interesse, ad hoc sufficientem Potestatem habentibus,
Ac ad Audiendum ipsorum Voluntatem & Beneplacitum super quibuscumque Materiis, Statum, Tranquillitatem, ac Quietem, etiam & per Terram, & per Mare, tàm Regni nostri Angliae, & aliorum Dominiorum nostrorum, quàm dictae Patriae seu Comitatùs Flandriae praedictorum, concernentibus,
Etiam si Treugae inter Nos & Regnum nostrum Angliae, ac Adversarium nostrum Franciae essent Infractae, seu (quod absit) Guerrae exortae,
In nostra Villa Calesii, seu alibi, pro Bono Pacis, in Loco, utrique Parti indifferenti, de consensu Partium assignando,
Necnon ad Tractandum, Continuandum, & Prosequendum conjunctim, & divisim, de & super eisdem Materiis, & super aliis, Reparationem Attemptatorum, ac Liberationem Incarceratorum utriusque Partis quorumcumque, concernentibus,
Ac etiam de & super assecuratione ac Renovatione Treugarum, inter Angliam & Franciam abolim captarum,
Necnon qualiter Cursus Comunis Mercandisiae securè, tàm per Terram, quàm per Mare, inter dictas Partes poterit ordinari & conservari,
Ac etiam super Attemptatis hincinde reformandis, eaque Petendum, requirendum, ac realiter & cum effectu Optinendum,
Insuperque super Querelis & Conquestionibus, per Partes ultro citroque propositis & proponendis, Examinandum, Discutiendum, & Judicandum, eaque Diffiniendum, cum suis Emergentibus, dependentibus, & connexis, etiam summariaè, simpliciter, & de plano, sine Strepitu & figura Judicii, etiam Terminis legalibus & consuetis non servatis, seu aliàs de consensu utriusque Partis Ambassiatorum abreviatis, solâ Facti veritate inspectâ,
Ac etiam ad Petendum, Optinendum, & Recipiendum, per Terram, & per Mare, salvos Conductus ab eisdem pro Ambassiatoribus & Commissariis nostris, & aliis ad associandum eos deputandis, etiam pro ipsorum Hernesiis, Auro & Argento, ac aliis quibuscumque qui ex praemissa Causa convenient,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, Faciendum, Excercendum, & Expendiendum,
Ipsos, Richardum, Thomam, Willielmu, Johannem, Johannem, Perinum, & Richardum, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tres & Duos eorum, nostros veros & legitimos, ac indubitatos Ambassiatores, Commissarios, Negotiorum nostrorum Gestores, Procuratoresque, & Nuncios speciales, Facimus, Ordinamus, Creamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros Quicquid per eosdem Ambassiatores & Commissarios nostros, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tres, & Duos eorum Actum sive Gestum fuerit in Praemissis omnibus, & singulis Praemissorum.
Dat. in Palatio Regis Westm. sub Magni Sigilli Regis Testimonio, Tertio Die Julii.
Per ipsum Regem & Concilium.
July 5. Safe conduct for sir William de Graham of Kincardin, sir Walter Seneschall of Rayleston, William Lawedir, archdeacon of Lothian, and John de Glasgow, canon of Moray. Westm.
O. viii. 445. H. iv. p. i. 100.
Pro Quibusdam de Scotia in Angliam venturis.
An. 7. H. 4. Scot. 7. H. 4. m. 1.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Sancti Martini in Yeme proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Willielmum de Graham de Kyncardin Militem, & Walterum Senescallum de Rayleston Militem, Consanguineos Ducis Albaniae, ac Magistrum Willielmum Lawedir Archidiaconum Laudoniae, ac Magistrum Johannem de Glasgew Canonicum Moraviensis Ecclesiae, in Regnum Regis Angliae, versus Praesentiam suam, cum Quadraginta Personis in Comitiva sua, per Terram & per Mare &c. ut in Similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto Die Julii.
Per ipsum Regem.
July 5. Commission to the procurator fiscal of Aquitain to demand the surrender of the castle of Bertulh, by Archibald de Greilly, captal de Bach, now count of Foix. Westm.
O. viii. 445. H. iv. p. i. 100.
De Requirendo Comitem de Fuxi.
An. 7. H. 4. Vasc. 7. H. 4. m. 9.
Rex, Procuratori nostro Fiscali, in Partibus Aquitaniae, qui nunc est, vel qui pro tempore fuerit, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos nuper, per Literas nostras Patentes, Mandaverimus Locumtenenti & Senescallo nostris Aquitaniae, ac Constabulario Castri nostri Burdegaliae, quòd ipsi, ex parte nostra, requirerent, seu aliquis eorum requireret, Archibaldum de Greilli Capitalem de Bogio, nunc Comitem Fuxi, quòd ipse Castrum & Castellaniam de Bertulh eisdem, Locumtenenti, Senescallo, aut Constabulario, seu alicui eorum, Nomine nostro, Restitueret & liberaret, prout per Juramentum suum, Johanni Neuvile, tunc Locumtenenti Regis in Partibus illis, factum, promisit & tenebatur, prout in Literis praedictis pleniùs continetur,
Jamque, dilectus & fidelis noster, Guillielmus Amanni, Dominus de Lesparre & de Reosan, Nobis intimaverit quòd, licet ipse praefatum Senescallum, virtute Literarum praedictarum, saepius requisierit quòd ipse Mandatum nostrum praedictum fideliter exequi vellet, praefatus tamen Senescallus id facere distulit, & adhuc recusat,
Per quod praefatus Comes de Fuxi Castrum & Castellaniam praedicta in Manu sua detinet minus justè, in nostri contemptum & praejudicium manifesta,
Nos (de Fidelitate, circumspectione & discretione vestris pleniùs confidentes) vobis ad Requirendum praefatum Comitem de Fuxi, omnibus viis & modis rationabilibus & honestis, quibus de Jure & ratione poteritis, quòd ipse Castrum & Castellaniam praedicta in Manus nostras reddat, attornet, & ponat, Committimus vices nostras, partes vestras in hac parte usque ad finem debitum diligenter apponendo, sub Poenis & Injunctionibus congruis in hac parte;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intedatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta.
Dat. apud Westm. quinto die Julii.
Per ipsum Regem.
July 6. Safe conduct for John Gray and John Tomson, servants of the duke of Albany, going on a pilgrimage to S. James in Galicia. Westm.
O. viii. 446. H. iv. p. i. 100.
De Peregrinando.
An. 7. H. 4. Scot. 7. H. 4. m. 1.
Rex, per Literas Patentes, per Quadraginta Dies duraturas, suscepit Johannem Gray, & Johannem Tomson, Familiares Roberti Ducis Albaniae in Scotia,
Qui ad Sanctum Jacobum in Galicia, Causâ Peregrinandi, juxta Vota sua, in ea parte facta, perimplenda, de Licentia Regis, profecturi sunt, ut Rex accepit,
A Civitate Regis Londoniae, versus Locum praedictum, ex causa praedicta, ubicumque per Regna, Dominia, & Potestatem, sua, per Terram & per Mare, transeundo, in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales;
Dùm tamen iidem Johannes & Johannes fideliter & honestè erga Regem, & Ligeos suos, se gerant, & quòd aliqua Regi, seu Regno suo Angliae, praejudicialia minimè faciant, aut secum deferant quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium, Sexto Die Julii.
Per ipsum Regem.
July 18. Commission to sir John Cheyne and Henry Chichele as ambassadors to pope Innocent VII. Hertford.
O. viii. 446. H. iv. p. i. 100.
De Procuratoribus ad Papam destinatis.
An. 7. H. 4. Franc. 7. H. 4. m. 1.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De discretionibus eximiis, ac circumspectionibus providis & maturis, dilecti & fidelis Militis & Consiliarii nostri, Johannis Cheyne, & Magistri Henrici Chichele Legum Doctoris, pleniùs confidentes,
Ipsos comuniter, & divisim, & quemlibet eorum in solidum, Procuratores, Nuncios, & Ambassiatores nostros Facimus, Ordinamus, & Deputamus, ac loco nostro Ponimus & Assignamus, ad Voluntatem & Propositum nostra, de & super certis Negotiis, Nos & Statum Regni nostri intimè concernentibus, Sanctiati & Reverentiae Sanctissimi Patris nostri Domini Innocentii, Dei providentiâ, Papae Septimi, ac, Venerabilibus Patribus, Sacri Collegii sui Cardinalibus, pro Nobis & Nomine nostro, cum dictorum Negotiorum connexis & dependentiis quibuscumque, Exponendm, intimandum, & declarandum, ac ad finale Responsum & Expeditionem super eisdem habendum, nobis reportandum, & reportari realiter faciendum,
Et ad omnia alia & singula faciendum & explendum, quae in Praemissis necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Et hoc tàm dicto Sanctissimo Patri, quàm praefatis Venerabilibus Patribus Cardinalibus, necnon omnibus aliis quorum interest, innotescimus per Praesentes.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. apud Castrum Regis de Hertford, decimo octavo die Julii.
Per ipsum Regem.
July 22. William Loveney is appointed treasurer for the voyage of the K.'s daughter Philippa, Q. of Denmark. Westm.
O. viii. 446. H. iv. p. i. 100.
Pro Comitiva Reginae Daciae.
An. 7. H. 4. Pat. 7. H. 4. p. 2. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & Circumspectione, dilecti Armigeri nostri, Willielmi Loveney pleniùs confidentes,
Assignavimus & Constituimus ipsum Willielmum Thesaurarium, carissimae Filiae nostrae, Philippae Reginae Daciae, Sweciae & Norwegiae, pro Transitu & salva & secura Conductione ejusdem Reginae, ac certorum Dominorum, Dominarum, Militum, Clericorum, Armigerorum, Valettorum, & aliorum in Comitiva sua, versus partes praedictas profecturae,
Necnon pro Retransitu Dominorum, Dominarum, Militum, Armigerorum, Clericorum, & aliorum praedictorum,
Ac ad faciendum & excerendum omnia & singula, ad Officium praedictum pertinentia, Ita quòd de Denariis, per ipsum Willielmum, ex causa praedicta, receptis, seu recipiendis, nobis respondeat ad Scaccarium nostrum, ut est justum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxij die Julii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Memorandum of the arms and other things delivered to William Loveney by Henry Somer, keeper of the privy wardrobe, for the Q. of Denmark's ship.
O. viii. 447. H. iv. p. i. 100.
De Stuffura Navis Reginae Supradictae.
An. 7. H. 4. Rot. 7. Comm. de A. 1. H. 5.
Compertum est, in Rotulo Compotorum, de Anno Nono Regis Henrici quarti, nuper Regis Angliae, Patris Domini Regis nunc, in Compoto (videlicet) Henrici Somer, nuper Custodis Privatae Garderobae dicti Patris Regis nunc, infra Turrim Londoniae, quòd idem Henricus Somer computat se, inter caetera, liberasse Willielmo Loveney, nuper Thesaurario Philippae Sororis dicti Domini Regis nunc, Reginae Dauciae, Norwegiae, & Sweciae,
ii. Gunnes,
xl. Libras Pulveris pro Gunnes,
xl. Petras pro Gunnes,
xl. Tampons,
iv. Touches,
i. Mallet,
ii. Firepannes,
xl. Pavys,
xxiv. Arcus,
Et xl. Garbas Sagittarum,
Pro Stuffura cujusdam Navis, ordinata pro Aula ejusdem Reginae versus Dauciam, per Indenturam,
Per quod praedictus Willielmus; Loveney districtus fuit essendi hic ad plures dies praeteritos,
Et tandem in Crastino Sanctae Trinitatis, hoc Termino, ad reddendum Regi Compotum de praedictis ii. Canoins, xl
. 1. Pulveris, & aliis rebus diversis, per ipsum, ut praedictum est, de praefato Henrico Somer receptis.
July 26. Power for Henry bp. of Bath and Wells, and others, to treat with Isabella and Eric, Q. and K. of Denmark, concerning the dowry of the K.'s daughter Philippa, and for alliance. Westm.
O. viii. 447. H. iv. p. i. 100.
Procuratorium super Alligantiis Daciae.
An. 7. H. 4. Franc. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, legalitate, prudentia, & circumspectione, Venerabilis Patris, Henrici Bathoniensis & Wellensis Episcopi, ac, Carissimi Consanguinei nostri, Ricardi de Eborum Chivaler, necnon, dilectorum & fidelium nostrorum, Henrici Fitz Hugh Chivaler, & Henrici le Scrop Chivaler, plenissimè confidentes,
Ipsos, Episcopum, Richardum, Henricum, & Henricum, Quatuor, Tres, & Duos eorum (quorum praefatum Episcopum alterum esse volumus) ad Concordandum & finaliter Concludendum cum Serenissima Domina, nostraque Consanguinea, Isabella Daciae, Sweciae, & Norwegiae Regina, necnon Erico Rege Daciae, Sweciae, & Norwegiae, & Duce Pomeraniae, seu eorum Commissariis, Procuratoribus, aut Deputatis, sufficiens Mandatum & Potestatem ad hoc habentibus, de & super Dote sive Dotalitio, Carissimae Filiae nostrae, Philippae Secundogenitae nostrae, necnon de caeteris in hac parte Constituendis, ratione Sponsalium & Matrimonii, inter praefatos Ericum & Philippam per medias Personas Contractorum, habendis,
Ac insuper ad Tractandum, Paciscendum, & Concordandum, super quibuscumque Amicitiis, Alligantiis, Ligis, ac Mutuis Auxiliis, temporalibus vel perpetuis, inter praefatum Regem Ericum, ac Successores suos, ac Regna sua, pro Se, Terris, Dominiis, & Subditis eorumdem, ex parte una, & Nos, Haeredes, & Sucessores nostros, & Regnum nostrum, pro Nobis, Terris, Dominiis & Subditis nostris, ex parte altera, mutuò Ineundis & Praestandis,
Ac de modo, forma, quantitate, & qualitate hujusmodi Auxilii, Subventionis, aut Subsidii, hincinde, tempore necessitatis, mutuò ministrandorum,
Et Communicationibus inter Subditos, hinc & inde, tàm in Mercimoniis, quàm aliis lietis, securè & fraternaliter faciendis,
Ac omnia alia & singula Faciendum & Excercendum, quae in Praemissis, & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae Nos facere possemus si in Praemissis personaliter interessemus, etiam si Mandatum exigant speciale,
Nostros veros, legitimos, & indubitatos Procuratores, Actores, Factores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales, Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, in verbo regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros quicquid, per dictos procuratores, Commissarios, & Deputatos nostros, Quator, Tres, aut Duos eorum (quorum praefatum Episcopum alterum esse volumus) Acta, Gesta, Conventa, Concordata, Promissa, Firmata & Procurata fuerint in Praemissis, & quolibet Praemissorum, ac contra ea seu eorum aliqua non venire, nec in eis variare, sub Ypotheca & Obligatione omninum Bonorum nostrorum praesentium & futurorum.
In quorum omnium & singulorum Testimonium atque fidem, has Literas nostras Patentes fieri fecimus, & Sigilli nostri Magni appensione muniri.
Dat. in Palatio nostro Westm. xxvj die Julii, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo sexto, & Regni nostri Septimo.
Per ipsum Regem.
Aug. 9. Restitution of the temporalities to Thomas Langle, bp. of Durham, vice Walter Skirlawe, deceased. Westm.
O. viii. 448. H. iv. p. i. 101.
De Restitutione Temporalium.
An. 7. H. 4. Pat. 7. H. 4. p. 2. m. 3.
Rex Escaetori suo in Comitatu Midds, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex Ecclesiae Dunolmensi, nuper vacanti per mortem Walteri Skirlawe, ultimi Episcopi ejusdem Loci, de Persona, Praedilecti Clerici nostri, Thomae Langle, Clerici Dunolmensis, providerit, ipsumque in Episcopum Loci illius praefecerit & pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, nobis indè directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus omnibus & singulis verbis, in dictis Literis Bullatis contentis, nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, coram nobis Renunciaverit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, Volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Praefecti, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, restituimus eidem,
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Praefecto Temporalia praedicta cum per tinentiis in Balliva tua Liberes in Forma praedicta.
Teste Rege apud Westmonasterium, ix die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Eborum.
Escaetori Regis in Com. Lincoln.
Escaetori Regis in Com. Northumbr
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Aug 12. Assignment for the repayment of the loan of 600l. from Henry bp. of Winchester. Westm.
O. viii. 448. H. iv. p. i. 101.
Pro Episcopo Wyntoniensi.
An. 7. H. 4. Ibid. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Venerabilis in Christo Pater, Henricus Episcopus Wyntoniensis Sexcentas Libras Sterlingorum nobis mutuaverit,
Et illas, dilecto & fideli nostro, Thomae Nevyle Domino de Furnyvall, Thesaurario nostro Angliae, deliberaverit,
Ad eas, super Defensione Ecclesiae Anglicanae & Regni nostri Angliae, juxta Ordinationem nostram & Magni Concilii nostri, applicandum & Expendendum,
Nos,
Volentes promptam & securam Resolutionem Summae praedictae praefato Episcopo, de Denariis nostris, ex hac Causa, fieri, ut tenemur,
De avisamento dicti Concilii nostri, Volumus & Concedimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quòd praedictus Episcopus dictas Sexcentas Libras de Prima Medietate Decimae, nobis per Praelatos & Clerum Cantuariensis Provinciae, in ultima Convocatione eorumdem Praelatorum & Cleri concessae, habeat & percipiat, sine impedimento nostri, aut Haeredum nostrorum, per Manus Collectorum dictae Medietatis subscriptorum, in Archidiaconatibus subscriptis; videlicet,
Per Manus Collectorum Medietatis praedictae in Archidiacontu Berks, Centum Libras,
Per Manus Collectorum ejusdem Medietatis in Archidiaconatu Wyntoniae, Trescentas Libras,
Per Manus Collectorum dictae Medietatis in Archidiaconatu Surriae Centum Libras,
Per Manus Collectorum ejusdem Medietatis in Archidiaconatu Oxoniae, Centum Libras:
Volentes ulterius & Concedentes quòd Thesaurarius & Barones de Scaccario nostro aliquam Exonerationem, sive Allocationem, ad idem Scaccarium nostrum, eisdem Collectoribus, in Compotis suis, de Medietate praedicta, de aliquibus aliis Summis, per ipsos Collectores indè colligendis, antequam dictae Sexcentae Librae, de Primis Denariis per eosdem Collectores ejusdem Medietatis levandis, praefato Episcopo, Attornatis, sive Deputatis suis plenariè persolvantur, minimè faciant, nec fieri permittant quovis modo:
Volentes insuper quòd praefatus Episcopus, sub Magno Sigillo nostro, tot & talia Brevia, quot & qualia eidem Episcopo necessaria fuerint (absque aliquo Feodo Sigilli nostri solvendo) de tempore in tempus, habeat, tàm dictis Thesaurario, & Baronibus, ac Camerariis nostris de dicto Scaccario nostro, ad Tallias, ad Receptam ejusdem Scaccarii nostri, super dictis Collectoribus, de Summis praedictis, in forma praedicta levandis, quàm Collectoribus dictae Medietatis, ad dictas Sexcentas Libras praefato Episcopo, de Primis Denariis Medietatis praedictae, per dictos Collectores inde levandis, ante omnes alias Solutiones, per eosdem Collectores Nobis, aut aliquas Assignationes, super eisdem Collectoribus alicui alteri Personae, indè faciendas, Solvendum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xij die Augusti.
Per ipsum Regem & Concilium.
Aug. 16. Repetition of the order to the mayors and bailiffs of York, and eight other towns, concerning the protection of the sea by merchants (see April 6). Westm.
O. viii. 449. H. iv. p. i. 101.
De Concordia exequenda, super Custodia Maris per Mercatores.
An. 7. H. 4. Claus. 7. H. 4. m. 2.
Rex Majori & Vicecomitibus Eborum, Salutem.
Cùm, in praesenti Parliamento nostro, de assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium, ac Comunitatum Regni nostri Angliae, in eodem Parliamento nostro existentium, Concordatum existat,
Quòd Mercatores Regni nostri praedicti habeant Custodiam Maris, a primo die Maii ultimò praeterito, usque ad Festum Sancti Michaelis proximò sequens, & ab eodem Festo Sancti Michaelis usque ad Festum Sancti Michaelis extunc proximò sequens, per unum Annum integrum,
Ac pro Custodia illa percipiant Tres Solidos de quolibet Dolio Vini, &c. prout supra de Dat. 6. Apr.
Et hoc, sub gravi Indignatione nostra, & sicut Nobis & toti Communitati Regni nostri praedicti, in eodem Parliamento nostro, cùm Vobis in hac parte obiciatur, respondere volueritis, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xvj die Augusti.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia dirignutur subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Majori & Vicecom. Villae Novi Castri super Tynam.
Ballivis Villae de Scardeburgh.
Majori & Ballivis Villae de Hertylpole.
Ballivis Villae de Whitteby.
Ballivis Villae de Barton super Humbre.
Majori & Ballivis Villae de Graymmesby.
Ballivis & Aldermannis Villae de Beverley.
Johanni Walker de Flaynburgh
.
Sept. 2. The K. orders the mayor and sheriffs of London to prepare the lists at West Smithfield for a tournament on Sept. 15. Leicester.
O. viii. 449. H. iv. p. i. 101.
De Factis Armorum.
An. 7. H. 4. Ibid.
Rex Majori & Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Quia certa Facta Armorum, in Campo vocato Westsmethefeld Londoniensi, in Crastino Exaltationis Sanctae Crucis proximò futuro, Ordinavimus facienda,
Vobis Mandamus quòd Campum illum de Sorde & Luto mundari, & cum Arena & Sabulo ac alio modo parari & arraiari faciatis, prout ante haec tempora, in casu consimili, ibidem fieri consuevit; Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Leycester, Secundo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 3. Protection for Henry Norreys, groom of the K.'s chamber, in the retinue of Philippa Q. of Denmark. Leicester.
O. viii. 450. H. iv. p. i. 101.
De Regina Daciae.
An. 7. H. 4. Pat. 7. H. 4. p. 2. m. 13.
Henricus Norreys, Valettus Camerae Regis, qui, in obsequio Regis, in Comitiva, Carissimae Filiae Regis, Philippae Daciae Reginae, pro quibusdam Negotiis Regis, in partibus praedictis moraturus, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula, Volumus) per Dimidium Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Villam Regis Leycester, Tertio die Septembris.
Per Billam de Privato Sigillo.
Sept. 3. The K. orders John Remys, and three others, attorneys of John Jolyf, of Clay, to perform the agreement between them and Rothsay, king of arms, as to certain Scotch merchants taken at sea by John Jolyf. Leicester.
O. viii. 450. H. iv. p. i. 101.
Pro Mercatoribus Scotiae.
An. 7. H. 4. Claus. 7. H. 4. m. 2.
Rex, dilectis sibi, Johanni Remys Armigero, Willielmo Brygge, Jacobo Billyngford, & Thomae Stodehawe, Atornatis Johannis Jolys de Clay, & Sociorum ejus, ut dicitur, & eorum cuilibet Salutem.
Ex parte Rothesay Regis Armorum Scotiae, Commissarii Generalis pro Rege & Regno Scotiae, pro omnibus Attemptatis super Mare, ab inceptione Treugarum, inter Nos & illos de Scotia captarum, factis, ut dicitur, Nobis est Supplicatum ut,
Cùm diversae Conventiones, inter Vos & praefatum Rothesay, Deliberationem certorum Bonorum & Mercandisarum, de diversis Mercatoribus, per praedictum Johannem Jolyf & Socios suos nuper supra Mare captorum, concernentes, factae existant,
Prout in quibusdam Indenturis, inde inter Vos & praefatum Rothesay, ut dicitur, confectis, pleniùs poterit apparere,
Quas quidem Conventiones vos, juxta formam Indenturarum praedictarum, perimplere distulistis, & adhuc differtis, in ipsorum Mercatorum Dampnum non modicum & Gravamen,
Velimus sibi de Remedio in hac parte gratiosè providere,
Nos (Nolentes eisdem Mercatoribus Justitiam differri in hac parte) Vobis Mandamus quòd, si ita est, tunc omnes & singulas Conventiones, in Indenturis praedictis contentas, ex parte vestra firmiter observari & teneri faciatis, prout juxta Tenorem Indenturarum praedictarum tenemini faciendum,
Taliter & tàm justè vos habentes in Praemissis, nè idem Rothesay, ex parte dictorum Mercatorum, Materiam habeat ad Nos, ex hac Causa, ampliùs conquerendi.
Teste Rege apud Villam Leycestriae, Tertio die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 5. Safe conduct for Alexander earl of Marre coming to England to perform feats of arms with Edmund earl of Kent. Leicester.
O. viii. 450. H. iv. p. i. 102.
De Factis Armorum.
An. 7. H. 4. Scot. 7. H. 4. m. 1.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Natalis Domini proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem & Defensionem suas speciales, Alexandrum Comitem de Marre de Garvianch de Scotia, infra Regnum Regis Angliae, per Villas firmatas, ad certa Facta Armorum cum, carissimo Consanguineo Regis, Edmundo Comite Kantiae, in praesentia Regis, faciendum & perimplendum, cum Sexaginta & Decem Personis, Armatis sive non Armatis, in Comitiva sua &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Villam suam Leycestriae, Quinto die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 27. Restitution of the temporalities to Nicholas elect of London, late archdeacon of Dorset. Westm.
O. viii. 451. H. iv. p. i. 102.
De Restitutione Temporalium.
An. 7. H. 4. Pat. 7. H. 4. p. 2. m. 3.
Rex Escaetori suo in Comitatu Middlesexiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesia Cathedrali Sancti Pauli Londoniae, per Mortem, bonae Memoriae, Rogeri, nuper Episcopi Loci praedicti, eidem Ecclesiae de Persona, praedilecti Clerici nostri, Nicholai Electi Londoniensis, tunc Archidiaconi Dorsetiae, providerit, ipsumque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem,
Sicut per Literas bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, nobis indè directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus omnibus & singulis verbis, in dictis Literis bullatis contentis, nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, coram nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, Volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Episcopi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem,
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Episcopo Temporalia praedicta, cum pertinentiis, in Balliva tua, Liberes in forma praedicta; salvo jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvij. die Septembris.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis, sub eadem Datâ; videlicet,
Esc. Regis in Com. Essex. & Hertf.
Esc. Regis in Com. Surr. & Sussex.
Esc, Regis in Com. Norff. & Suff.
Johanni Woddecok
, Majori Civitatis Regis Londoniae, & Escaetori suo in eadem Civitate.
Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londoniae.
Et Mandatum est, &c.
Oct. 5. The K. promises security for the fishermen of France, Flanders, and Brittany. Westm.
O. viii. 451. H. iv. p. i. 102.
De Securitate pro Piscatoribus.
An. 8. H. 4. Franc. 7. H. 4. m. 22.
Rex, universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd, quibusdam certis de causis, nos ad praesens moventibus, suscepimus, & per Praesentes ponimus & suscipimus, in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, universos & singulos Piscatores Franciae, & Flandriae, & Britanniae, cum Navibus & Batellis suis Piscatoriis, ubicumque supra Mare, per & infra Dominia, Jurisdictiones, & Districtus nostra, pro eorum Piscatione dumtaxat faciendâ, Velando, Transeundo, & Proficiscendo, & ibidem, pro eorum beneplacito, liberè & licitè Piscando, Morando, Continuando, & cum Piscibus, inibi captis, ad partes suas proprias, absque molestiâ seu impedimento quocumque, Redeundo, necnon Pisces, Retia, ac alia Res & Bona sua quaecumque,
Et ideò vobis, & cuilibet vestrûm, mandamus quòd Piscatores illos, &c. mutatis mutandis, ut praedictum est, Redeundo, non inferentes eis &c,
Dumtamen iidem Piscatores & eorum qnilibet benè & honestè se gerant, ac quicquam quod in nostri contemptum & Praejudicium, aut Regni nostri Angliae, seu Ligeorum nostrorum ejusdem Dampnum & Inquietationem cedere valeat, colore Praesentium, non faciant vel attemptent, aut facere vel attemptare praesumant quovis modo.
In cujus &c. usque ad Festum Purificationis beatae Mariae proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 5. Commission to sir Richard de Aston, lieutenant of Calais, and six others, to treat with French ambassadors for the security of the sea between Dover and Whitsand. Westm.
O. viii. 452. H. iv. p. i. 102.
De Tractando cum Nunciis Franciae, super Assecuratione Passagii & Repassagii Maris.
An. 8. H. 4. Ibid. m. 20.
Rex omnibus & singulis, ad quos, &c, Salutem.
Sciatis quòd,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Ricardi de Aston Militis Locumtenentis Villae nostrae Calesii, Thomae Swynford, Willielmi Hoo, Militum, Magistri Johannis Cateryk Thesaurarii Ecclesiae Cathedralis Lincolniae, Johannis Urban, Perini le Leharenk, & Ricardi Oldyngton, Armigerorum, pleniùs confidentes,
Ad Conveniendum cum Ambassiatoribus & Nunciis, pro parte Adversarii nostri Franciae, quibuscumque, sufficientem Potestatem habentibus,
Et ad Tractandum & Concordandum, cum eisdem, de & super bonâ & sufficienti Assecuratione Passagii & Repassagii,
Mercatorum, ac eorum Factorum & Familiarium, ac eorum Navium & Mercandisarum, necnon Ambassiatorum, Clericorum, & Peregrinorum, & aliorum Subditorum, tàm Regni nostri Angliae & aliorum Dominiorum nostrorum, quàm Regni Franciae ac aliorum Dominiorum praedicti Adversarii nostri,
Supra Mare, inter Dovorriam & Whitsand, & abindè extendendo, ex unâ Costerâ & alterâ, per totum Mare versus partes Orientales & Boreales, mutuò ineundâ,
Ac etiam super Securitate Piscatorum utriusque Regni & Dominiorum ejusdem, ubicumque supra Mare, infra Districtus eorumdem, pro eorum Piscatione habenda,
Et, insuper, super licito & libero Accessu, tàm praedictorum Mercatorum dicti Regni Franciae, de Gravelynge usque dictam Villam nostram Calesii, cum Bonis & Mercandisis suis, per Terram, & eorum Recessu abindè usque Gravelynge, quàm dictorum Mercatorum ac eorum Factorum & Familiarium, necnon Ambassiatorum, Clericorum, & Peregrinorum, ac aliorum Subditorum nostrorum praedictorum, cum eorum Bonis & Mercandsiis, per Terram, a dictâ Villâ nostrâ Calesii usque praedictam Villam de Gravelynge, & abindè usque dictam Villam nostram Calesii, de tempore in tempus, hincindè omnibus melioribus Conditionibus, Viis, & Modis, quibus poterunt, optinendo,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, Faciendum, Excercendum, & Expediendum,
Ipsos, Ricardum, Thomam, Willielmum, Johannem, Johannem, Perinum, & Ricardum, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tres, & Duos eorum, nostros veros, & legitimos, ac indubitatos Ambassiatores, Commissarios, Negotiorum nostrorum Gestores, Procuratoresque, & Nuncios speciales, Facimus, Ordinamus, Creamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros quicquid per eosdem Ambassiatores & Commissarios nostros, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tres, & Duos eorum, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
Dat. in Palatio Regis Westm. sub Magni Sigilli sui Testimonio, quinto die Octobris.
Oct. 5. Power for sir John Cheyne, Henry Chichele, and Hugh Mortymer, chamberlain of the prince of Wales, to treat for a perpetual peace with France. Westm.
O. viii. 452. H. iv. p. i. 102.
De perpetua Pace cum Adversario Franciae.
An. 8. H. 4. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem in Domino Sempiternam.
Noverit Universitas vestra quòd Nos, dilectum & fidelem Militem & Consiliarium nostrum Johannem Cheyne, ac Magistrum Henricum Chichele Legum Doctorem, & Hugonem Mortymer Camerarium carissimi Filii nostri Principis Walliae,
De quorum Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ, plenam in Domino fiduciam optinemus,
Nostros, veros, certos, & indubitatos Commissarios, ac pro Nobis, Regenis, Dominiis, & Subditis, ac Colligatis, & Confoederatis nostris quibuscumque, Deputatos speciales, melioribus viis, modo, & forma quibus possumus, Ordinamus, Facimus, Constituimus, Creamus, & Praeficimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, Johanni, Henrico, & Hugoni, & Duobus eorum, plenam & liberam Auctoritatem, Potestatem, & Facultatem, ad Honorem Dei, evitationemque Sanguinis Christiani, de, pro, & super firmâ, stabili, & perpetuâ Pace habendâ inter Nos, Haeredes, Successores, & Subditos, ac Colligatos, & Confoederatos nostros quoscumque, Regnaque & Dominia nostra, citra & ultra Mare, ex unâ parte, & Adversarium nostrum de Francia, Haeredes, Successores, & Subditos, ac Colligatos, & Confoederatos suos, ac Dominia sua, ex alterâ, quibuscumque Diebus & Locis oportunis, cum dicto Adversario nostro, ejusve sufficientibus Deputatis, seu Deputandis in hac parte, Conveniendi, Tractandi, Componendi, & finaliter Concordandi,
Necnon quascumque vias inductivas, ac media licita & honesta, ad hujusmodi Pacem pro perpetuo Firmandam & Stabiliendam, Offerendi & Prosequendi,
Ulteriusque Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si in se Mandatum exigant speciale;
Promittimus etiam, bonâ fide, & verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum, perpetuis temporibus, habituros totum & quicquid per dictos, Johannem, Henricum, & Hugonem, Actum, Factum, Conventum, seu Concordatum fuerit in Praemissis, vel in aliquo Praemissorum, & Exponimus cautionem.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westm. Quinto die Octobris.
Per ipsum Regem.
[Oct. 5.] Power for the above-named commissioners to treat for a marriage between the prince of Wales and a daughter of the K. of France.
O. viii. 453. H. iv. p. i. 102.
De Tractando super Matrimonio cum una de Filiabus dicti Adversarii.
An. 8. H. 4. Franc. 8. H. 4. m. 21.
Rex, Dilecto & Fideli Militi & Consiliario suo, Johanni Cheyne, ac Magistro Henrico Chichele Legum Doctori, & Hugoni Mortymer Camerario carissimi Filii nostri Principis Walliae, Ducis Cornubiae, & Comitis Cestriae, Salutem.
Ad Tractandum, Loquendum, & Communicandum,
De & super Matrimonio seu Sponsalibus, inter dictum Principem & unam de Filiabus Adversarii nostri Franciae, in quam idem Princeps, seu Procurator ejusdem, ad hoc deputatus nomine suo, consentire voluerit,
Necnon de Dote, Donatione propter Nuptias, & aliis quibuscumque, circa Contractum hujusmodi necessariis, utilibus, vel oportunis, cum quibuscumque Personis, ad hoc sufficientem Auctoritatem & Potestatem habentibus, vel habituris, Conveniendum, Paciscendum, Tractandum, Componendum, & Concordandum, ac, Nomine nostro, Auctoritatem & Consensum Praebendum,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis seu eorum aliquo necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Vobis & vestrûm culibet (de quorum circumspectione & industriâ plenam in Domino fiduciam optinemus) plenam & liberam Potestatem ac Licentiam specialem, quantum in nobis est & ad nos attinet, committimus & concedimus per Praesentes.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. ut supra.
Per ipsum Regem.
Oct. 5. Power for them to treat for redress of injuries. Westm.
O. viii. 453. H. iv. p. i. 103.
De Tractando super Attemptatis Reformandis.
An. 8. H. 4. Ibid. m. 20.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Noverit Universitas vestra quòd,
Ad Honorem Dei, & Sanguinis Christiani effusionem, Malaque ac Dampna irreparabilia evitanda, quae, stante Guerra inter Nos & Adversarium nostrum de Francia, verisimiliter & sine dubio poterunt evenire, prout tam veraciter evenerunt, sicut transacti temporis cursus edocet manifestè,
Inclinamur & assentimus ad Tractandum cum dicto Adversario nostro de Francia,
Et, ob hanc Causam, mittimus, de praesenti, versus partes Franciae, dilectum & fidelem Militem & Consiliarium nostrum, Johannem Cheyne, ac Magistrum Henricum Chichele Legum Doctorem, & Hugonem Mortymer Camerarium carissimi Filii nostri Principis Walliae,
De quorum Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ, pleniùs confidentes,
Ipsis, Tribus, vel Duobus eorum, Dedimus, Concessimus, & Commisimus, ac Damus, Concedimus, & Committimus per Praesentes sufficientem Auctoritatem, plenamque ac liberam Potestatem, & Mandatum generale ac speciale, pro Nobis & Nomine nostro, necnon pro Subditis, Colligatis, & Confoederatis, Regnis, Terris, & Dominiis nostris, citra & ultra Mare,
De & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Litibus, Querelis, Guerris, Debatis, Demandis, & Discordiis quibuscumque, cum omnibus suis Circumstantiis, Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis,
Inter Nos, Subditos, Colligatos, & Confoederatos nostros, Regna & Dominia nostra, citra & ultra Mare, ex unâ parte, & dictum Adversarium nostrum de Francia, Subditos, Colligatos, Confoederatos, & Dominia sua, ex parte alterâ, qualitercumque motis vel habitis,
Necnon de & super quarumcumque Treugarum, in hac parte initarum, Violationibus, ac earum Reformationibus, & contra earum formam attemptatorum Reparationibus & Emendis dandis, faciendis, & recipiendis, quibuscumque Locis & Temporibus oportunis,
Cum dicto Adversario nostro, seu ejus sufficientibus Deputatis vel Deputandis in hac parte, Conveniendi, Tractandi, Componendi, Paciscendi, Transigendi, ac finaliter Concordandi,
Necnon Treugas, Tollerantias, & Abstinentias, generales, speciales, seu particulares, tàm per Terram, Aquam, & Mare, simul vel separatim, melioribus viis, modo, & forma quibus fieri possit, tamdiu & tanto tempore duraturas, secundum quod praefatis Johanni, Henrico, & Hugoni, Tribus simul, vel Duobus eorumdem, placebit in eventum, cum dicto Adversario nostro de Franciâ, sufficienter Deputatis, vel Deputandis ab eodem, ineundi, ordinandi, faciendi, perficiendi, capiendi, & concordandi, cum quibuscumque Clausulis, Conditionibus, Modificationibus, & Circumstantiis necessariis, utilibus, vel oportunis,
Ac etiam Commissarios seu certos Deputatos, Gardianos, Judices, seu Conservatores, tot & tales, ac in locis ubi expedire videbitur, pro stabili, firmâ, & fideli Conservatione Treugarum, Tollerantiarum, & Abstinentiarum hujusmodi, ac pro debitâ Resormatione & Reparatione omnium & singulorum, quae contra Vim, Formam, & Effectum ipsarum Treugarum, Tollerantiarum, & Abstinentiarum qualitercumque attemptari contigerit in futurum, dandi, deputandi, constituendi, praeficiendi, & ordinandi,
Necnon quòd Nos, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus, ac Subditis, Colligatis, & Confoederatis nostris, Treugas, Tollerantias, Abstinentias, & Ordinationes quascumque & qualescumque,
Circa Praemissa, per praesentes Commissarios seu Deputatos nostros, omnes, Tres simul, vel Duos eorumdem, cum dicto Adversario nostro, vel suis in hac parte sufficienter Deputatis seu Deputandis faciendas, ordinandas, conveniendas, concedendas, & habendas, cum suis omnibus Clausulis, Modis, Conditionibus, Circumstantiis, & Appenditiis quibuscumque,
Firmiter, fideliter, & inviolabiliter observabimus, &, quantum in nobis est, observari faciemus,
Necnon de debitè Reformando & Reparando totum, & si quid in contrarium per Partem nostram (quod absit) contigerit attemptari, in Animam nostram, sub verbo Regio, ac tactis etiam sacrosanctis Evangeliis, Jurandi, ac quodlibet aliud genus liciti Sacramenti, Nomine nostro & pro Nobis, Praestandi,
Necnon Cautiones solitas & honestas Exponendi,
Dictumque Adversarium nostrum, Deputatos vel Deputandos ab eodem, consimiliter Jurare Petendi & Audiendi,
Hujusmodique Treugas, Tollerantias, Abstinentias, Ordinationes, & Conventiones quascumque, Personis & Locis quibuscumque, ubicumque, & quandocumque expedire videbitur Insinuandi, Notificandi, Proclamandi, & Publicandi, Insinuari, Notificari, Publicari, & Proclamari faciendi & mandandi,
Necnon omnia alia & singula Agendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si de se Mandatum exigant speciale, & altioris naturae fuerint quàm Capitula expressata, ac quae & qualia nosmet ipsi facere possemus si personaliter ibidem essemus,
Promittimus etiam bonâ fide, verbo Regio, & sub attestatione Divini Judicii, Nos, pro Nobis, Haeredibus, Successoribus, Subditis, Colligatis, & Confoederatis nostris, quantum in nobis est, Ratum, Gratum, & Firmum, perpetuis temporibus, habituros totum & quicquid per hujusmodi Commissarios seu Deputatos nostros, Tres simul, vel Duos eorumdem, unà cum dicto Adversario nostro de Franciâ, Deputatis, seu Deputandis ab eodem, Actum, Factum, Ordinatum, Concordatum, vel Conventum fuerit in Praemissis, vel in aliquo Praemissorum, & exponimus Cautionem,
Eaque omnia & singula, per Literas nostras, & sub Magno Sigillo nostro, Ratificabimus & Confirmabimus quotienscumque ad hoc fuerimus debitè requisiti.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westm. Quinto die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 20. The K. forbids the collectors of subsidies and customs in London and 14 other towns to pay the sums assigned to the merchants for the custody of the sea, as they have failed in their engagement. Westm.
O. viii. 455. H. iv. p. i. 103.
Super Defectu Mercatorum, in Custodia Maris.
An. 8. H. 4. Claus. 8. H. 4. m. 35.
Rex Collectoribus Custumarum & Subsidiorum nostrorum in Portu Civitatis Londoniae, Salutem.
Quia, ex clamosis Querimoniis nonnullorum Ligeorum nostrorum, & diversorum Alienigenarum, de Alligantia & Amicitia nostra existentium, ac Comunitatis Regni nostri Angliae, in praesenti Parliamento nostro, certitudinaliter informamur quòd, a tempore quo Mercatores Regni nostri Custodiam Maris, praetextu cujusdam Ordinationis sive Appunctamenti, in eodem Parliamento editorum, habuerunt, quamplures Dampna, Depraedationes, & Gravamina pro defectu Custodiae ejusdem Maris facta fuerunt, & indies fiunt, majoraque Dampna, Depraedationes, & Gravamina verisimiliter fient, nisi Remedium in ea parte celeriter apponatur,
Nos,
Praemissa considerantes,
Volentesque Dampnis, Depraedationibus, & Gravaminibus praedictis obviare, ac quibusdam aliis de causis Nos specialiter moventibus,
Vobis, de assensu Concilii nostri, Praecipimus quòd tàm omnes & singulas Pecuniarum Summas, tàm de Quartâ Parte Subsidiorum Lanarum, Coriorum, & Pellium lanutarum, & de tanto quanto eorumdem, quàm de Duodecim Denariis de Libra, & Tribus Solidis de Dolio, & aliis Subsidiis quibuscumque, dictis Mercatoribus pro Custodia praedicta assignatis, a Quartodecimo die Septembris ultimò praeterito qualitercumque Levatas, ac Obligationes & alias Securitates in hac parte captas, quàm omnes & singulas hujusmodi Pecuniarum Summas, de dicta Quarta Parte, ac tanto quanto eorumdem, & de Duodecim Denariis de Libra praedictis, exnunc levandas, necnon Obligationes, & alias Securitates in hac parte de caetero capiendas, salvò & securè, absque aliqua Liberatione sive Solutione earumdem, dictis Mercatoribus sive aliis quibuscumque Personis, indè quovis modo faciendis, in Manibus vestris custodiri faciatis,
Ad finem quod hujusmodi Summae in Manibus vestris, quousque dictis Ligeis nostris ac alienigenis praedictis, & aliis in ea parte conqueri volentibus, Justitia in Praemissis, per avisamentum Concilii nostri praedicti, fieri poterit, vel quousque aliud a nobis habueritis in Mandatis, omni dolo & fraude cessantibus, salvò & securè custodiantur;
Et hoc, sub Poena omnium quae Nobis forisfacere poteritis, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Octobris.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur Collectoribus subscriptis, in Portubus subscriptis; videlicet,
Collectoribus Custumarum & Subsidiorum suorum in Portu Villae Magnae Jernemuth.
Collectoribus Custumarum & Subsidiorum in Portu Civitatis Cicestr.
Collectoribus Custumarum & Subsidiorum in Portu Villae de Melcombe.
Collectoribus Custumarum & Subsidiorum in Portu Villae Novi Castri super Tynam
.
Collectoribus Custumarum & Subsidiorum in Portu Villae Sandewici.
Collectoribus Custumarum & Subsidiorum in Portu Villae Gippewici.
Collectoribus Custumarum & Subsidiorum in Portubus Villarum Exon. & Dertemuth.
Collectoribus Custumarum & Subsidiorum in Portu Villae de Kyngeston super Hull.
Collectoribus Custumarum & Subsidiorum in Portu Villae Bristoll.
Collectoribus Custumarum & Subsidiorum in Portu Villae de Sancto Botholpho.
Collectoribus Custumarum & Subsidiorum in Portu Villae Suthton.
Collectoribus Custumarum & Subsidiorum in Portu Villae de Plymmouth.
Collectoribus Custumarum & Subsidiorum in Portu Villae de Lenn
.
Oct. 20. The K. orders the several sheriffs to summon those in his retinue to go with him to Calais, as the duke of Orleans and others are about to invade Aquitain, and the duke of Burgundy and others to attack Calais. Westm.
O. viii. 456. H. iv. p. i. 104.
Super Invasione, per Gallicos & Flandrenses, resistenda.
An. 8. H. 4. Ibid. m. 35. d.
Rex Vicecomiti Middlesexiae, Salutem.
Quia diversimodè informamur quòd Dux Auriolensis, Comes de Cleremond, Comes de Lauson Constabularius ac Admirallus Franciae, ac alii Domini de Francia, de Parisiis versus Ducatum nostrum de Aquitannia, sextodecimo die Septembris ultimò praeterito, se diverterunt,
Ac Dux Burgundiae, Dux de Lymmburgh, & Dominus de Hugevyll, unà cum aliis Inimicis nostris Brabantiae & Flandriae, apud partes Calesii, cum Posse non modico, ad Castrum nostrum ac Villam nostram Calesii, & alia Castra & Villas, in partibus illis, Obsidendum, ac fideles Ligeos nostros ibidem Destruendum, vicesimo quinto die instantis mensis, proximò futuro, esse proponunt, nisi eorum Proposito celeriùs resistatur,
Nos,
Pro Salvatione Partium ac Ligeorum nostrorum praedictorum, maximè cum eorum festina & debita Conservatio Salvationem & Honorem Statûs nostri ac Regni nostri quàm maximè concernat, contra Proterviam & Malitiam dictorum Inimicorum nostrorum, providere volentes, ut tenemur,
Tibi Praecipimus, firmiter injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in locis, infra Ballivam tuam, ubi magis expediens fuerit & necesse, tàm intra Libertates, quàm extra, publicè proclamari facias.
Quòd omnes & singuli Domini, Milites, Armigeri, & Valetti Comitatûs praedicti, qui aliqua Feoda sive Annuitates, ex Concessione Domini Edwardi nuper Regis Angliae Avi nostri, seu Domini Richardi nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum Praedecessoris nostri, sive Domini Edwardi nuper Principis Walliae, aut carissimi Domini & Patris nostri, & nostrâ Confirmatione, sive ex Concessione nostrâ, annuatim percipiunt, & alii qui de Retinentia nostra existunt (Exceptis illis qui sunt in Comitiva carissimi Filii nostri Principis Walliae in partibus Walliae) omni dilatione postpositâ, & excusatione quacunque cessante (videlicet) quilibet eorum juxta Statûs sui exigentiam, se arraient & Armis muniant,
Ita quòd prompti sint & parati, cum omni festinatione possibili, apud Londoniam, ad proficiscendum nobiscum, versus partes Calesii praedictas, in Resistentiam Malitiae Inimicorum nostrorum supradictorum,
Sic quòd, pro eorum Defectu, Retardatione, seu Negligentiâ, Dampnum, vel Periculum aliquod Castris & Villis praedictis, & sic consequenter Nobis & toti Regno nostro, non eveniat ullo modo, quod eis, si fiat (quod absit) volumus indubiè imputari,
Quódque alii Ligei nostri similiter se arraient & Armis muniant,
Ita quòd prompti sint & parati ad Regnum praedictum, contra Malitiam dictorum Inimicorum nostrorum, si idem Regnum nostrum (quod absit) ingredi praesumpserint, Defendendum, prout decet,
Intimans insuper eisdem Ligeis nostris, sic penes Praesentiam nostram adventuris, ex parte nostra, & plenius declarans quòd, nono die Novembris, proximò futuro, Iter nostrum, in propriâ Personâ nostrâ, versus Partes Calesii praedictas arripiemus (Deo praevio) ex causâ supradictâ,
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Octobris.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam, ac Cancellario Regis in Comitatu Palatini Lancastriae.
Nov. 1. Safe conducts for Archibald de Douglas and James de Douglas, sons of the earl of Douglas, sir William de Douglas of Nidesdale, sir Simon de Glendowin, and six others. Westm.
O. viii. 457. H. iv. p. i. 104.
Super Hostagiamento Comitis de Douglas.
An. 8. H. 4. Scot. 8. H. 4. m. 7.
Rex Universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Archibaldum de Douglas, & Jacobum de Douglas, Filios Comitis de Douglas, Willielmum de Douglas de Nidesdale Chivaler, & Simonem de Glendowin Chivaler, in Regnum nostrum Angliae, cum Duodecim Personis in eorum Comitiva, tàm per Castra, Villas firmatas, quàm alia Fortalitia quaecumque, veniendo, ibidem morando, & exinde &c. ut in similibus de Conductu Literis ad haec verba; viz.
Volumus tamen quòd,
Quàm citò praedicti, Archibaldus, Jacobus, Willielmus, & Simon, Obsides pro praedicto Comite devenerint,
Praesentes Literae nostrae de salvo Conductu penitùs cessent & nullius sint vigoris vel effectûs.
In cujus &c. usque Festum Purificationis beatae Mariae proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, Primo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis de Salvo Conductu habent subscripti, per idem tempus duraturas, sub eadem Data; videlicet,
Jacobus de Douglas Frater Comitis de Douglas, ac Jacobus de Douglas Filius & Haeres Domini de Dalketh, cum Duodecim personis in Comitiva sua.
Johannes de Seton Chivaler, & Willielmus Seintcler Chivaler de Scotia, cum Octo Personis in Comitiva sua.
Johannes de Mongomery Chivaler de Scotia, cum Quatuor Personis in Comitiva sua.
Willielmus de Douglas de Drumlangrig Chivaler de Scotia, cum Quatuor Personis in Comitiva sua.
Nov. 1. The K. appoints Edward duke of York to be constable of the Tower of London, vice sir Thomas Rempston, deceased. Westm.
O. viii. 457. H. iv. p. i. 104.
Pro Duce Eborum, super Constabularia Turris Londoniae.
An. 8. H. 4. Pat. 8. H. 4. p. 1. m. 16.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Carissimus Consanguineus noster, Edwardus Dux Eborum Officium Constabulariae Turris nostrae Londoniae nuper, ex Concessione Domini R. nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, habuerit,
Ac postmodùm idem Dux, ad Requisitionem nostram, statum suum, quem habuit in Officio praedicto, Thomae Rempston Militi, jam defuncto, dimiserit,
Nos jam,
De Gratia nostra speciali, ratione Praemissorum, & ob sinceram Affectionem quam ad praefatum Ducem gerimus & habemus,
Concessimus ei Officium Constabulariae praedictae, Habendum pro Termino Vitae suae, cum Feodis, Proficuis, Jurisdictionibus, Juribus, & Commoditatibus quibuscumque, ad Officium praedictum pertinentibus, adeò liberè & integrè sicut idem Dux Officium illud antea habuit & tenuit, vel prout idem Thomas illud postmodùm ex Concessione nostra tenuit & occupavit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Primo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 3. Naturalization of John, son of sir John Haukwode, born in Italy. Westm.
O. viii. 457. H. iv. p. i. 104.
Pro Filio Johannis Haukwode Militis.
An. 8. H. 4. Ibid. m. 20.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd (de Gratia nostra speciali) Concessimus, dilecto nobis, Johanni Filio Johannis Haukwode Militis defuncti,
Qui quidem Johannes Filius in Partibus Italiae Natus & Procreatus extitit,
Quòd ipse de caetero Homo Ligeus noster & Indigena existat, & pro tali in omnibus tractetur,
Et quòd ipse Maneria, Terras, Tenementa, Redditus, Servitia, Feoda, Advocationes, Franchesias, Libertates, & alias Possessiones quascumque, infra Regnum nostrum Angliae, de quibuscumque Personis, & de tanto Valore, prout sibi placuerit, in Feodo Simplici, seu in Feodo Talliato, ad terminum Vitae, vel aliter, adquirere,
Ac etiam Implacitare & Implacitari in quibuscumque Curiis nostris, & alibi infra Regnum nostrum praedictum,
Ac Haereditatem & alia Emolumenta quaecumque, taliter & eodem modo sicut aliqui Ligeorum nostrorum, infra Regnum nostrum praedictum oriundorum, habere possit,
Eo quòd praedictus Johannes Filius & Domina Mater sua infra dictum Regnum nostrum Nati & Procreati non extiterunt, aut aliquo alio Statuto seu Ordinatione, in contrarium factis, non obstantibus,
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Tertio die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo & pro Quadraginta Solidis solutis in Hanaperio.
Nov. 14. Commissions to sir William Esturmy to treat with Conrad, master general of the Teutonic order, and with the Hanse merchants, for redress of injuries. Westm.
O. viii. 458. H. iv. p. i. 104.
De Tractando cum Magistro Ordinis Theutonicorum.
An. 8. H. 4. Franc. 8. H. 4. m. 21.
Rex, Dilecto & Fideli suo, Willielmo Esturmy Militi, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper Ordinaverimus & Constituerimus Vos, ac Magistrum Johannem Kyngton Clericum, & Willielmum Brampton, nuper Civem Londoniae, jam defunctum,
Ad Tractandum & Conveniendum cum, Nobili ac Potenti Viro Sacrae Religionis, Fratre Contrado, Ordinis beatae Mariae Thetonicorum Magistro Generali, ipsiusque Nunciis & Procuratoribus quibuscumque, sufficientem Potestatem & Mandatum speciale ad hoc habentibus, super quibuscumque Quaestionibus, Contentionibus, Dampnis, Injuriis, Excessibus, Riotis, Discordiis, & Debatis,
Inter Nos, Ligeos & Subditos nostros, & Magistrum Generalem praedictum, ratione vel occasione Bonorum & Mercandisarum, nomine Marquae seu Reprisaliarum, aut alio quovis modo vel occasione quacumque Captorum, motis mutuo & exortis,
Et hujusmodi Quaestiones, Contentiones, Dampna, Injurias, Excessus, Riotas, Discordias, & Debatas Reformandum, Redressandum, Sedandum, Sopiendum, Finiendum, Terminandum, Pacificandum, & super eisdem Componendum,
Quaecumque etiam Transgressiones, Dampna, Mesprisiones, Excessus, Violentias, & Injurias per Nos, Ligeos vel Subditos nostros, dicto Magistro Generali quovis modo indebitè attemptata, facta, & illata, Reformandum, Reparandum, Restaurandum, & Emendandum,
Consimilesque Restitutiones, Reparationes, Reformationes, & Emendationes, de Magistro antedicto, vel suis Procuratore seu Procuratoribus & Nunciis quibuscumque, pro Nobis & Subditis nostris, Requirendum, Petendum, & Recipiendum,
Necnon ad Tractandum ulterius, Concludendum, & Conveniendum cum dicto Magistro, aut Nunciis & Procuratoribus suis praedictis, super quibuscumque Confoederationibus, Ligis, & Amicitiis Specialibus, Temporalibus, vel perpetuis, inter Nos, Ligeos & Subditos, Regna & Dominia nostra quaecumque, ex una, & Magistrum antedictum, ejusque Procuratores & Nuncios quoscumque, ex parte altera, ineundis,
Ac de Intercommunicationibus, inter Nos, & Subditos nostros, & Magistrum antedictum, ipsiusque Procuratores sive Nuncios quoscumque, hinc inde, in Mercimoniis & aliis Licitis, securè & amicabiliter faciendis,
Et ad quaedam alia, in Literis nostris Patentibus, inde confectis, contenta, Faciendum & Explendum, prout in eisdem Literis plenius continetur,
Ac postmodum,
Habitis super Praemissis Communicatione & Tractatu inter Vos, ac Johannem, & Willielmum Brampton antedictos, Nunciosque & Procuratores Magistri praescripti,
Concordatum & Appunctuatum fuisset quòd Vos, ac dicti, Johannes, & Willielmus Brampton, seu alii Loco vestri forsitan subrogati, iidemque Nun- cii & Procuratores, ad certos Diem & Locum, in dictis Concordia & Appunctuamento pro Reformatione Attemptatorum & aliorum pradictorum praefixos & limitatos, convenire debuissetis & debuissent,
Et quia Dies, sic assignatus, & alii subsequenter, ad Praemissa prorogati & praefixi, propter legitima supervenientia Impedimenta, & alias justas ac rationabiles Causas, transierunt sine Fructu, nec poterant, juxta Formam Assignationis & Prorogationis praedictarum, observari, obstantibus Impedimentis & Causis supradictis,
Assignavimus vos ad Conveniendum & Tractandum cum Magistro praenominato, ipsiusve Procuratoribus, sive Nunciis quibuscumque, sufficentem Potestatem & Mandatum ad hoc habentibus, alios certos Diem & Locum Eligendum, Praefigendum, Limitandum, & Assignandum, ac in eis & eo Conveniendum & Concordandum pro finali expeditione omnium & singulorum, quae per vos, ac dictos, Johannem, & Willielmum Brampton, nomine nostro, cum Nunciis & Procuratoribus dicti Magistri, Tractata & Concordata fuerunt, cum omni Securitate, debitâ & honestâ in hoc casu, & hac vice, nomine nostro, firmiter Observandum, Vallandum, & Firmandum, juxta Vim, Formam, & Effectum Literarum nostraum praedictarum,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint vel quomodolibet oportuna, & quae nosmet ipsi facere possemus si personaliter interessemus,
Promittentes nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per Vos,
Quem, tenore Praesentium, ad Praemissa, nostrum verum, legitimum, & indubitatum Procuratorem, Gestorem, & Commissarium, Deputatum, ac Nuncium specialem, Facimus, Ordinamus, Constituimus & Deputamus per praesentes,
Actum, Gestum, Promissum, Concessum, Expeditum, seu procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
Dat. in Palatio nostro Westm. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, Quartodecimo die Mensis Novembris, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Sexto, & Regni verò nostri Octavo.
Per ipsum Regem.
Rex eidem Salutem.
Sciatis quòd, cùm nuper Ordinaverimus & Constituerimus vos, ac Magistrum Johannem Kyngton Clericum, & Willielmum Brampton, nuper Civem Londoniae, jam defunctum, ad Tractandum & Conveniendum cum Communitate Societatis Mercatorum de Hansa, ipsorumque Nunciis & Procuratoribus quibuscumque &c. ut supra mutatis mutandis.
Dat. ut supra.
Per ipsum Regem.
Nov. 19. Order for the protection of fishermen of Burgundy. Westm.
O. viii. 459. H. iv. p. i. 105.
Pro Piscatoribus, sub Dominio Ducis Burgundiae.
An. 8. H. 4. Franc. 8. H. 4. m. 19.
Le Roi &c. a touz ceux, quy ces presentes Lettres verront, Salutz.
Sachez que,
Come pieca, a la Supplication dez Gentz d'Esglise, Burgois, & Habitans dez Conte & Paiis de Flandres, certain Traictie ait este en Comencie,
De Licence, Povoir, & Auctorite del nostre Adversaire de Fraunceys,
Par lez Comys a ce de, sa treschier & tresame Tante, la Duchesse de Burgoigne (que Dieu absoille) & depuis entretenu & continue par les Commys de le Duc de Burgoigne, Conte de Flandres, Filz a l'dit Duchesse, avec lez Ambassaxatours ou Commys de nostre Partie d'Engleterre,
Sur le Fait de la Soeurte du Course de la Merchandise, d'entre nostre Roialme d'Engleterre & lez Paiis de Flandres,
Et, pur ceo que le dit Traictie ne c'est peusse tost Determiner, pur aucunes Difficultes qui y sount survenues, le dit nostre Adversaire de France eit volu que le dit Duc (au quel, par sez autres Lettres, avoit sur ceo donne Povior, Licence, & Auctorite) qui puisse par Luy, ou sez Commys, consentir & ordeigner, de par Luy, la dit Merchandise avoir Cours, entre nostre dit Roialme & la dit Paiis de Flandres, par le space d'un An,
Et il soit ainsi que, en dementant la dit Traictie, l'on ait touchie & pour- parle, parle, entre autres Choses, a fin de pluis seurement estre Excercee la dite Merchandise, d'un cost & d'autre, que lez Pescheours, tant de nostre dit Roialme, come du dit Paiis de Flandres, & generalment de tout le Roiaume de Fraunce, puissent aler seurement Pescher sur Meer, la dit Treite durant, sicome par noz Commys nous est reporte,
Savoir faisons qui Nous,
Desirans le bien & avancement de la dite Merchandise, la quelle se fait au Prouffit comun de tut nostre Roiaume,
Et a fin que lez ditz Peschours (les quellez, a graund peril, vont sur Meer, pur gaigner lour vivre) puissent Peschier a plus graund Seurte, & amenier du Poisson de Meer pour la Sustenance de Peuple,
Avons, pur consideration dez Choses dessus dites, & par deliberation de nostre Consail, Ottroie, & Ottroions de Grace especiall, par ses Presentes, que, du jour de la Publication d'ycelles, jusques a un An apres ensuant, toutz Pescheurs, tant de nostre dit Roiaume d'Engleterre, & de Caleis, & dez autres noz Villes & Lieux, come dez ditz Conte & Paiis de Flandres, dez Paiis de Picardie, de Normendie, & de Bretaigne, & generalment de tut le dit Roiaume de Fraunce, puissent paisiblement aler par tout sur Meer, pur peschier & gagigner lour vivre, saunz en estre Reprins ne Empeschiez en ascun manere,
Pourveu que, par lez ditz Peschours, d'un Cost & d'autre, ne soit comise aucune fraude,
Et par ainsi que semblablement soit fait & otroie, de lez dites parties de Flandres, Picardie, Normandie, Bretaigne, & autres del dit Roiaume de Fraunce, a la seurte dez ditz Pescheours de nostre dit Roiaume d'Engleterre,
Issint que si les Pescheours, d'un Cost, par fortune de Vent, ou autre Adventure, soient soufflez ou chaucez es Havens, ou Portes, Destrois, ou Daugiers, de l'autre Cost, que eulx y soient franchement Receuz, & resonablement Traitez, paians lez Tolnes & Custumes anciement acoustumez, & que d'illoeques eux puissent, liberalment & saunz Arest ou Impediment, eux en retournier a lour Parties,
Si Donnons en Maundement a nostre Admiral, & a toutz Capitainnes, Baillez, Chastellains, Gentz d'Armes, Gardes dez bonnes Villes, de Ports, Passaiges, Justicers, Officers, Sergens, & autres noz Subgiez & Bienveuillans, & a chascun de eux si come a luy appartiendra, que, de noz ditz Grace & Ottroie,
Lez quelles Voulons & Mandons par noz ditz Justicers, Officers, si tost que requis en seront, & q'il appartiendra, & serra temps, de faire este Publiez, es Lieux & Places, ou l'en est acoustume de faire Criz & Publications, depar Nous,
Laissent, facent, & souffrent lez ditz Pescheours paisiblement joier & user, sauns leur faire ne souffrer estre fait Empeschement, Grief, ne Dommage, en Corps ne en Biens, par voie queconque au contrarie, le dit temps d'un An durant,
Et, s'aucun Empeschement lour estoit en ce fait, lessent & facent Oster & Reparer tantost & sanz delaie, en punissant lez Transgresseurs de cellez Punicions, ovesque Restitution de Domages, come il appartiendra, saunz faveur, ne deport, ne sur ce attendre autre Mandement de nous.
En Tesmoignance de ceo Nous avons fait mettre nostre Seal a cestes Lettres.
Don. a Westm. le Dys & Neofisme Jour de Novembre.
Per ipsum Regem.
Dec. 1. Commission to Robert de Louther, William Osmonderlowe, William de Stapilton, and the sheriff of Cumberland, to levy an aid for the marriage of the K.'s eldest daughter. Westm.
O. viii. 460. H. iv. p. i. 105.
De rationabili Auxilio, ad Primogenitam Maritandam, levando.
An. 8. H. 4. Fin. 8. H. 4. m. 18.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Roberto de Louther, Willielmo Osmonderlowe, & Willieimo de Stapilton, ac Vicecomiti nostro Cumbriae, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm in Statuto, in Parliamento Domini E. nuper Regis Angliae Avi nostri, apud Westmonasterium, Anno Regni sui Vicesimo Quinto tento, edito, inter caetera, Provisum fuisset & Ordinatum,
Quòd rationabile Auxilium, ad Primogenitum Filium Regis Militem faciendum, & Primogenitam Filliam suam Maritandam, petatur & levetur, secundum Formam Statuti inde prius editi, & non alio modo, videlicet,
De quolibet Feodo Militis, tento de Rege sine medio, Viginti Solidi & non plus,
Et de Viginti Libratis Terrae, tentis de Rege sine medio in Socagio, Viginti Solidi & non plus,
Prout in eodem statuto plenius continetur,
Assignavimus vos, Tres, & Duos vestrûm, ad praedictum Auxilium Viginti Solidorum,
Tàm de singulis Feodis Militum de nobis sine medio tentis, quàm de singulis Viginti Libratis Terrae de nobis in Socagio sine medio similiter tentis, & de pluri plus, & de minori minus, juxta ratam, in Comitatu praedicto, tàm infra Libertates, quàm extra,
Ad opus nostrum, pro Primogenita Filia nostra, Aetatis Quatuordecim Annorum & amplius existente, nuper Maritata, Levandum & Colligendum,
Ita quòd omnes Denarios, de Auxilio praedicto provenientes, habeatis ad Scaccarium nostrum Die Jovis proximo post Festum Sancti Valentini proximò futurum, illi vel illis, cui vel quibus eosdem Denarios liberari mandaverimus, liberandos;
Et ideo vobis Mandamus quòd, habitâ deliberatione plenariâ super Feodis & partibus Feodorum, ac Terris praedictis, in Comitatu praedicto, infra Liberates & extra, per Inquisitiones, indè distinctè & apertè, quotiens opus fuerit, capiendas, & aliis viis & modis legitimis, quibus, pro acceleratione Praemissorum, vobis videbitur expedire ad Auxilium praedictum in Comitatu praedicto levandum & colligendum, circa praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & expleatis in Forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Tenentibus Feodorum, & Partium Feodorum, ac Terrae praedictorum, in Comitatu praedicto, tàm infra Libertates, quàm extra, tenore praesentium, in Mandatis quòd vobis, Tribus, vel Duobus vestrûm, in Praemissis faciendis, pareant, obediant, & intendant,
Et tu (praefate Vicecomes) quotiens necesse fuerit, venire facias coram vobis, Tribus, vel Duobus vestrûm, tot & tales, probos & Legales Homines, de Balliva tua, tàm infra Libertates, quàm extra, per quos praemissa expediri, & rei veritas in hac parte meliùs sciri poterunt & inquiri.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Primo die Decembris,
Dec. 11. Safe conduct for Gilbert, chancellor of Scotland, the bps. of Aberdeen and Dunkeld, David de Lyndesey, Alexander Seneschall, and William de Grane, of Kineardy, Scotch ambassadors. Westm.
O. viii. 461. H. iv. p. i. 106.
Pro Nunciis Scotiae.
An. 8. H. 4. Scot. 8. H. 4. m. 7.
Rex, per Literas suas Patentes, usque ad Festum Pentecostes proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales, Reverendos in Christo Patres, Dominos, Gilbertum Cancellarium Scotiae, & Robertum, Ecclesiarum Abirdonensis & Dunkeldensis Episcopos, ac, Magnificos & Egregios viros, David de Lyndesey, & Alexandrum Senescallum, de Craufurde & de Marre Comites, & Willielmum de Grane de Kincardy, cum Centum Personis Equitibus in Comitiva sua, in Regnum Regis Angliae, pro bona Pace seu Treugis diuturnis, inter Regnum Regis Angliae & Terram Scotiae ineundis, veniendo, ibidem morando, & exinde versus dictas partes Scotiae se divertendo & redeundo, ac Equos, Bona, Res & Hernesia sua quaecumque,
Nolens idem Rex quòd ipsi, ratione Marquae, Reprisaliae, Debiti, Compoti, Conventionis, seu alterius Contractûs cujuscumque, ad Sectam sive Prosecutionem aliquorum Ligeorum Regis aut aliorum, capiantur, arestentur, imprisonentur, inquietentur, molestentur in aliquo seu graventur,
Dum tamen iidem, Episcopus, Comites, & Willielmus, ac Personae praedictae, ante Ingressum seu Egressum cujuslibet Villarum firmatarum, Praesentes Literas nostras de salvo Conductu Majoribus, Ballivis, sive aliis Custodibus, & Gubernatoribus earumdem Villarum, demonstrent,
Et quòd ipsi, vel Personae praedictae, Regi, aut Regno Regis praedicto, praesenti salvo Conductu durante, Dampnum vel praejudicium aliquod non faciant, nec fieri procurabunt quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium, xj die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 22. An Act in parliament settling the succession of the crown on the K.'s sons and their descendants, repealing an Act made 7 June the same year, limiting the succession to heirs male. Westm.
O. viii. 462. H. iv. p. i. 106.
Actum, de Successione, ad Regna Angliae & Franciae.
An. 7. H. 4. Infra Bibl. Cot. Galba. in Pyxid.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem in Domino Sempiternam.
Noverit Universitas vestra quòd, licet in Parliamento nostro, apud Westmonasterium, septimo die Junii, Anno Regni nostri Septimo, per Nos, de consensu & avisamento omnium Praelatorum, Magnatum, & Procerum, ac Cleri, & Communitatis Regni nostri Angliae, fuerit Statutum & Ordinatum, quòd, JUS SUCCESSIONIS nostrae, post Decessum nostrum, in Corona, Regnis nostris Angliae & Franciae, & Dominiis nostris quibuscumque ultra Mare ubilibet constitutis, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, ad Henricum, eadem gratiâ, Principem Walliae, Ducem Aquitanniae & Cornubiae, & Comitem Cestriae, Filium nostrum Primogenitum, ejusque Liberos Masculos legitimè procreandos,
Ipsoque Henrico Primogenito nostro sine Haerede Masculo decedente, JUS SUCCESSIONIS praedictae ad Thomam Secundogenitum, Johannem Tertiogenitum, & Humfredum Quartogenitum, nostros, eorumque Liberos Masculos successivè pertineret modo & forma, in Literis nostris, inde confectis, pleniùs expressatis, quae omnia hic habere volumus pro insertis,
Nichilominus tamen Praelati, Magnates, Proceres, Clerus, & Communitas antedicti,
Attendentes quòd Statutum & Ordinatio hujusmodi JUS SUCCESSIONIS, eorumdem Filiorum nostrorum, ac Liberorum eorum, Sexum excludendo Foemineum, nimium restringebat, quod aliquo modo diminuere non intendebant, set potius adaugere,
Nobis, cum instantia non modica, unanimiter supplicârunt quatenus Statutum & Ordinationem hujusmodi cassare & adnullare,
Jusque Successionis praedictae, ad dictum Primogenitum nostrum & alios Filios nostros supradictos, eorumque Haeredes de corporibus suis legitimè procreandos, post nostrum Decessum, successivè pertinere, ordinare, & statuere dignaremur,
Nos igitur, Supplicationi hujusmodi, tanquam Juri consonae, inclinati,
Ad instantem Petitionem eorumdem Praelatorum, Magnatum, Procerum, Cleri, & Communitatis supradictorum, & de eorum Omnium & Singulorum voluntate & assensu expressis, necnon nostri & praesentis Parliamenti nostri Auctoritate,
Statutum & Ordinationem praedicta Cassamus & Adnullamus,
Necnon, ad eorumdem Praelatorum, Magnatum, Procerum, Cleri, & Communitatis praedictorum Petitionem & Rogatum, ac de eorum Consensu Concordi, & Auctoritate qua supra, praefatum Henricum Primogenitum nostrum verum, legitimum, certum, & indubitatum Haeredem, ac Universalem Successorem, in Corona & Regnis nostris Angliae & Franciae, ac Dominiis nostris quibuscumque ultra Mare ubilibet constitutis, cum suis Juribus & pertinentiis Universis, fore & esse debere, necnon Jus nobis universaliter Succedendi in dictis Corona, Regnis, & Dominiis, praefato Henrico nostro Primogenito, & ad eum, & post ipsum successivè Haeredibus suis de ipsius Corpore legitimè procreandis, & ad eos imperpetuum competere & pertinere, competereque, & pertinere debere, Tenore Praesentium, Statuimus, Ordinamus, Decernimus & etiam Declaramus,
Et, in eventum quo praefatus Henricus Primogenitus noster, absque Haerede naturali & legitimo, de corpore suo legitimè procreato, ab hac luce migraverit, Statuimus, Ordinamus, Decernimus, & Declaramus, ad Petitionem & Rogatum praedicta, ac de Consensu, Voluntate, & Auctoritate quibus supra, quod Universale JUS SUCCESSIONIS hujusmodi, in dictis Corona, Regnis, & Dominiis nostris, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, ad Thomam Secundogenitum nostrum, & post eum successivè ad Haeredes suos de ejus Corpore legitimè nascituros, plenè ac liberè transeat & remaneat pro Perpetuo,
Quod si praefatum Thomam, absque Haerede naturali & legitimo de Corpore suo legitimè procreato, diem claudere contingat extremum, ad Johannem Tertiogenitum nostrum, Haeredesque suos de ejus Corpore legitimè procreandos,
Et, si ipsum Johannem sine hujusmodi Haerede decedere contingerit, ad Humfridum Quartogenitum nostrum, & ejus Haeredes de Corpore suo legitimè procreandos, JUS SUCCESSIONIS hujusmodi in Corona, Regnis, & Domi- niis antedictis, cum eorum Pertinentiis, absque contradictione quacumque devolvatur.
Per hoc Statutum sive Ordinationem, quoad Ducatum Lancastriae, ejusque Jura, Possessiones, Honores & Consuetudines, cum suis Pertinentiis Universis, ac Successionem & modum Succedendi in Ducatu praedicto, sive in Capite vel in Membris, nichil immutare vel innovare intendimus; set in omnibus praemissis & aliis quibuscumque, modis & formis, quibus, ante hoc Statutum, Ducatus ipso Regi administrari & gubernari solebat, antiqua Jura, Statuta, & Consuetudines ejusdem Ducatûs teneri, exequi, & illibate observari imposterum Volumus, Statuimus, Decernimus, & Declaramus, hoc nostro Statuto & quocumque alio in hoc Parliamento edito non obstante.
In cujus rei Testimonium non solùm Sigillum nostrum, set etiam omnium Dominorum Spiritualium & Temporalium praedictorum pro Se, Clero, & Communitate praedictis, Sigilla praesentibus sunt appensa.
Et Nos,
Thomas Cantuariensis Archiepiscopus totius Angliae Primas,
Nicholaus Londoniae,
H. Wintoniae,
J. Elien.
E. Exon.
Th. Dunelm.
Robertus Cicestr.
Richardus Sarum,
Guido Meneven.
Johannes Coventr. & Lich.
Richardus Wygorn.
Richardus Bathon. & Wellen.
Robertus Hereforden.
Philippus Lincoln.
Thomas Landaven.
Et Willielmus Karliolen
.
Episcopi,
Custos Spiritualitatis Archiepiscopatus Eborum,
Custos Episcopatus Norwic.
Et Custos Episcopatus Roffen.
Abbas Westm.
Abbas de Sancto Albano,
Abbas de Waltham,
Abbas de Burgo Sancti Petri,
Abbas beati Johannis Colecestr.
Abbas de Sancto Edmundo de Bury,
Abbas de Abyndon,
Abbas beatae Mariae Eborum,
Abbas de Croyland,
Abbas de Bardoney,
Abbas Sancti Benedicti de Hulmo,
Abbas Glaston,
Abbas de Malmesbury,
Abbas de Redyng,
Abbas de Thorney,
Abbas de Selby,
Abbas de Bello,
Abbas de Cirencestr.
Abbas beati Petri Gloucestr.
Abbas de Evesham,
Abbas de Ramesey,
Abbas de Hyda juxta Wynton.
Abbas de Winchecumbe,
Et Prior de Coventr.
Edmundus Dux Eborum,
Johannes Somerset,
Edmundus Kantiae,
Thomas Arundell,
Richardus Warr.
Edwardus Devon.
Michael Suff.
Richardus Oxon.
Et Radulphus Westmerl
.
Comites.
Ac Walterus Prior Hospitalis Sancti Johannis Jerusal in Anglia.
Willielmus Dominus de Roos.
Ric. Dominus de Grey de Codenore,
Henricus Dominus de Beaumont,
Reginaldus Dom. de Grey de Ruthyn,
Willielmus Dominus de Ferrers,
Thomas Dominus de Fournivalle,
Willielmus Dominus de Wylughby,
Hugo Dominus de Burnell,
Willielmus Dominus de Clynton,
Thomas Dominus de Morley,
Johannes Dominus de Darcy,
Johannes Dominus de Lovell,
Bartholomeus Dominus de Bourghchier,
Gilbertus Dominus de Talbot,
Willielmus Dominus la Zouche,
Thomas Dominus de Camoys,
Richardus Dominus de Seymoure,
Henricus Fitz Hugh,
Henricus le Scrop de Masham,
Johannes Welles,
Johannes Cobham,
Petrus de Malolacu,
Johannes de Latymer,
Edwardus de Charleton de Powys.
Magister Thomas la Warre,
Thomas de Berkeley,
Radulphus de Cromewell,
Radulphus de Greystoke,
Willielmus Beauchamp de Bergevenny,
Johannes Touchet,
Robertus de Ponynges.
Johannes Haryngton,
Et Richardus Lestraunge
,
Et Johannes Typtot Miles, Prolocutor Communitatis in Parliamento praesenti, meo & ipsius Communitatis nomine, Omnibus supradictis nostrum praebentes consensum pariter & assensum,
Juramus, ad Sancta Dei Evangelia, per Nos, & quemlibet nostrûm, corporaliter tacta, omnia & singula Praemissa, perpetuis temporibus, per Nos & nostros, quantum in nobis est, inconcussè & inviolabiliter observare, nec quicquam in contrarium, re vel verbo, publicè vel occultè, directè vel indirectè, facere vel attemptare, seu fieri vel attemptari facere vel procurare quovis modo.
Data in praesenti Parliamento nostro infra Palatium nostrum Westm. vicesimo secundo die Decembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo sexto, & Regni nostri Octavo.