Rymer's Foedera with Syllabus
January-March 1408

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

510-512

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-March 1408', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 510-512. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115157 Date accessed: 16 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

January–March 1408

Syllabus EntryFoedera Text
1408. Jan. 28. Legitimation of Lenoard de Barde, illegitimate son of Antony de Barde, of Bourdeaux. Westm.
O. viii. 510. H. iv. p. i. 124.
De Legitimatione.
An. 9. H. 4. Vasc. 9. H. 4. m. 16.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Legitimavimus Leonardum de Barde, Filium Antonii de Barde Armigeri, apud Burdegaliam commorantis, Bastardum, & in Thoro Matrimoniali minimè Procreatum,
Ac ipsum ad Rectas Leges & Consuetudines Patriae nostrae Aquitaniae Restituimus, Admisimus, & Habilitavimus, necnon omnem Maculam Culpae de ipso abstulimus & ammovimus,
Ita quòd ipse Terras, Tenementa, Possessiones, Haereditates, & alia Officia adquirere, & ea habere, ac eis pacificè, sicut alii qui in legitimo Matrimonio Nati existunt, gaudere possit;
Legibus Imperialibus, Consuetudinibus, Constitutionibus, seu Usibus, in partibus praedictis in contrarium factis, non obstantibus.
Dat. sub Magni Sigilli Regis Testimonio, apud Palatium Regis Westm. vicesimo octavo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 21. The K. assigns for the expenses of his household the profits from alien priories, the temporalities of vacant bishoprics and religious houses, wards, marriages, &c., for two years. Westm.
O. viii. 510. H. iv. p. i. 124.
Pro Expensis Hospitii Regis.
An. 9. H. 4. Pat. 9. H. 4. p. 1. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd (de assensu Dominorum, Spiritualium & Temporalium, in praesenti Concilio nostro existentium) Volumus, Concedimus, & Ordinamus quòd,
Tàm omnia & singula Denariorum Summae, Reventiones, Proficua, & Apporta, de singulis Prioratibus Alienigenarum, in Regno nostro Angliae & in partibus Walliae existentibus,
Quàm omnia & singula Exitus, Proficua, & alia Emolumenta de Temporalibus Archiepiscopatuum, Episcopatuum, Abbatiarum, Prioratuum, & aliarum Domorum Religiosarum, temporibus vacationum eorumdem,
Necnon de Wardis, Maritagiis, Forisfacturis, Escapiis, & Feodi Firmis,
De tempore in tempus Provenientia,
Pro Expensis Hospitii nostri integrè assignentur & praeserventur, & non in alios usus convertantur seu applicentur,
Volentes ulteriùs, de assensu praedicto, quòd Omnes & singulae Literae Patentes, Talliae, & Assignationes, in contrarium Ordinationis praedictae, imposterùm faciendae, coram Thesaurario & Baronibus nostris de Scaccario, omnino disallocentur,
Proviso semper quòd, per hanc Concessionem nostram, Personis, Annuitates de hujusmodi Feodi Firmis habentibus, nullum praejudicium fiat, vel aliqualiter generetur.
In cujus &c. per Biennium duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxj die Februarii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Feb. 24. Safe conduct for John Guychard, merchant, to convey a tomb of alabaster for the late duke of Brittany to Nantes, with three Englishmen who made the same, viz., Thomas Colyn, Thomas Holewell, and Thomas Poppehowe. Westm.
O. viii. 510. H. iv. p. i. 125.
Pro Tumba nuper Ducis Britanniae.
An. 9. H. 4. Franc. 9. H. 4. m. 15.
Rex, Universis & Singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Ad Supplicationem Carissimae Consortis nostrae, quae ad quandam Tumbam Alabaustri, quam pro Duce Britanniae defuncto, quondam Viro suo, fieri fecit, in Bargea de Seynt Nicholas de Nantes, in Britannia, unâ cum Tribus Ligeorum nostrorum Anglicorum, qui eandem Tumbam operati fuerunt (videlicet) Thoma Colyn, Thoma Holewell, & Thoma Poppehowe, ad Tumbam praedictam in Ecclesia de Nantes in Britannia assidendum & ponendum, ad praesens ordinavit mittendum,
Suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum Johannem Guychard Mercatorem, Magistrum Bargeae praedictae, ac Decem Servitores suos, Marinarios in comitiva sua, ad Britanniam, ut praedictum est, transeundo, & exinde in Regnum nostrum Angliae Mercatoriè redeundo, necnon Bargeam praedictam, ac Bona & Hernesia sua quaecumque;
Et ideò vobis Mandamus quod ipsum Johannem, & Servitores ac Marinarios suos praedictos, versus Britanniam transeundo, & exinde in Regnum nostrum Angliae Mercatoriè redeundo, necnon Bargeam praedictam, ac Bona & Hernesia sua quaecumque, Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis, non inferentes &c. ut in Similibus de Conductu Literis.
In cujus &c. usque Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiiij die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 1. Licence to English merchants in Norway, Sweden, and Denmark to elect governors. Westm.
O. viii. 511. H. iv. p. i. 125.
De Gubernatoribus, pro Mercatoribus, eligendis.
An. 9. H. 4. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cum, ut accepimus, ob defectum boni & sani Regiminis & Gubernationis, diversa Dampna, Dissensiones, Gravamina, & Angustiae inter Mercatores Regni nostri Angliae, in Partibus Norwegiae, Sweciae, & Daciae commorantes, saepius ante haec tempora mota fuissent & perpetrata, ac majora exinde (quod absit) futuris temporibus verisimiliter evenire formidantur, nisi, pro meliori Gubernatione inter eosdem Mercatores mutuò habendâ, Manus nostras adjutrices celeriùs apponamus,
Nos,
Dampnis & Periculis in hac parte iminentibus praecavere, & eosdem Mercatores & alios de dicto Regno nostro, ad Partes praedictas venturos, justè & fideliter Regi & pertractari intimè desiderantes,
Volumus & Tenore Praesentium Concedimus eisdem Mercatoribus quòd ipsi, quotiens & quando eis placuerit, in quodam Loco competenti & honesto, ubi sibi placuerit, se congregare & unire, & certas Personas, sufficientes & idoneas, in Gubernatores suos, in eisdem Partibus, inter Se, ad eorum libitum, eligere & optinere valeant liberè & impunè,
Dantes ulterius & Concedentes hujusmodi Gubernatoribus, per praedictos Mercatores sic eligendis, quantum in nobis est, Potestatem & Auctoritatem speciales omnes & singulos Mercatores Anglicos &c. prout supra pro Mercatoribus Hollandiae Dat. 5 Febr. A. 8.
Dat. in Palatio nostro Westm. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, Primo Die Martii.
March 5. Power for sir Richard Aston, lieutenant of Calais and five others, to treat for a prorogation of the truce with John duke of Burgundy, count of Flanders. Westm.
O. viii. 511. H. iv. p. i. 125.
De Tractando cum Duce Burgundiae.
An. 9. H. 4. Ibid.
Rex dilecto & fideli suo, Richardo Aston Chivaler, Locumtenenti Villae nostrae Calesii, ac, dilectis sibi, Magistro Nicholao Rixton Doctori utriusque Juris, Johanni Urban, Johanni Brughope, Petro le Loharenc, & Richardo Oldyngton Armigero, Salutem.
Sciati quòd Nos (de fidelitate, circumspectione, & industria vestris plenius confidentes) Fecimus, Ordinavimus Assignavimus, & Constituimus, ac Facimus, Ordinamus, Constituimus, ac Assignamus vos Sex, Quinque, Quatuor, Tres, & Duos vestrûm, Deputatos nostros, Commissarios, & Nuncios speciales,
Dantes vobis, Tenore Praesentium, Potestatem ad Tractandum, Concordandum, & Concludendum,
Pro Nobis & Nomine nostro, & Regno nostro Angliae, ac aliis Terris, Villis, Dominiis, & Jurisdictionibus nostris quibuscumque, cum Johanne Duce Burgundiae, Comite Flandriae, vel ejus Deputatis, Commissariis, & Nunciis, sufficientem Potestatem pro se & pro Partibus Flandriae habentibus & habituris,
Super Prorogatione quarumdam Treugarum, inter Ambassiatores nostros & Commissarios ipsius Ducis nuper hincinde captarum & initarum, usque ad Quintumdecimum Diem Junii proximò futurum duraturarum,
Ac etiam, si necesse fuerit, super quibusdam Articulis, in hac parte necessariis, in Prorogatione Treugarum praedictarum, juxta discretiones vestras, de Novo addendis, ineundis, & firmandis, licet Guerra inter Nos & Adversarium nostrum Franciae interim exorta fuerit & aperta,
Necnon super aliquibus certis Die & Loco competentibus, in partibus Picardiae & Flandriae tenendis,
Ac etiam ad omnia alia & singula Faciendum & Exequendum, que circa Praemissa seu eorum expeditionem necessaria fuerint seu etiam quomodolibet oportuna;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Promittentes Nos, verbo regio, Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per vos Sex, Quinque, Quatuor, Tres, vel Duos vestrûm Actum, Gestum, sive Procuratum fuerit in Praemissis & singulis Praemissorum.
Dat. in Palatio Regis Westm. sub Magni Sigilli Regis Testimonio, Quinto die Martii.
Per ipsum Regem & Concilium.
March 16. Royal assent to the election of William Pygot as abbot of Selby. Nottingham Castle.
O. viii. 512. H. iv. p. i. 125.
De Regio Assensu, infra Dioecesim Eborum, Sede vacante.
An. 9. H. 4. Viag. 9. H. 4. m. 7.
Rex, Custodi spiritualitatis Archiepiscopatûs Eborum, Sede vacante, Salutem.
Sciatis quòd Electioni, nuper factae in Ecclesia Conventuali Monasterii Sancti Germani de Selby, Eborum Dioecese, de Fratre Willielmo Pygot, Commonacho ejusdem Domûs, in Abbatem Loci illius, Regium Assensum adhibuimus & favorem,
Et hoc vobis, Tenore Praesentium, significamus, ut quod vestrum est in hac parte exequamini.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum de Notyngham, xvj die Martii.
Per ipsum Regem.
March 18. Safe conduct for John de Lupiac, a knight of the count of Armaynak. Westm.
O. viii. 512. H. iv. p. i. 125.
Pro Nuncio Comitis Armagnaci.
An. 9. H. 4. Franc. 9. H. 4. m. 14.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Sancti Johannis Baptistae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & Securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem de Lupiac, Militem Comitis de Armaynak, in Regnum Regis Angliae, cum Duodecim Personis Equitibus, in Comitiva sua, pro quibusdam Materiis, Regi ex parte ipsius Comitis declarandis, veniendo, ibidem morando, & exinde ad Propria redeundo, necnon Bona & Hernesia sua quaecumque,
Proviso semper quòd idem Johannes Praesentes Literas Regis de salvo Conductu, in Ingressu vel ante Egressum cujuslibet Villarum firmatarum, Majori, & Constabulariis, sive Custodibus earumdem, demonstret,
Et Quòd ipse aliqua, Regi, seu Coronae suae, aut Regno suo Angliae praejudicialia, vel aliquibus Ligeis Regis dampnosa, non prosequatur aut prosequi vel attemptari facere praesumat seu faciat quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium, xviij die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.