Rymer's Foedera with Syllabus
May 1408

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

525-530

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: May 1408', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 525-530. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115159 Date accessed: 22 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

May 1408

Syllabus EntryFoedera Text
May 1. The K. declares that collations to priories and other offices of the order of S. John of Jerusalem belong to the master of the order. Westm.
O. viii. 525. H. iv. p. iii. 130.
Pro Turcoplario de Rhodes.
An. 9. H. 4. Pat. 9. H. 4. p. 2. m. 27.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Monstravit nobis, dilectus nobis, Frater Petrus Holt, Turcoplarius de Rodes, Prior Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Terrâ nostrâ Hiberniae, qualiter,
In ultimo adventu nostro in Angliam, praedicto Priore, tunc existente apud Rodes in Divino Servitio & Religione suâ, habenteque, per justum Titulum Magistri & Conventûs dicti Hospitalis de Rodes, plenam & pacificam Possessionem Hospitalis praedicti in dicta Terrâ nostrâ Hiberniae, cum omnibus suis Juribus & Pertinentiis quibuscumque, prout ipse Annis & Diebus antea habuit, & prout per eorum Literas & Bullas, praefato Priori indè confectas, pleniùs, ut dicitur, poterit apparere,
Quidam Frater Robertus White, Obedientiarius praedicti Prioris, per Manutenentiam & Sustentationem Comitis d'Ormond defuncti, venit, ut Intrusor, per expressam Rebellionem, & praefatum Priorem extra Hospitale praedictum expulit, ac idem Hospitale, absque Titulo, indè de praefatis Magistro & Conventu de Rodes habito, per hujusmodi Manutenentiam, postmodum detinuit quousque, jam tardè, quòd idem Frater Robertus White cessavit & dimisit praedictum Hospitale in dictâ Terrâ nostrâ Hiberniae, per Abbettamentum, Fraudem, & Couvivam, cuidam Fratri Thomae Butiller, ejusdem Religionis in Terrâ nostrâ praedictâ,
Qui quidem Frater Thomas praedictum Hospitale a praefato Priore occupat & detinet, in praesenti, absque Titulo vel Concessione praedictorum Magistri & Conventûs de Rodes, ad grave Dampnum ejusdem Prioris, & contra Ordinationes & Statuta suae Religionis, ac in plenam derogationem & enervationem Juris praedicti Hospitalis de Rodes,
Quibus quidem Magistro & Conventui de Rodes tantummodo pertinet de Jure habere Collationes & Donationes omnium Prioratuum, Ballivarum, Praeceptoriarum, & omnium aliarum Possessionum majorum & minorum, eisdem Magistro & Conventui de Rodes spectantium & pertinentium, infra Regna & Dominia nostra, ac omnia alia Regna & Dominia Christiana,
Nos igitur,
Considerantes grandia Dampna, Injurias, Deperdita, & Inquietationes, tàm praefato Priori, quàm praedictis Magistro & Conventui de Rodes, in hac parte, facta & attemptata,
Confidentésque quòd idem Prior & Procuratores sui erunt, Deo Duce, grandis & securus Succursus Fidelibus Ligeis & Subditis nostris, in dicta Terra nostra Hiberniae, contra Inimicos & Rebelles nostros ibidem, ad Honorem Dei, & pro Conservatione Juris & Tituli praedictorum Magistri & Conventûs de Rodes,
Affirmamus & Testificamur quòd Collationes & Donationes omnium Prioratuum, Ballivarum, Praeceptoriarum, & omnium aliarum Possessionum majorum & minorum, praedictis Magistro & Conventui de Rodes, infra Regna & Dominia nostra, ut praemittitur, pertinentium & spectantium, eisdem Magistro & Conventui de Rodes, & nulli alii pertinent,
Et ulterius, de uberiori Gratia nostra, & ex certa Scientia nostra, Restituimus plenariè & integrè praefatum Petrum ad suam Primariam Possessionem praedicti Hospitalis, in dicta Terra nostra Hiberniae, cum omnibus Juribus & Pertinentiis Supradictis, ad quorumcumque Manus idem Hospitale cum suis Juribus & Pertinentiis devenerit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Primo die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 4. The K. acknowledges Lucy countess of Kent as his subject. Westm.
O. viii. 526. H. iv. p. i. 131.
Pro Lucia Comitissa Kantiae.
An. 9. H. 4. Pat. 9. H. 4. p. 2. m. 7.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Concessimus, pro Nobis & Haeredibus nostris quantum in nobis est, Carissimae Consanguineae nostrae, Luciae Comitissae Kantiae quòd ipsa exnunc in omnibus Teneatur & Tractetur sicut una Fidelium Ligearum nostrarum infra Regnum nostrum Angliae oriundarum,
Et quòd ipsa Terras, Tenementa, Redditus, Servitia, & alias Possessiones quascumque infra Regnum nostrum praedictum recipere, habere, & adquirere possit, Habenda & Tenenda sibi, Haeredibus, & Assignatis suis Imperpetuum, vel alio modo quocumque,
Et quòd ipsa eadem Terras & Tenementa, Redditus, Servitia, & Possessiones, ad voluntatem suam, sicut una dictarum Ligearum nostrarum, infra Regnum nostrum praedictum oriundarum, Vendere & Alienare,
Ac etiam omnimodas Actiones Reales, Personales, & Mixtas habere, ac eis uti & gaudere, necnon Implacitare ac implacitari & responderi possit, eodem modo & adeo integrè & liberè, sicut una Ligearum nostrarum praedictarum, infra Regnum nostrum supradictum oriundarum, absque Perturbatione seu Impedimento Nostri vel Haeredum nostrorum, seu Ministrorum, aut Officiariorum nostrorum quorumcumque,
Eo, quòd ipsa in Partibus Transmarinis & extra Ligeantiam nostram oriunda extitit, non obstante,
Ità semper quòd praefata Comitissa Homagium Ligeum nobis faciat, & in omnibus tanquam fidelis Ligea nostra erga Nos & Haeredes nostros se habeat in futurum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quarto die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 6. Pardon for William Cok, alias William de Kethyne, alias William de Carlell, alias William de Holme, servant of sir John de Skelton, for communicating with the late Henry de Percy, earl of Northumberland. Westm.
O. viii. 527. H. iv. p. i. 131.
De Pardonatione ad Supplicationem Haeredis Comitis de Douglas.
An. 9. H. 4. Ibid. m. 28.
Rex, omnibus Ballivis & Fidelibus suis ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Nos,
Informati quod Ligeus noster Willielmus Cok, nuper Serviens, dilecti & Fidelis Militis nostri, Johannis de Skelton (aliàs dictus Willielmus de Kethyne, aliàs dictus Willielmus de Carlell, aliàs dictus Willielmus de Holme) in Scotiam transivit, & ibidem Communicationem cum Henrico de Percy, nuper Comite Northumbriae, & aliis Proditoribus nostris, absque Licentia nostra, habuit,
De Gratia nostra speciali, & ad Supplicationem, dilecti Consanguinei nostri, Filii & Haeredis Comitis de Douglas de Scotia, Pardonavimus eidem Willielmo Sectam Pacis nostrae, quae ad Nos versus ipsum pertinet, pro omnimodis Proditionibus, Insurrectionibus, Conspirationibus, Feloniis, & Transgressionibus (Raptu Mulierum, Murdro, & communi Latrocinio exceptis) unde Indictatus, Rectatus, vel Appellatus existit, ac etiam Utlagariis, si quae in ipsum hiis occasionibus Promulgatae, & firmam Pacem nostram ei inde Concedimus,
Ita tamen quòd stet Recto in Curia nostra, si quis versus eum loqui voluerit de Praemissis vel aliquo eorumdem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vj die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 8. Commission to sir Christopher de Preston and Janic d'Artasse to treat with Donald of the Isles and John his brother. Leicester.
O. viii. 527. H. iv. p. i. 131.
De Tractando cum Donaldo de Insulis.
An. 9. H. 4. Viag. 9. H. 4. m. 5.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Christophero de Preston Chivaler, & Janico D'Artasse Salutem.
Sciatis quòd Nos (de Fidelitate & Circumspectione vestris pleniùs confidentes) Fecimus, Ordinavimus, & Constituimus vos Deputatos nostros & Commissionarios speciales,
Dantes Vobis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale Conveniendi & Tractandi, nomine nostro, cum Donaldo de Insulis, & Johanne Fratre ejus, Super Pace finali, Alligantia, & Amicitia,
Inter Nos & quoscumque Ligeos & Subditos nostros & praefatum Donaldum & Johannem & Subditos suos universos habendis & pro perpetuo duraturas,
Et nos & Consilium nostrum, super Modo & Forma Pacis, Alligantiae, & Amicitiae, quibus ipsi vobiscum nomine nostro sic pertractare voluerint, & quid per hujusmodi Tractatum affectare intendunt, de tempore in tempus, certificandi,
Ut Nos, habitâ inde Intelligentiâ & Communicatione cum Concilio nostro praedicto, ulterius inde fieri valeamus quod pro Commodo & Honore nostro & nostrorum fore viderimus faciendum,
Et ideò Vobis mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis in forma supradicta.
In cujus &c. quamdiu nobis placuerit duraturas.
Teste Rege apud Leycestre, viij die Maii.
Per ipsum Regem.
May 9. Safe conduct for Alvaro Carilo and Alfonso Rodrigues, Spanish merchants. Leicester.
O. viii. 527. H. iv. p. i. 131.
Pro quibusdam de Hispania.
An. 9. H. 4. Ibid.
Rex, Universis & Singulis Admirallis &c. Salutem.
Sciatis quod Suscepimus & Suscipimus per Praesentes, in salvum & securum Conductum nostrum, & salvam Gardiam nostram, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Alvarum Carilo, & Alfonsum Rodrigues, de Ispania, infra Regnum nostrum Angliae, penes Praesentiam nostram, cum Hominibus & Servientibus sui, usque ad Numerum Quadraginta Personarum, vel infra, tàm per Terram, quàm per Mare, veniendo &c. ut in Similibus de Conductu Literis, cum haec Clausula; videlicet,
Et quòd ipsi pro Mercandisis & Mercimoniis suis, si quae infra dictum Regnum nostrum, colore Praesentium Literarum nostrarum, adduxerint, vel ab eodem Regno nostro traduci vel carcari fecerint, Custumas, Subsidia, & alia Deveria, nobis inde debita, fideliter solvant.
In cujus &c. usque Festum Purificationis beatae Mariae proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Leicestre, ix die Maii.
Per ipsum Regem.
May 11. The emperor Rupert delivers to Louis count palatine of the Rhine, a moiety of the castles and towns of Ortenberg, Offenberg, Gengenbach, and Celle, and the town of Sels, in return for a portion of his inheritance which is assigned as a pledge for the dowry of his daughter Elizabeth, wife of Frederic duke of Austria. Heidelberg.
O. viii. 528. H. iv. p. i. 131.
De Maritagio Imperatoris Filiae, & Castro de Zell Impignorato.
An. 9. H. 4. Pen. Camer.
Nos Rupertus, Dei gratiâ, Romanorum Rex, semper Augustus, Recognoscimus, pro Nobis, & Successoribus nostris in Imperio, Romanis Imperatoribus & Regibus, & ad Universorum, eas videntium vel legere audientium, notitiam Publicè volumus deduci per Praesentes,
Sicut Nos Magnifico Friderico Duci Austriae &c. Filio nostro dilecto & Principi, Magnificam Principissam Elizabeth de Bavariâ Filiam nostram Praedilectam in Conjugem legitimam tradebamus, & illi ex Parte Imperii Quadraginta Milia Florenorum Renensium ad eam Stipulamur, Spondebamus, & Promisimus exsolvenda, sicuti Nos, ut Romanorum Rex, secundum Antiquam consuetudinem introductam, hujus Potestatem habebamus faciendi,
Et quia praedicta Quadraginta Milia Florenorum, ex parte Imperii, illo tempore, non habebamus persolvere, & etiam super Imperii Bonis minus convenirent procurare valebamus, & ea propter, ut Nos tempore Solutionis ea habere & procurare possumus, quam plures Haereditarii nostri Comitatûs Palatini Reni opida, Castra, Villas, Terras, & Homines obligare & Pignori tradere cogebamur.
Idcirco praedictae nostrae Haereditatis, in Recompensam Magnifico Ludowico Comiti Palatino Reni & Duci Bavariae, Filio nostro Dilecto & Principi, Medietatem, in infrascriptis nostris & Sacri Imperii opidis, Castris, & Attinentiis, nominatis Ortenberg, Offenburg, Gengenbach, & Celle,
Ut Nos eandem Medietatem ab, honorifico Principe nostro Dilecto & Fideli, Willielmo Episcopo Argentinensi & Ecclesiâ suâ Argentinensi (quibus praedicta Opida & Castra cum eorum Attinentiis, a Praedecessoribus nostris in Imperio ante tempora, pro una Pecuniarum Summa integraliter Obligata, in Possessionem tradita fuerunt) Redemimus & Reduximus ad Manus nostras.
Et, ad haec, etiam nostrum & Imperii Opidum Sels, unà cum Theoloneo ibidem, & Omnibus aliis Attinentiis, ut Nos illud de praesenti possidemus, pro Quadraginta Milibus bonis Florenis Rinensibus, liberè & integrè possidere tradidimus, & Eum in illam possuimus, ac Possessionem tradimus, & eum in illam ponimus in virtute Praesentium & Romanae Regiae Potestatis perfectione,
Ita quod praedictus Filius noster Dux Ludowicus, & sui Haeredes, Medietatem dictorum Castrorum, Opidorum, Attinentium, Ortenberg, Offenburg, Gengenbach, & Celle, & ad hoc etiam nostri & Sacri Imperii Opidum Sels, cum Theolonio ibidem, & omnibus aliis Attinentiis, ut Praescribitur, Possessione retinere, & illis gaudere, uti, frui debent & possunt, omni prorsus detrimento secluso, tamdiu quousque Nos, vel Successores nostri in Imperio, illa cum praefatis Quadraginta Milibus bonis Florenis Renensibus ab ipsis Reemimus, & etiam ipsis praefata Quadraginta Milia bonorum Florenorum Renensium in una Summa totaliter & integrè Persolvimus, & ipsis de Valore illorum plenè sit satisfactum,
In quâ etiam Reemptione praedictus Filius noster Ludowicus, & sui Haeredes, Nobis & Successoribus nostris in Imperio, Romanis Imperatoribus & Regibus, semper obedire debent, quocumque tempore Anni Nos illam perficere intendamus cum Testimonio Praesentium Regiae nostrae Majestatis Sigillo communitorum.
Datum Heidelberg, post Christi Nativitatem Anno M. CCCC. VIII. die Veneris post Dominicam qua cantatur in Ecclesia, Domino Jubilate, Regni nostri Anno octavo.
May 13. Restitution of the temporalities to William Pygot, abbot of Selby. Westm.
O. viii. 529. H. iv. p. i. 132.
De Restitutione Selby.
An. 9. H. 4. Pat. 9. H. 4. p. 2. m. 5.
Rex, Escaetori suo in Comitatu Eborum, Salutem.
Cùm Capitulum Ecclesiae Cathedralis beati Petri Eborum, Custos Spiritualitatis Archiepiscopatûs Eborum, Sede nuper vacante (Decanoque ejusdem in Remotis agente) Electionem, nuper factam in Ecclesia Conventuali Sancti Germani de Selby, Eborum Dioecese, de, Dilecto nobis in Christo, Fratre Willielmo Pygott, Monacho ejusdem Domûs, in Abbatem Loci illius (cui prius Regium Assensum adhibuimus & favorem) confirmaverit, sicut per Literas Patentes ipsius Custodis, nobis indè directas, nobis constat,
Nos, Confirmationem illam acceptantes, cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Abbatiae illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò tibi praecipimus quòd eidem Abbati Temporalia praedicta, cum pertinentiis, in Balliva tua, liberes in forma praedicta; salvo jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo tertio die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Datâ; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Lincoln.
Escaetori Regis in Com. Leyc.
Escaetori Regis in Com. North
.
Et Mandatum est Militibus &c.
May 28. Exemplification of the sentence of forfeiture against Thomas Holand, earl of Kent, John Holand, earl of Huntingdon, John Montague, earl of Salisbury, Thomas lord le Despenser, and sir Ralph Lomly. Westm.
O. viii. 529. H. iv. p. i. 132.
De Exemplificatione.
An. 9. H. 4. Ibid. m. 21.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Irrotulamentum cujusdam MEMORANDI, in Rotulis Parlamenti, apud Westmonasterium, Anno Regni nostri Secundo, tenti, HABITI in haec verba.
Item, Fait A Remembrer que la,
Ou
Thomas Holand jadys Cont de Kent, Johan Holand jadys Count de Huntyngdon, Johan Montagu jadys Count de Sarum, Thomas jadys Sire le Despenser, & Rauf Lomly Chivaler, n'adgairs, en diverses Parties d'Engleterre, soi leverent & chivacherent de guerre Traiterousement encountre nostre Seigneur le Roi, & encontre lour Ligeaunce, pur Destruier nostre Seigneur le Roy, & autres Graundes du Roialme, & le dit Roialme des Gentz d'autre Lange Enhabiter,
En lour dite Leue de Guerre, par les loialx Liges nostre dit Seigneur le Roi, furent Prisez & Decollez.
Et par tant toutz les Seigneuries Temporelx, esteantz en Parlement, par Assent du Roy, Declarerent & Adjuggerent les ditz, Thomas, Johan, Johan, Thomas, & Rauf, pour Traitours pur la Leue de Guerre encontre lour Seigneur Lige suisdit,
Et q'ils Forfairent, come Traitours, toutz lour Terres & Tenementz, queux ils avoient, en Fee Simple, le quint Jour de Januer en la Veille del fest de la Tiffanie Seigneur Jesu Christ, l'An du Regne nostre Seigneur le Roy suisdit Primer, ou puis, come la Leye de la Terre voet, ensemblement oue toutz lour Biens & Chateux,
Non nobstant q'ils feurent Mortz sur la dite Leue de Guerre sanz Processe de Ley
.
Nos autem Tenorem Irrotulamenti praedicti, Tenore Praesentium, duximus Exemplificandum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Maii.
May 30. Grant to sir Thomas de Rokeby of the manor of Spofford with Lynton and Letheley, for services against the earl of Northumberland and other traitors. Westm.
O. viii. 529. H. iv. p. i. 132.
Pro Thoma de Rokeby Milite.
An. 9. H. 4. Ibid. m. 19.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & pro bono & laudabili Servitio, quod, Dilectus & fidelis Miles noster, Thomas de Rokeby nobis ante haec tempora impendit, & specialiter in Recompensatio- nem grandium Laborum & Custuum, quos jam tardè habuit in Resistendo Malitiae Henrici de Percy, nuper Comitis Northumbriae, Thomae Bardolf, & aliorum Proditorum & Rebellium nostrorum, ac etiam pro bono Servitio, quod Nobis impendet in futurum,
Concessimus praefato Thomae de Rokeby Manerium de Spofford, cum omnibus Membris & Pertinentiis (videlicet) Lyntonae & Letheley,
Habendum pro Termino Vitae suae, usque ad Valorem Quaterviginti Librarum per Annum,
Quod quidem Manerium, cum Membris & Pertinentiis praedictis, per Forisfacturam praedicti nuper Comitis, diu ante Mortem suam, ad Manus nostras devenerunt,
Proviso semper quòd de Superplusagio, si quod fuerit, nobis Respondeatur, ut est justum,
Salvis etiam & Reservatis Nobis Feodis Militum, & Advocationibus Ecclesiarum, Wardis, Maritagiis, & Releviis, eidem Manerio spectantibus, unà cum Parco & Bosco ibidem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxx die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.