Rymer's Foedera with Syllabus
July-September 1408

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

541-547

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-September 1408', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 541-547. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115161 Date accessed: 01 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–September 1408

Syllabus EntryFoedera Text
July 3. Restitution of the temporalities to Henry Smith, abbot of Roucester. Westm.
O. viii. 544. H. iv. p. i. 136.
De Restitutione Temporalium Abbatiae Beatae Mariae de Roucestre.
An. 9. H. 4. Pat. 9. H. 4. p. 2. m. 11.
Rex Escaetori suo in Comitatu Staffordiae, Salutem.
Cùm, Venerabilis Pater, Thomas Archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae Primas, Electionem,
Nuper factam in Ecclesia Conventuali beatae Mariae de Roucestre, Ordinis Sancti Augustini, Coventriensis & Lichfeldensis Dioecesis, de, dilecto nobis in Christo, Henrico Smyth, Canonico ejusdem Domûs, in Abbatem Loci illius, cui prius Regium Assensum adhibuimus & favorem,
Quae quidem Causa Electionis, per Viam Appellationis, ad Audientiam ipsius Archiepiscopi est devoluta,
Confirmari fecerit, sicut per Literas Patentes ipsius Archiepiscopi, nobis indè directas, nobis constat,
Nos (Confirmationem illam acceptantes) cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Abbatiae illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, liberes in forma praedicta; salvo jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio die Julii.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Derb.
Escaetori Regis in Com. Norht.
Escaetori Regis in Com. Warr
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
July 3. John earl of Somerset, captain of Calais, the mayor of Calais, and four others, are appointed conservators of the truce with Flanders. Westm.
O. viii. 541. H. iv. p. i. 136.
De Treugis Flandriae observandis.
An. 9. H. 4. Franc. 9. H. 4. m. 5.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Johanni Comiti Somersetiae Capitaneo Villae nostrae Calesii, vel ejus Locum tenenti ibidem, Majori Villae praedictae qui nunc est & qui pro tempore fuerit, Johanni Urban, Johanni Burghope, Perino le Loharenc, & Richardo Oldyngton, Salutem.
Sciatis quòd Ordinavimus, Fecimus, & Constituimus, ac, Tenore Praesentium, Ordinamus, Facimus, & Constituimus vos conjunctim, & divisim, ad Supervidendum, Ordinandum, & fieri Faciendum, quòd certae Treugae & Guerrarum Abstinentiae,
Inter Nos, pro Nobis, & Regno nostro Angliae, ac aliis Terris, Villis, & Dominiis nostris, & Johannem Ducem Burgundiae, Comitem Flandriae, pro Se, & Patriâ suâ Flandriae, ac aliis Terris & Dominiis suis, inter dictam Patriam Flandriae & Coloniam super Renam, per Terram & per Mare, tàm citra Mare, quàm ultra, nuper apud Villam nostram Calesii captae, initae, & firmatae,
Et a Quintodecimo die Junii ultimò praeterito, usque ad finem Trium Annorum, extunc proximò sequentium, prorogatae & duraturae,
Et per Adversarium nostrum Franciae pro parte suâ Confirmatae & Prorogatae,
Quas quidem Treugas firmiter observari & teneri volumus,
Juxta vim, formam, & effectum earumdem, debitè teneantur & custodiantur,
Quodque ea, quae per Subditos nostros, tàm supra Mare, quàm supra Terram, in contrarium attemptata fuerint, Reformentur, prout dictae Treugae exigunt & requirunt,
Et ad consimilem Reformationem quorumcumque Attemptatorum, ac aliorum Malefactorum, per ipsum Ducem, ac Subditos suos, de Patriâ & Dominiis suis praedictis, aut per Adversarium nostrum Franciae, seu Subditos suos, contra vim, formam, & effectum Treugarum praedictarum, contra Nos & Subditos nostros, supra Terram & supra Mare, perpetratorum & perpetrandorum, Petendum, Recipiendum, & Habendum,
Dantes & Concedentes vobis, & cuilibet vestrûm, plenam & integram Potestatem ad Compellendum & Distringendum omnes & singulos Subditos nostros, qui aliquid, supra Terram & supra Mare, in contrarium dictarum Treugarum attemptaverint, in quacumque parte Regni nostri, aut alibi in Do- minio nostro, poterunt inveniri, coram Vobis Comparere, ad Audiendum & Perimplendum totum & quicquid per Vos in hac parte Adjudicatum & Consideratum fuerit;
Et ideò Vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem Admirallo nostro Angliae, ac Custodi Quinque Portuum nostrorum, necnon omnibus & singulis Capitaneis, Judicibus, Majoribus, Ballivis, Ligeis & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, & specialiter Johanni Lardener Capitaneo Castri nostri de Oye, & Johanni d'Arundell Capitaneo Castri nostri de Marke, ac Edmundo Wyse ejus Locumtenenti, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, & cuilibet vestrûm, in Praemissis, in forma praedicta, faciendis Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, & vestris Mandatis obedientes,
Et quòd vestra Judicia, contra quascumque Personas in hac parte reddenda, totiens quotiens per vos aut aliquem vestrûm requisiti fuerint, Teneant, observent, & exequantur sine favore aut dilatione aliquali, sub Poena levandi de ipsis, qui in Mandatis vestris negligentes extiterint aut inobedientes, Summas Pecuniarum sic per vos adjudicandas,
Et ulterius quòd ipsi, ad Mandatum vestrum, coram vobis Comparere faciant omnes & singulos Ligeos & Subditos nostros, ubicumque fuerint inventi, infra eorum Jurisdictiones, qui supra Mare, aut supra Terram, aliquid, contra formam Treugarum praedictarum, indebitè attemptaverint.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio die Julii.
Per ipsum Regem & Concilium.
July 11. Thomas abp. of Canterbury, Edmund earl of Kent, the K.'s admiral, and sir Thomas Erpyngham, constable of Dover and warden of the Cinque Ports, are appointed conservators of the truce with Brittany. Westm.
O. viii. 542. H. iv. p. i. 137.
De Treugis, inter Regem & Ducem Britanniae, Conservandis.
An. 9. H. 4. Franc. 9. H. 4. m. 3.
Le Rox, a touz ceulx qui ces Presentes Lettres verront ou orront, Salutz.
Come, pour cause ou occasion des Guerres, qui par long temps ont dure entre les Paiis & Subgiz de Nous & nostre treschier & tresame Fitz le Duc de Bretaign, moult de Maulx soint ensuiz, & ensuinent de jour en jour come Pilleries, Roberies, Arsions, Forces, Violences, Morts de Gens, & autres Inconveniens innumerables, & purront ensuir Greigneurs & plus Perilleux se Pourveu n'y estoit,
Savoir Faisons, que,
Pour Honeur de Dieu, & pour Remedier aux maulx, & Obvier aux Parilz dessusdiz, & pour Eschuier l'effusion du Seng human,
Nous, pour Nous, noz Paiis, & Subgitz Obbeissens, avons Prins & ferme bonnes & seures Treues, & Souffrance de Guerre, avecques nostre dit treschier & tresame Fitz, pour Lui, & ses Paiis, & Subgitz Obbeissens, pour un An entier,
Ainsi que, le dit temps durant, les ditz Subgiz obbeissens de nostre dit Fitz, avecques leurs Vesseaulx, Mariniers, Marchandises, & autres Biens quelxconques, pour Nous & noz Subgitz obbeissens, pourront Seurement Maroier, aler, & venir par toute Mer celle part que leur plarra, Venir & descendre en noz Portz & Havres, Deschargier leur Biens & Marchandises, & chargier autres, en paient nos Coustumes & Devoirs, aler, venir, tant de Nuiz que de Jours, sejourner & residence faire en nostre Paiis, & par icelui celle part que ils voudront, senz soy Entremettre de Fait de Guerre,
Et ces Choses & chescune Nous Promettons & Jurons loiaument, en parole de Roy, & par la Fay & Serement de nostre Corps, Tenir & Garder fermement, senz venir au contraire,
Parmi ce que le Nous Promette & Jure semblablement, pour Nous, noz Terres, & Soubgiz obeissens, & Nous en baille ses Lettres parailles,
Et pour Greigneur Seurte des dites Trieues, & icelles faire Tenir & Garder, fermement, senz enfraindre, Nous avons Fait & Ordenne, & par ces Presentes, Faisons & Ordennons le tresreverent Piere en Dieu, nostre treschier Cousin, Thomas Erchevesque de Canterbris Primat de toute Engleterre nostre Chanceller, nostre treschier Cousin Esmon Conte de Kent nostre Admirall, & Thomas Erpyngham Chivaler Conestable de Dovere & Gardein des les Cynk Portz, Conservateurs de cestes presentes Trieues pur nostre Partie,
Aux quelz, l'Ercevesque, Admirall, & Conestable, generalment, & a chescun deulx, Nous Mandons & Commandons, en commentant, se mestier est, cestes dites Trieues faire Assavoir & Publier, par Bannie & autrement, deument en noz dites Portez, & Havres, Bonnes Villes & Lieux accoustumes, & icelles faire Tenir & Garder seurment & fermement senz enfraindre,
Et, se aucune Chose trovent avoir este faite ou attempte au contraire, par aucune ou aucuns de noz Subgiz obbeissens, durant le dit temps, le faire prontement & vigoreusement, par Prinse de Corps & de Biens, & par toutes autres Voies possibles & roisonables, Reparer, les Parties desdomager, & a Nous & a elles Amander, & les Malfaiteurs & Violeurs des dites Treues Pugner, selon le Cas & tellement que ce soit a tous autres Example,
Et, de ce faire, avons Donne & Donnons as ditz Ercevesque, Admiral, & Conestable generallement, come dit est, & ausi a chescun d'eulx, plain Povoir, Auctorite de par Nous, & Mandement especial,
Mandons & Comandons a touz noz Subgitz, en ce facent, leur Obbeier & deligemment Entendre,
Et, a ce que ceste Chose soit Ferme & Estable, Nous avons fait mettre nostre Seal a ces Presentes,
Nientmeins nostre entencion n'est que Lisle de Brehake, ou les Inhabitantz d'icelle, que sount Rebeaux au dit Duc, a ce q'est dit, n'eient ou reportent Benefice de Presentes Trieues, ne soient contenuz ou compris en ycelles.
En tesmoignance de quelle Choses Nous avons fait faire cestes noz Lettres Patentes,
Don. a nostre Paloys de Westm. le xj Jour de Juillet, l'An de Grace Mille Quatrecens & huit, & de nostre Regne l'An Noefisme.
Par le Roy.
July 19. Bertrand lord of Montferrand, Pontius lord of Castellian, and five others, are appointed judges in the sovereign court of Aquitain. Westm.
O. viii. 543. H. iv. p. i. 137.
De Judicibus in Curia Superioritatis in Aquitania Constitutis.
An. 9. H. 4. Vasc. 9. H. 4. m. 13.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos (juxta Debitum suscepti Regiminis) omnibus & singulis, ad Nos, ut ad Regni Franciae Superiorem & Dominii Ducatûs Aquitanniae & Partium adjacentium, Querelantibus, Provocantibus, & Appellantibus, desiderantes fieri plenum Justitiae complementum,
Ac de Fidelitate, industria, & circumspectione provida, dilectorum & fidelium nostrorum Bertrandi Domini de Monteferando, ac Poncii Domini de Castelliano, necnon Johannis de Bordili, Petri Ripariae, legum Doctorum, Petri Embaudi in Decretis Licentiati, Guillielmi Mairalli (aliàs Serpilli) Bacallarii in Decretis, & Arnaldi Mayani in Legibus Bacallarii,
Ipsos Septem, Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorumdem, Ordinavimus, Deputavimus, & Constituimus Judices in Civilibus & Criminalibus, in Curia nostra Superioritatis Aquitanniae,
Volentes quòd Duo praedictorum Curiam nostram tenere, ac Sententias Interlocutorias Tresque Diffinitivas ferre valeant,
Quorum Trium, Johannem Bordili, Petrum Ripariae, seu Arnaldum Meyani, unum, in Diffinitiva, sive Duorum in Interlocutoria Sententia facienda, esse volumus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xix die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 19. The K. appoints John Welbourn papal collector in England. Westm.
O. viii. 543. H. iv. p. i. 137.
De Collectore Papae Constituto.
An. 9. H. 4. Pat. 9. H. 4. p. 2. m. 6.
Rex Dilecto sibi Johanne Welbourn Legum Doctori, Salutem.
Quia, certis & notabilibus de Causis, Nos & statum Regni nostri Angliae specialiter concernentibus, Voluimus & Ordinavimus quòd omnes & singulae Pecuniarum Summae, ac alia Reventiones & Emolumenta quaecumque, ad Dominum Summum Pontificem in Regno nostro praedicto pertinentia, per certam Personam, per Nos ad hoc specialiter Deputatam, ad opus ipsius Domini Summi Pontificis, quousque aliud inde duxerimus ordinandum, salvò & securè custodiantur,
Nos,
De Fidelitate & Circumspectione vestris plenius confidentes,
Assignavimus & Deputavimus vos ad omnes & singulas Pecuniarum Summas, ac alia Reventiones & Proficua quaecumque, ad dictum Dominum Summum Pontificem in Regno nostro praedicto pertinentia, Levandum & Colligendum, ac levari & colligi faciendum, & indè, prout vobis ex parte nostra imposterum injungetur, fideliter Respondendum;
Et ideò Vobis mandamus quòd circa Praemissa diligenter Intendatis, ac ea faciatis & exequamini in forma praedicta.
Damus autem universis & singulis, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes prout decet.
In cujus, &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xix die Julii.
Per ipsum Regem.
July 22. Restitution of the temporalities to Benedict, elect of Bangor. Westm.
O. viii. 544. H. iv. p. i. 137.
De Restitutione Temporalium.
An. 9. H. 4. Ibid.
Rex Escaetori suo in Comitatu Gloucestriae ac Marchiae Walliae eidem Comitatui adjacentis, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesiâ Cathedrali Bangorensi, eidem Ecclesiae de Persona, dilecti nobis, Benedicti Electi Bangorensis providerit, ipsúmque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem,
Sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Electus omnibus & singulis verbis, nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis Contentis, coram nobis palàm & expressè Renunciavit, & gratiae nostrae humiliter se submisit &c. ut in similibus de Restitutione Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxij die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Datâ; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Hereford. ac March. Wall. eidem Com. adjacen.
Escaetori Regis in Com. Salop. ac March. Wall. eidem Com. adjacen
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
July 31. Safe conduct for David, son and heir of the earl of Caithness, John Styward, Mordyk Fyf, son of the duke of Albany, and other Scots. Westm.
O. viii. 544. H. iv. p. i. 137.
Pro quibusdam de Scotia in Angliam venientibus.
An. 9. H. 4. Scot. 9. H. 4. m. 2.
Rex, per Literas suas Patentes, usque ad festum Sancti Martini proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, David Filium & Haeredem Comitis de Catnesse, Johannem Styward Fratrem, Mordyk Fyf, Filium Ducis de Albania, Comitem de Bughom, Patrycium Graym Comitem de Strathern, & Alexandrum de Graym Filium & Heredem Domini de Graym, de Scotia, cum Quadraginta Personis in Comitiva sua, & eorum Rebus, Bonis, Equis & Hernesiis quibuscumque, in Regnum Regis Angliae, per Castra, Villas firmatas, & alia Fortalitia, veniendo, ibidem morando, perhendinando, & exinde ad partes suas Scotiae ad placitum suum liberè redeundo, absque Malo, Dampno, Molestatione, vel Impedimento quocumque,
Nolentes quòd ipsi, ratione Marquae, Reprisaliae, Debiti, Compoti, Conventionis, seu cujuscumque Contractûs, ad Sectam sive Prosecutionem Regis, seu aliquorum Ligeorum Regis, aut aliorum, capiantur, imprisonentur, molestentur in aliquo, seu graventur;
Proviso semper quòd ipsi aliqua, Regi aut Coronae suae praejudicialia, non procurent aut procurari faciant, & quòd in Ingressu suo, vel post Ingressum cu- juslibet Villarum firmatarum, has Literas salvi Conductûs, Majoribus, Ballivis, sive Custodibus earum, demonstrent, si ab eis exigantur,
Vult tamen idem Rex quòd,
Quamcito dicti, David, Johannes, Patricius, & Alexander devenerint Regi Obsides pro praedicto Mordyk,
Praesentes Literae Regis, quoad ipsos, David, Johannem, & Alexandrum, exindè cessent, & nullius sint valoris, vigoris, vel effectûs,
Volens idem Rex ulterius & concedens quòd eaedem Literae, quoad dictas Quadraginta Personas, validae sint & effectuales in forma supradicta.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxxj die Julii.
Per ipsum Regem.
Aug. 2. Pardon for Nicholas Tempest, an adherent of Richard, late abp. of York, and Henry late earl of Northumberland. Westm.
O. viii. 545. H. iv. p. i. 138.
De Pardonatione Nicholai Tempest, Archiepiscopo Eborum & Comiti Northumbriae adhaerentis.
An. 9. H. 4. Pat. 9. H. 4. p. 2. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nicholaus Tempest Armiger, nuper apud Shupton More juxta Civitatem nostram Eborum, inter alios Rebelles & Proditores nostros, in Comitiva Richardi nuper Archiepiscopi Eborum, contra Nos & nostram Magestatem Regiam proditoriè se levaverit,
Ac postmodùm idem Nicholaus, inter alios Rebelles & Proditores nostros, apud Bramham juxta Tadcastre in Comitiva Henrici nuper Comitis Northumbriae, Proditoris nostri, ad ultimum Adventum suum in Regnum nostrum Angliae, contra Nos & dictam Magestatem regiam proditoriè iteratò se levaverit,
Nos, de Gratia nostra speciali, Pardonavimus eidem Nicholao Sectam Pacis nostrae, quae ad Nos versus ipsum pertinet, pro Insurrectionibus & Proditionibus, per ipsum contra Nos & dictam Magestatem nostram sic factis,
Ac etiam pro omnimodis Feloniis & Transgressionibus, per ipsum contra Nos & praedictam Magestatem nostram ante haec tempora aliqualiter factis sive perpetratis, unde Indictatus, Rectatus, vel Appellatus existit,
Ac etiam Utlagariis, si quae in ipsum hiis occasionibus fuerint promulgatae,
Et firmam Pacem nostram ei inde Concedimus,
Ita tamen quòd stet Recto in Curia nostra, si quis versus eum loqui voluerit de Praemissis vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Secundo die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo.
Aug. 2. Pardon for John, prior of Hexham alias Hextildesham, and the whole convent. Westm.
O. viii. 545. H. iv. p. i. 138.
De Pardonatione pro Priori de Hexham.
An. 9. H. 4. Ibid. m. 6.
Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd (de Gratia nostra speciali) Pardonavimus, Dilecto nobis in Christo, Johanni Priori de Hexham (aliàs dicto Hextildesham) & toti Conventui ejusdem Prioratûs Sectam Pacis, quae ad Nos versus ipsos pertinet, pro omnimodis Proditionibus, Insurrectionibus, Rebellionibus, Feloniis, Transgressionibus, Mesprisionibus, Adhaesionibus, Concelamentis, Forisfacturis, Conspirationibus, Confoederationibus, Fugis de Regno nostro, Offensis, & Contemptibus quibuscumque,
Per ipsos vel eorum aliquem, contra Nos, ante haec tempora, tàm infra Regnum nostrum Angliae, quàm extra, aliquo modo factis, perpetratis, procuratis, consultis, aut Locutis,
Unde ipsi seu eorum aliquis Indictati, Rectati, Impetiti, Appellati, vel Utlagati existunt,
Ac etiam Utlagarias, si quae in ipsos vel eorum aliquem, hiis occasionibus, fuerint promulgatae,
Et firmam Pacem nostram eis inde Concedimus;
Ita tamen quòd stent Recto in Curia nostra, si qui versus eos loqui voluerint de Praemissis vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Secundo die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo.
Aug. 3. Commission to Hugh Mortymer and John Catrik, to treat with France for redress of injuries. Westm.
O. viii. 546. H. iv. p. i. 138.
De Tractando cum adversario de Francia.
An. 9. H. 4. Franc. 9. H. 4. m. 2.
Rex Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem in Domino sempiternam.
Noverit Universitas vestra quòd,
Ad Honorem Dei, ac Sanguinis Christiani effusionem, Malaque ac Dampna irreparabilia evitanda, quae stante Guerra inter Nos & Adversarium nostrum de Francia verisimiliter & sine dubio poterunt evenire, prout jam veraciter evenerunt, sicut transacti temporis cursus edocet manifeste,
Inclinamur & assentimus ad Tractandum cum dicto Adversario nostro de Francia,
Et ob hanc Causam mittimus, de Praesenti, versus partes Picardiae, dilectos & fideles nostros, Hugonem Mortymer Domicellum, & Johannem Catrik in Decretis Licentiatum,
De quorum fidelitate, discretione, & industria pleniùs confidentes, ipsis Dedimus, Concessimus, & Commisimus, ac Damus, Concedimus, & Committimus per Praesentes, sufficientem Auctoritatem, plenamque ac liberam Potestatem, & Mandatum generale ac speciale, pro Nobis & Nomine nostro, necnon pro Subditis, Colligatis & Confoederatis, Regnis, Terris & Dominiis nostris citra & ultra Mare,
De & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Litibus, Querelis, Guerris, Debatis, Demandis, & Discordiis quibuscumque, cum omnibus suis Circumstantiis, incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis,
Inter Nos, Subditos, Colligatos, & Confoederatos nostros, Regna & Dominia nostra citra & ultra Mare, ex una Parte, & dictum Adversarium nostrum de Francia, Subditos, Colligatos, Confoederatos & Dominia sua, ex parte altera, qualitercumque motis vel habitis,
Necnon de & super quarumcumque Treugarum, in hac parte initarum, Violationibus, ac earum Reformationibus, & contra earum formam Attemptatorum Reparationibus & Emendis, Dandis, Faciendis, & Recipiendis,
Quibuscumque Locis & Temporibus oportunis, cum dicto Adversario nostro seu ejus sufficienter Deputatis vel Deputandis in hac parte Conveniendi, Tractandi, Componendi, Paciscendi, Transigendi, ac finaliter Concordandi,
Necnon Treugas, Tolerantias, & Abstinentias generales, speciales, seu particulares, tàm per Terram, quàm per Mare, simul, vel separatim, melioribus viis, modo, & formâ quibus fieri possit, tamdiu & tanto tempore duraturas, secundum quod praefatis Hugoni & Johanni placebit in eventum, cum dicto Adversario nostro de Francia, vel sufficienter Deputatis seu Deputandis ab eodem, Ineundi, Ordinandi, Faciendi, Perficiendi, Capiendi, & Concedendi,
Necnon quascumque Treugas, Tolerantias, & Abstinentias, generales, vel particulares, inter Nos & praefatum Adversarium nostrum jam nunc habitas, factas, captas, pendentes, & durantes, ad Terminum quemcumque longiorem, ultra Terminum in eis assignatum, limitatum, & praefixum, Continuandi & Prorogandi, cum quibuscumque Clausulis, Conditionibus, Modificationibus, Additionibus, Declarationibus, & Circumstantiis necessariis, utilibus, vel oportunis,
Ac etiam Commissarios, seu certos Deputatos, Gardianos, Judices seu Conservatores, tot & tales, ac in locis ubi expedire videbitur, pro stabili, firma, & fideli Conservatione Treugarum, Tolerantiarum, & Abstinentiarum hujusmodi, ac pro debita Reformatione & Reparatione omnium & singulorum, quae contra vim, formam, & effectum ipsarum Treugarum, Tolerantiarum, & Abstinentiarum qualitercumque attemptari contigerit in futurum, Dandi, Deputandi, Constituendi, Praeficiendi, & Ordinandi,
Necnon quod Nos, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus, ac Subditis, Colligatis, & Confoederatis nostris, Treugas, Tolerantias, Abstinentias, & Ordinationes quascumque & qualescumque circa Praemissa, per Praesentes Com- missarios seu Deputatos nostros, dumtamen praefati Hugo & Johannes sint, cum dicto Adversario nostro, vel suis in hac parte sufficienter Deputatis seu Deputandis Faciendas, ordinandas, conveniendas, concedendas, & habendas, cum suis omnibus Clausulis, modis, conditionibus, circumstantiis, & appenditiis quibuscumque, firmè, fideliter, & inviolabiliter observabimus, & quantum in Nobis est observari faciemus,
Necnon de debitè Reformando & Reparando totum, & si quid, in contrarium, per Partem nostram (quod absit) contigerit attemptari, in Animam nostram, sub verbo Regio, ac tactis etiam sacrosanctis Evangeliis, Jurandi, ac quodlibet aliud genus liciti Sacramenti, nomine nostro, & pro Nobis, praestandi,
Necnon quascumque Cautiones solitas & honestas Exponendi,
Dictúmque Adversarium nostrum, vel Deputatos vel Deputandos ab eodem, consimiliter Jurare Petendi & Audiendi.
Hujusmodique Treugas, Tolerantias, Abstinentias, Ordinationes, & Conventiones quascumque, Personis & Locis quibuscumque, ubicumque, & quandocumque expedire videbitur, Insinuandi, Notificandi, Proclamandi, & Publicandi, Insinuari, Notificari, Publicari, & Proclamari faciendi & mandandi,
Necnon omnia alia & singula Agendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si de se Mandatum exigant speciale, & altioris Naturae fuerint quàm Capitula expressata, ac quae & qualia nosmet ipsi facere possemus si personaliter interessemus,
Promittimus etiam, bonâ fide, & verbo Regio, Nos pro Nobis, Haeredibus, Successoribus, & Subditis, Colligatis, & Confoederatis nostris, quantum in Nobis est, Ratum, Gratum, & Firmum perpetuis temporibus habituros totum & quicquid per hujusmodi Commissarios seu Deputatos nostros, unà cum dicto Adversario nostro de Francia, Deputatis seu Deputandis ab eodem, Actum, Factum, Ordinatum, Concordatum, vel Conventum fuerit in Praemissis vel in aliquo Praemissorum,
Et exponimus Cautionem,
Eáque omnia & singula per Literas nostras & sub Magno Sigillo nostro Ratificabimus & Confirmabimus, quotienscumque ad hoc fuerimus requisiti.
In cujus rei testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westm. Tertio Die Augusti.
Per ipsum Regem & Concilium.
Sept. 23. Henry prince of Wales appoints William Malbon to the office of raglore of the commotes of Generglyn and Hannynok in Cardigan. Carmarthen Castle.
O. viii. 547. H. iv. p. i. 139.
De Officio Ragloriae in Wallia.
An. 9. H. 4. Penes Camer.
Henri, Aisne Filtz au Noble Roy d'Engleterre & de France, Prince de Gales, Duc de Guyenne, & de Lancastre, & de Cornewaille, & Conte de Cestre, a tous ceulx, qui ces noz Lettres verront ou orront, Saluz.
Sachez que Nous,
De nôtre Grace especiale, & pour le bon & greable Service que, nôtre ame Serviteur, William Malbon, Vadlet de nôtre Chambre, Nous ad fait & fera en temps a venir,
Avons Donne & Grante a l'avantdit William l'Office de Raglore de les Commotes de Generglyn & Hannynyok, deinz nôtre Contee de Cardygan,
A avoir a l'avantdit William le dit Office pour Terme de sa Vie, ovesque les Fees, Gages, & Profitz, a l'avantdit Office, d'ancien temps duez, Accustumez,
En tesmoignance de quelle Chose Nous avons fait faire ces noz Lettres Patentes.
Don. souz nostre Seal en nôtre Chastel de Kermerdyn, le xxiij jour de Septembre, l'An de Regne du Roy nôtre dit tresredoubte Seignur & Pere Henri Quart puis le Conquest Noefisme.
Dors.
Fiat inde Warrantum pro Confirmatione Regis.
Lettres pour Confirmation avoir, feust facte au Chanceller le xxv jour de Novembre, l'An &c. Quart
.