Rymer's Foedera with Syllabus
April-June 1409

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

579-591

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April-June 1409', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 579-591. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115164 Date accessed: 22 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

April–June 1409

Syllabus EntryFoedera Text
April 26. Repetition of the appeal of Bernard de Podio Retro. Bayonne.
O. viii. 579. H. iv. p. i. 151.
Appellatio Interjecta, ab exsequtoria, Domino Karolo de Beaumont, concessa.
An. 10. H. 4. Ex Autogr.
In Nomine Domini Amen.
Praesentis publici Instrumenti Serie & Tenore Cunctis, tàm praesentibus, quam futuris, pateat evidenter & manifestum existat quòd,
Die vicesimo sexto Mensis Aprilis, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Decimo.
Comparuit personaliter, Vir Honorabilis & Discretus, Magister Bernardus de Podio Retro Jurisperitus, ut Sindicus & Procurator, Honorabilium Virorum, Majoris, Scabinorum, Juratorum, Centum Parium, Communitatis, & Universitatis Civitatis Baionae, in Aula Episcopali Baionensi, Coram, Re- verendo in Christo Patre & Domino, Domino, P. Dei & Sanctae Sedis Apostolicae gratia, Episcopo Baionensi,
Secum idem Sindicus & Procurator prae manibus suis portans, & michi Notario infrascripto, nomine quo supra, praesentans & exhibens quandam Papiri Cedulam scriptam, in se, ut primâ facie apparebat, Appellationem & Gravamina continentem,
Quam ibidem, per me Notarium subscriptum, Mandavit & Requisivit legi & publicari Coram memorato Domino Episcopo, & Testibus infrascriptis, Et per modum & ad quem in ipsa Appellationis Cedula est scriptum appellavit, dixit, atque fecit,
Cujus quidem Appellationis Cedulae Tenor, de Verbo ad Verbum, sic se habet in hac forma,
Coram Vobis, Reverendo in Christo Patre & Domino, Domino Petro, Dei gratià, Baionensi Episcopo, tanquam Coram Autentiqua Persona, Provocando & Appellando, dicho & propono Ego Bernardus de Podio Retro, Scindicus seu Procurator, nomine Scindicatûs seu Procuratorio, Honorabilium Virorum, Majorum, Scavinorum, Juratorum, Centum Parium Civitatis Baionae, Communitatis ac Universitatis ejusdem, quòd, Die Lunae sive Martis proxime praeterita, Honorabiles & Discreti Viri, Dominus Petrus Ard. de Saltu in Decretis Bacallarius, & Adametus Dursne Domicellus Dominus Domus de Aguerra de districtu & Dominio Regis Navarrae, missi, ut dixerunt, per Nobilem ac Potentem Virum Dominum Karolum de Beumont, Alferitz Regni Navarrae, Praelibatis Dominis Majori, Scavinis, & nonnullis Juratis meis Constituentibus, quandam Patentem Literam, mandatum in se continentem, auctoritate Domini nostri Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, ad specialem supplicationem dicti Domini Karoli emanatam & concessam, Sigilloque cum Cera alba dicti Domini nostri Regis impendente Sigillatam, praesentarunt, & juxta Tenorem ejusdem per dictos meos Constituentes, quibus fuit praesentata, fieri & observari requisiverunt,
Cujus quidem Patentis Literae Tenor sequitur, de Verbo ad Verbum, & est Talis,
Henricus, Dei Gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Yberniae, Majori, Juratis, & probis Hominibus de Baiona, ac omnibus aliis Officiariis, Ministris, & Subditis suis ibidem, qui nunc sunt, vel qui pro tempore erunt, Salutem.
Cùm, Dilectus nobis, Karolus de Beaumont, Castellanus noster de Mauleon, nuper se maritaverit cum Domina & Haerede de Curton & de Guissen, sub obedientia nostra in Ducatu nostro Aquitaniae,
Ac acceperimus quòd per Terram & Dominium Castri de Guissen quaedam Riparia (vocata le Dou) prope idem Castrum Currens existit, in quâ quidem Ripariâ idem Carolus habet quoddam Nace Piscenarium, (vocatum le Nasse de Guissen) dictis terrae & Dominio pertinens,
Per quae quidem Nasse & Ripariam diversae Mercandisae, ut panni, vina, pascellae de gaides, frumentum, & aliae Res mercatoriae, saepe transeunt,
Nósque, intimè affectantes quòd praedictus Karolus in terra & Dominio praedictis aliquam Franchesiam & Libertatem habeat, per quam ipse honorari ac dictum Castrum suum contra Invasionem Inimicorum melius manutenere & deffendere valeat, ad specialem Supplicationem ipsius Caroli, Concessimus, quantum in Nobis fuit, eidem Karolo quòd ipse, durante vita sua propria, per se, & ad opus suum, per manus suas proprias, vel per Procuratores seu Deputatos suos, levare, percipere, & recipere possit de Mercandisis & Rebus subscriptis, quae per Nasse & Ripariam praedicta transibunt, Certum Peagium, videlicet,
Pro quolibet Summagio panni vel alterius Rei Mercatorum quinque Ardicos Guiaynes,
Pro qualibet pipa vini duo ardicos & dimidium,
Pro dolio de Pascel septem ardicos,
Pro qualibet carrecta frumenti duo ardicos,
Pro quolibet capite magnae bestiae dimidium ardici,
Pro quolibet quintallo ferri duo ardicos & dimidium,
Et de qualibet Tracta corii quinque ardicos,
Quorum quidem ardicorum quilibet valet unum obulum Sterlingorum ut dicit,
Proviso semper quòd dicta Concessio nostra in alicujus praejudicium, qui franchesias vel Peagia habet in partibus praedictis, non cedat, prout in Literis nostris Patentibus, inde confectis, plenius continetur,
Vobis mandamus quòd ipsum Carolum ipsum Peagium de rebus praedictis per se vel Procuratores seu Deputatos suos, ita quòd in alicujus praejudicium, libertatem & Peagium ibidem habentis, non cedat, levare, percipere, & recipere permittatis juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum.
Teste meipso apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Augusti, Anno Regni nostri Decimo.
Per Breve de Privato Sigillo.
Waker
.
Ex quibus quidem Litera, Mandato, & Requesta, contentisque in dicta Patenti Litera, praelibati mei Constituentes scentierunt, adque scentiunt, reputarunt, & reputant Se quamplurimum agravatos, enormiter atque laesos,
Et non credunt dictum Dominum nostrum Regem dicto Domino Karolo, ad specialem Supplicationem ejusdem, prouti fecit, dictam Patentem Literam concessisse, sed potius denegasse, praedictisque meis Constituentibus mandare quòd ipsum Dominum Karolum ipsum Peagium, de Rebus praedictis, per se vel Procuratores seu Deputatos suos, levare, percipere, & recipere permitterent, juxta tenorem quarumdam aliarum Patentium Literarum, per eundem dictum Dominum nostrum Regem dicto Domino Karolo aliarum concessarum, cessasse totaliter omisisse,
A quibus quidem Literis, contentisque in eisdem, a dictoque Domino nostro Rege, & a dicto Domino Karolo, fuit nuper per me, Quorum supra Nominibus, legitimè appellatum, prout per Instrumentum Publicum plenius constare poterit loco & tempore oportunis,
A qua quidem Appellatione seu Provocatione per praesentem minimè discedere intendo, sed illam per istam, & istam per illam corroborare protestor, si de gravaminibus inferiùs insertis esset idem Dominus noster Rex plenariè informatus, & ea dictus Dominus Karolus in sua dicta Supplicatione expressisset, sicuti tacuit dictum Dominum nostrum Regem circumveniendo,
Primo, quia in Impositione Novi Pedagii causa justa & Rationabilis, puta Utilitas publica, debet Intervenire; cùm igitur, pro praesenti, in dicta Inpositione dicti novi Pedagii praedictoque loco de Guissen cessaverit & cesset causa Rationabilis, propter quam novum Pedagium valeat imponi & levari, liquidum est dictos meos Constituentes in dictis Inpositione & levatione dicti novi Pedagii fuisse & esse per dictum Dominum nostrum Regem ac per dictum Dominum Karolum quamplurimum agravatos, enormiterque in eorum Libertatibus laesos.
Secundo, quia, si dicta nova Inpositio valeret, & dictum novum Pedagium levaretur, nulli dubium quòd extranei Mercatores, soliti cum suis Mercimoniis ad dictam Civitatem Baionae mercimoniando venire, & de Repertis in eadem Civitate emere, propter magnum Honus dicti novi Pedagii, suas Mercimonias ad dictam Civitatem portare, in eademque easdem vendere, de repertisque in eadem emere more solito cessabunt & jam cessarunt,
Ex quo jam dicta Civitas Baionae & Habitantes in eadem fuerunt & sunt victu & profiguo Cothidianis defraudati, & jam dicta Civitas, dicto Domino nostro Subdita, incepit devastari & adnichilari, & in totum devastaretur & adnichilaretur (quod absit) si praelibati novi Pedagii Inpositio ejusdemque levatio seu perceptio teneret & valeret, quod fieri non debet, cùm omnimoda Reverentia & honore dicti Domini nostri Regis semper loquendo.
Item, ex dicta concessione dicti novi Pedagii praelibati mei Constituentes quamplurimum laeduntur & gravantur; cùm in dicta Litera Concessionis seu Inpositionis dicti novi Pedagii inseratur & fuit insertum quòd Dominus noster Rex vult, ut in praedicto loco de Guissen dictum Pedagium levetur, ut praedictus Dominus Karolus praehonoretur, dictumque Castrum de Guissen contra Invasionem Inimicorum melius manutenere & deffendere valeat,
Non attendens nec considerans praelibatus Dominus noster Rex quòd, si dictum Pedagium levaretur, redundaret in maximum dampnum & detrimentum Civitatum & aliorum locorum totius Ducatûs Aquitaniae, & specialiter sub Potestate, Dominio, & obedientia ipsius Domini nostri Regis consistentium, & converteretur in dicti Domini Karoli utilitatem & comodum proprium & privatum, & sic ex hoc Res publica notoriè & manifestè deterioraretur & dampnificaretur per actum proprium, privatum, adversum & contrarium Reipublicae, quod esset absurdum & juri dissonum.
Item, ex contentis in Litera Concessionis dicti Pedagii mei constituentes laeduntur & gravantur potissime in ea parte, ubi innuitur quòd dictum Castrum de Guissen est ad invasionem Inimicorum situatum; quia reverà, & sic potest clarissimè doceri, dictum Castrum de Guissen non est constructum nec aedifficatum, sed totius amoveri, prope Inimicos dicti Domini nostri Regis, nec abinde Inimici ipsius Domini nostri Regis fuerunt invasi ullo unquam tempore nec dampnifficati, nec Scitus ejusdem castri est ad illud faciendum aptus; ymmo habitantes in dicto Castro plura dampna Civibus & Habitantibus dictae Civitatis Baion. intulerunt, & inferre sunt parati, melius quam Inimicis & Rebellibus dicti Domini nostri Regis.
Item, Gravamen Gravaminibus acumulando, & multipliciter dictos meos Constituentes agravando & dampnifficando, dictus Dominus noster Rex dictum novum Pedagium imposuit, levare & percipere concessit, gravando suum Castrum Regium Baion. cui competit recipere Pedagium suum infra limites comprehenssos, per Aquam, infra dictam Civitatem Baion. ex parte una, Portum (vocatum Forsgave) ex altera, infra quos limites praelibata Nassa de Guissen ejusque limites & infra Terminos Juredictionis dictae Civitatis comprehenditur,
Et esset difficile, grave, & absurdum quod infra limites Pedagii dicti Castri & Terminos Juredictionis dicti Civitatis de novo dictum Pedagium dicto Domino Karolo, modo & forma praemissis, concederetur & levaretur,
Et nedùm esset tantùm praejudiciale & dampnosum dictis Civitati & Castro Baionae, ymmo Pedagiis Regiis Villarum Sorduae & de Fastingues, necnon Pedagio de Petra forata levari consueto, a qua quidem Villa Sorduae per mediam leucam cum dimidia, & a dictâ Villâ de Fastinguis per unam Leucam modicam tantum, & a dicto loco de Petraforata per quinque milas dicta Nassa de Guissen, continuè unam post aliam, distat,
Quibus etiam Villis Regiis & dicto loco de Petraforata, ex Inpositione dicti Novi Pedagii, gravamen fuit & est illatum e Pedagio Regio, quod ipse Dominus noster Rex habet in suâ Civitate Aquen. situata super Adurri,
Et non tantùm praelibatis Civitatibus & Villis Regiis, & loco praedicto de Petraforata & Pedagiis, in eis percipere consuetis, ex Inpositione & Concessione dicti novi Pedagii, fuit & est gravamen illatum, ymmo omnibus aliis Ligeis & Subditis contra Mare & ultra Mare dicti Domini nostri Regis, qui aliàs a tanto tempore, citra quod non est memoria hominum in contrarium, per dictam Nassam, sine solutione alicujus Pedagii, liberum habuerunt transitum,
Et non est verisimile dictum Dominum nostrum Regem, si de praemissis & eorum quolibet esset plenariè informatus, dictum novum Pedagium inposuisse in tam grave detrimentum & gravamen sui meorumque Constituentium, ac Civitatum & Locorum Praemissorum, Subditorumque ipsius Domini nostri Regis, & in favorem & utilitatem unius singularis Personae (videlicet) dicti Domini Karoli, eidemque Domino Karolo dictam Literam Patentem, Mandatum in se continentem, concedisse, dictisque meis Constituentibus, ut in dictis Patenti Literâ & Mandato continetur, ipsum Karolum levare, percipere, & recipere dictum Pedagium permitterent, prouti de facto idem Dominus noster Rex mandavit, mandâsse.
Ex quibus quidem omnibus & singulis Praemissis, & eorum quolibet, ego praedictus Bernardus, quorum supra nominibus, adhaerentiumque & adhaerere volentium huic praesenti Appellationi, scentiens dictos meos constituentes, praelibatosque adhaerentes, & adhaerere volentes, fore & esse gravatos enormiter adque laesos,
Dubitans, ex verisimilibus conjecturis, deinceps ex Praemissis gravari atque dampnifficari & laedi,
Quoniam benefficium Appellationis, a sanctis Patribus, & Jurium Conditoribus, a Deo fuit indultum & inventum ut agravati & opressi a suis gravaminibus & oppressionibus, sibi illatis per Dominos & Superiores, releventur, maleque peracta & gravamina reparentur totaliter extirpentur & enerventur,
A praemissis gravaminibus, eorumque quolibet, a dictoque Domino nostro Rege, malè & minùs benè infformato ac circumvento, a dictoque Domino Karolo, necnon a dicta Litera Patente mandatum in se continente, contentisque in eadem, & a quocumque alio gravamine, dictis meis constituentibus & adhaerentibus, & adhaerere volentibus, huic praesenti & pristinae praelibatae Appellationi, illato & inferendo, & a cominatis & cominandis, quorum supra nominibus, in hiis scriptis, & infra Juris terminum, reclamo, provoco, & appello ad dictum Dominum nostrum Regem, benè & comodiùs consulendum & informandum suis loco & tempore congruis, per me, quorum supra nominibus, & ad suam Curiam Regalem seu Consistorium, Apostolosque peto semel, saepè, saepiùs, & instanter, & cum ea Reverentia, qua decet & convenit mihi, modo & forma praemissis, per vos mihi dari & concedi,
Supponens constituentes meos, Civitatemque Baionae praemissam Regalem, & me, bona mobilia & inmobilia eorum, ubicumque sint & fuerint, adhaerentesque & adhaerere volentes huic praesenti Appellationi (cujuscumque gradûs, statûs, & conditionis existant) bona adhaerentiumque mobilia & inmobilia, sub protectione, tuitione, & salva gardia speciali praenominati Domini nostri Regis & suae Serenissimae Regiae Magestatis,
Inhibens dicto Domino Karolo, & cuilibet ejus Locumtenenti, dictum novum Pedagium recipere conanti, ex parte dicti Domini nostri Regis, in quantum mihi fas est, & a Jure permittitur, quorum supra nominibus, nè, pendente hujusmodi Reclamatione & Appellatione, aliquid innovent seu attemptent, in praejuditium & dampnum dictorum meorum Constituentium adhaerentiumque, adhaerere volentium huic praesenti Appellationi, vilipendium & contemptum dicti Domini nostri Regis, praesentisque meae Appellationis, Reclamationis, seu Provocationis, innovari, seu attemptari a quoquam permittatur, quin immo innovata seu attemptata, si quae sint, ad statum debitum & pristinum reducant, reducive faciant indilatè,
Protestando ab expresso de injuriis, offenssis, & dampnis, per ipsos dictis meis constituentibus, etiam adhaerentibus, adhaerereque volentibus, illatis seu agitatis, inferendis & agitandis,
Et prossequendo & petendo ea, loco & tempore, coram illo seu illis, ad quem seu quos cognitio praemissorum expectat & expectare dinoscitur,
Offerendo & protestando me praesentem Reclamationem, Appellationem, seu Provocationem insinuare & intimare praenominato Domino nostro Regi, & in suo Concistorio Regio eam introducere quam citiùs & quomodè potero, cùm, pro praesenti, propter viarum discrimina & pericula, distantiamque ytinerum, notoriè in partibus Vasconiae & in mari occurrentia, illud facere & adimplere non valeam,
Etiam protestor praesentem Appellationem & praemissam pristinam corroberare & confirmare per ea, quae mihi incumbent juxta & secundum qualitatem praesentis Negotii.
Quâ quidem Appellationis Cedulâ, sic, ut praemittitur, per me lectâ, dictus Sindicus, ut Procurator dictorum Dominorum, Majoris, Scabinorum, Juratorum, Centum Parium, Communitatis Civitatis praedictae, eidem Domino Episcopo supplicavit & requisivit ut sibi, Nominibus quibus supra, ut appareret de sua diligentia, daret & concedere vellet, super Praemissis, suos Apostolos, quos ibidem dictus Dominus Episcopus, tanquam Causa coram ipso facta & gesta, suos Apostolos Testimoniales eidem Procuratorio & Sindico concessit atque dedit.
De quibus omnibus & singulis dictus Sindicus & Procurator, nomine quo supra, requisivit me Notarium ut de praemissis Retinerem adque darem, sub meis Singno & Nomine, Unum, Duo, vel quanta sibi, nomine quo supra, erunt necessaria, Instrumentum seu Instrumenta, quod & quod & quae sibi concessi ex meo Officio agendum & agenda.
Acta fuerunt haec Baionae Loco, Anno, Die quibus supra, Rengnante, Serenissimo Principe Domino nostro, Domino Henrico, Dei Gratiâ, Franciae & Angliae Rege, Duce Aquitaniae,
Honorabili Viro, Vitale de Sancto Johanne Majore,
Praesentibus, Discreto Viro, Domino Bertrando de Doacolupi Presbitero & Praebendario in Ecclesia Majori Baion.
Petro Ard. de Lavarren. Clerico, Baionae commorante,
Testibus ad praemissa vocatis & rogatis,
Et me Petro de Lescathies Clerico Baionensi, Publico Auctoritatibus Civitatis Baionae & Imperiali Notario, qui Praemissis omnibus & singulis, dùm sic, ut praemittitur, agebantur & fierent in modum praedictum, praesens unà cum dictis Testibus interfui, & hoc Instrumentum Retinui, scripsi, & Singno meo, quo utor, auctoritate Imperiali praedicta, singnavi, in Testimonium Praemissorum Rogatus & Requisitus.
April 27. Safe conduct for William de Haye of Lochawart, sheriff of Peebles, sir John de Edmonstoun, and sir William Borthwik of Lidgertwod, coming as ambassadors to Houdenstank. Westm.
O. viii. 584. H. iv. p. i. 158..
Pro Commissariis Scotiae.
An. 10. H. 4. Scot. 10. H. 4. m. 10.
Rex per Literas suas Patentes, usque Festum Sancti Johannis Baptistae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Willielmum de Haya de Lochawart Vicecomitem de Peblis, Johannem de Edmonstoun, & Willielmum Borthwik de Lidgertwod, Milites, & Commissarios pro parte Scotiae, cum Equitibus, Familiaribus, Bonis, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque, in Comitiva sua, usque Houdenstank, pro bona Pace, seu Treugis diuturnis, inter Regnum Regis Angliae & Terram Scotiae ineundis, veniendo, ibidem morando, & exindè versus partes Scotiae se divertendo & redeundo.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
May 9. The K. desires the abp. of Canterbury, chancellor, to appoint William Screne as the K.'s sergeant-at-law, vice Robert Tirwhyt, and Robert Hulle, as a justice, vice John Marcham. A nostre logge de Bryddesnest.
O. viii. 584. H. iv. p. i. 153.
De Justiciariis constituendis.
De par le Roy
.
An. 10. H. 4. Ex Origin. in Turri.
Tresrevernt Pere En Dieu, Et Nostre Treschereet Tresame Cousyn,
Nous vous Salvons Tressouvent & Tresencerement de Cuer, en vous Signifianz, au Consolation de vestre Cuer, que Nous, a l'Escripture d'icestes, estiens en bonne Soertee de nostre Persone, Gracies a nostre Seignur, qui ce Nous ottroit par sa bonne Grace,
Tresrevernt Pere En Dieu, Et Nostre Trescher Trescher Et Tresame Cousyn,
Nous avons Receu voz Bonnes Lettres a Nous envoiez par vestre Serviteur, Portour d'icestes, escriptez de vestre propre Mayn, pour lez quelles Nous vous merceons d'entier nostre Cuer.
Et quant a ce, que par la Contenue de voz ditez Lettres il Nous est apparu, qu'il semble a pluseurs expedient, sauvant nostre plaisir, que Un de Deux, assavoir, William Screne, ou Rogier Horton, serroit Ordene nostre Sergeant en Ley, en Lieu de Robert Tirwhyt, luyquel Vous avez per nostre Commandement fait un dez Justicez de nostre Banc; vueillez savoir, Trescher & Tresame Cousin, qu'il nous plest bien, que le dit William Screne, pour la Sufficience que nous avons au de sa Persone, soit Ordeigne en Lieu du dit Robert,
Et que Robert Hulle soit Ordeigne & fait nostre Justice, en Lieu de John Marcham, n'agaires nostre Justice, & sur cez Matirez & autres Nous Espairons d'avoir Communication avecque vous, & autres de nostre Conseil, si Dieu plest, deinz Bref;
Et prions a nostre Seigneur Tutpuissant, TRESREVERENT PERE EN DIEU, ET NOSTRE TRESCHERE ET TRESAME COUSYN, qu'il vous Ottroit Tresbone Vie & Longue, avec Accomplissement de voz bons Desirs.
Donne subz nostre Signet, a nostre Logge de Bryddesnest, le ix Jour de May.
My Dere Worsepful And Well Beloved Cousyn, I thank you hertely of the Grete Besinesse that ye do for me and for my Reaume, and trust pleynly in your Good Conduct, and hopynge to God to spek to you hastely, and thank you with Good Herte.
Your True Frend,
and Child in God
,
H. R.
Au Tresreverent Pere en Dieu, nostre Trescher & Tresame Cousin, l'Arcevesque de Cantorbirs, nostre Chanceller.
May 12. Protection for John Cateryk, clerk, going on an embassy to France. Westm.
O. viii. 585. H. iv. p. i. 153.
Pro Johanne Cateryk in Ambassiatam profecturo.
An. 10. H. 4. Franc. 10. H. 4. m. 7.
Johannes Cateryk Clericus, qui in Ambassiatam Regis versus partes Franciae profecturus est, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula, volumus) quamdiu in Ambassiata Regis steterit supradicta.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Maii.
Per Billam de Privato Sigillo.
May 15. Power for Henry bp. of Winchester, Henry lord Scrope of Masham, sir Arnald Savage, Hugh Mortymer, and John Catryk, to treat with France for redress of injuries, and for a truce. Westm.
O. viii. 585. H. iv. p. i. 153.
De Tractando cum Adversario de Francia, super Treugis, & super Attemptatis Reformandis.
An. 10. H. 4. Ibid. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem in Domino sempiternam.
Noverit Universitas vestra quòd,
Ad Honorem Dei, ac Sanguinis Christiani effusionem, malaque ac dampna irreparabilia evitanda, quae, stante Guerrâ inter Nos & Adversarium nostrum de Francia, verisimiliter & sine dubio poterunt evenire, prout jam veraciter evenerunt, sicut transacti temporis cursus edocet manifestè,
Inclinamur & assentimus ad Tractandum cum dicto Adversario nostro de Francia,
Et ob hanc Causam mittimus, de praesenti, versus partes Picardiae, Reverendum in Christo Patrem, Dominum Henricum, Dei gratiâ, Wyntoniensem Episcopum Fratrem nostrum carissimum, ac, dilectos nostros, Henricum Dominum le Scrop de Masham, Arnaldum Savage Militem, Hugonem Mortymer Domicellum, & Magistrum Johannem Catryk Licentiatum in Decretis,
De quorum fidelitate, discretione, & Industriâ, pleniùs confidentes, ipsis Quinque simul, Quatuor, Tribus, vel Duobus eorumdem (quorum unus omnino sit praedictus, Reverendus Pater, Frater noster carissimus) Dedimus, Concessimus, & Commisimus, ac Damus, Concedimus, & Committimus, per praesentes, sufficientem Auctoritatem, plenamque ac liberam Potestatem, & Mandatum generale ac speciale, pro Nobis & nomine nostro, necnon pro Subditis, Colligatis, & Confoederatis, Regnis, Terris, & Dominiis nostris citra & ultra Mare, quibuscumque Locis & Temporibus oportunis, cum dicto Adversario nostro de Franciae,
De & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Litibus, Querelis, Guerris, Debatis, Demandis, & Discordiis quibuscumque, cum omnibus suis Circumstantiis, Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis,
Inter Nos, Subditos, Colligatos, & Confoederatos nostros, Regna & Dominia nostra citra & ultra Mare, ex una parte, & dictum Adversarium nostrum de Francia, Subditos, Colligatos, Confoederatos, & Dominia sua, ex parte altera, qualitercumque motis vel habitis,
Necnon de & super quarumcumque Treugarum, in hac parte initarum, Violationibus, ac earum Reformationibus, & contra earum formam Attemptatorum Reparationibus & Emendis, Dandis, Faciendis, & Recipiendis, quibuscumque Locis & Temporibus oportunis,
Cum dicto Adversario nostro, seu ejus sufficientibus Deputatis vel Deputandis in hac parte, Conveniendi, Tractandi, Componendi, Paciscendi, Transigendi, ac finaliter Concordandi,
Necnon Treugas, Tollerantias, & Abstinentias, generales, speciales, seu particulares, tàm per Terram, quàm per Mare, simul vel separatim, melioribus viis, modo, & formâ quibus fieri possit, tamdiu & tanto tempore duraturas secundum quod dicto, Reverendo Patri, Fratri nostro carissimo, Henrico, Arnaldo, Hugoni, & Johanni, ipsis Quinque simul, Quatuor, Tribus, vel Duobus eorumdem (quorum idem, Reverendus Pater, Frater noster carissimus omnino unus sit) placebit in eventum, cum dicto Adversario nostro de Francia, sufficientibus Deputatis seu Deputandis ab eodem, Ineundi, Ordinandi, Faciendi, Perficiendi, Capiendi, & Concedendi, cum quibuscumque Clausulis, Conditionibus, Modificationibus, & Circumstantiis necessariis, utilibus, vel oportunis,
Ac etiam Commissarios seu certos Deputatos, Gardianos, Judices, seu Conservatores, tot, & tales, ac in locis, ubi expedire videbitur pro stabili, firma, & fideli Conservatione Treugarum, Tollerantiarum, & Abstinentiarum hujusmodi, ac pro debita Reformatione & Reparatione omnium & singulorum quae contra Vim, Formam, & Effectum ipsarum Treugarum, Tollerantiarum, & Abstinentiarum qualitercumque attemptari contigerit in futurum, Dandi, Deputandi, Constituendi, Praeficiendi, & Ordinandi,
Necnon quòd Nos, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus, ac Subditis, Colligatis, & Confoederatis nostris, Treugas, Tollerantias, Abstinentias, & Ordinationes quascumque & qualescumque,
Circa Praemissa, per Praesentes Commissarios seu Deputatos nostros, omnes Quinque simul, Quatuor, Tres, vel Duos eorumdem (Dumtamen praefatus, Reverendus Pater, Frater noster carissmus unus eorum sit) cum dicto Adversario nostro, vel suis in hac parte sufficientibus Deputatis seu Deputandis, faciendas, ordinandas, conveniendas, concedendas, & habendas,
Cum suis omnibus Clausulis, Modis, Conditionibus, Circumstantiis, & Appenditiis quibuscumque,
Firmè, fideliter, & inviolabiliter Observabimus, & quantum in Nobis est observari faciemus,
Necnon de debitè Reformando & Reparando totum, & si quid, in contrarium, per Partem nostram (quod absit) contigerit attemptari, in Animam nostram, sub verbo Regio, ac tactis etiam sacrosanctis Evangeliis, Jurandi, ac quodlibet aliud genus liciti Sacramenti, nomine nostro, & pro Nobis, praestandi,
Necnon quascumque Cautiones solitas & honestas Exponendi,
Dictumque Adversarium nostrum, Deputatos vel Deputandos ab eodem, consimiliter Jurare Petendi & Audiendi,
Hujusmodique Treugas, Tolerantias, Abstinentias, Ordinationes, & Conventiones quascumque, Personis & Locis quibuscumque, ubicumque, & quandocumque expedire videbitur, Insinuandi, Notificandi, Proclamandi, & Publicandi, Insinuari, Notificari, Proclamari, & Publicari faciendi & mandandi,
Necnon omnia alia & singula Agendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si de se Mandatum exigant speciale, & altioris Naturae fuerint quàm Capitula expressata, ac quae & qualia nosmet ipsi facere possemus si personaliter interessemus,
Promittimus etiam, bonâ fide, verbo Regio, & sub Attestatione Divini Judicii, Nos, pro Nobis, Haeredibus, Successoribus, & Subditis, Colligatis, & Confoederatis nostris, quantum in Nobis est, Ratum, Gratum, & Firmum perpetuis temporibus habituros, totum & quicquid per hujusmodi Commissarios seu Deputatos nostros, Quinque simul, Quatuor, Tres, vel Duos eorumdem (quorum unus sit omnino praefatus Reverendus Pater, Frater noster carissimus) unà cum dicto Adversario nostro de Francia, Deputatis seu Deputandis ab eodem, Actum, Factum, Ordinatum, Concordatum, vel Conventum fuerit in Praemissis vel in aliquo Praemissorum.
Et exponimus Cautionem,
Eáque omnia & singula per Literas nostras & sub Magno Sigillo nostro Ratificabimus & Confirmabimus, quotienscumque ad hoc fuerimus requisiti.
In cujus rei testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westm. Decimo quinto die Maii.
Per ipsum Regem.
May 15. Power for the above-named commissioners to treat for a perpetual peace. Westm.
O. viii. 586. H. iv. p. i. 154.
Pro Tractatu de perpetua Pace.
An. 10. H. 4. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem in Domino Sempiternam.
Noverit Universitas vestra quòd Nos, Reverendum in Christo Patrem, Dominum Henricum, Dei gratiâ, Wyntoniensem Episcopum, Fratrem nostrum Carissimum, ac, Dilectos nostros, Henricum Dominum le Scrop de Masham, Arnaldum Savage Militem, Hugonem Mortymer Domicellum, & Magistrum Johannem Catryk Licenciatum in Decretis,
De quorum Fidelitate, Circumspectione, & Industria, plenam in Domino fiduciam optinemus,
Nostros veros, certos, & indubitatos Commissarios, ac pro Nobis, Regnis, Dominiis, & Subditis, ac Colligatis & Confoederatis nostris quibuscum- que, Deputatos speciales, melioribus viis, modo, & formâ quibus possumus, Ordinamus, Facimus, Constituimus, Creamus, & Praeficimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, Reverendo Patri, Fratri nostro carissimo, Henrico, Arnaldo, Hugoni, & Johanni, plenam & liberam Auctoritatem, Potestatem, & Facultatem, ad Honorem Dei, evitationemque Sanguinis Christiani,
De, pro, & super firma, stabili, & perpetua Pace, habenda inter Nos, Haeredes, Successores, & Subditos, ac Colligatos & Confoederatos nostros quoscumque, Regnaque & Dominia nostra citra & ultra Mare, ex una parte, & Adversarium nostrum de Francia, Haeredes, Successores, & Subditos, ac Colligatos, & Confoederatos suos ac Dominia sua, ex altera,
Quibuscumque Diebus & Locis oportunis, cum dicto Adversario nostro, ejusve sufficientibus Deputatis seu Deputandis in hac parte, Conveniendi, Tractandi, Componendi, & finaliter Concordandi,
Necnon quascumque Vias Inductivas, ac Media, licita & honesta, ad hujusmodi Pacem pro perpetuo firmandam, stabliendam, & Habendam, Offerendi & Prosequendi,
Ulteriusque Faciendi, Exercendi, & Expediendi quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si in se Mandatum exigant speciale;
Promittimus etiam, bonâ fide, & Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuis Temporibus habituros, totum & quicquid per dictos, Reverendum Patrem Fratrem nostrum carissimum, Henricum, Arnaldum, Hugonem, & Johannem, Actum, Factum, Conventum, seu Concordatum fuerit in Praemissis, vel in aliquo Praemissorum, & exponimus Cautionem.
In cujus &c.
Dat. in Palatio nostro Westm. decimo quinto die Maii.
Per ipsum Regem.
May 15. Power for the bp. of Winchester to grant safe conducts for French ambassadors. Westm.
O. viii. 587. H.iv. p. i. 154.
De potestate Concedendi Salvos Conductus pro praefato Tractatu.
An. 10. H. 4. Ibid.
Le Roy &c. a touz ceux, qui cestes Lettres verront, Salutz.
Savoir faisons que Nous,
Pour l'Onur de Dieu, & pur escheuer l'effusion de Sanc Cristian, & lez Maulx & Dommages irreparables, que par le Fait des Guerres, d'entre Nous, & nostre Adversaire de France, pourroient ensuier en temps a venir, sicome ont este en temps passe,
Sumez enclinez & assentuz pour Traictier avecque nostre dit Adversaire,
Et, par celle encheson, envoions, en present, devers les Parties de Picardye, pour y assembler avecque nostre dit Adversaire, ou sez Deputez, nostre treschier Frere, le Reverent Pier en Dieu, Henry Evesque de Wyncestre,
Pour Traictier ovecque nostre dit Adversaire, ou ses Deputes, de bonnes, vrai Pees & Accord, si Dieux le voet ottroier,
Et par tant, au fyn que le Busoigne du dite Traicte se pourra meulx avancer, & pour Remouer les Impedimentz que a ce pourront avenir,
Avons Donez, Comiz, Ottroiez, & Grauntez, Donnons, Commettons, Ottroions, & Grantons, par cestes presentes, a nostre dit Freer plaine Auctorite, Pouoir, & Mandement especial de Donner, Ottroier, & Grantier, pour Nous & nostre Noun, desouz son Seal, Lettres de seure Conduit & saufe Garde a toutz les Gentz & Subgiz de nostre dit Adversaire, de quele Condition q'ils soient, tantz & tieulx, & de tiele forme, & par tant de temps a durer, come bon semblera a nostre dit Freer,
Les queux Saufs Conduitz Voillons avoir tiel Effect, Vigor, & Firmete, come si Nous les eussons Donnez & Grauntez en nostre propre Parsone, & par noz Lettres sealez de nostre Graunt Seal,
Promettantz, en bone Foye, tenir ferme & estable tout ce, que par mesme nostre Frere serra Fait, Promys, ou Grauntez en ceste partie.
En Tesmoignaunce de quele chose avons fait faire cez noz Lettres Patentes.
Donne a nostre Paloys de Westm. le xv jour de May.
Par le Roy.
May 16. Commissions to Edward de Charleton, lord of Powys, Edward duke of York, Thomas earl of Arundel, Richard earl of Warwick, and five others, to remain at their estates in Wales and repress the rebels. Westm.
O. viii. 588. H. iv. p. i. 154.
De Rebellibus & Inimicis in partibus Walliae Reprimendis.
An. 10. H. 4. Claus. 10. H. 4. m. 6.
Rex, Dilecto & Fideli suo, Edwardo de Charleton, Domino de Powys, Salutem.
Quia, ex relatu plurium, intelleximus quòd Owynus de Glendourdy, & Johannes, qui se praetendit Episcopum Assavensem, Proditores & Rebelles nostri,
Aggregatis sibi quampluribus aliis Proditoribus & Rebellibus nostris Wallensibus, necnon certis Inimicis nostris Franciae, Scotiae, & aliarum Partium, in partibus Walliae, in Rebellione sua continuantes,
Se in diversis Riotis & Conventiculis jam noviter congregârunt, & Terras nostras & aliorum Fidelium nostrorum in eisdem Partibus Walliae Nocte Dieque circuerunt,
Quasdam earumdem nequiter Occupando,
Et Fideles Ligeos nostros ibidem Capiendo, Verberando, & Imprisonando,
Quosdamque eorumdem Interficiendo,
Ac eorum Bona & Catalla Consumendo, Asportando, & Devastando,
Necnon quamplura alia Enormia contra Pacem nostram ibidem Perpetrando,
Nos,
Malitiae praedictorum Owini & Episcopi praetensi, ac aliorum Rebellium & Inimicorum nostrorum praedictorum obviare, & Paci & Tranquillitati dictarum Partium Walliae providere volentes,
Vobis, in Fide & Dilectione quibus nobis tenemini, Mandamus, firmiter Injungentes, quòd,
In Castris, Dominiis, Maneriis, ac aliis Terris, Tenementis, & Possessionibus vestris, eisdem Partibus Walliae adjacentibus, Moram continuam facientes,
Contra praedictos, Owinum & Episcopum praetensum, ac alios Rebelles & Inimicos nostros praedictos, potenter & viriliter Insurgatis, & ipsos, tàm per Noctem, quàm per Diem, cum Equis & Armis diligenter & efficaciter insequamini, & totum Posse vestrum ad ipsos Capiendum apponi faciatis,
Nolumus enim quòd a praedictis Partibus Walliae quoquo modo redeatis, antequam Malitia & Rebellio ipsorum Owini & Episcopi praetensi, ac aliorum Rebellium & Inimicorum nostrorum praedictorum, penitùs Reprimantur,
Taliter & tàm diligenter, & viriliter, vos Gerentes in Praemissis, quòd apertè perpendamus quòd Malitia & Rebellio eorumdem, per vestrum & aliorum Fidelium nostrorum dictarum Partium Walliae (quibus hoc idem mandavimus) Consilium & Auxilium, totaliter Repellantur.
Teste Rege apud Westmonasterium, Sexto decimo die Maii.
Per ipsum Regem.
Consimilia brevia diriguntur subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Carissimo Consanguineo suo, Edwardo Duci Eborum.
Thomae Comiti Arundellae.
Ricardo Comiti Warrivicae.
Reginaldo de Grey
de Ruthyn.
Ricardo Grey de Codnore.
Constantiae, quae fuit Uxor Thomae le Despenser.
Francisco Court.
Willielmo Beauchamp
.
May 23. Commission to the lord of Duras, seneschal of Aquitain, and Thomas Swynbourn, mayor of Bourdeaux, to treat with France for redress of injuries. Westm.
O. viii. 588. H. iv. p. i. 154.
De Attemptatis reformandis contra Treugas in Aquitania.
An. 10. H. 4. Vasc. 10. H. 4. m. 6.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Domino de Duras Senescallo suo Aquitaniae, & Thomae Swynbourne Majori Civitatis nostrae Burdegaliae, Conservatoribus Treugarum, inter Nos & Adversarium nostrum Franciae nuper captarum, in partibus Aquitaniae, Salutem.
Sciatis quòd Nos (de Fidelitate & Circumspectione vestris providis pleniùs confidentes) Assignavimus vos ad omnia, per Ligeos nostros in Partibus praedictis, contra Treugas illas Attemptata vel Attemptanda, juxta formam & effectum earumdem Treugarum, debitè Reparandum & Reformandum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter Intendatis, & ea faciatis in Forma praedicta:
Damus autem Universis & singulis Officiariis, ac aliis Ligeis & Subditis nostris, Partium Praedictarum, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Praemissis faciendis, pareant & intendant, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 30. Commission to Thomas Picworth, lieutenant of Calais, sir William Bardolf, sir John Bagot, and four others, to treat with the ambassadors of the duke of Burgundy. Westm.
O. viii. 589. H. iv. p. i. 155.
De Tractando super Intercursu cum Mercatoribus Flandriae.
An. 10. H. 4. Franc. 10. H. 4. m. 2.
Le Roy &c. a tous ceulx, qui cestes Lettres verront ou orront, Salut.
Come, a l'instance & Request de Quatre Membre de Flaundres,
Desirans, pour la Sustenance du dit Paiis, comune Merchandise avoir Cours entre nostre Roiaulme d'Engleterre, & noz autres Paiis, Terres, & Seigneuries, d'une Part, & la dit Paiis de Flaundres, d'autre,
Traitie eust ja piecha este Comence,
Premier parentre Nous & Eulx, & sur ce diverses Journees euz entre noz Ambassiatours pour nostre Partie, & les Deputes des dites Quatre Membres pour la partie du dite Paiis, pour la leur,
Et per apres, durant la Vie de, nostre treshonure & trescheir Cousin, le Duc Phelip de Burgoigne, Cont de Flandres, d'Artois, & de Burgoigne (qui Dieu pardoint) entre Nous d'une part, & Lui d'autre, par noz Ambassatours & certeins ses Commys,
Et subsequentement entre Nous, &, Tresexcellent & Haute Princesse, Madame Marguirite Ducesse de Burgoigne & Countesse des dites Countees, nostre Treschere & Honourable Parente, durant sa Vie,
Et en la par Fin, apres sa Mort, entre Nous, &, nostre Treschere Cousin, le Duc Johan de Burgoigne leur Filz & Heir, qui ores est,
Par la quelle certeins Lettres de Provision de Povoir Traitier & Fermer Seurtees effectuelles & vaillables, teilles come au cas appartenoient, eussent este impetrez de nostre Adversaire de France (qu'il Clayme son Soveraigne Seigneur) pour le terme d'un An, ja fust il que la Guerre fust ou soit Overte entre nostre dit Adversaire & Nous, sicome plus au plain appert par les dites Lettres,
Sur l'entent de la quelle Provision plusours Journees furent tenuz parentre noz diz Ambassatours, & les Commys du dit nostre Cousin, & plusours Motifs, Responses, & Altercations parentre eulx muez, tant q'en la par Fin il ait este appointe,
Parentre noz dites Messages & Ambaslatours, en celle partie, d'une part, & les Commys du dit nostre Cousin de Burgoigne Cont de Flandres, come dit est, d'autre,
Qui par dessus la Seurte, qui parentre eulx estoit Prins, & par Nous Ratifie, a durer pour Un An, pour la dite Merchandise avoir Cours, come dit est, noz Ambassatours, tieulx come il Nous plerroit sur ce Ordeinner, & auxi les Commys du dit Duc Rassembleroient au Lieu, ou l'en eust este d'Accort, a certein Jour, parentre eulx appointe, pour proceder au Fait Principall du dite Traitie, selon ce que yci devant il fust, & a este comence de y Traitier,
Et, ovesque ce, pour Proceder a la Reparation des Attemptates, faitz & avenuz, tant de l'une Part que de l'autre, en temps passee, de quoi l'en a autrefois tenuz Parlement & Traitie, sicome il est contenuz plus au plain en les dites Traictie & Accorde d'un An,
Et pour cause que, au dit Jour appointe, ne depuis dedens le dit Terme d'Accort d'un An, que expira le xv Jour de Juyn darrein passe, l'en n'a peu Proceder a dit Fait & Traictie de la Matere Principale, pour diverses Impedimens & Obstacles que ont este Survenuz a la dite Partie de Flandres, sicome Nous a este Rapporte,
A Fin que la Cours de la dite Merchandises ne Perist, mye veu que, dedens le dit Terme d'un An, au la dite Matere principal ne se pouoit Conclure, aions, pour le Biens Comune, Entresse, & Seurte de la Cours du dit Merchandise, par noz Lettres Patentes Prorogie & Prolongie la dite Seurte d'un An, au jusques al fin de Trois Ans proschein ensuantz le dit xv Jour de Juyn, sicome fait ont de leur couste, tant nostre Adversaire de France, come le dit Duc de Burgoigne,
Et en tant que en les Appointemens, sur ce faitz, parentre noz Ambassatours & les Commys du dit Duc, il est comprins que, durant le temps du dit Prorogation & par desuis icell, l'en procederoit a la Traictie du dit Matere principall, & sur les Articles autrefois baillez, & aussi au fait de la Reparation des Exces, Prinses, & Dommages, faitz par cy devant, de l'une partie sur l'autre, dont l'en a autrefois tenuz Parlement & Traictie,
Et aussi des Attemptates, Prinses, & Excesses q'ont este faitz contre le dit Accort d'un An, dont les Compleintes ont este baillez de l'une Partie & de l'autre, pour estre ent fait Adresshement ainssi qu'il appartiendra,
Jour est assigne que, le Premer Jour d'Acust proschein venant, noz Ambassatours, tieulx come il nous plerra ordenner, & les Commys du dit Duc R'assembleroient a Lieu covenable, dont l'en serra d'Accort, pour Proceder & Traictier du dit Matere principall, & de les Reparations desus dites, sicome contient l'Appointement sur ce fait,
Savoir faisons que Nous,
Confians sur la Proudomye, Sen, Circumspection, & Prudence de, noz Treschers & Foialx, Messire Thomas Picworth Lieutenant a Caleis, Messire William Bardolf, Messire Johan Bagot, Chivalers, Hugh Blice Mareschall de Caleis, Johan Urban, Johan Burchops, & Peryn le Loharenc, Escuiers,
Noz Ambassotours, a eulx Sept, Sis, Cynk, Quatre, Trois ou Deux de eulx avons, par le tenure d'icestes, Commys, Ordenne, Commettons & Ordennons, en leur donnant Povoir & Auctorite par cestes Presentes Lettres, de Convenir & Assembler ovesque les Comys & Deputes du dit Duc, aians de ce Povoir suffisant, au dit Premer Jour d'Acust, en nostre Ville de Caleis, ou ailleurs a Lieu indifferent a cescun Partie, d'estre Assigne de l'assent des Parties, pour entretenir le dit Premer Jour d'Acust, & tous les autres Journees que sur ce serront par les dites Ambassatours & Commys Avisez & Prorogiez, pour Proceder au dit Traictie, autrefois Comence Dunque nos dites Ambassatours sur les Articles qui ont este, ou par noz dites Ambassatours serront baillez a les Commys du dit Duc, & sur toutes autres Choses, que bonne Paix & Transquillite entre Nous & nostre Roiaulme d'Engleterre, & noz autres Terres & Seigneuries, & le dit Duc & son Paiis de Flaundres, purra nurrir, & la Merchandises faire avoir Cours de l'une Paiis en l'autre,
Tout fust la Guerre entre Nous & nostre dit Roiaume & nostre dit Adversaire de France overte,
Traictier, Convenir, Conclure, & Accorder en nostre Noun, & pour Nous,
Et auxi de proceder au fait del' Reparation des Dommages & Prinses, faitz par l'une Partie sur l'autre, & les Compleintes, sur ce, par les Partiez faitz ou a faires, Examiner, Juggier, & Determiner, ovesques leur emergences, dependences, & connexes,
Et aussi pour Demander, Prendre, & Resceivoir Suffisantz Saufconduites des ditz Commys, pour noz Ambassatours dessusdites, & autres que seront & irront en leur compaignie, & pour leur Hernois, Or, Argent, & Biens quelconques,
Et tous autres choses Faire, que au dit Traictie serront Busoignables & Necessaires d'estre faitz, uses, & expedies,
Les avantdites Thomas, William, Johan, Hugh, Johan, Johan, & Peryn, les Sept, Sis, Cynk, Quatre, Trois, les Deux de eulx, noz vraies Ambassatours, Commissaries, Procurours, & Messages especiaulx, avons Ordenne & Ordennons par ces Presentes,
Promettans, en bone foie, & parole du Roy, d'Avoir & Tenir pour tous jours ferme, estable, & agreable, tout & quanque par noz dites Ambassatours & Commissaries, les Sept, Sys, Cynk, Quatre, Trois, les Deux de eulx, serra fait & perpetrez es Choses dessusdites & chescun de eulx.
En tesmoignance de ce Nous avons fait mettre nostre Grand Seel a ces presentes Lettres.
Donne a nostre Palois de Westm. le Trentisme Jour de May, l'An du Grace Mille CCCC. & Noef, & de nostre Regne Disme.
Par le Roy.
June 30. Safe conduct for sir John de Chalons and John Carneau, coming to England to perform feats of arms. Westm.
O. viii. 591. H. iv. p. i. 155.
De salvo Conductu, ad Facta Armorum perimplenda.
An. 10. H. 4. Franc. 10. H. 4. m. 5.
Rex, per Literas suas Patentes, per Sexaginta Dies proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem de Chalons Chivaler, & Johannem Carneau Armigerum, cum Sexaginta Hominibus & totidem Equis in Comitiva sua, cum Armaturis, Hernesiis, ac aliis Bonis & Catallis suis quibuscumque, in Regnum Regis Angliae, ad certa Facta Armorum ibidem perimplendum, veniendo &c. ut in ejusmodi de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxx die Junii.
Per Billam de Privato Sigillo.