Rymer's Foedera with Syllabus
April 1413

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

2-6

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April 1413', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 2-6. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115183 Date accessed: 23 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

April 1413

Syllabus EntryFoedera Text
April 2. Richard earl of Warwick is ordered to perform the office of steward of England at the coronation. Westm.
O. ix. 2. H. iv. p. ii. 27.
De Officio Senescalli Angliae, ad Coronationem Regis, excercendo.
An. 1. H. 5. Pat. 1. H. 5. p. 1. w. 36.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Ricardo Comiti Warwicae, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Industria & Circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus vos ad omnia & singula, quae ad Officium Senescalli Angliae, ad Coronationem nostram, pertenent, hac vice tantùm, faciendum & exercendum;
Et ideo vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in modo & formâ debitè antiquitùs usitatis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium secundo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 2. Henry Fitz Hugh is ordered to act as constable of England at the K.'s coronation. Westm.
O. ix. 2. H. iv. p. ii. 27.
De Officio Constabularii Angliae ad eandem Coronationem faciendo.
An. 1. H. 5. Ibid. m. 28.
Rex, dilecto & fideli suo, Henrico Fitz Hugh, Salutem.
Sciatis quòd nos,
De Industriâ & Circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus vos ad omnia & singula, quae ad Officium Constabularii Angliae, ad Coronationem nostram, pertinent, hac vice tantùm, faciendum & exercendum,
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini modo & formâ debitè antiquitùs usitatis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium secundo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
May 12. Petition of John Dalton, clerk, deputy of Thomas Carnita, late keeper of the wardrobe, for allowance for clothes delivered to various persons for the K.'s coronation. Westm.
O. ix. 2. H. iv. p. ii. 27. This document bears date le xii jour de May l'an &c. tierz.
De Vestimentis, ad dictam Coronationem, liberatis.
Le Roy la Grante.
An. 1. H. 5. Ex Origine. Pen. Cler. Pell.
Please au Roy, nôtre Tresredoute & Tressoverain Seigneur, Grantier Garrant, dessoubz vôtre Privee Seal, Direct as Tresorer & Barons de vôtra Escheker, pour Allouer a, vôtre humble Serviteur, Johan Dalton Clerc, Deputee a Thomas Carnita, n'adegaires Gardein de vôtre Grande Garderobe, pour luy allouer en l'acconte, qu'il est a rendre en vôtre dit Escheker devant voz ditz Tresorer & Barons, en nom du dit Thomas, n'adgairs vôtre Garderober, les choses par vôtre dit n'adegaires Garderober deliverez,
Si bien a vous mesmes, en vôtre Chaumbre, pur Estuff & Estor illoeques avoir a vôtre oeps demesne, pour diverses Causes,
Come a diverses Seignurs, Chivaliers, Cleres, Escuires, Vallettes, & autres Personnes pour leure Vesture encontre vôtre Coronation,
Come as autres Seigneurs & Escuiers, pour l'Ordre de Chivaler a prendre a mesme le Temps, pour leure Vesture a avoir de vôtre Donn,
Sibien par vôtre Commandement demesne, come del Commandment & Ordenance de vôtre Conseil,
Ensemblement ovec la Liveree de Seint George, faits & deliverez as diverses Chivaliers & Dames de la Fraternitee de Seint George tenuz mesme l'An,
Sicome est contenuz en un Rolle des Parcelles & Noms des Personnes, as queux ils feurent liverez & donnez à vôtre Commandement, parentre le xxi. Jour de Marcz, l'An de vôtre Regne primer, & le xvi. Jour de Septembre adonques prouchain ensuant; en oeure de Charitee.
Donnee a Westm. le xii. Jour de May l'An &c. Tierz.
H. Chambellan d'Engleterre.
May 26. Warrant for Simon Sloleye to deliver to the bp. of Norwich, keeper of the K.'s jewels, a ship of silver, and to the earl marshal a silver basin, as his fee for the coronation. Westm.
O. ix. 3. H. iv. p. ii. 27.
De Feodo Comiti Marescallo, ad praedictam Coronationem, reddendo.
Le Roy a Grante toute la Bille.
An. 1. H. 5. Ex Orig Pen. Cler. Pel.
Please a nôtre Seigneur le Roy Chargier Simon Sloleye, par voz Lettrez de Privee Seal, pur deliverera l'Evesque de Norwich, Gardein de voz Juelez, la Nieff d'Argent & enorrez, esteant sur un Pee, & desouth le dit Pee vi. Petitz Lyons, & sur la dite Neef iv. Turrettes, vi. Hommes d'Armez, oue vi. Baners (c'estassavoir) iv. Baners de lez Armez d'Engleterre & de France, ii. Baners de l'Armez de Seint George, vi. Penacles, oue vi. Fanez esmailez (c'estassavoir) iii. Fanez de les Armez d'Engleterre & de France, & l'autre iii. Fanez de l'Armez de Hereford,
Poisants par Pois de Troie, xxii. Lib. v. Unc.
Et ausi pur Chargier le dit Simon Sloleye pur delivrer al count Marschal, pur son Fee le Jour de vôtre Coronation, la Plate d'Almoigne d'Argent sussorez, fait al manere d'un Basyn, oue une Rose Enbosid en la Moite de le dit Basyn, & dedeynz la dite Rose ii. Labardz, ii. Plumez d'un Ostrych, & parentre eux lez Armez d'Engleterre & de France esmailez, esteant sur Pee, del Facion de mesme la dite Rose.
Poisantz xvi. Lib. xiii. s. 4d.
Lettre eut feust faite a Westm. le xxvi. Jour de May, l'An Tiers.
H. Chambellan d'Angleterre.
April 9. The several sheriffs are ordered to proclaim a general pardon. Westm.
O. ix. 3. H. iv. p. ii. 28.
De Pardonatione proclamanda.
An. 1. H. 5. Claus. 1. H. 5. m. 34. d.
Rex Vicecomitibus Londoniae Salutem.
Dùm nos internâ mente conspicimus quot & quanta Dissensionis Incommoda, mole exigente Peccaminum, ut putamus, in Regno nostro Angliae, quod dolendum, diversorum Regum temporibus, non absque maximo Ligeorum suorum Exterminio, emerserunt,
Quòdque jam nuper Rex Pacificus, cunctorum Dominantium Rector & Dominus, Nos, licet de condigno Immeritos, ad Apicem Dignitatis Regiae, sopitis quasi undique, Deo auctore in Regno praedicto Discordiarum Turbinibus, Vexillis Pacis & Quietis, suae miserationis beneplacito, sublimavit,
Firmiter arbitramur illud, inter caetera, fore Deo placitum, & Tranquillitatis conservationi potissimè consonum, ut de Gratiis, Nobis ab earum Datore gratuitè collatis, Cunctis Regni nostri Angliae, Walliae, Scotiae, & Hiberniae, nostris Ligeis ubique locorum constitutis (cujuscúmque Statûs seu Conditionis fuerint) eas habere affectantibus, nostrae Pietatis Munera propinemus, ut Boni, exindè laeti effecti, erga Nos in fide & dilectione solidiùs permaneant, & Rebelles ao Malefici, in se ipsos reversi, ad Gremium suae Ligeantiae avidiùs convolent, & illud arripere celerius excitentur:
De gratia igitur nostra speciali PARDONAVIMUS praefatis Ligeis nostris, ubique Locorum, ut praemittitur, constitutis, Sectam Pacis nostrae, quae ad Nos versus ipsos pertinet, pro omnimodis Proditionibus, insurrectionibus, Rebellionibus, & Feloniis, per ipsos ante haec tempora qualitercùmque factis sive perpetratis (Murdris & Raptu Mulierum exceptis) unde Indictati, Rectati, vel Appellati existunt, ac etiam Utlagariis, si quae in ipsos hiis occasionibus fuerint promulgatae, & Firmam Pacem nostram eis inde Concedimus;
Ita tamen quòd iidem Ligei nostri, Probatores, aut Dampnati, vel in Prisona absque Manucaptione seu Traditione in Ballium, pro Causis praedictis, seu aliqua earumdem, seu illi Officiarii vel Ministri Misterae Monetae Cunagii seu Escambii in Turri & Civitate nostris Londoniae & Villa Calesii, qui ad standum recto super hiis, quae sibi obicientur, securitatem in Cancellaria nostra non invenerunt,
Quos, propter certos defectus & impetitiones, eis in ultimo Parliamento carissimi Patris nostri defuncti impositos, unde nondum plenariè excusantur, praesenti Pardonatione nostra, eo quòd dictae Impetitiones Comunem Utilitatem Populi nostri manifestè concernunt, gaudere nolumus,
Non existant, & quòd stent Recto in Cancellaria nostra, si qui versus eos loqui voluerint de Praemissis, vel aliquo Praemissorum,
Forisfacturis tamen Terrarum, & Tenementorum, ac Bonorum & Catallorum, nobis in hac parte incursis, siquae fuerint, nobis semper salvis;
Et ideò vobis Praecipimus quòd in locis, infra Civitatem praedictam, & Suburbia ejusdem, ubi magis expediens suerit & necesse, gratiam & pardonationem nostras praedictas publicè proclamari faciatis;
Ligeis nostris praedictis ex parte nostra intimantes quòd indè Cartas nostras, citra Octabas Festi quod dicitur ad Vincula Sancti Petri, proximò futuri, separatim prosequantur, si sibi viderint expedire.
Teste Rege apud Westmonasterium nono die Aprilis.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam
.
April 11. Restitution of the temporalities to Edward Dauntesey, bp. of Meath, vice Robert Mounteyn, deceased. Westm.
O. ix. 4. H. iv. p. ii. 28.
De Restitutione Temporalium.
An. 1. H. 5. Pat. 1. H. 5. p. 1. m. 28.
Rex Cancellario sive Custodi Magni Sigilli nostri in Terra nostra Hiberniae, qui nunc est, vel qui pro tempore fuerit, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex Ecclesiae Cathedrali Miden, in Terra nostra praedicta, nuper vacanti per mortem Roberti Mounteyn ultimi Episcopi ejusdem Loci, de Persona, dilecto nobis in Christo, Edwardi Dauntesey providerit, ipsumque in Episcopum loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, carissimo Patri nostro Henrico nuper Regi Angliae defuncto indè directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus omnibus & singulis verbis, in dictis Literis bullatis contentis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, coram nobis renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo agere gratiosè.
Cepimus Fidelitatem ipsius Praefecti, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideo vobis Mandamus quòd eidem Praefecto Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Terra praedicta, per Brevia nostra, inde in Cancellaria nostra, sub Magno Sigillo nostro ejusdem Terrae, debitè conficienda, liberari demandetis.
Teste Rege apud Westmonasterium undecimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est Militibus, liberis Hominibus, & omnibus aliis Tenentibus de Episcopatu praedicto, quòd eidem Edwardo, tanquam Episcopo & Domino suo, in omnibus quae ad Episcopatum praedictum pertinent, intendentes sint & respondentes, sicut praedictum est.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
April 12. The K. orders the constable of the Tower of Loudon to liberate sir James de Douglas, Thomas de Hamylton, and 22 other Scotch prisoners whose names are set forth. Westm.
O. ix. 5. H. iv. p. ii. 28.
De deliberando Jacobum de Douglas & alios extra Turrim London.
An. 1. H. 5. Claus. 1. H. 5. m. 37.
Rex Constabulario Turris suae Londoniae, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Mandamus vobis quòd Jacobum de Douglas Chivaler, Thomam de Hamylton, Johannem Aulway, Willielmum Bryson, Johannem de Bowys, Thomam Crac, Alanum de Ormyston, Johannem Lyonn, Gilbertum Cavane, Dogallum Dromond, Adam de Cokburn, Alexandrum Shell, Willielmum Akynhed, Georgium Shell, Johannem Dugan, Jacobum Patrici, Willielmum Bron, Bernardum de Cokburn, Johannem Peterson, Johannem Home, Willielmum Patrykson, Johannem Welles, Johannem Skymezour, & Gilbertum de Dalrympill, in Turri praedicta, sub Custodia vestra, de Mandato nostro, detentos, ab eadem Turri sine dilatione deliberari faciatis.
Teste Rege apud Westmonasterium duodecimo die Aprilis.
Per ipsum Regem & Concilium.
April 14. The constable of the Tower of London is ordored to liberate, without the payment of any fee, the Scots delivered to him by John Drax, the K.'s sergeant-at-arms. Westm.
O. ix. 5. H. iv. p. ii. 28.
De Scotis, absque Feodo, de Turri praedicta deliberandis.
An. 1. H. 5. Ibid. m. 34.
Rex Constabulario Turris suae Londoniae, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Mandamus vobis quòd quoscumque Scotos, vobis per Johannem Drax, Servientem nostrum ad Arma, per Indenturam, inter Vos & praefatum Johannem confectam, de Mandato nostro, liberatos, & in Turri praedicta sub Custodia vestra adhuc detentos, ab eadem Turri, absque aliquo Feodo de eis hac vice capiendo, sine dilatione deliberari faciatis.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo quarto die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 16. Safe conduct for Walter, bp. of Brechuren, William lord Grame, Alexander de Ogilby, sheriff of Angeis, Robert de Lany, and John de Wemis, coming to treat for the liberation of the K. of Scotland; also for William de Douglas of Drumlangrig, John de Dumkeldyne, and Gilbert Scot, going to Scotland. Westm.
O. ix. 5. H. iv. p. ii. 28.
De Tractando super Liberatione Regis Scotiae.
An. 1. H. 5. Scot. 1. H. 5. m. 5.
Rex, per Literas suas Patentes, usque ad Festum Sancti Petri ad Vincula, proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Walterum Episcopum de Brechuren, Willielmum Dominum de Grame, Alexandrum de Ogilby, Vicecomitem de Angeis, Magistrum Robertum de Lany, Licentiatum in Decretis, & Johannem de Wemis de Scotia, in Regno Regis Angliae ad praesens existentes, versus partes Scotiae, cum Triginta Personis in Comitiva sua, ac Equis, Rebus, & aliis Necessariis suis quibuscumque, se divertendo & redeundo.
Ac in dictum Regnum Regis, ad Comunicandum & Tractandum nobiscum super Deliberatione Regis Scotiae, conjunctim, & divisim, cum triginta Personis, cujuscumque statûs, ordinis, gradûs, seu conditionis existant, cum Equis, Rebus, & aliis Necessariis quibuscumque, absque aliquo impedimento, salvò & securè per Terram vel per Mare veniendo, ibidem morando,
Et exinde, ad eorum beneplacitum, sine aliqua molestatione vel arestatione Marquae, Reprisaliae, Debiti, Compoti, sive Conventionis cujuscumque ante haec tempora habitae, totiens quotiens sibi placuerit, ad partes suas proprias redeundo;
Proviso semper quòd praefati, Episcopus, Willielmus, Alexander, Robertus, & Johannes, & Personae praedictae, quicquam, quod in Regis seu Populi sui praejudicium cedere valeat, non attemptent seu attemptari facere praesumant,
Et quòd ipsi & eorum quilibet erga Regem & Populum suum benè & honestè se gerant & habeant,
Et quòd Personae praedictae Proditores Regis, seu Gentes abjudicatae aut extra dictum Regnum suum bannitae, non existant,
Et quòd ipsi praesentes Literas Regis de salvo Conductu, ante ingressum cujuslibet Castrorum, Villarum firmatarum, seu aliorum Fortalitiorum Regis quorumcumque, Majoribus sive Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo sexto die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex &c. ut supra usque ibi speciales & tunc sic, Willielmus de Douglas de Drumlangrig, Johannem de Dumkeldyne, & Gilbertum Scot de Scotia, in Regno Regis Angliae ad praesens existentes, versus partes Scotiae, cum octo Personis in Comitiva sua, ac equis &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
April 26. Safe conduct for John de S. Clare coming to treat for the delivery of the K. of Scotland. Westm.
O. ix. 6. H. iv. p. ii. 29.
De Tractando super Deliberatione praedicta, & de Conductubus.
An. 1. H. 5. Ibid. m. 7.
Rex, per Literas suas Patentes, usque ad Festum Sancti Petri ad Vincula, proximò futurum, duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem de Sancto Claro, cum Duodecim Personis, cujuscumque statûs, gradûs, sive conditionis existant, cum Equis, rebus, & aliis necessariis suis quibuscumque, absque aliquo impedimento, salvò & securè per Terram vel per Mare, in Regnum Regis Angliae,
Ad Communicandum & Tractandum cum Rege super deliberatione Regis Scotiae,
Veniendo, ibidem morando, & exinde versus partes Franciae transeundo, ac in idem Regnum Regis, cum certa Armatura, pro Persona sua propria, pro certis factis armorum, reveniendo, ibidem morando, & abindè, ad eorum beneplacitum, sine aliqua molestatione vel arestatione Marquae &c. prout supra.
Teste Rege apud Westmonasterium xxvi. die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
April 22. Safe conduct for sir James de Douglas, son of the lord of Dalketh, and sir James Douglas of Roberton. Westm.
O. ix. 6. H. iv. p. ii. 29.
De certis Materiis per quosdam Scotos cum Rege communicandis.
An. 1. H. 5. Ibid.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, universis & singulis Capitaneis &c. Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Jacobum de Douglas Chivaler, Filium Domini de Dalketh, & Jacobum Douglas de Roberton Chivaler, de Regno Scotiae, insimul, vel divisim, ac Duodecim Personas Scotos in comitiva sua, in Regnum nostrum Angliae, ac alia Dominia nostra, tam per Terram, quàm per Mare, pro certis causis & materiis nobiscum communicandis, veniendo, ibidem morando, perhendinando, & exinde ad propria redeundo, & iterum in Regnum & Dominia nostra praedicta, quotiens sibi placuerit, reveniendo, & deinde ad propria transeundo & redeundo, necnon tresdecim equos, bona, & hernesia sua quaecumque,
Et ideò vobis mandamus quod ipsos, Jacobum & Jacobum, insimul, vel divisim, ac duodecim personas praedictas, in Comitiva sua, in Regnum & Dominia nostra praedicta veniendo &c. prout in ejusmodi de Conductu Literis.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes, usque ultimum diem Augusti proximo futurum duraturas.
Teste meipso apud Westmonasterium xxii. die Aprilis, Anno Regni nostri Primo.
Per ipsum Regem.