Rymer's Foedera with Syllabus
May 1413

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

6-15

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: May 1413', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 6-15. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115184 Date accessed: 24 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

May 1413

Syllabus EntryFoedera Text
May 3. Safe conduct for sir James de Douglas of Roberton and Adam de Corry coming to England concerning the ransom of William de Douglas. Westm.
O. ix. 6. H. iv. p. ii. 29.
Super Financia Willielmi de Douglas solvenda.
An. 1. H. 5. Ibid. m. 6.
Rex, per literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Jacobum de Douglas de Roberton Chivaler, & Adam de Corry Armigerum de Scotia, insimul, vel divisim, ac sex Personas Scotos in Comitiva sua, in Regnum Regis Angliae, tam per Terram, quàm per Mare,
Pro Redemptione sive Financia Willielmi de Douglas de Scotiâ Regi solvendâ.
Veniendo, ibidem perhendinando, & exinde ad propria redeundo, necnon octo equos, bona & hernesia sua quaecumque,
Proviso semper quòd iidem, Jacobus & Adam, aut personae praedictae, aliqua Regi, seu Regno suo Angliae, praejudicialia non faciant, aut facere vel attemptare praesumant quovis modo,
Quodque praesentes Literas Regis de salvo Conductu, ante introitum suum aliquarum Civitatum seu Villarum firmatarum infra dictum Regnum Regis Angliae, Majoribus, Ballivis, sive Custodibus earumdem demonstrent, quodque personae praedictae proditores Regis, aut Personae extra Regnum Regis abjudicatae seu bannitae, non existant.
Teste Rege apud Westmonasterium tertio die Maii.
Per ipsum Regem.
May 11. Safe conduct for William Douglas of Dalketh, sir James Douglas of Roberton, and Adam Corry, coming to England for the same purpose. Westm.
O. ix. 7. H. iv. p. ii. 29.
Super Financia Comitis de Douglas.
An. 14. H. 5. Ibid. m. 7.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Paschae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in protectionem, tuitionem, & defensionem suas speciales, Willielmum Douglas de Dalketh qui Hospes pro Comite de Douglas nuper extitit, Jacobum Douglas de Robarton Chivaler & Adam Corry Armigerum, versus partes Scotiae, insimul, vel divisim, ac octo Personas Scotos in eorum Comitiva, transeundo, & abinde in Regnum Regis Angliae, ac alia Dominia Regis, tam per Terram, quàm per Mare,
Pro solutione Redemptionis & Financiae ipsius Comitis,
Veniendo, ibidem morando, & perhendinando, & exinde ad partes praedictas, cum personis praedictis, ac bonis, rebus, & Hernesiis suis quibuscumque, salvò & securè redeundo,
Nolens idem Rex quòd iidem, Willielmus, Jacobus, & Adam, insimul, vel divisim, vel Personae praedictae, aut eorum aliqui, ratione Marquae seu Reprisaliae, per ipsum Regem concessae, aut occasione cujuscumque Contractûs, Debiti, sive Compoti, ante Datam praesentium habiti, arestentur, capiantur, molestentur in aliquo seu graventur,
Proviso semper quòd praedicti, Willielmus, Jacobus, & Adam, aut personae praedictae, aliqua, Regi seu Regno suo Angliae praejudicialia, non faciant aut facere vel attemptare praesumant quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xi. die Maii.
Per ipsum Regem.
May 10. Safe conduct for William Bonmyer, governor of Arras, and William de Rabecque, and others, coming to England. Westm.
O. ix. 7. H. iv. p. ii. 29.
Pro Gubernatione de Arras.
An. 13. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 37.
Rex, per Literas suas Patentes, usque ad Festum Sancti Johannis Baptistae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in protectionem, tuitionem, & defensionem suas speciales, Willielmum Bonmyer Gubernatorem de Arras, & Willielmum de Rabecque, ac Sexdecim Personas, tam Generosos homines, quàm alios minoris statûs, cum Sexdecim equis in Comitiva sua, in Regnum Regis Angliae, penes Praesentiam Regis, certis de causis veniendo, ibidem morando, & exinde ad partes suas proprias redeundo, necnon equos, aurum, argentum, jocalia, robas, & alia bona sua quaecumque,
Proviso semper quòd praefati, Willielmus & Willielmus, & personae praedictae, quicquam, quod in Regis seu populi sui praejudicium cedere valeat &c. ut in ejusmodi de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 10. Licence to Edward, son of Edward earl of Devon, to convey 50 pilgrims to S. James in the barge called S. Margaret of Plymouth. Westm.
O. ix. 8. H. iv. p. ii. 29.
De Peregrinis versus Sanctum Jacobum traducendis.
An. 1. H. 5. Ibid.
Rex, universis & singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & licentiam dedimus, dilecto & fideli nostro, Edwardo filio Edwardi Comitis Devoniae quòd ipse Quinquaginta Peregrinos, Ligeos & Subditos nostros, in quadam Bargea sua vocata la Margarete de Plymmouth, versus Sanctum Jacobum peregrè profecturos, per Magistrum & Marinarios suos ejusdem Bargeae, duci facere possit,
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Edwardum Peregrinos praedictos, in Bargea praedicta, versus partes praedictas, ex causa praemissa, duci facere permittatis; aliquo mandato nostro, vobis seu alicui vestrûm in contrarium directo, non obstante:
Dum tamen iidem Peregrini Proceres vel Magnates Regni nostri Angliae non existant, nec aliqua nobis seu Regno nostro Angliae praejudicialia secum non deferant quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium x. die Maii.
May 11. Receipt from sir James de Douglas of Roberton for 700 marks in part payment of the ransom of William de Douglas, nepos of the lord of Dalketh. Westm.
O. ix. 8. H. iv. p. ii. 29.
De Acquietantia pro parte Financiae, Willielmi de Douglas.
An. 1. H. 5. Scot. 1. H. 5. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis nos recepisse, die confectionis praesentium, de Domino Jacobo de Douglas de Roberton Milite, commissario deputato & Nuncio speciali nobilis viri Domini Jacobi de Douglas Domini de Dall, eth, septingentas Marcas bonae & legalis monetae, in partem solutionis Mille Marcarum,
Nobis pro liberatione Willielmi de Douglas, Nepotis praefati Jacobi de Douglas Domini de Dalketh,
Pro Archibaldo Comite de Douglas nuper Prisonario & captivo Illustrissimi Regis Domini Henrici nuper Regis Angliae Patris nostri defuncti, penes praefatum Illustrissimum Patrem nostrum in Ostagio remanentis,
Debitarum,
De quibus quidem septingentis Marcis praefatos, Jacobum, Jacobum, & Willielmum, acquietamus per Praesentes.
Dat. sub Magno Sigillo nostro apud Westm. xi. die Maii.
May 12. Licence to Walter Willy, master of the ship called "le Elen de Levant," to convey 40 pilgrims to S. James of Galicia. Westm.
O. ix. 8. H. iv. p. ii. 29.
De Peregrinis versus Sanctum Jacobum Galiciae traducendis.
An. 1. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 36.
Rex, universis & singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & licentiam dedimus, dilecto nobis, Waltero Willy, Magistro cujusdam Navis vocatae le Elen de Levant, quòd ipse quadraginta Peregrinos in praedicta recipere, & eos versus Sanctum Jacobum Galiciae, ad vota sua ibidem perficienda, ducere, & abinde in Regnum nostrum Angliae reducere possit liberè & impunè, aliquibus ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus,
Dùm tamen iidem Peregrini Proceres vel Magnates Regni nostri Angliae non existant, nec aliqua Nobis seu Regno nostro Angliae prejudicialia secum non deferant quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xii. die Maii.
May 13. Protection for William Bois, Dorset herald, in the retinue of Thomas earl of Dorset, going to Aquitain. Westm.
O. ix. 8. H. iv. p. ii. 30.
Pro Dorset le Herauld, super Custodia partium Aquitaniae.
An. 1. H. 5. Vasc. 1. H. 5. m. 15
Willielmus Bois Armiger, alias dictus Dorset le Heraud, qui in Obsequio Regis, in Comitiva Carissimi Avunculi Regis Thomae Comitis Dorsetiae, in partibus Aquitaniae, super salva Custodia partium ea- rumdem, moratur, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per dimidium Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xiii. die Maii.
Per Billam de Privato Sigillo.
May 13. Safe conduct for William Grandeboys of Brittany coming to England. Westm.
O. ix. 9. H. iv. p. ii. 30.
Pro Willielmo Grandeboys de Britannia.
An. 1. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 37.
Rex, per Literas suas Patentes, usque ad Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Willielmum Grandeboys de Britannia Armigerum, infra Regnum Regis Angliae existentem, cum sex Personis in Comitiva sua, versus partes suas proprias transeundo, ac Equos, manticas, bona, res, & hernesia sua quaecumque,
Proviso semper quod idem Willielmus & personae praedictae erga Regem, & ligeos suos, benè & honestè se habeant & gerant, & quòd ipsi quicquam, quod in Regis seu ligeorum suorum praedictorum praejudicium cedere valeat, non attemptent, seu attemptari facere praesumant.
Teste Rege apud Westmonasterium xiii. die Maii.
Per ipsum Regem.
May 15. The K. purchases for 25,000 marks the goods and chattels of his father, to enable Henry abp. of York, Thomas bp. of Durham, and his other executors, to perform his will. Westm.
O. ix. 9. H. iv. p. ii. 30.
Pro Executoribus Testamenti Henrici nuper Regis Angliae Quarti post Conquestum.
An. 1. H. 5. Pat. 1. H. 5. p. 2. m. 14.
Rex omnibus, ad quos, &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, recolendae memoriae, Dominus Henricus, nuper Rex Angliae, Pater noster,
Cogitans Diem Exitûs sui appropinquare, ac Piè desiderans, dùm adhuc ageret in humanis, praecipuè pauperibus Ligeis suis, quibus in diversis Pecuniarum summis erat astrictus, satissacere, & aliis pietatis operibus Saluti Animae suae salubriter providere,
Testamentum suum condiderit,
In quo de Bonis & Catallis, sibi à Deo collatis, Creditoribus suis primò satisfieri, ac certa Legata solvi, & nonnulla Pietatis Opera exerceri & impleri disposuit,
Venerabilibus Patribus Henrico Archiepiscopo Eborum, Thoma Episcopo Dunolmensi, ac Johanne Pelham, Roberto Waterton, & Johanne Lewenthorpe nominatis Executoribus,
Necnon nobis & Cansanguineo nostro Thomae Archiepiscopo Cantuariensi Supervisoribus ad hoc Deputatis,
Qui quidem Archiepiscopus Eborum, Episcopus, Johannes, Robertus & Johannes,
Advertentes Bona & Catalla ipsius Patris nostri ad Persolutionem Debitorum suorum & aliorum in Testamento praedicto dispositorum non sufficere,
Executionem Testamenti hujusmodi admittere renuunt & recusant, & sic Dispositio Testamenti Bonorum & Catallorum hujusmodi ad dictum Consanguineum nostrum, tanquam ad Ordinarium, de Jure pertineret, ac Bona ac Catalla praedicta, pro satisfactione & solutione & aliis praedictis implendis, Venditioni publicè exponi deberent,
Nos,
Attendentes Bona & Catalla praedicta nobis & nostris Usibus fore accommoda, ac honestiùs esse Bona & Catalla illa penes nos Remanere, quàm Venditioni publicè aliqualiter, ut praemittitur, exponi,
Eadem Bona & Catalla ab Ipsis, qui tempore dicti Patris nostri Custodiam eorundem habuerunt, Recepimus, & penes nos Retinemus,
Eorùmque Valorem, per veram Aestimationem indè factam,
Qui ad Viginti quinque Milia Marcarum se extendit,
Ut Dispositio praefati Patris nostri, in quantum summa illa sufficere possit, exinde perficiatur, ejusque Anima Misericordiam Altissimi faciliùs promereatur, ac nos de Bonis & Catallis praedictis penes Deum & Homines simus penitùs excusati,
Praefatis Archiepiscopo Eborum, Episcopo, Johanni, Roberto, & Johanni concedimus & assignamus per praesentes,
Habendam & Percipiendam summam praedictam infra quatuor Annos, proximò sequentes post Datam Praesentium, (videlicet)
Ad Festa Sancti Michaelis & Paschae extunc proximo sequentia aequis Portionibus quatuor Milia Librarum,
Et ad Festa Sancti Michaelis & Paschae extunc proximo sequentia aequis Portionibus quatuor Milia Librarum,
Et ad Festa Sancti Michaelis & Paschae extunc proximo sequentia aequis Portionibus quatuor Milia Librarum,
Et ad Festa Sancti Michaelis & Paschae proximo sequentia aequis Portionibus quatuor Milia sexcentas sexaginta & sex Libras tredecim Solidos & quatuor Denarios,
Ad indè primò Creditoribus ipsius Patris nostri pro Victualibus & Expensis Hospitii sui & Necessariis Camerae & Garderobae suarum, ab eis emptis, necnon pro Pecuniarum Summis, eidem Patri nostro per ipsos Creditores mutuatis, juxta sanas Discretiones suas, satisfaciendum,
Ac deinde alia Pietatis opera, juxta Dispositionem ipsius Patris nostri praedictam, si Summa hujusmodi ad hoc sufficiat, per Supervisum nostrum ac ipsius Consanguinei nostri, seu Deputatorum nostrorum, faciendam & excercendam,
Volentes ulterius & concedentes, de Assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium ac Communitatis Regni nostri Angliae, in praesenti Parliamento nostro existentium, quòd tam idem Consanguineus noster, quàm praefati, Archiepiscopus Eborum, Episcopus, Johannes, Robertus, & Johannes de omnimodis Placitis, Querelis, Actionibus, & Demandis, quae per praefatos Creditores, vel alios quoscunque, versus praefatum Consanguineum nostrum, ratione Commissionis Administrationis summae praedictae, praefatis Archiepiscopo Eborum, Episcopo, Johanni, Roberto & Johanni per ipsum faciendae, aut versus ipsos Archiepiscopum Eborum, Episcopum, Johannem, Robertum & Johannem ratione Admissionis Administrationis hujusmodi, seu Occupationis, Receptionis, seu Deliberationis Summae praedictae, vel aliorum Bonorum seu Catallorum, quae fuerunt praedicti Patris nostri, quorumcunque, capi prosequi vel moveri possint in futurum, quieti sint & penitus exonerati imperpetuum, aliquo Statuto, in contrarium facto, non obstante,
Volumus tamen quòd iidem, Archiepiscopus Eborum, Episcopus, Johannes, Robertus & Johannes omnes Denarios, quos ipsos de Summa praedicta recipere & habere continget, circa Satisfactionem Debitorum praedictorum, ac alia Pietatis Opera praedicta, in Forma praedicta facienda, fideliter solvant & expendant per Supervisum supradictum,
Et quòd ad Compotum sive Ratiocinium inde reddendum, nisi coram praefato Consanguineo nostro vel ejus Successoribus, nullatenus teneantur, aliquo Statuto vel Ordinatione, in contrarium factis, vel alia causa quacumque non obstante:
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo quinto die Maii.
Per ipsum Regem.
May 15. Warrant to the treasurer and chamberlains of the Exchequer for the payment of the above sum in four years. Westm.
O. ix. 10. H. iv. p. ii. 30.
Pro Executoribus antedictis.
An. 13. H. 5. Claus 1. H. 5. m. 13.
Rex Thesaurario & Camerariis suis, qui nunc sunt, vel qui pro tempore erunt, Salutem.
Cùm, recolendae memoriae Dominus Henricus, nuper Rex Angliae, Pater noster,
Cogitans diem Exitûs sui appropinquare, ac piè desiderans, dùm adhuc ageret in humanis, praecipuè pauperibus ligeis suis, quibus in diversis pecuniarum summis erat astrictus, satisfacere, & aliis pietatis operibus saluti animae suae salubriter providere,
Testamentum suum condiderit,
In quo de bonis & Catallis, sibi à Deo collatis, Creditoribus suis primò satisfieri, ac certa Legata solvi, & nonnulla pietatis opera excerceri & impleri disposuit,
Venerabilibus Patribus Henrico Archiepiscopo Eborum, Thomae Episcopo Dunolmensi, ac Johanne Pelham, Roberto Waterton, & Johanne Leventhorp nominatis executoribus,
Necnon Nobis & Consanguineo nostro Thoma Archiepiscopo Cantuariae Supervisoribus ad hoc deputatis,
Qui quidem Archiepiscopus Eborum, Episcopus, Johannes, Robertus, & Johannes.
Advertentes bona & Catalla ipsius Patris nostri ad persolutionem Debitorum suorum & aliorum in Testamento praedicto dispositorum non sufficere, Executionem Testamenti hujusmodi admittere renuunt & recusant,
Et sic dispositio Testamenti bonorum & Catallorum hujusmodi ad dictum Consanguineum nostrum, tanquam Ordinarium, de Jure pertineret,
Ac bona & Catalla praedicta, pro satisfactione & solutione & aliis praedictis implendis, Venditioni publicae exponi deberent,
Ac Nos,
Attendentes bona & Catalla praedicta Nobis & nostris usibus fore accommoda, ac honestiùs esse bona & Catalla illa penes Nos remanere quàm Venditioni publicae aliqualiter, ut praemittitur, exponi,
Eadem bona & Catalla ab ipsis, qui tempore dicti Patris nostri custodiam eorumdem habuerint, recepimus & penes nos retinemus,
Eorumque valorem, perveram Aestimationem indè factam,
Qui ad viginti & quinque Milia Marcarum se extendit,
Ut Dispositio praefati Patris nostri, in quantum summa illa sufficere possit, exinde perficiatur, ejus anima misericordiam Altissimi facilius promereatur, ac Nos de Bonis & Catallis praedictis penes Deum & Homines simus excusati,
Praefatis, Archiepiscopo Eborum, Episcopo, Johanni, Roberto, & Johanni concesserimus & assignaverimus,
Habendam & percipiendam summam praedictam infra quatuor Annos, proximo sequentes (videlicet)
Ad Festa Sancti Michaelis & Paschae proximò futura, aequis portionibus, quatuor Milia Librarum,
Et ad Festa Sancti Michaelis & Paschae extunc proximò sequentia, aequis portionibus, quatuor Milia Librarum,
Et ad Festa Sancti Michaelis & Paschae extunc proximò sequentia, aequis portionibus, quatuor Milia Librarum.
Et ad Festa Sancti Michaelis & Paschae extunc proximo sequentia, aequis portionibus, quatuor Milia sexcentas sexaginta & sex libras tres Solidos & quatuor denarios,
Ad indè primò Creditoribus ipsius Patris nostri, pro victualibus & expensis Hospitii sui, ac necessariis Camerae & Garderobae suarum, ab eis emptis, necnon pro pecuniarum sumnis, eidem Patri nostro per ipsos Creditores mutuatis, juxta sanas discretiones suas, satisfaciendum,
Ac deindè alia pietatis opera, juxta dispositionem ipsius Patris nostri praedictam, si summa hujusmodi ad hoc sufficiat, per Supervisum nostrum ac ipsius Consanguinei nostri, seu Deputatorum nostrorum, faciendam & excereendam, prout in Literis nostris Patentibus, indè confectis, plenius continetur,
Vobis mandamus quòd eisdem, Archiepiscopo Eborum, Episcopo, Johanni, Roberto, & Johanni, dictam summam viginti & quinque Milium Marcarum, infra dictos quatuor Annos, ad Festa praedicta, solvatis juxta tenorem Literarum nostrarum praedictarum,
Recipientes à praefatis, Archiepiscopo Eborum Episcopo, Johanne, Roberto, & Johanne, de tempore in tempus, Literas suas Acquietantiae, quae pro nobis sufficientes fuerint in hac parte.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo quinto die Maii.
Per ipsum Regem.
Et erat Patens
.
May 16. The K. nominates Idonia Wodehill for admittance as a nun into the convent of Shaftesbury. Westm.
O. ix. 11. H. iv. p. ii. 31.
De Praerogativa Regis tempore Coronationis suae.
An. 1. H. 5. Claus. 1. H. 5. m. 27.
Rex, dilectis sibi in Christo, Abbatissae & Conventui de Shaftesbury, Salutem.
Cùm ad nos, ratione Praerogativae nostrae regiae, tempore Coronationis nostrae, quandam Personam idoneam, in Monialem Domûs vestrae praedictae recipiendam, nominare de jure pertineat, ut accepimus,
Nos,
Attendentes quòd, dilecta nobis, Idonia Wodehill bonae vitae & conversationis honestae, ac in firmo proposito & desiderio Mundum relinquendi, ac Deo in Abbatia praedicta servitura, existit,
Ipsam Idoniam vobis, in Monialem Domûs vestrae praedictae, per vos in eandem domum recipiendam, ex causa praedicta, duximus nominandam,
Rogantes quatinus, eandem Idoniam in Domum vestram praedictam recipientes, ipsam in Monialem ejusdem Domûs admittatis, prout ad nominationem nobilium Progenitorum nostrorum, quondam Regum Angliae, in casu consimili, ante haec tempora, fieri consuevit.
Teste Rege apud Westmonasterium xvi. die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 22. Power for William lord Zouche, lieutenant of Calais, and Ralph Grenehurst, the K.'s prothonotary, to treat with the ambassadors of the K. of Aragon. Westm.
O. ix. 12. H. iv. p. ii. 31.
De communicando cum Ambassiatoribus Regis Aragonum.
An. 1. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 36.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, discretione, & industria, dilecti & fidelis Militis nostri, Willielmi Domini Zouche, Locumtenentis nostri Calesii, ac, dilecti Clerici nostri, Magistri Radulfi Grenehurst, legum Doctoris Prothonotarii nostri, plenius confidentes,
Dedimus, concessimus, & commisimus eisdem, ac Damus, concedimus, & committimus per presentes, sufficientem auctoritatem, plenamque ac liberam potestatem, & mandatum generale & speciale, pro nobis & nomine nostro, Communicandi cum Ambassiatoribus, Illustris & Magnifici Principis, Consanguinei nostri Regis Aragoniae,
Jam, ut dicitur, prope praefatam Villam Calesii existentibus, & ad nostram praesentiam accedere affectantibus,
Ac potestatem praefatorum Ambassiatorum & sufficientiam ejusdem inspiciendi, & nobis de eadem plenariè reportandi,
Necnon omnia & singula faciendi & expediendi quae in praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Promittimus etiam, bonâ fide, nos Ratum, gratum, & firmum habituros quicquid per dictos Commissarios nostros actum fuerit in praemissis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo secundo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 22. Commission to John Cateryk as the K.'s proctor at Rome. Westm.
O. ix. 12. H. iv. p. ii. 31.
De Procuratore Regis in Curia Romana Constituto.
An. 1. H. 5. Ibid.
Rex, Praedilecto Clerico nostro, Johanni Cateryk, in utroque jure Licentiato, Salutem.
Te (de cujus discretione, fidelitate, & industria plenam in Domino fiduciam obtinemus) ad prosequendum in Romana Curia, pro nobis & nomine nostro, Promotionis quorumcumque Clericorum nostrorum ad Ecclesias Cathedrales, pro tempore vacaturas, & pro quibus te per Literas nostras & aliàs informare intendimus temporibus oportunis,
Necnon ad gerendum, excercendum, & expediendum alia negotia nostra quaecumque apud sedem Apostolicam, quomodolibet emergentia,
Cum Potestate Inducendi quascumque Probationes requisitas in hoc casu,
Nostrum verum, legitimum, & indubitatum Ambassiatorem, Procuratorem, Actorem Factorem, negotiorum Gestorem, & Nuncium specialem Constituimus, praeficimus, & creamus per praesentes,
Injungentes firmiter & Mandantes quibuscumque Ligeis nostris, apud Sedem eandem pro tempore existentibus (cujuscumque statûs, gradûs, vel conditionis existant) quatinus tibi, in executione Praemissorum, cum suis sanis Consiliis, auxiliis, & favoribus, effectualiter obediant & intendant, sub poena forisfacturae omnium quae nobis forisfacere poterunt: quam poenam negligentes & remissos in praemissis incurrere volumus ipso facto; & nichilominus, de cujusque diligentia seu negligentia circa praemissa, Relationi tuae Dabimus plenam fidem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo secundo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 22. Commission to Edmund bp. of Exeter and Henry bp. of S. David's to decide the causes between the city of Bayonne and Peter de Conties, and between the said city and Peter Bernardi. Westm.
O. ix. 12. H. iv. p. ii. 31.
De Procedendo in Causis, Baionae pendentibus, reservata Potestate Fulminandi Sententias per Personam propriam Regis.
An. 1. H. 5. Pat. 1. H. 5. p. 1. m. 30. d.
Rex, Venerabilibus in Christo patribus, Edmundo, eadem gratia, Exoniae, & Henrico Menevensi, Episcopis, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria vesti is plenius Confidentes,
Assignavimus Vos ad procedendum, juxta retroacta, in quadam causa pendente inter Petrum de Conties partem Actricem ex parte una, & Civitatem Baionae ex parte altera,
Ac in quadam alia Causa pendente inter Johannem Hull partem Actricem ex parte una, & dictam Civitatem ex parte altera,
Necnon in quadam alia Causa pendente inter Petrum Bernardi partem Actricem ex parte una, & Civitatem praedictam partem defendentem ex altera parte,
Quae quidem Causae coram carissimo Domino & patre nostro defuncto, pendebant longo tempore, & adhuc remanent indecisae,
Ac dictas Causas plenè expediendum usque Sententiae diffinitivae prolationem,
Quas nobis per personam nostram propriam fiendas & fulminandas specialiter reservamus;
Et ideo vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter Intendatis, ac ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem utrique partium praedictarum, ac aliis quorum interest, tenore praesentium, firmiter in mandatis quòd vobis, in praemissis faciendis & exequendis, pareant, obediant, & intendant prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo secundo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 23. The K. assigns the vills of Hampstead and Hendon in co. Middlesex for the lodging of the retinue of sir Henry le Scrop, as the K.'s herberger, during his attendance at parliament or on the council. Westm.
O. ix. 13. H. iv. p. ii. 31.
De Herbergagio tempore more in Parliamentis.
An. 1. H. 5. Pat. 1. H. 5. p. 1. m. 25.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd.
Cùm, dilectus & fidelis noster, Henricus le Scrop Chivaler (de cujus Fidelitate, Circumspectione, & Industria multipliciter confidimus) circa Personam nostram, in Parliamentis & aliis Conciliis nostris, sit intendens,
Assignavimus eidem Henrico, pro tempore morae suae apud Westmonasterium, seu apud Londonias, Villas de Hamstede & Hendon, in Comitatu Midd. habendas eidem Henrico, pro tempore morae suae circa Personam nostram praedictam, quamdiu nobis placuerit, pro Herbergagio Hominum & Servientum ac equorum suorum,
Ita quòd Herbergeator Hospitii nostri Villas praedictas, vel alteram earumdem, pro tempore morae ipsius Henrici apud Westmonasterium, seu apud Londonias, alteri non assignet,
Nec aliquis Provisorum Hospitii nostri praedicti, seu aliquis Minister, quicquam de Bladis, Foenis, Equis, Carectis, Cariagiis, seu aliis necessariis, infra dictas Villas, durante mora ipsius Henrici, ut est dictum, capiat quovis modo:
Proviso semper quòd idem Henricus, pro hujusmodi Foenis, Equis, Carectis, Cariagiis, & aliis necessariis, per se, seu Homines & Servientes suos praedictos, ibidem capiendis, fideliter solvat & satisfaciat, ut est justum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo tertio die Maii.
Per ipsum Regem.
May 24. Protection for the inhabitants of the vill of Harrow, assigned for the maintenance of Henry lord FitzHugh, the K.'s chamberlain, while at London, Westminster, or Kennington. Westm.
O. ix. 13. H. iv. p. ii. 31.
Pro Camerario Regis.
An. 1. H. 5. Ibid. m. 30.
Rex Universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, provisoribus, & Emptoribus Victualium, tam Hospitii nostri, quàm aliorum, ac Captoribus Cariagiorum pro eisdem, necnon aliis Fidelibus & subditis suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nos Villam de Harowe, pro Liberata, dilecti & fidelis nostri, Henrici Domini Fitz Hugh, Camerarii nostri, dùm ipse London. aut apud Westmon. seu Kenyngton. moram secerit, ratione accessuum nostrorum ibidem, assignari fecerimus,
Nos,
Volentes, eo praetextu, probis Hominibus Villae praedictae gratiam in hac parte facere specialem,
Suscepimus ipsos probos Homines, & eorum quemlibet, Terras, Res, Redditus, & Bona sua quaecumque in Protectionem & Defensionem nostras speciales,
Et ideò Vobis Mandamus quòd ipsos probos Homines, & eorum quemlibet, Homines, Terras, Res, Redditus, ac Bona sua quaecumque Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis,
Non inferentes eis, seu, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittentes Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod seu Gravamen.
Et, si quid eis aut eorum alicui forisfactum vel injuriatum fuerit, id eis & eorum cuilibet, sine dilatione, faciatis corrigi & debitè reformari.
Nolumus enim quod de Bladis, Bestiis, Foenis Equis, Avenis, Litera, Caragiis, Puletria, seu aliis Bonis vel Catallis ipsorum proborum Hominum, aut eorum alicujus quibuscumque, seu de aliquibus Victualibus, versus London. Westmon. vel Kenington. ad opus dicti Henrici per ipsos probos Homines aut eorum aliquem cariandis, contra Voluntatem suam, quicquam capiatur.
In cujus &c. quamdiu nobis placuerit duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo quarto die Maii.
Per ipsum Regem.
May 24. Safe conduct for a certain baron, two knights, two clerks, and a retinue of 40 persons coming to England. Westm.
O. ix. 14. H. iv. p. ii. 32.
De salvo Conductu pro quodam Barone & aliis, in praesentiam Regis venturis.
An. 1. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 36.
Rex, per literas suas Patentes, usque Festum Sancti Michaelis, proximo futurum, duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in protectionem, tuitionem, & defensionem suas speciales quendam Baronem, Duos Milites, & Duos Clericos, ac Quadraginta Personas in Comitiva sua, in Regnum Regis Angliae, penes Praesentiam Regis, certis de Causis, veniendo, ibidem morando, & exinde ad partes suas proprias redeundo, necnon Equos, Aurum, Argentum, & alia bona sua quaecumque.
Proviso semper quòd praedicti, Baro, Milites, & Clerici, ac dictae Personae, quicquam, quod in Regis seu populi sui praejudicium cedere valeat, non attemptent, seu attemptari facere praesumant,
Et quòd ipsi & eorum quilibet erga Regem & populum suum benè & honeste se gerant & habeant,
Et quòd Personae praedictae proditores Regis seu Gentes abjudicatae aut extra dictum Regnum Regis bannitae non existant,
Et quòd ipsi praesentes literas Regis de salvo Conductu, ante ingressum cujuslibet Castrorum, Villarum firmatarum, seu aliorum Fortalitiorum Regis quorumcumque, Majoribus sive Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo quarto die Maii.
Per ipsum Regem.
May 25. The mayor and sheriffs of London are ordered to provide wax chandlers and painters to make a hearse for the late K., and for its conveyance to Canterbury. Warrant to Simon Prentout, the K.'s wax chandler, and Thomas Gloucestre, his painter, to provide conveyance for the hearse within the co. of Kent. Westm.
O. ix. 14. H. iv. p. ii. 32.
De Operariis, pro Hercea Regis Defuncti.
An. 1. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 2. m. 36. d.
Rex Majori & Vicecomit. Londoniae Salutem.
Sciatis quòd assignavimus vos ad tot & tales Operarios, tam Misterae de Wexchaundeler, quàm Misterae de Peyntour, quot & quales necessarii fuerint pro factura cujusdam Herceae Carissimi Domini & Patris nostri defuncti, ac etiam ad certa Cariagia, tam per Terram, quàm per Aquam, necnon homines pro Cariagiis praedictis necessarios, ad Herceam praedictam usque Civitatem nostram Cantuariensis, ubi Dictus Pater noster (cujus animae propitietur Deus) tumulatur, cariandum, infra dictam Civitatem nostram Londoniae capiendum, & Simoni Prentout de London. Wexchaundeler, & Thomae Gloucestre de London. Pictori nostro, pro Denariis nostris, per eos in hac parte rationabiliter solvendis, deliberandum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem Universis & singulis Ligeis nostris, tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in executione Praemissorum, pareant, obediant, & intendant prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo quinto die Maii.
Rex, dilectis sibi, Simoni Prentout de London. Wexchaundeler, & Thomae Gloucestre de London. Pictori nostro, Salutem.
Sciatis quòd assignavimus vos conjunctim & divisim ad certa Cariagia, infra Comitatum Kantiae, tam infra Libertates, quàm extra, pro Cariagio cujusdam Herceae carissimi Domini & Patris nostri defuncti, ac pro omnibus aliis, ad Herceam praedictam pertinentibus, necessariis usque Civitatem nostram Cantuariam, ubi dictus Pater noster tumulatur, pro Denariis nostris, per vos in hac parte rationabiliter solvendis, arestandum & capiendum;
Et ideò vobis &c. ut supra.
Teste ut supra.
May 28. Pardon for Thomas Carnyka for obtaining a papal bull of provision for the deanery of Wells. Westm.
O. ix. 15. H. iv. p. ii. 32.
Super Gratiis expectativis, de Pardonatione.
An. 1. H. 5. Pat. 1. H. 5. p. 3. m. 21.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ut accepimus, Sanctissimus in Christo Pater, Dominus Summus Pontifex nuper concessisset, dilecto Clerico nostro, Thomae Carnyka Gratias expectativas ad Decanatum de Welles in Ecclesia Cathedrali Wellensi,
Nos, de gratia nostra speciali, pardonavimus eidem Thomae Contemptus & Transgressiones, factos pro impetrationibus & acceptationibus Gratiarum praedictarum,
Et ulterius, de uberiori gratia nostra, Concessimus & licentiam Dedimus praefato Thomae quòd ipse per se, Executores, Subexecutores, Procuratores, Notarios, Attornatos, & alios de Consilio suo quoscumque, praedictas Gratias & Provisiones, super Bullis & Processibus Apostolicis Gratiarum, Provisionum, & Processuum praedictorum, licitè prosequi, & Executionem Bullarum & Processuum praedictorum, juxta effectum & datam eorumdem facere, & Decanatum praedictum, tempore quo sub Gratia sua accidere contigerit, acceptare, & possessionem inde capere, & ipsam tenere & habere, ac eâ gaudere possit secundum effectum & datam Bullarum & Processuum praedictorum,
Et quòd idem Thomas, ac Executores, Subexecutores, Procuratores, Notarii, & Attornati praedicti, ac alii de Consilio suo quicumque, in Curiâ Christianitatis, infra Regnum nostrum Angliae, vel extra, ubi sibi placuerit, omne id, quod causam & materiam praedictas concernit, prosequi possint absque impetitione vel impedimento nostri, vel Haeredum seu Ministrorum nostrorum;
Statutis seu Ordinationibus, per Nos, sive Progenitores, seu Praedecessores nostros Reges Angliae, in contrarium factis, non obstantibus:
Nolentes quòd praedictus Thomas, Executores, Subexecutores, Procuratores, Notarii, & Attornati sui, aut aliquis alius de Consilio suo, in hac parte, occasione Statutorum & Ordinationum praedictorum, in contrarium factorum, impetantur seu molestentur quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo octavo die Maii.
Per ipsum Regem.