Rymer's Foedera with Syllabus
June 1413

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

15-29

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: June 1413', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 15-29. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115185 Date accessed: 21 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

June 1413

Syllabus EntryFoedera Text
June 8. Royal assent to the election of Thomas Thetford as abbot of Bermondsey. Westm.
O. ix. 15. H. iv. p. ii. 32.
De Regio assensu.
An. 13. H. 5. Pat. 1. H. 5. p. 1. m. 1.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Th. eâdem gratiâ, Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem.
Sciatis quòd Electioni, nuper factae in Ecclesia Conventuali Sancti Salvatoris de Bermondeseye, Ordinis Cluniacensis, Wyntoniensi Dioecese, de Fratre Thoma Thetford, Commonacho ejusdem Domûs, in Abbatem loci illius,
Cujus quidem Electionis Confirmatio, Auctoritate Apostolicâ, ad Nos pertinere dinoscitur,
Regium assensum adhibuimus & favorem,
Et hoc vobis, tenore Praesentium, significamus, ut quod vestrum est in hac parte exequamini.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium octavo die Junii.
June 8. Licence to Richard Stonard, master of the ship called Edward de Fowy, to convey 50 pilgrims to S. James of Galicia. Westm.
O. ix. 16. H. iv. p. ii. 32.
De licentia traducendi Peregrinos.
An. 14. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 36.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de gratia nostra speciali, Concessimus & licentiam dedimus, dilecto nobis, Richardo Stonard, Magistro sive Possessori cujusdam Navis, vocatae Edward de Fowy, quòd ipse quinquaginta Peregrinos, in Portu de Fowy vel Falemouth, in Navi praedicta recipere, & eos versus Sanctum Jacobum Galiciae ducere, & abinde in Regnum nostrum Angliae reducere possit liberè & impunè;
Aliquibus Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus;
Dum tamen Peregrini illi de Amicitia & Obedientia nostris existant, & quòd Aurum vel Argentum, in Massa seu Moneta, colore praesentis Licentiae nostrae, contra Statuta & Ordinationes Regni nostri, secum non deferant quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium octavo die Junii.
June 10. Exemplification, at the request of Gaston de Foix, captal de Bach, son and heir of Archibald de Greilly, of the confirmation by Henry IV. of grants of Edward I. and Edward. III. to his predecessors, dated Westm., 28 March, 1 Hen. IV. Westm.
O. ix. 16. H. iv. p. ii. 32.
De Exemplificatione, ad Requisitionem Gastonis de Fuxo.
An. 1. H. 5. Vasc. 1. H. 5. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos Praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Constat nobis, per inspectionem Rotulorum Cancellariae, carissimi Domini & Patris nostri, Henricinuper Regis Angliae, quòd idem Pater noster Literas suas Patentes fieri fecit in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, Domini Ricardi, nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, factas in haec verba,
Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Constat nobis, per Inspectionem Rotulorum Cancellariae Domini E. nuper Regis Angliae Avi nostri, quòd idem Avus noster quasdam Literas suas Patentes de Exemplificatione nuper fieri fecit in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Constat nobis, per Inspectionem Rotulorum Cancellariae, celebris memoriae, Domini H. quondam Regis Angliae Proavi nostri, quòd idem Proavus noster Cartam suam fieri fecit in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae, & Dominus Hiberniae, Dux Aquitaniae & Normaniae, & Comes Andegaviae, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Praepositis, Ministris, & omnibus Ballivis & Fidelibus suis, Salutem.
Inspeximus Cartam quam, dilectus Filius, Edwardus Primogenitus noster, fecit, dilecto & fideli nostro Johanni de Greilley in haec verba,
Edwardus, Illustris Regis Angliae Primogenitus, universis Ballivis & Fidelibus suis in Vasconia Salutem.
Noveritis nos Dedisse & Concessisse, & hac praesenti Cartâ nostrâ Confirmâsse, dilecto & fideli nostro, Johanni de Greillaco Militi, pro Homagio suo & Servitio, totam Terram de Byere, Secorbian, Artige, Affremere, cum suis Pertinentiis,
Illam, videlicet, quam Domina Alicia Matrix nostra prius de nobis tenuit ad terminum,
Habendas & Tenendas eidem Johanni, & Haeredibus suis, vel assignatis, de Nobis & Haeredibus nostris, in Feodo & Haereditate, liberè & quietè, cum omnibus Libertatibus, liberis Consuetudinibus, & caeteris Aisia mentis, dictas Terras pertinentibus, IMPERPETUUM,
Reddendo inde annuatim Nobis & Haeredibus nostris, ipse, & Haeredes sui, vel Assignati, in Festo Paschae, unum Par Calcarium Deauratorum, vel eorumdem Pretium, secundum loci Consuetu- dinem, pro omni Servitio vel Demanda Seculari; salvo Forinsceco Servitio,
Nos autem, & Haeredes nostri, praedictas Terras, cum omnibus suis Pertinentiis, ut antedictum est, dicto Domino Johanni, & Haeredibus, vel Affignatis suis, contra omnes Gentes Warantizabimus IMPERPETUUM per praedictum Servitium,
Et, ut haec nostra Donatio, Concessio, seu Cartae Confirmatio Rata & Inconcussa remaneat imperpetuum, eam Sigilli nostri munimine fecimus corroborari,
Hiis Testibus,
Dominis,
Waltero de Langley,
Guidone de Castello,
Roberto de Ufford,
Stephano de Buys
,
Militibus:
Johanne le Breton,
Radulpho de Donyon,
Roberto Burnell,
Willielmo de Salm
,
Clericis;
Et aliis.
Dat. Londoniae vicesimo quarto die Martii, Anno Domini Millesimo, Ducentesimo, Sexagesimo primo.
Nos autem, praedictas Donationem & Concessionem ratas habentes & gratas, eas praefato Johanni, pro Nobis, & Haerdibus nostris, Concedimus & Confirmamus, sicut praedicta Carta rationabiliter Testatur,
Hiis Testibus,
Johanne Maunsell, Thesaurario Eborum,
Roberto Walerand,
Ebulone de Montibus,
Mathia Betil,
Imberto de Mountferant,
Petro de Nevill,
Adam de Grenull
,
Magistro Henrico de Gandano,
Galfrido de Percy
,
Et aliis.
Dat. per Manum nostram, apud Sanctum Germanum de Pratis, Quarto die Octobris, Anno Regni nostri Quadragesimo sexto.
Constat etiam nobis, per Inspectionem Rotulorum Cancellariae, celebris memoriae, Domini E. quondam Regis Angliae, Avi nostri, quòd idem Avus noster Literas suas fieri fecit in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitaniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Dedimus & Concessimus, Dilecto & Fideli nostro, Johanni Greilly Castrum de Castilun, propè Sanctum Emilianum in Dioecese Burdegalensi, & Bourzon, cum omnibus suis Pertinentiis, quae Petrus quondam Vicecomes de Castilun & Antecessores sui aliquando tenuerunt & habuerunt, vel habuisse debuerant de jure,
Exceptâ Villâ de Leyburn, & Parochiis de Pomeroth, Fouzere, & Varnan, & hiis quae ad Parochias illas pertinent, cum suis Pertinentiis, sicut Parochiae illae se extendunt,
Dedimus etiam & Concessimus eidem Johanni, quantum in nobis est, illud quod Bernardus de Bonvill & Antecessores sui quondam habuerunt vel habuisse debuerant in Langon, cum omnibus suis Pertinentiis, tam per Aquam, quàm per Terram,
Habendum & Tenendum eidem Johanni & Haeredibus suis, de Nobis & Haeredibus nostris IMPERPETUUM,
Reddendo indè, in singulis Amotionibus Dominorum Feodi illius, eisdem Dominis unum Austurcum sorum, pro omni Servitio,
Et promittimus warantizare eidem Johanni, & Haeredibus suis, pro Nobis, & Haeredibus nostris omnia Praemissa, sicut praedictum est, Imperpetuum, per Servitium praedictum.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Rethelan. primo die Octobris, Anno Regni nostri Quinto.
Constat etiam nobis, per Inspectionem Rotulorum Cancellariae, celebris memoriae, ipsius Avi nostri, quòd idem Avus noster Literas suas fieri fecit in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitaniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd, quantum in nobis est, Dedimus & Concessimus, Dilecto & Fideli nostro, Alexandro de la Penere, Domino Bragearici & Gerciati, pro Homagio suo, Homagium & Servitium, quae Johannes de Greilly faciebat nobis pro Castro de Castilun, prope Sanctum Emilianum, in Dioecese Burdegalensi, cum Pertinentiis suis, quae idem Johannes prius tenuit de nobis,
Exceptâ Bastidâ quae vocatur Leyburn, & quae, sicut dicitur, est infra Dominium Castri praedicti, & exceptis Villis de Fouzere, Varnan, & Pemeroth, cum totis Parochiis & Pertinentiis suis, sicut Parochiae illae se extendunt,
Quae omnia, cum suis Pertinentiis, volumus quòd de caetero sint de Pertinentiis Bastidae praedictae de Leyburn,
Et quae idem Alexander de se, & Haeredibus suis, Nobis, & Haeredibus nostris, quietè clamavit IMPERPETUUM,
Habenda & Tenenda praedicta Homagium & Servitium eidem Alexandro, & Haeredibus suis, de Corpore suo procreatis vel procreandis, de Nobis & Haeredibus nostris IMPERPETUUM,
Reddendo Nobis, & Haeredibus nostris, unum Austurcum sorum quotienscumque ipsum Alexandrum, & Haeredes suos, Nobis, & Haeredibus nostris, Homagium facere contigerit pro eisdem.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes,
Teste meipso apud Rothelan septimo die Octobris, Anno Regni nostri Quinto.
Constat etiam nobis, per Inspectionem Rotulorum Cancellariae, celebris memoriae, ipsius Avi nostri, quòd idem Avus noster, Literas suas fieri fecit in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitaniae, Dilecto & Fideli suo, Johanni Greilly, Salutem.
Cùm, quantum in nobis est, Dederimus & Concesserimus, Dilecto & Fideli nostro, Alexandro de la Penere Homagium & Servitium quod vos faciebatis nobis pro Castro de Castilun, prope Sanctum Emilianum in Dioecese Burdegalensi, & pertinentiis suis, quae de nobis prius tenuistis,
Exceptâ Bastidâ quae vocatur Leyburn, & quae, sicut dicitur, est infra Dominium Castri praedicti, & exceptis Villis de Fouzere, Varnan, & Pemeroth, cum totis Parochiis & Pertinentiis suis,
Quae omnia, cum suis Pertinentiis, volumus quòd, de caetero, sint de Pertinentiis Bastidae praedictae,
Et quae idem Alexander de se, & Haeredibus suis, Nobis, & Haeredibus nostris, quietè clamavit IMPERPETUUM,
Vobis mandamus quòd, eidem Alexandro, tanquam Domino vestro, indè Intendentes sitis & Respondentes, & sibi Servitium, quod nobis indè prius facere consuevistis (videlicet, reddendo inde unum Austurcum sorum, in singulis Amotionibus Dominorum Feodi illius) de caetero faciatis.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Rothlan primo die Octobris, Anno Regni nostri Quinto.
Constat etiam nobis, per Inspectionem Rotulorum Cancellariae, celebris memoriae, ipsius Avi nostri, quòd idem Avus noster Literas suas fieri fecit in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitaniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inspeximus Cartam nostram, quam, tempore Domini H. Regis, Patris nostri, fieri fecimus, Dilecto & Fideli nostro, Johanni Greilley, Sigillo nostro, quo tunc utebamur, signatam, in haec verba,
Universis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Edwardus, Illustris Regis Angliae Primogenitus, Salutem & Amorem.
Sciatis Nos dedisse, Concessisse, & hac praesenti Cartâ nostrâ Confirmâsse, Dilecto & Fideli nostro, Johanni de Greilly, pro Homagio & Servitio, Benang cum suis Pertinentiis, & Villam nostram de Ilaz cum Pertinentiis, & Salinum nostrum de Burdegalia,
Tenenda & Habenda eidem Johanni, & Haredibus suis, de Nobis, & Haeredibus nostris, ipse Johannes & Haeredes sui, per Servitium unius Feodi Militis, pro omni Servitio, Exactione, & Demandâ;
Ita tamen quòd, si nobis, vel Haeredibus nostris, futuris temporibus, placuerit supradicta, vel eorum aliquam partem, capere ad opus nostrum, liceat nobis ea vel eam capere sine contradictione praedicti Johannis, aut Haeredum suorum, tali modo (scilicet) quòd, antequam disseisiantur inde, faciamus ei alibi in Vasconia Escambium pro eisdem,
Nos autem, & Haeredes nostri, praedictas Terras & Tenementa in Benang, Ilaz, & Salinum praedictum, cum omnibus suis Pertinentiis, eidem Johanni & Haeredibus vel Assignatis suis imperpetuum warantizabimus.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Dat. apud Notinghamiam secundò die Januarii, Anno Regni Domini Regis, Patris nostri Quinquagesimo.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Rothelan primo die Octobris, Anno Regni nostri Quinto.
Constat etiam nobis, per Inspectionem Rotulorum Cancellariae, celebris memoriae, ipsius Avi nostri, quòd idem Avus noster Literas suas fieri fecit in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitanniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inspeximus Literas nostras Patentes, quas, tempore Domini H. Regis, Patris nostri, fieri fecimus, Dilecto & Fideli nostro, Johanni Greilly, Sigillo nostro, quo tunc utebamur, signatas, in haec verba,
Edwardus, Illustris Regis Angliae Primogenitus, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper Dedissemus Domino Johanni de Greilly, per Cartam nostram, Benang, cum Pertinentiis, & quaedam alia Tenementa, ita quòd, si ea vellemus rehabere, antequam ipsum Disseiseremus, tantumdem alibi de nostris sibi Redditibus assignaremus,
Nos,
Attendentes quòd dictus Johannes circa Aedificationem Castri de Benang, & meliorationem Pertinentiarum ipsius, & etiam Tenementorum aliorum, multas Expensas fecerit & Custus,
Promittimus eidem Johanni quòd, si Nos, & Haeredes nostri, Castrum praedictum, vel aliquid de praedictis Tenementis, ab ipso Johanne, vel suis Haeredibus, voluerimus rehabere, Nos, antequam idem Johannes vel sui disseisiantur, eidem tantum, quantum tùnc res, ab ipso vel suis capta, in Domibus & Redditibus valebit tunc temporis, in competenti loco, in Vasconia a ssignabimus eidem Johanni vel suis.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Dat. London. tertio die Julii, Anno Regni Domini Regis, Patris nostri, Quinquagesimo primo.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Rothelan primo die Octobris, Anno Regni nostri Quinto.
Constat etiam Nobis, per Inspectionem Rotulorum Cancellariae, celebris memoriae, ipsius Avi nostri, quòd idem Avus noster Literas suas fieri fecit in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitanniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inspeximus Literas nostras Patentes, quas, tempore Domini H. Regis, Patris nostri, fieri fecimus, Dilecto & Fideli nostro, Johanni Greilly, Sigillo nostro, quo tunc utebamur, signatas, in haec verba,
Edwardus, Illustris Regis Angliae Primogenitus, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper Dedissemus, Dilecto & Fideli nostro, Johanni de Greilly Senescallo nostro Vasconiae, Castilionem cum Pertinentiis suis,
Habendam & Tenendam eidem, secundum quod in Carta nostra, indè confecta, pleniùs continetur,
Et postmodùm, apud Fouzere, in Honore Castellionis, Bastidam seu Populationem fieri mandaverimus & construi,
Nos,
Volentes eidem Johanni Gratiam facere pleniorem,
Omnes Exitus & Redditus dictae Bastidae sibi concedimus & donamus,
Habendos & Tenendos eidem, pacificè & quietè, quamdiu ex Concessione nostra habere debeat Castellionem cum suis Pertinentiis supradictis,
Ita tamen quòd, cùm contigerit Castellionem, cum suis Pertinentiis, ad nos reverti, dicta Bastida & ipsius Redditus & Exitus ad nos similiter revertantur.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Dat. apud Westm. vicesimo quinto die Maii, Anno Regni Domini Regis Patris nostri Quinquagesimo secundo.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Rothelan. primo die Octobris, Anno Regni nostri Quinto.
Constat etiam nobis, per Inspectionem Rotulorum Cancellariae ipsius Avi nostri, quòd idem Avus noster Literas suas fieri fecit in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitanniae, Dilecto & Fideli nostro, Lucae de Tany, Senescallo suo Vasconiae.
Quia, carissima Mater nostra, Alianora, Regina Angliae, coram nobis concessit quòd Terrae & Tenementa de Langton & Benanges, quae ipsa jam tenet diu in manu sua, Dilecto & Fideli nostro, Johanni de Greilly liberentur, Tenenda eodem modo quo ipsa prius tenere consuevit,
Ita tamen quòd dicta Mater nostra Valorem Terrarum & Tenementorum praedictorum recipiat de Custuma nostra Burdegaliae,
Vobis Mandamus quòd eidem Matri nostrae de Custuma praedicta, usque ad Valorèem Terrarum & Tenementorum praedictorum, assignari faciatis, percipienda ad Vitam suam, nisi sibi alibi de Valore eorumdem interim duxerimus ordinandum.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Eilesbury vicesimo quinto die Martii, Anno Regni nostri Secundo.
Constat etiam nobis, per Inspectionem Rotulorum Cancellariae ipsius Avi nostri, quòd idem Avus noster Literas suas fieri fecit in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitanniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Notum facimus universis quòd Concessionem, & omnia & singula contenta in Literis Concessionis, factae, per Johannem Ferrer Militem, Dilecto & Fideli nostro, Johanni de Greilli Domino Benang. & Petro de Greilli Filio suo de Clarmonda Filia & Haerede Gailardi de Mota Domini de Landirans defuncti, ac de Terra & Haereditate seu Bonis suis, & Ratihabitionem & Confirmationem Serenissimae Consortis nostrae Alia norae super Praemissis, dicto Johanni de Greilly & Filio suo praedicto praestitam & concessam, Rata & Grata, prout dictae Literae rationabiliter Testantur, habemus, & quantum in nobis est, tenore praesentium, Confirmamus & ab omnibus praecipimus observari.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Macclesfeld xxvii. die Septembris, Anno Regni nostri Sexto.
Constat etiam nobis, per Inspectionem Rotulorum Cancellariae ipsius Avi nostri, quòd idem Avus noster Literas suas fieri fecit in haec verba.
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitanniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Concedimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris, Dilecto & Fideli nostro, Johanni de Greilley, Domino Benang. ut possit liberè assignare Viginti Libras Turonenses, Annui Redditûs, de Feodo nostro, quod tenet de nobis, ubicúmque videbitur sibi expedire, pro quadam Capellania, & ad opus ejusdem ac etiam illorum quibus dicta Capellania imposterúm concedetur, quam idem Johannes intendit instituere apud Ecclesiam beatae Mariae de Usesca Dioecese Vasaten.
Et volumus quòd illi, quibus dicta Capellania successu temporis Conferetur, habeant Redditum dictarum Viginti Librarum Turonensium, eidem Capellaniae de Feodis nostris, ut dictum est, assignatum, sine Reclamatione nostri vel nostrorum.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Dat. apud Cressy in Pontivo duodecimo die Junii, Anno Regni nostri septimo.
Constat etiam nobis, per Inspectionem Rotulorum Cancellariae ipsius Avi nostri, quòd idem Avus noster Literas suas fieri fecit in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitanniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Volumus & Concedimus Johanni de Greilly Militi, Domino de Benang. ut ipse, in Districtu Castri praedicti, ubi magis expedire viderit, possit, certis diebus, Forum constituere seu Mercatum,
Habenda & Tenenda ab ipso & Haeredibus suis, cum omnibus Exitibus & Emolumentis, provenientibus exinde, sub Homagio & Servitio nobis debitis pro Castro praedicto & Pertinentiis ejusdem,
Ita tamen quòd per Constitutionem dicti Mercati, nobis vel alii Dampnum vel Praejudicium minimè generetur.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Dat. apud Cressy in Pontiv. duodecimo die Junii, Anno Regni nostri septimo.
Constat etiam nobis, per Inspectionem Rotulorum Cancellariae ipsius Avi nostri, quòd idem Avus noster Literas suas fieri fecit in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitanniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Emptionem & Adquisitionem quas, Dilectus & Fidelis noster, Johannes de Greillaco, Senescallus noster Vasconiae & Agen. fecit, ad opus suum & Haeredum suorum, à Magistro Johanne Goferii Clerico, de Domo Rochefer. cum Pertinentiis, necnon & de Terra quae fuit quondam Hugonis de Castro Mauron. Militis, quae quidem Domus, cum Pertinentiis, & Terra, sunt in Dioecese Agen. quantum in nobis est, Ratificamus, Approbamus, & Confirmamus,
Eo non obstante quòd Contractus praedictus fuit initus, ipso Johanne existente in officio Senescalciae Agen. praedictae,
Ita tamen quòd, si Terram praedicti Hugonis, aliquo tempore, ad opus nostrum habere velimus, tunc eam ad eandem formam, ad quam idem Johannes Terram illam habuit, habeamus.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Eborum decimo nono die Augusti, Anno Regni nostri octavo.
Constat etiam nobis, per Inspectionem Rotulorum Cancellariae ipsius Avi nostri, quòd idem Avus noster Literas suas fieri fecit in haec verba.
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitanniae, Dilecto & Fideli suo, Johanni de Haver, Senescallo suo in Ducatu Aquitaniae, Salutem.
Quia, Dilectus & Fidelis noster, Petrus de Greilly Miles, nomine Procuratoris Johannis Greilly Patris sui, nos, versus Dominum Regem Franciae, quietos fecit de Tribus Milibus Librarum Turonensium Nigrorum, in partem solutionis illarum Septuaginta Millium Librarum dictae Monetae, in quibus tenebamur eidem Domino Regi Franciae, ex causa Mutui, à Domino Lodowico, bonae memoriae, Franciae Rege Avo suo, dudum nomine nostro suscepti, quando transfretaverimus ad TERRAM SANCTAM, prout nos quietari & liberari ab eodem Domino Rege Franciae tenebatur,
Vobis mandamus, quòd Terram, & omnes Redditus dicti Johannis, quae posita & capta fuerunt in Manu nostra, quia non liberaverat nos, ut debebat, de dicta Summa penes Regem praedictum, cum omnibus ab ipsis perceptis, Liberetis & Tradatis Petro praedicto, vel ejus Mandato, has Literas nostras deferenti, sine dilatione quacumque.
Dat. apud Condath prope Leyburn, secundo die Junii, Anno Regni nostri decimo septimo.
Constat etiam nobis, per Inspectionem Rotulorum Cancellariae ipsius Avi nostri, quòd idem Avus noster Literas suas fieri fecit in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitanniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd, ad instantiam, Venerabilis Patris, B. Episcopi Albanensis, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis, Amici nostri, Remisimus & Pardonavimus, dilecto nobis, Johanni de Greilaco, quondam Senescallo nostro Vasconiae, omnia Arreragia, cujuscumque quantitatis existant, in quibus nobis tenetur ratione Senescalciae praedictae,
Volentes & Concedentes, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quòd praedictus Johannes, Haeredes, & Executores sui, de praedictis Arreragiis IMPERPETUUM, penitùs sint quieti.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Rokesburgh decimo quarto die Maii, Anno Regni nostri vicesimo quarto.
Constat etiam nobis, per Inspectio- nem Rotulorum Cancellariae ipsius Avi nostri, quòd idem Avus noster Literas suas fieri fecit in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitanniae, universis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Noveritis quòd,
Cùm Quaestio verteretur coram Nobis, & coram Auditoribus nostris aliquam diu agitata fuisset, inter, dilectos & fideles nostras, Johannem de Greilly, Militem, ex parte unâ, & Amanenum de Mota Domicellum, ex parte alterâ, sub eo quod praedictus Johannes asseruerat, & Procuratores sui asserebant & proponebant, quòd,
Cùm dictus Amanenus teneret, & tenere deberet, in Feodo à dicto Johanne omnia quae idem Amanenus habet apud Lingonium, & in Districtu Lingonii Vasatensi Dioecese,
Ipse Amanenus advocaverat se tenere & tenere debere, in Feodo à Nobis, quasi omnia supradicta, & sic ipsa Bona, eidem Johanni inciderent in Commissum, secundum Consuetudinem Vasatensem, dicto Amaneno nobis firmiter asserente, juxta Mandatum Patris sui, & aliorum Proborum Virorum Consilium, legitimè advocâsse à Nobis omnia supradicta, Paucis tamen exceptis,
Post multos Tractatus, inter dictum Amanenum & Procuratores praefati Johannis, habitos super praemissis, coram Auditoribus Deputatis à Nobis, quia partes praedictae, omni casu sine assensione aliqua, concedebant quòd, super determinatione Quaestionis praedictae, nostram sequerentur & complerent in omnibus Voluntatem,
Nos,
Attendentes Dampna & Pericula, quae, ex Contentione praedicta, dictis Partibus & Amicis suis possent imposterum evenire, & ob hoc nolentes Controversiam hujusmodi à Praesentia nostra recedere Indecisam, Venerabili Patri A. Dei gratiâ, Dunelmensi Episcopo nostram super hoc Commisimus Voluntatem & ipsam Declarandi seu Pronunciandi dictis Partibus potestatem,
Qui, communicato Prudentum Consilio, de Voluntate & Conscientia nostra Ordinavit & Pronunciavit praesatis Amaneno & dicti Johannis Procuratoribus coram ipso praesentibus, dictus Amanenus pro Se, & Haeredibus, & Successoribus suis, Concedat & Quietet praefato Johanni, pro Se, Haeredibus & Successoribus suis, perpetuò, totam illam Partem quam idem Amanenus habet & habere debet in Pedagio Ferri Crudi de Lingonio, cujus partis Medietatem dictus Amanenus tenet de nobis in Feodo, & aliam Medietatem à dicto Johanne,
Item, concedat & quietet dicto Johanni, perpetuò ut supra, illos Decem & Octo Denarios Monetae Burdegalensis, quos idem Amanenus percepit & percipere consuevit in Emolumentis seu Gagiis parvae Justitiae de Lingonio, quos Decem & Octo Denarios idem Amanenus recognoscebat se tenere, & tenere debere, in Feodo ab Johanne praedicto, & etiam omne Jus quod habet, si quod sit, in illis Decem & Octo, Denariis quos Johannes Russelli Miles percepit, ratione Clarimundae Uxoris suae, in Emolumentis seu Gagiis parvae Justitiae antedictae.
Item, concedat & quietet eidem Johanni, perpetuò ut supra, Feodum de Balhey, quod dictus Amanenus recognoscebat se tenere ab ipso Johanne,
Item, quòd, in Recompensationem omnium aliorum, quae dictus Johannes ratione Feodi, Advocationis, Homagii, Deadvocationis, & totius Questionis ac Controversiae supradictae, petierat & petere poterat à dicto Amaneno, idem Amanenus, ab instanti Festo Sancti Michaelis, usque ad Duos Annos proximò sequentes, det & assignet, dicto Johanni de Greilly Sexaginta Libras Rendales Monetae Burdegalensis in Allodio & Loco competenti, per ipsum Johannem Haeredes & Successores suos perpetuò possidendas;
Si verò dictus Amanenus praefatas Sexaginta Libras Rendales dare & assignare noluerit, quòd idem Amanenus, infra Duos Annos praedictos, det & solvat praefato Johanni Mille & Ducentas Libras Monetae Burdegalensis in Pecunia, ad Emendum, ubi dictus Johannes voluerit, Sexaginta Libras Rendales, vel saciendum inde aliàs suam omnimodam voluntatem, & quòd, infra dictum proximum Festum Sancti Michaelis, dictus Amanenus ponat in Manu & Seisina dicti Johannis Sexaginta Libras Rendales per manum ejusdem Johannis, vel Mandati sui, Annis singulis percipiendas, quousque facta fuerit alia supradicta Assignatio, vel dicta pecunia persoluta;
Et, si fortè super hac ultima Traditione dictarum Sexaginta Librarum discordent, quòd haec Discordia per Reymundum de Mirallo, Constabularium Burdegaliae, & Reymundum de Ferrariis Clericum, vel ipsorum alterum, sopiatur,
Et, quamcitò alia supradicta Assignatio dictarum Sexaginta Librarum Rendalium facta, vel dicta Pecunia soluta fuerit dicto Johanni, in toto vel pro parte dimidia, quòd dictae Sexaginta Librae, per manum ipsius Johannis interim, ut dictum est, percipiendae, ad dictum Amanenum liberè revertantur, & ibi dimittantur per ipsum Johannem & suos sine contradictione quacumque in toto, quamcito infra dictos Duos Annos praedicta Assignatio vel Solutio integrè facta fuerit, vel pro Medietate quamcito dicta Assignatio vel Solutio fuerit, infra praedictos Duos Annos, pro Medietate completa, & quòd exinde, dictus Amanenus istas Sexaginta Libras interim, ut dictum est, per praefatum Johannem percipiendas, possit auctoritate propriâ percipere integrè, vel pro Medietate, ut supradictum est, tanquam suas;
Si, verò dictus Amanenus praedictam Assignationem Sexaginta Librarum Rendalium, per dictum Johannem & suos perpetuò, ut praedictum est, possidendarum, non fecerit, vel dictas Mille & Ducentas Libras non solverit infra Duos Annos praedictos, quòd dictus Johannes praedictas Sexaginta Libras, interim, ut supradictum est, percipiendas, tam diu percipiat & teneat in toto, vel pro Medietate, ut superius est expressum, quousque completa fuerit in toto, vel pro Parte dimidia, alia Assignatio vel Solutio Pecuniae supradictae;
Et quòd nichilominus, post dictos Duos Annos, dictus Amanenus possit compelli, per captionem omnium Bonorum suorum à Senescallo nostro Vasconiae, vel ejus Locumtenente, ad complendum Assignationem vel Solutionem praedictam, sicut per Recognita & per Curiam judicata; omni aliqua alia Causae Cognitione, Consuetudine, seu Usu Patriae, non obstante;
Et quòd, post Complementum dictae Assignationis vel Solutionis, Sexaginta Librae praedictae, interim, per praedictum Johannem, percipiendae, ad ipsum Amanenum liberè, ut supradictum est, revertantur, secundum formam & ordinationem praedictam, & cesset Compulsio supradicta.
Item, quòd dictus Amanenus pro Se, & Successoribus suis, donet & quietet perpetuò dicto Johanni, pro Se, & suis Successoribus, illud Juramentum, quod Justiciarius de Lingon. vel Locum suum tenens, eidem Amaneno & suis praedecessoribus facere consuevit, de Respondendo sibi fideliter de Portione, ipsum Amanenum, ante Consectionem Praesentium, contingente, de Fructibus & Exitibus parvae Justitiae de Lingon. (scilicet) de Decem & Octo Denariis, qui sunt quarta pars Gagii parvae Justitiae supradictae, & etiam quicquid Jure dictus Amanenus habet in Decem & Octo Denariis praedictis,
Et quòd idem Amanenus procuret & faciat, prout poterit, bonâ fide, juramentum etiam per ipsum Amanenum super hoc praestando ad Sancta Evangelia dicto Johanni, quòd Bernardus de Scossam Domicellus obliget se, pro se, & Haeredibus suis, Obligatione Personali non Feodali, dicto Johanni pro Se, & suis Successoribus de faciendo fieri eidem Johanni & Successoribus suis hujusmodi Juramentum per illum Justiciarium de Lingon. qui dictum Juramentum facere consuevit,
Si verò dictus Amanenus hoc procurare non possit cum dicto Bernardo, super quo suo praedicto stabilito Juramento, quòd dictus Johannes, ex Donatione, & Quietatione praedicti Amaneni supradictâ, ad hoc faciendum, saciet Distringi dictum Bernardum per Judicium, si hoc fieri possit de consuetudine illius Patriae, vel de Jure, & sine alio incommodo vel praejudicio Amaneni praedicti.
Ita tamen quòd dictus Amanenus teneatur assistere dicto Johanni in Causa praedicta, vel etiam ipsam Causam incipere & ducere, si necesse fuerit & hoc licitè facere possit idem Amanenus, contra dictum Bernardum, quousque dictum Johannem, vel alium quem dictus Johannes deputabit, possit Amanenus, secundum Consuetudinem Vasatensem, Procuratorem facere & constituere in Causa praedicta,
Et, si dictus Johannes, juxta Ordinationem praedictam, non possit per Judicium, vel aliàs, de voluntate dicti Bernardi, optinere, quòd Jus recipiendi Juramentum praedictum ad ipsum Amanenum Haeredibus & Successoribus suis liberè revertatur, & tunc dictus Amanenus & Successores sui teneantur, Obligatione Personali perpetuâ non Feodali, dictum Juramentum recipere, meliori & utiliori modo quo fieri poterit, ad utilitatem praefati Johannis & suorum, ipso Johanne praesente, vel aliquo de suis, si, ad Denunciationem dicti Amaneni, apud Lingon & non alibi faciendam, voluit interesse receptioni Juramenti praedicti, ita quòd in dicto Juramento exprimantur omnes Articuli, ad quos pro Utilitate & Securitate, tam dicti Johannis & suorum, super dicta Quarta Parte Gagii, eidem Johanni & suis fideliter reddenda, dictus Amanenus, in dicto Juramento sibi faciendo, poterit rationabiliter astringere dictum Justiciarium,
Qui jurabit quòd dictus Johannes pro Se, & Successoribus, Quietet eidem Amaneno pro Se, & Successoribus suis, perpetuo, Homagium, & omne aliud Jus & Deverium, ad quod dicebat eidem Johannes dictum Amanenum sibi tenere, ratione alicujus Feodi, de omnibus & singulis Rebus & Juribus praedictis, & aliis quibuscumque, ubicumque sint, de quibus erat Contentio inter ipsos, & etiam totalem Quaestionem & Controversiam supradictam, & quicquid, occasione dictae Quaestionis & Controversiae, dictus Johannes petierat & petere poterat ab Amaneno praedicto, omnibus tamen super hiis ordinatis in suo robore duraturis,
Et quòd dictus Amanenus remaneat in Homagio, & Advocatione nostrâ, de omnibus aliis Bonis suis à Nobis aliàs Advocatis,
Et quòd praefati Johannes & Amanenus praesentem Ordinationem & Pronunciationem approbent cum Literis & Instrumentis Publicis, sibi adinvicem concedendis, quibus fides plena debeat adhiberi,
Quam Ordinationem & Pronunciationem nos Edwardus Rex praedictus, Ratam & Gratam habentes, ipsam Mandamus & Praecipimus, tanquam rem judicatam, per Partes praedictas inviolabiliter observari, ita quòd Medietatem dicti Pedagii Ferri Crudi, quam dictus Amanenus tenebat de Nobis in Feodo, dictus Johannes recognoscat Se tenere & teneat à Nobis in Feodo, cum aliis quae apud Lingon. tenet in Feodo seu tenere debet à Nobis.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Dat. apud Westmonasterium decimo quinto die Junii, Anno Regni nostri Tertiodecimo.
Nos autem Literas praedictas, ad Requisitionem Johannis Greilly Capitalis de Bogio, Exemplificandas duximus per Praesentes.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Dat. apud Westm. xviii. die Junii, Anno Regni nostri Angliae Tricesimo Secundo, Regni vero nostri Franciae Decimo nono.
Constat etiam nobis, per Inspectionem Rotulorum Cancellariae, praefati Avi nostri, quòd idem Avus noster quasdam alias Literas suas Patentes fieri fecit in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper, pro bono servitio, quod, dilectus & fidelis noster, Johannes de Greilley, Capitalis de Bogio, nobis impenderat & extunc impenderet, Dederimus, Concesserimus, & Remiserimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris, eidem Johanni omne Jus, quod nobis competebat seu competere possit in Benang. Villa de Ilaz, Salino nostro Burdegaliae, Castro de Castellione, prope sanctum Emilianum in Dioecese Burdegaliae, & Gourzon. cum pertinentiis,
Exceptâ Villâ de Leyburn, & Parochiis de Pomeroth, Fouzere, & Varnan, & hiis quae ad Parochias illas pertineant, cum suis pertinentiis, sicut Parochiae illae se extendunt,
Quae quidem Loca Benang. Ilaz, Salinum, Castrum, & Gourzon, cum suis Pertinentiis, ex certis causis, tanquam nobis Forisfacta & Confiscata, ad nos pertinent & debent, ut accepimus pertinere, prout in Literis nostris Patentibus, inde confectis, pleniùs continetur,
Nos,
Adlaudabilia Merita ipsius Capitalis, ac bonum Gestum suum erga Nos, necnon grata & utilia Obsequia nobis per ipsum Capitalem impensa & imposterum impendenda, Considerationem habentes, ac Volentes eo praetextu eidem Capitali Gratiam facere uberiorem,
Volumus & Concedimus pro Nobis, & Haeredibus nostris, quòd praedictus Capitalis dicta Loca Benang. Villam de Ilaz, Salinum, Castrum de Castellione, de Gourzon, cum mero & mixto Imperio, alto & basso Justitiatu, ac Parochiis, & aliis Juribus, Deveriis, & Pertinentiis suis universis, ad dicta Loca Benang. Villam de Ilaz, Salinum Castrum de Castellione, & Gourzon spectantibus, adeò plenè & integrè, sicut Petrus de Greilly, nuper Vicecomes Castellionis & Benang. Avus praedicti Johannis, ea, dum vixit, tenuit vel possedit,
Villâ de Leyburn, & Parochiis de Pomeroth, Fourzer, & Varnam, & hiis quae ad Parochias illas pertinent, exceptis sicut praedictum est,
Habeat & teneat eidem Capitali, & Haeredibus suis, de nobis, & Haeredibus nostris, per Servitia inde debita & consueta, IMPERPETUUM, absque eo quòd praedictus Johannes, vel Haeredes sui, super Praemissis, vel eorum aliquo, per Nos, vel Haeredes nostros, Senescallos, Constabularios, Procuratores, Ballivos, Officiarios, seu alios Ministros nostros quoscúmque, quatenus ad Nos & Jus nostrum attinet, in hac parte, occasionentur, impetantur, molestentur in aliquo, seu graventur.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Dat. apud Westm. xiii. die Junii, Anno Regni nostri Angliae Tricesimo Secundo, Regni verò nostri Franciae Decimo nono.
Nos autem omnes & singulas Doriationes, Concessiones, & Assignationes, & omnia & singula in Literis supradictis contenta, Rata habentes & Grata, ea omnia & singula, pro Nobis, & Haeredibus nostris quantum in nobis est, ad Supplicationem, dilecti & fidelis nostri, Archibaldi de Greilley, nunc Capitalis de Bogio, Avunculi & Haeredis Johannis de Greilley, nuper Capitalis de Bogio, ultimò defuncti, Tenore Praesentium, Concedimus & Confirmamus pro Se, & Haeredibus suis Imperpetuum.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Dat. apud Westm. secundo die Martii, Anno Regni nostri Primo.
Nos autem omnes & singulas Donationes, Concessiones, & Assignationes, ac omnia & singula in Literis praedictis contenta (exceptis praeexceptis) Rata habentes & Grata, ea pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, ad Supplicationem, dilecti & fidelis nostri, Archibaldi de Greilly, nunc Comitis Fuxi & Capitalis de Bogio, Avunculi & Haeredis Johannis de Greilly, nuper Capitalis de Bogio, ultimò defuncti, sibi & Haeredibus suis, Tenore Praesentium, Concedimus & Confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur;
Praetereà, Volentes eidem Archibaldo Gratiam facere ampliorem Concessimus pro nobis, & Haeredibus nostris, eidem Archibaldo quòd ipse pro Se, & Haeredibus suis, liberam Dispositionem & Ordinationem habere valeat & habeat de Terris & Tenementis praedictis;
Proviso semper quòd illi, quibus Terras & Tenementa praedicta Dari sive Alienari contigerit, in Homagio & Servitute, ac Ligeantia & Obedientia Nostri, & Haeredum nostrorum, ac Coronae nostrae, fideliter permaneant Imperpetuum.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium xxviii. die Martii, Anno Regni nostri Primo.
Nos autem Tenorem Irrotulamenti Literarum praedictarum, ad requisitionem, dilecti & fidelis nostri, Gastonis de Fuxo, Capitalis de Bogio, Filii & Haeredis praefati Archibaldi de Greilly, ut dicitur, duximus Exemplificandum per Praesentes.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium Decimo Die Junii, Anno Regni nostri Primo.
June 12. Inspeximus and confirmation of the grant of an annuity of 40l. to Nicholas Merbury, esquire of the earl of Northumberland, for bringing news of the battle of Helmeldon near Wollore in co. Northumberland, dated Westm., 25 Sept., 3 Hen. IV. Westm.
O. ix. 25. H. iv. p. ii. 36.
Pro Nicholao Merbury quod Reportavit Nova faelicis Viagii apud Helmedon.
An. 1. H. 5. Pat. 1. H. 5. p. 2. m. 3.
Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, carissimi Domini & Patris nostri, Henrici nuper Regis Angliae, factas in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae, & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, & pro bono Servitio quod, dilectus nobis Nicholaus Merbury Armiger, Carissimi & Fidelis Consanguinei nostri, Comitis Northumbriae nobis impendit, & impendet in futurum,
Quàm etiam pro eo quòd idem Nicholaus nobis primò reportavit Certitudinem boni ac placentis & gratiosi Viagii, nuper apud Helmeldon, juxta Wollore in Northumbria, per praedictum Consanguineum nostrum, & alios Ligeos nostros in Comitiva sua, facti super Inimicos nostros Scotiae ad Devictionem eorumdem,
In quo quidem Viagio Quatuor Comites, ac plures Barones & Baneretti, cum magna Multitudine Militum & Armigerorum, tam Scotorum, quàm Francigenarum, capti, & magna Multitudo interfecta & in Aqua de Twede Dimersa extiterunt, unde Deo gratias Referimus.
Concessimus eidem Nicholao Quadraginta Libras Sterlingorum, percipiendas Annuatim, pro Termino vitae suae, ad Scaccarium nostrum, ad Terminos Sancti Michaelis & Paschae, per aequales Portiones.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium vicesimo quinto die Septembris Anno Regni nostri Tertio.
Nos autem, de Gratia nostra speciali, & pro bono Servitio, nobis per praedictum Nicholaum impenso & impendendo, Concessionem praedictam ac omnia alia & singula in Literis praedictis contenta, Rata Habentes & Grata, Ea pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, & praefato Nicholao, Tenore Praesentium, Concedimus & Confirmamus prout Literae praedictae rationabiliter Testantur;
Ita tamen quòd Idem Nicholaus, pro Termino vitae suae, cum aliquo alio, praeterquam nobiscum, non Retineatur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium 12. die Junii.
Per ipsum Regem pro quadraginta Solidis solutis in Hanaperio.
June 13. The K. appoints Bertrand de Asta judge of civil appeals in Gascony. Westm.
O. ix. 26. H. iv. p. ii. 36.
De Judice Appellationum, in Vasconia constituto.
An. 1. H. 5. Vasc. 1. H. 5. m. 15.
Rex omnibus Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Vicecomitibus, Baronibus, Villarumque Majoribus, Juratis, Consulibus, caeterisque Fidelibus & subditis nostris in Dominio nostro Aquitanniae constitutis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Industria Fidelitate & experta Scientia, dilecti & Fidelis nostri, Domini Bertrandi de Astra Decretorum Doctoris quamplurimum confidentes,
Eundem Bertrandum Judicem Civilium Appellationum, ad curiam nostram Vasconiae interpositarum & interponendarum, & aliarum Civilium dictae Curiae Causarum quarumcumque, Auditorem Constituimus & Ordinamus per Praesentes, quamdiu nostrae placuerit Voluntati, cum Confirmatione & Ratificatione per ipsum in dicto Officio, & quamdiu dictum occupabit officium, Gestorum,
Dantes vobis & cuilibet vestrûm, Tenore praesentium, in mandatis, quatinus eidem Judici, quamdiu fuerit in dicto Officio, in hiis, quae ad ipsius spectant Officium, Obediatis & efficaciter Intendatis, eidemque praestetis & ab eodem recipiatis debitum & solitum in talibus Juramentum.
Dat. apud Westmonasterium xiii. die Junii.
Per ipsum Regem.
June 13. Safe conduct for one year for Venetian merchants. Westm.
O. ix. 26. H. iv. p. ii. 37.
Pro Mercatoribus de Venetia.
An. 1. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 33.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Mercatores de Venitia in Regnum Regis Angliae, ac Dominia & Potestatem nostra, cum Carrakis, Galeis, ac aliis Navibus & Vasis suis, Mercibus & Mercandisis Carcatis, per Terram & per Mare, Mercatoriè veniendo, ibidem morando, perhendinando, mercandisando, ac Merces & Mercandisas suas praedictas Vendendo, & Lanas, Pannos, Stannum & alias Mercandisas Emendo, & de praedictis Regno, Dominio, & Potestate cum Carrakis, Galeis, Navibus & Vasis suis praedictis, unà cum Bonis & Mercandisis in eisdem sic Carcatis seu Carcandis, quotiens sibi placuerit, salvò transeundo & redeundo, ac Carrakas, Galeas, Naves & Vasa sua praedicta, ac Capitaneos, Patronos, & Marinarios eorumdem & eorum Servientes, necnon Merces, Mercandisas, Bona & Hernesia sua quaecumque,
Ita semper quòd Carrakae, Galeae, Naves & Vasa hujusmodi de Amicitia Regis existant, ac Mercatores, Capitanei, Patroni & Marinarii eorumdem legales excerceant Mercandisas, ac Custumas, Subsidia, & alia Deveria, Regi pro Mercibus & Mercandisis, per ipsos infra Regnum, Dominia, & Potestatem nostra praedicta vendendis, debita, de tempore in tempus, solvant,
Et quòd ipsi alia Bona, Merces, & Mercandisas sua infra Regnum, Dominia, & Potestatem Regis praedicta, per ipsos adducenda, & in eisdem Regno, Dominiis, & Potestate minime Vendita nec Vendenda, quocumque sibi placuerit, absque Custumis, Subsidiis, aut allis Deveriis Regi inde solvendis, ducere possint,
Quòdque etiam iidem Mercatores, Capitanei, Patroni & Marinarii, ac eorum Servientes, Ligeis Regis pro Victualibus & aliis rebus, ab eis emptis & emendis satisfaciant,
Et quòd aliqua Bona seu Mercandisas aliquorum Inimicorum Regis, sub colore suorum propriorum, non colorent ullo modo.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo tertio die Junii.
Per ipsum Regem.
June 14. Safe conduct for Raoul le Maire, provost of S. Donas of Bruges, and William de Rabbeque. Westm.
O. ix. 27. H. iv. p. ii. 37.
Pro quibusdam de Flandria super certis Causis in Angliam venturis.
An. 13. H. 5. Ibid. m. 36.
Rex, per literas suas Patentes, usque Festum Sancti Michaelis proximò futurum duraturas, suscepit in Salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Raoul le Maire Praepositum de Seint Donas de Brugges, & Willielmum de Rabbeque, ac Viginti & quatuor personas, tam Generosos homines, quàm alios minoris statûs, cum Viginti & quatuor Equis in Comitiva sua, in Regnum Regis Angliae, paenes Praesentiam Regis, certis de causis veniendo, ibidem morando, & exinde ad Partes suas proprias redeundo, necnon Equos, Aurum, Argentum, Jocalia, Robas, & alia Bona sua quaecumque,
Proviso semper quòd praefati Raoul & Willielmus, & Personae praedictae, quicquam, quod in Regis seu Populi sui praejudicium cedere valeat, non attemptent seu attemptari facere praesumant,
Et quòd ipsi & eorum quilibet erga Regem & Populum suum benè & honestè se gerant & habeant,
Et quòd personae praedictae Proditores Regis, seu Gentes Abjudicatae, aut extra dictum Regnum Regis Bannitae non existant,
Et quòd ipsi Praesentes Literas Regis de Salvo Conductu, ante Ingressum cujuslibet Castrorum, Villarum Firmatarum, aut aliorum Fortalitiorum Regis quorumcumque, Majoribus sive Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo quarto die Junii.
Per ipsum Regem.
June 18. Protection for Edward duke of York going to Aquitain. Canterbury.
O. ix. 27. H. iv. p. ii. 37.
Pro Duce Eborum super Custodia Aquitaniae.
An. 1. H. 5. Vasc. 1. H. 5. m. 12.
Edwardus Dux Eborum, qui, in obsequio Regis, in partibus Aquitanniae, super salva Custodia Partium earumdem moratur, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausulâ volumus) per unum annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Civitatem suam Cantuariae xviii. die Junii.
Per Billam de Privato Sigillo.
June 21. Commission of John K. of Portugal to John Valasci de Almadana, and John Alvari, dean of Visen, to treat with the K. for confirmation of treaties with his predecessors. Sainteren.
O. ix. 27. H. iv. p. ii. 37.
Procuratorium Regis Portugaliae ad Foedera confirmanda.
An. 1. H. 5. Ex. Autogr.
Johannes Dei gratiâ, Portugaliae & Algarbii Rex, Universis & singulis, hoc nostrum Procuratorium inspecturis, pateat evidenter quòd Nos,
Considerantes laudabilia probatis est virtutem merita quibus, Nobiles & Egregii viri, Johannes Valesci de Almadana de Concilio nostro secreto, & Johannes Alvari Decanus Visen. Legum Doctor de Consilio Justitiae nostrae, Oratores nostri dilecti, praesentium Ostentores, dilucidè decorantur ac Sinceram eorum dilectionem exardentis affectionis, quam ad statum nostrum indefessè novimus habere, necnon de eorum legalitate & prudentia confisi,
Eosdem, Johannem Valasci Militem, & Johannem Alvari Doctorem, Facimus, Creamus, Constituimus, & solempniter Ordinamus nostros veros, certos, sufficientes, & legitimos Procuratores, Actores, Factores, & negotiorum nostrorum Gestores, ac Nuncios speciales, ambos conjunctim, & quemlibet eorum in solidum, ita quòd non sit major conditio occupantis, set quod unus inceperit alter prosequi mediare valeat & finire,
Dantes & Concedentes sibi plenam & liberam Potestatem, & Mandatum speciale, ad Procurandum, Petendum, Exigendum, & Requirendum, pro Nobis & nomine nostro, à, Serenissimo Principe, Henrico, eâdem gratiâ, Angliae & Franciae Rege, & Domino Hiberniae, Consanguineo & Amico nostro Carissimo, Gratificationem, Approbationem, Validationem, Confirmationem, & Juramenta Tractatuum, Foederum, Unionum, Alligantiarum, Pactionum, & Amicitiarum,
Inter, clarae memoriae, Richardum, Regnorum praedictorum Angliae & Franciae tunc Regem, pro se & Successoribus suis, atque Nos, pro Nobis nostrisque Successoribus, Initorum, Juratorum, & firmatorum, ut in publicis Documentis, exinde confectis, pleniùs continetur,
Et per, etiam, clarae memoriae, Henricum, postmodùm Regnorum Angliae & Franciae praedictorum Regem, Genitorem & praedecessorem praefati Regis moderni, Gratificata, Approbata, Validata, Jurata, & Confirmata, ac Servata fuerunt, & aliàs juxta formam, continentiam, & tenorem Tractatuum, Foederum, Alligantiarum, Pactionum, Unionum, & Amicitiarum praedictorum,
Et ad Petendum, Dandum, & Recipiendum de Praemissis omnibus & singulis quascumque Scripturas, tam publicas, quàm privatas, ad Praemissa necessarias & oportunas, ad robur & certitudinem praedictorum.
In quorum testimonium has nostras praesentis Procuratorii Litteras, manu propria subscriptas, Sigilloque nostro plumbeo Sigillatas, per infrascriptum publicum Notarium nostrum fieri jussimus & mandavimus.
Datum & actum in villa nostrâ Sainteren, vicesima prima die Mensis Junii, Anno Caesaris, Secundum Regnorum nostrorum Cursum, Millesimo Quadringentesimo Quinquagesimo primo, hoc est, anno à Nativitate Domini Millesimo Quadringentesimo Tertiodecimo.
Praesentibus ibidem, honorabilibus viris,
Gunsalvo Laurentii Secretario,
Et Magistro Laurentio Fogatia Medico,
Et Johanne Fryre Camerario, nostris.
Testibus ad praemissa vocatis specialiter & rogatis.
EL REY.
Ego Antonius Martini, Canonicus Ulyxbonen. Publicus praefati Domini Regis Portugaliae & Algarbii Notarius, & ejus auctoritate, qui omnibus & singulis suprascriptis, dùm sic, ut praemittitur, fierent & agerentur, unà cum praedictis Testibus, praesens interfui, eaque sic fieri vidi & audivi, Ideòque hoc publicum Instrumentum, manu praefati Domini Regis Subscriptum, Sigilloque suo plumbeo Sigillatum, exindè confeci, scripsi, & publicavi, ac in hanc publicam formam reddegi, signoque & nomine meis solitis & consuetis signavi, rogatus & requisitus, in testimonium praemissorum.
Sub Sigillo plumbeo dealbato pendente à filis sericis varii Coloris
.
June 26. Power for Thomas earl of Dorset to receive the homage of the K.'s subjects in Aquitain. Westm.
O. ix. 28. H. iv. p. ii. 37.
De Homagiis, Ligeorum Regis in Aquitannia, recipiendis.
An. 1. H. 5. Vasc. 1. H. 5. m. 15.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Industria, Fidelitate, & Circumspectione, carissimi Avunculi nostri, Thomae Comitis Dorsetiae pleniùs confidentes, eidem Avunculo nostro ad recipiendum & admittendum, nomine nostro, Homagia & Juramenta Fidelitatis ab omnibus & singulis Ligeis & Subditis nostris Ducatûs nostri Aquitaniae, tam Praelatis & Nobilibus, quàm Communitatibus ejusdem Ducatùs, plenam, Tenore praesentium, Concedimus & Committimus Potestatem.
Ratum, Gratum, & Firmum habituri quicquid idem Avunculus noster, nomine nostro, fecerit in praemissis, vel aliquo praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo sexto die Junii.
Per ipsum Regem.
June 26. Power for the said earl to take an oath for the K. to observe the privileges and liberties of the duchy of Aquitain. Westm.
O. ix. 29. H. iv. p. ii. 38.
De Juramentis, pro Rege ibidem praestandis.
An. 1. H. 5. Vasc. 1. H. 5. m. 15.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Industria, Fidelitate, & Circumspectione, carissimi Avunculi nostri, Thomae Comitis Dorsetiae pleniùs confidentes, eidem Avunculo nostro, ad Jurandum, & Juramentum praestandum in Animam nostram, de tenendo & observando omnia & singula Privilegia, Libertates, Franchesias, Statuta, Foros, Consuetudines, Usus & Observantias, Ecclesiarum, Praelatorum, & Ecclesiasticarum personarum, Patriarum, Provinciarum, Terrarum, Comitum, Vicecomitum, Baronum, Civitatum, Villarum, Locorum & Castrorum, quae & quas, retroactis temporibus, Subditi, Habitatores, & Incolae Ducatûs nostri Aquitaniae habuerunt & in quibus extiterunt, & per Progenitores ac Antecessores nostros, in nova eorum Receptione & Possessionis Adeptione dicti Ducatûs, est fieri consuetum,
Ac etiam ad Recipiendum & Admittendum Homagia & Juramenta Fidelitatis ab omnibus Ligeis & Subditis nostris ibidem, tam Praelatis & Nobilibus, quàm Communitatibus ejusdem Ducatûs,
Plenam, Tenore praesentium, Concedimus & Committimus Potestatem,
Ratum, Gratum & firmum habituri quicquid idem Avunculus noster, nomine nostro, fecerit in praemissis vel aliquo praemissorum;
Dantes, Tenore praesentium, omnibus & singulis, quorum interest, firmiter in Mandatis quod praefato Avunculo nostro, in Executione Praemissorum, Intendentes sint & Obedientes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo sexto die Junii.
Per ipsum Regem.
June 28. Protection for sir Andrew Ekton, in the retinue of Thomas Beaufort, earl of Dorset. Westm.
O. ix. 23. H. iv. p. ii. 38.
De Comite Dorsetiae in Aquitania moraturo.
An. 1. H. 5. Ibid. m. 10.
Andreas Ekton Miles, aliàs dictus Andreas Ecton Miles, aliàs dictus Andreas Acton Miles, qui, in obsequio Regis, in Comitiva, carissimi Avunculi Regis, Thomae Beaufort Comitis Dorsetiae, in partibus Vasconiae, super salva Custodia Partium earumdem, moratur, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xxviii. die Junii.
Per Billam de Privato Sigillo.