Rymer's Foedera with Syllabus
July 1413

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

29-43

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July 1413', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 29-43. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115186 Date accessed: 22 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

July 1413

Syllabus EntryFoedera Text
July 3. Protection for sir William Cliffort, constable of Bourdeaux Castle. Westm.
O. ix. 29. H. iv. p. ii. 38.
Pro Willielmo Clifford super Custodia Castri Burdegaliae.
An. 1. H. 5. Ibid. m. 15.
Willielmus Clifford Miles, Constabularius Castri Regis Burdegaliae, qui, in obsequium Regis, ad partes Vasconiae profecturus est, ibidem super Excercitio & sana Gubernatione dicti Officii Constabularii moraturus, habet Literas Regis de Protectione (cum clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Tertio die Julii.
Per Billam de Privato Sigillo.
July 6. Safe conduct for Alexander de Carnys, provost of Lynclondale, and Gilbert Kaiame, of Scotland. Westm.
O. ix. 30. H. iv. p. ii. 38.
Pro quibusdam de Scotia super certis materiis cum Rege tractaturis.
An. 1. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 25.
Rex, per literas suas Patentes, usque ad Festum Omnium Sanctorum, proximò futurum, duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Alexandrum de Carnys Praepositum de Lynclondale, & Magistrum Gilbertum Kaime de Scotia, cum Octo Personis in Comitiva sua, in Regnum Regis Angliae, tam per Terram, quàm per Mare, super certis Materiis cum Rege tractandis & Communicandis, veniendo, ibidem morando, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium sexto die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 12. Commission to Bertrand de Asta, judge of the court of appeals in Gascony, and Guilherin de Cerpot, judge of the council of Bourdeaux, to hear the appeal against the pedage granted to Charles de Beaumont, castellan of Mauleon. Westm.
O. ix. 30. H. iv. p. ii. 38.
Super Levatione Novi Pedagii in Aquitania, de Appellatione audienda.
An. 1. H. 5. Vasc. 1. H. 5. m. 9.
Rex, Dilectis nobis, Honorabilibus & Discretis Viris, Magistris Bertrando de Asta Decretorum Doctori Judici nostrae Curiae Appellationum Vasconiae, & Guilherino de Cerpot Judici nostri alti. Concilii Civitatis nostrae Burdegaliae, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, carissimus Dominus & Pater noster, Henricus, nuper Rex Angliae, per Literas suas Patentes (quarum Data est Vicesimo secundo die Augusti, Anno Regni sui Decimo) concesserit, quantum in ipso fuit, dilecto nobis, Karolo de Beaumont, Castellano nostro de Mauleon, ad specialem Supplicationem ipsius Karoli, quòd ipse, durante vitâ suâ propriâ, per se & ad opus suum, per manus suas proprias, vel per Procuratores seu Deputatos suos, levare, percipere, & recipere possit, de Mercandisis & Rebus subscriptis, quae per Nace Piscenarum, & Ripariam vocatam Ladon. prope Castrum de Guissen existentia, dictis Terrae & Dominio praefati Castri de Guissen pertinentia, transibunt, certum Pedagium, videlicet,
Pro quolibet Saumagio Panni vel alterius rei Mercatoriae Quinque Arditz Guiaynes,
Pro qualibet Pipa Vini Duo Arditz & Dimidio,
Pro Dolio de Pastell' Septem Arditz,
Pro qualibet Carrecca Frumenti Duo Arditz,
Pro quolibet Capite Magniae Bestiae Dimidium Ardit,
Pro quolibet Quintallo Ferri Duo Arditz & Dimidio,
Et de qualibet Tracta Corii Quinque Arditz,
Quorum quidem Arditz quodlibet valet unum Obolum Sterlingorum, ut dixit,
Proviso semper quòd sua praedicta Concessio in alicujus Praejudicium, qui Franchesias vel Pedagia habent in partibus praedictis, non cedat ullo modo, prout in Literis suis Patentibus, inde confectis, pleniùs continetur,
Ac postmodùm, Major, Scabini, Jurati, Consules, & Centum Pares Civitatis nostrae Baionae, ac Communitas & Universitas ejusdem, à certis Gravaminibus, per praefatum Dominum Karolum, in Levatione praesati Novi Pedagii, factis & verisimiliter imposterùm fiendis, ac ab Impositione, Exactione, & Concessione praefati novi Pedagii, tanquam nimis praejudicialibus & Dampnosis praefatae Civitati Baionae, necnon Habitantibus in eadem, ut allegant, etiam, ut asserunt, de veritate Praemissorum nec veraciter Informatos nec Consultos, ad praefatum carissimum Patrem nostrum & suam Audientiam appellârunt, sicut per Instrumentum Publicum, super hoc nobis exhibitum, clarè liquet,
Adhaerentibus Appellationi hujusmodi Juratis & Communitate Villae Sancti Severii, ac Juratis & Communitate Civitatis Aquensis, praesatis Impositione, Exactione, & Concessione, tanquam eis nimium praejudicialibus & dampnosis, ut dicunt, prout per Instrumenta Publica, nobis super hoc exhibita, plenè constat,
Quam quidem Appellationem Civitates & Villae supradictae intendunt, ut asserunt, prosequi cum effectu,
Postquam plures Actus Judiciales, inter partes praedictas, coram praefato carissimo Patre nostro, ex parte praefatarum Civitatum & Villae, nobis fuit humiliter supplicatum ut eis certos Judices sive Commissarios, super Appellationis negotio supradicto, assignare dignaremur,
Nos (Supplicationi praedictae, tanquam Juri consonae, annuentes) vobis Duobus conjunctim (de quorum Fidelitate & Industria fiduciam gerimus specialem) committimus Vices nostras, & plenam, Tenore Praesentium, Potestatem ac Mandatum speciale ad Audiendum, Cognoscendum, & Procedendum in Causa sive in Causis Appellationis hujusmodi, prout dictaverit Ordo Juris,
Ipsamque cum suis Emergentibus, Dependentibus, & Connexis quibuscumque, secundum Juris exigentiam, Discutiendum & debito fine Terminandum, Juribus & Praerogativis nostris nobis in omnibus semper salvis,
Ac etiam ad testes quoscumque, per utramque partium praedictarum, in dicta causa Appellationis, coram vobis aut Deputatis vestris idoneis producendum, & si se dolo, fraude, odio, vel favore, seu aliàs injustè subtraxerint, veritati testimonium perhibere, Compellendum, cum Poenae & Multae alteriusque temporalis Cohertionis Potestate;
Et ideò vobis mandamus quòd, vocatis coram vobis Partibus praedictis, & aliis quos in hac parte videritis evocandos, auditisque in dicta Causa Appellationis earum Rationibus sive Allegationibus circa Praemissa, diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini quod justum fuerit & consonum rationi,
Inhibentes utrique Partium praedictarum quòd, pendente dictae Appellationis Negotio, nichil novi attemptare praesumant:
Vobis insuper, firmiter injungendo, mandamus quòd, si praefatae Appellationis Negotium unanimi consensu vestro terminare non poteritis, cum omni diligentia, & solicitudine possibilibus legitimè inquiratis, & Nobis, absque dilatione ulteriori, fideliter certificetis, citra primum diem Mensis Maii, proximò jam futurum, de Articulis infrascriptis, ad effectum ut dictae Appellationis Negotium per nos Finem perpetuum sortiatur,
Inquiratis, Primo, an dictum novum Pedagium tendat in praejudicium Civitatum Burdegaliae, Baionae, Aquis, Villae Sancti Severii, & Patriae nostrae adjacentis, contra Franchesias, Libertates, & Privilegia inibi laudabiliter & legitimè observata?
Et an tendat in praejudicium Mercatorum, venientium cum suis Mercimoniis, & recedentium à dictis Civitatibus, in tantum quod Mercatores, qui consueverunt venire & recedere, cessent propter novum Pedagium antedictum?
Inquiratis etiam quomodo, qualiter, & quibus rationibus, & ob quas Causas, hujusmodi Praejudicium generetur?
Item, an dictum novum Pedagium positum fuerit infra Limites Pedagii Castri nostri Regii Baionae, & infra Jurisdictionem dictae Civitatis?
Item, an dictum novum Pedagium sit positium in Jurisdictione & Territorio Castri de Guissen?
Item, quantum distat dicta Riparia à dicto Castro de Guissen?
Inquiratis etiam, an dictum novum Pedagium sit impositum contra Franchesias & Libertates dictarum Civitatum, & praemaximè Civitatis Baionae, & in praejudicium Pedagiorum Castri Regii Baionae, locorum Sordue, de Peyreforard, de Fastingues, Castri Civitatis Aquensis?
Item, an Castrum de Guissen habeat Jurisdictionem & Dominium in Riparia vocata Ladour, per locum illum, per quem Mercatores cum suis Mercimoniis vadunt per Aquam ad Civitatem Baionae & reveniunt, & in loco ubi dictum novum Pedagium est impositum?
Item, an dictus Dominus Karolus sit abusus Impositione & Receptione dicti novi Pedagii, excedendo Concessionem per dictum Patrem nostrum sibi factam?
Damus autem Senescallo Ducatûs nostri Aquitaniae ac Concilio nostro Ducatûs ejusdem, ac universis & singulis Capitaneis, Castellanis, & eorum loca tenentibus, Majoribus, Constabulariis, ac aliis Officiariis, & Ministris, Ligeis, Subditis, & Fidelibus nostris, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Praemissis faciendis & exequendis, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, & vestris Mandatis Obedientes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium duodecimo die Julii.
July 13. The K. confirms certain impositions laid on the duchy of Aquitain by the duke of Clarence. Westm.
O. ix. 32. H. iv. p. ii. 39.
De Impositione, per Ducem Clarentiae & Tres Status Vasconiae, ordinata.
An. 1. H. 5. Ibid. m. 8.
Le Roy a toutz ceulx, qi cestes presentes noz Letres verront, Salut.
Come n'adgaires, par l'Ordennance & Commandement de nostre treschere Seignur & Pier (dount Dieu ait l'Alme) nostre tresame Frere Thomas Duc de Clarence Count d'Aumarle, Lieutenant pur nostre dit Seigneur & Pier es Parties par dela, soy eust Transportez, ovec certin Nombre de Gens d'Armes & Archers, en nostre Paiis de Guyene, pur la Tuition & Defence d'icelle,
Ou, par vertue du Povoir & Auctorite, par nostre dit Seignur & Pier a luy attribute, il fist Convenir & Assembler devant Luy les Troyz Estatz de Bourdeux & Burdaloys, en leur demonstrant l'Entention d'icelui nostre Seigneur & Pier, & le Purpos de nostre dit Frere, de sa Venue par dela, pur Garder la Pays, Lieges, & Subgiz illoeques en lour vraye Obeissance,
La quell chose ne povoit il faire n'accompler, come il disoit, sanz aide & comfort du Paiis, attendue le Povoir de Gentz adonques y esteantz en sa Compaigne, & autres choses que furent molt a considerer,
En requerant sur ceo les Trois estatz d'ordenner & en faire Purvoyer de bon & convenable Remedie,
Les queux Trois estatz, apres pluseurs Assemblees & Communications entre eux eues en ceste Busoigne, plus covenable Remede trover ne povoient en ce Cas, attendue le Povertee de lour mesmes & du Paiis esteant desouz l'Obbeissance roial, que pur mettre & ordenner un General Imposition sur toute nostre Paiis de Guyenne, C'estassavoir,
Que soient Doufze Deniers pur Libree, d'Entree & de Sailhiye, sur toutes maneres de Marchandises, soyent de Gentz de Paiis, Engloys, Gascons, ou Estrangers; Exceptz Blees, Char fresque, & Pesshous freskes,
Et plus sur chescun Toneau de Vin, & chescun Vesseau a la vinent, soient Cacans, Pipes, ou Caps de Porcs, la quell serra vendue, & tantz foitz come se vendra, Vint Sould pur Toneau (c'estassavoir) Diz Souldz pur le Vendeaux, & autres Dys Souldz pur la Achateu.
Item, Dys Souldz pur chescun Toneau de Vyn, come dessuis, que se porteroit hors des Citees, Villes, Chastaulx, Forteresses, ou plain Paiis, pur Vendre & Revendre a Taverne, ou autrement en la dit Pays.
Item, & auxi payeroit ceux, que le chargent pur porter hors de Paiis, que ne le averoit Achate, Dys Souldz pur Tonneau, & de tout autre Vesseau, a la vinent come desuis: Et aussi mesmes serra fait des Vyns que se viendrent a Taverne des heurs en avant, en les Citees, Villes, Chasteulx, Forteresses, & plein Paiis de la dit Duchie (c'estassavoir) que la Vendeur payera Dys Soldz pur Tonneau, & pour tout autre Vesseau a la vinent.
Item, & que la dit Imposition ait a durer soulement par un An, a commencer le Quinzisme jour du Moys d'Averyll prochein ensuant, jusques au dit Quinzisme jour l'An revolue.
Item, &, per ainsi que la dit Imposition soit mys, par nostre dit Frere, en toutz les Citees, Villes, Chasteux, Forteresses, & plain Paiis du Roy nostre dit Seigneur & Piere esteantz en la dit Duchie.
Item, &, que pur mettre a due & finale Execution, soient esluz, par les Gentz de les ditz Troys Estatz, en chescun Citee, Ville, Chasteau, Forteresse, Provostee, & Baillie du Paiis, Troys bons & loialx Prodeshomes (un de chescun estat) qi aient la charge, moient Serement, de bien & loialment Liverer & cuiller la dit Imposition, & de en rendre bon & loil Accompte as Gentz des ditz Trois Estatz, ou a lour Deputez; eux paiez de lour raisonnables Gages pour lour Travalx.
Item, &, si il sount aucuns, que ne aient Vins de lour Viegnes, ou autrement pur vendre, ou qi ne usent de Marchandiser, que soient Traillez selonc la faculte de lour Biens.
Sur quoy nostre dit Frere, considerant la dit voie estre bien, convenable, & raisonable, par avis de son Conseil, & des Gentz des ditz Trois Estates, & par force de le Poair & Auctorite roialx, par luy usez, avoit Ordennez, Constitut, & Induct la dit Imposition pur le Defense, Tuition, & Sauvegarde de nostre dit Paiis, durant le Terme susdit, commettant y celluy nostre Frere Poair, par ses Letres, a Mestre Bertran d'Aste Doctour en Decrees Juge de nostre Court de Gascoigne, & Lieutenant de nostre Seneschall illoeques, Johan Carbonell Chivaler, & Arnaut Bouen Jure & Provost de nostre Citee de Burdeaux, pur Lever, Cuillie, & Resceivre la dit Imposition, & ent estre respoignantz & acontables, sicome les Lettres de nostre dit Frere, sur ceo faitz, font mention pluis planiere,
Nouz,
Aiantz consideration a les premissez, & que la dit Imposition, ensy Ordonne, Constitute, & Inducte, est & serra en ceo Cas molt expedient & necessaire,
Ycelles Ordonnance, Constitution, & Indiction de la dite Imposition, (durant le terme suisdit) Approvons, Ratisions, & Confermons, & ycell Imposition, par le Tenur de ces Presentz, de novel Ordenons, Constituteons, & Indiceons en la manere & forme q'ensuent; C'estassavoir,
Que soient misez Dousz Deniers pur Libre, d'Entre & de Sailhie, sur toutz maneres de Marchandises, soient de Gentz du Paiis, Engloys, Gascuns, ou Estrangers; Exceptz Blee, Char freske, & Pessons freskes;
Et plus sur chescun Toneau de Vyn & chescun Vesseau a la vinent, soient Cacans, Pipes, ou Caps de Porcs, laquel serra vandu, & tantz foitz come se viendra, Vingt Souldz pur Toneau (C'estassavoir) Dys Souldz pur le Vendaux, & autres dys Souldz pur le Achareu.
Item, auxi Dys Souldz pur chescun Toneau de Vin, come se Porteroit hors des Citees, Villes, Chasteaux, Forteresses, ou plain Paiis, pur vendre & revendre a Taverne, ou auterment en le dit Paiis.
Item, & auxi paieroit ceux, que le chargent pur porter hors du Paiis, que ne le averoit achate, Dys Souldz pur Toneau, & de tout autre Vesseau, a la vinent come dessus; & auxi mesme serra fait de Vins que se viendrent a Taverne, des Heures en avant, en les Citees, Villes, Chasteaux, Forteresses, & plein Paiis de la dit Duche (C'estassavoir) que le Vendeur paiera Diz Souldz pur Toneau, & pur tout autre Vesseau a la vinent.
Item, & que la dit Imposition ait a durer soulement par un An, a Comenser le Quinszisme jour du Moys d'Averill prochein ensuiant, jusques a dit Quinzisme jour l'An revolu.
Item, &, par ainsi que la dit Imposition soit mys, par Nous, en toutes les Citees, Villes, Chasteaux, Forteresses & plain Paiis, de nostre obeissance, esteantz en la dit Duchie, Vunillantz que les avanditz, Bertran, Johan, & Arnaut aient desore en avant la Leve & Rescept des Deniers, Provenantz de la dit Imposition, & que les Deniers, par eux ent Receuz & a Resceivre, ils soiens Respoignanz & Acontables a Nous, ou a celuy, ou a ceux, qui depar Nous a ceo serront deputez & assignez, quant & si sovent come ils seront depar Nous duement requis.
En Tesmoignance de quel chose a ycestes presentz Nous avons fait mettre nostre Graund Seel.
Don. a Westm. le xiii. jour de Juiller.
Par le Roi & son Conseil,
July 13. The K. orders the mayor, and provosts of Bayonne, Dax, and S. Severin, the seneschal of the Landes, and the castellan of Dax, to assist Bertran d'Aste, sir John Carbonell, and Arnaut Bouen, provost of Bourdeaux, in levying the imposition above mentioned. Westm.
O. ix. 33. H. iv. p. ii. 39.
Super dicta Impositione, de Intendendo.
An. 1. H. 5. Vasc. 1. H. 5. m. 7.
Le Roi a les Mair & Provost de nostre Citee de Baion, Salutz.
Come n'adgairs, par l'Ordenance & Commandement de nostre tres chere Seigneur & Pier (dount Dieu ait l'Alme) une generall Imposition auroit este Ordenne, Constitur, & Indicte, sur tout nostre Paiis de Guyene, par, nostre tresame Frer, Thomas Duc de Clarence, Counte d'Aumarle, Lieutenant pur nostre dit Seigneur & Pier par dela, par vertu du Povoir & Auctorite par nostre dit Seigneur & Pier a lui attribute, a durer par un An, a Commencer le Quinzisme jour du Moys d'Averill darrein passe, jusques au dit Quinzisme jour l'An revolve,
Et auxi certein Povoir, par les Lettres de mesme nostre Frer, estoit Commis a Mestre Bertran d'Aste Doctour en Decrees Juge de nostre Court de Gascoigne & Lieutenant de nostre Seneschall illeoqes, John Carbonell Chivaler, & Arnaut Bouen Jure & Provost de nostre Cite de Burdeaux, pur Lever, Cuiller, & Receivre la dit Imposition, & ent estre Respoignantz & Acontables, sicome les ditz Lettres de nostre dit Frer, sur ceo faitz, fount mention plus plainere,
Les queux Ordenaunce, Constitution, & Indiction de la dit Imposition (durant le terme suisdit) Nous, par noz Lettres Patentz, avons Approve, Ra- tifie, & Conserme, & ycell Imposition de novell avons Ordenne, Constitut, & Indicte en la manere & forme q'ensuent, C'estassavoir,
Que soient misez Dousze Deniers pur Libree, d'Entree & de Sailhie, sur touz Maners de Merchandises soient du Gentz du Paiis, &c. prout supra a usque haec verba (viz.)
Sicome en noz ditz Lettres est contenuz pluis au plein,
Vous Mandons & Chargeons estroitement, sur Peine de tout ceo que vòuz purrez Forfair devers nous, que a les ditz Mestre Bertran, John, & Arnaut, & a chascun d'eux, & auxi a toutz autres as queux appartient, entour la Levee du dit Imposition, soiez Entendantz, Eidantz, Obeisantz, & Consulantz, si souent & a tant de foitz que busoigne serra, & vous soiez ent requis de nostre part.
Don. a Westm. le xiii. jour de Juillet.
Autielx Lettres sount faitz a les Officers & Parsones dessuisescriptez, soubz mesme la Date; C'estassavoir,
Ales Mair & Provost de la Cite du Roy Dakes.
A le Provost de la Ville de Seint Ceviers.
A Senesholl des Landes.
A Chastellein Dakes
.
July 14. Power for Henry, bp. of S. David's, Richard earl of Warwick, William la Zouche, lieutenant of Calais, Henry lord Scrop, Ralph Grenehurst, prothonotary, and Richard Holme, canon of York, to treat for perpetual friendship with the duke of Burgundy. Westm.
O. ix. 34. H. iv. p. ii. 40.
De Tractando cum Duce Burgundiae super Aligantiis.
An. 1. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 26.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Noverit Universitas vestra quòd Nos, Venerabilem Patrem, Henricum Episcopum Menevensem, &, carissimos Consanguineos nostros, Richardum Comitem Warwicae, & Willielmum le Zouche Locumtenentem Villae nostrae Calesii, ac, dilectum & fidelem nostrum, Henricum Dominum le Scrop, necnon, dilectos, Clericos nostros, Magistrum Radulphum Grenehur st Legum Doctorem Prothonotarium nostrum, & Magistrum Richardum Holme in Legibus Licentiatum Canonicum Eborum,
De quorum fidelitate, circumspectione, & industria, plenam in Domino fiduciam optinemus,
Nostros veros, certos, & indubitatos Ambassiatores & Commissarios, ac pro Nobis, Regnis, Dominiis, & Subditis nostris quibuscumque Deputatos speciales, melioribus viis, modo, & formâ quibus possumus, Ordinamus, Facimus, Constituimus, Creamus, & Praeficimus per Praesentes;
Dantes & Concedentes eisdem, Episcopo, Comiti, Willielmo, Henrico, Radulpho, & Richardo, Quinque, Quatuor, vel Tribus eorum, plenam & liberam Auctoritatem, Potestatem, & Facultatem,
Ad Honorem Dei, evitationemque effusionis Sanguinis Christiani, pro quiete ac bono Pacis perpetuo duraturis,
De, pro, & super Alligantia & perpetua. Amicitia inter Nos, Haeredes, Successores, & Subditos nostros quoscumque, Regnaque & Dominia nostra citra & ultra Mare, ex una parte, &, Magnificum Principem, Ducem Burgundiae & Comitem Flandriae, Haeredes, Successores, Subditos suos, ac Dominia sua, ex altera parte, quibuscumque Diebus & Locis oportunis, cum dicto Magnifico Principe Duce Burgundiae & Comite Flandriae, ejusve sufficientibus Deputatis seu deputandis ab eodem in Praemissis, Conveniendi, Tractandi, Componendi, & finaliter Concordandi, cum quibuscumque Clausulis, Conditionibus, Modificationibus, & Circumstantiis, circa Praemissa necessariis, utilibus, vel oportunis,
Ulteriusque Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si in se Mandatum exigant speciale;
Promittentes insuper, bonâ fide & verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum, perpetuis temporibus, habituros totum & quicquid per praefatos, Episcopum, Comitem, Willielmum, Henricum, Radulphum, & Richardum, Quinque, Quatuor, vel Tres eorum, Actum, Factum, Conventum, seu Concordatum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus rei testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westm. decimo quarto die Julii.
Per ipsum Regem.
July 14. Power for the above-mentioned commissioners to redress infractions of the truce. Westm.
O. ix. 35. H. iv. p. ii. 40.
De Attemptatis contra Treugas Flandriae Reformandis.
An. 1. H. 5. Ibid. m. 21.
Le Roy a touz ceux, qui cestes Lettres verront ou orront, Salutz.
Pur ceo que plusours Griefs, Dommaiges, & Attemptates ont este faitz, le temps passe, & se font encore chescun jour, encountre le Teneur des Treues que ont eu & ont cours en ascuns partes de nostre Roialme, tant en Terre, come en la Mier, par les Subgez de l'une & de l'autre Partie d'Engleterre & de Flandres,
Dount plusours Plaintes sount venuz & viennent chascun jour a Nous & a noz Officers,
A Reparement des quelles Attemptaz, Pertz, & Dommagez n'a este ascune Provision ou Restitucion fait, le temps passe, sicome de ceo avons este & sommes suffisantment informez,
Savoir faisons que Nous,
Desirans Purvoier & Remedier aux Choses desuisdites, le pluis hastivement & diligealment que faire se purra,
Confiantz a plain des Sens, loialtee, & bonnes diligences del'Reverent Pier en Dieu, Henry Evesque de Seint Davy, & de, noz trescheres Cousyns, Richard Counte de Warrewyk, & William Sire la Zouche nostre Lieutenant de Caleys, & de, nostre treschier & foial, Henry Sire de Scrop, & de, noz trescheres Clerks, Maistre Rauf Grenehurst Doctour es Loies nostre Prothonotaire, & Meistre Richard Holme Licentiate es Loies Chanon d'Everwyk,
Yceux Sys, Cynk, Quatre, & Trois d'eulx avons Commys, Ordonnez, & Establiz, &, par la Teneure dy ces Presentes, Commettons, Ordonnons, & Establissons, pur Nous & en nostre Noun, de eux Transportier en la Marche de Flandres, ou bon leur semblera, & illeques, ovec eux, que serront ordenez & deputez, pur la Cause desuisdite, par le Duc de Burgoigne, teignent leur Sege & Jurifdiction, Oient toutz Plaintz Clamours, & Requestes, que lour serront faitz, de toutz ceux qui auront este Dommagez, en Terre, & en Mier, par l'une Partie ou par l'autre, durantz les ditz Treuez, en lour faisantz faire plainier Restitucion de leurs dites Perties, ainsi que de raison appartendra,
Et de toutz Attemptaz quelconques, faitz & a faire, Cognoissent, & facent faire Reparat condigne & suffisiant, en faisantz aux Parties sommerment & de plein, sans long Proces ou Figure en Jugement, bon & brief Droit, en tielle manere que null n'ait Cause d'en venir Plaintif devers Nous en nostre Courte Souveraine,
Purveu toutz voies que les Commys, par le dit Duc de Bourgoigne, facent pareillement de lour part,
De ceo fair lour Donnons Poair, Auctorite, & Mandement especial;
Mandons & Commandons a toutz Noz Justicers, Officers, & Subgez, & a chescun d'eux, sicome a luy appartendra, que aux desusdites Evesque, Count, William, Henry, Rauf, & Richard, yceux Sys, Cynk, Quatre, & Trois d'eux, & a leur Commys & Deputez, en faisantz les Choses desusdites, & chescun d'icelles, Obeissent & Entendent diligealment, & lour prestent & baillent Conseil, Confort, Socour, Presens, & Aide,
Et Nous Promettons, en bonne foy & en parole du Roy, avoir ferme & agreable tout ceo que par noz ditz Commys, es Choses desuisdites, & chescun d'icelles, lour Circumstances & Dependencz, aure este Fait, Pronuncie, Jugie, & Sentencie, & Ratifier par noz Lettres, si mestre est, & ils en sont requis.
En Tesmoignance de ce Nous avons fait mettre nostre Seel a ces Presentz.
Don. en nostre Paloys de Westm. le xiv. jour de Jul.
Par le Roy.
July 14. Commission to the bp. of S. David's, the earl of Warwick, and lord la Zouche to require the French K. to observe the truce. Westm.
O. ix. 35. H. iv. p. ii. 40.
De Intimando super Treugis Franciae observandis.
An. 1. H. 5. Ibid. m. 23.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De probitate, scientiâ & industriâ, Venerabilis Patris, Henrici Menevensis Episcopi, ac, carissimorum Consanguineorum nostrorum, Richardi Comitis Warwicae, & Willielmi Domini la Zouche Locumtenentis Villae nostrae Calesii, plurimum confidentes,
Ipsos nostros Ambassiatores, Nuncios & Procuratores, Deputavimus & Ordinavimus, ac Deputamus & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, Episcopo, Comiti, & Willielmo, aut Duobus eorum, plenam Potestatem ac Mandatum speciale, ad nostras Intentionem, Voluntatem, & Propositum, de observando Treugas,
Inter, bonae memoriae, Dominum Richardum, nuper Regem Angliae Secundum post Conquestum, Praedecessorem nostrum, & Dominum Carolum Adversarium suum Franciae, ac Successores suos, Regna, Terras, & Dominia, ac Subditos eorumdem, initas, captas, & confirmatas, Anno Domini Millesimo, Tricentesimo, Nonagesimo quinto, ac Juramentis eorum corporalibus roboratas, & Sigillis eorum Sigillatas,
Dicto Domino Carolo Adversario nostro Franciae, Ambassiatoribus sive Nunciis, & omnibus aliis, quorum interest, Notificandum & Intimandum,
Ipsumque Adversarium nostrum personaliter, si apprehendi poterit, & tutus ad eum pateat Accessus, alioquin Ambassiatores suos, Nuncios & Procuratores in Personam Domini sui, & ipsum Dominum suum in Personam eorumdem, publicè & solenniter, ac omnibus modis quibus commodiùs poterunt & de jure debebunt, ac ad omnem Juris & Facti effectum qui exinde sequi poterit, Movendum, Inducendum, Requirendum, & Summoniendum, ut Treugas praedictas & singula contenta in eisdem, secundum omnem vim, formam, & effectum earumdem, in Persona sua observet, & à Subditis, Confoederatis, & Allegatis ejusdem fideliter inviolabiliter, & inconcussè observari faciat,
Attemptataque omnia & singula, per ipsum Adversarium nostrum, Subditos, Alligatos, & Confoederatos praedictos, contra vim, formam & effectum Treugarum antedictarum, congruè, debitè, & integrè, absque fraude seu malo ingenio quocumque reformet, & in pristinum statum reponat,
Dampnificatisque & Laesis Dampna & interesse solvat, & restituat, seu satisfaciat, solvi, restitui, satisfierive faciat de eisdem realiter & cum effectu, sicut & prout virtute Juramenti, per eum corporaliter praestiti, tenetur & effectualiter obligatur,
Ac caetera omnia & singula Faciendum & Exercendum, quae in Praemissis seu circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Ratum & Gratum habentes & habituri totum & quicquid dicti Ambassiatores nostri, Procuratores, sive Nuncii nostri in forma praedicta fecerint in Praemissis, sub Ypotheca & Obligatione Bonorum nostrorum, mobilium & inmobilium, ubicumque inventa fuerint.
In cujus rei testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westm. decimo quarto die Julii.
Per ipsum Regem.
July 14. Commission to the bp. of S. David's and five others to treat for truce with France. Westm.
O. ix. 36. H. iv. p. ii. 41.
De Potestatibus, ad Tractandum cum Adversario de Francia.
An. 1. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 24.
Rex omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem in Domino sempiternam.
Noverit Universitas vestra quòd,
Ad Honorem Dei, ac Sanguinis Christiani effusionem, Malaque ac Dampna irreparabilia evitanda,
Quae, stante Guerrâ inter Nos & Adversarium nostrum de Francia, verisimiliter & sine dubio poterunt evenire, prout jam veraciter evenerunt, sicut transacti temporis Cursus edocet manifestè,
Inclinamur & Assentimus ad Tractandum cum dicto Adversario nostro de Francia,
Et ob hanc Causam mittimus, de praesenti, versus partes Picardiae, Venerabilem Patrem, Henricum Episcopum Menevensem, &, carrissimos Consanguineos nostros, Richardum Comitem Warwicae, & Willielmum Dominum la Zouche Locumtenentem Villae nostrae Calesii, ac dilectum & fidelem nostrum, Henricum Dominum le Scrop, necnon, dilectos Clericos nostros, Magistrum Radulphum Grenehurst Legum Doctorem Prothonotorium nostrum, & Magistrum Richardum Holme in Legibus Licentiatum Canonicum Eborum,
De quorum fidelitate, discretione, & industriâ plenius confidentes,
Ipsis Sex, Quinque, Quatuor, vel Tribus eorumdem, Dedimus, Concessimus, & Commisimus, ac Damus, Concedimus, & Committimus, per Praesentes, sufficientem Auctoritatem, plenamque ac liberam Potestatem, & Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, necnon pro Subditis, Colligatis, & Confoederatis, Regnis, Terris, & Dominiis nostris, citra & ultra Mare quibuscumque Locis & Temporibus oportunis, cum dicto Adversario nostro de Francia,
De & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Litibus, Querelis, Guerris, Debatis, Demandis, & Discordiis quibuscumque, cum omnibus suis Circumstantiis, incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis,
Inter Nos, Subditos, Colligatos, & Confoederatos nostros, Regna & Dominia nostra, citra & ultra Mare, ex una parte, & dictum Adversarium nostrum de Francia, Subditos, Colligatos, Confoederatos, & Dominia sua, ex parte altera, qualitercumque motis vel habitis,
Necnon de & super quarumcumque Treugarum in hac parte initarum Violationibus, ac earum Reformationibus, & contra earum formam Attemptatorum Reparationibus & Emendis, dandis, faciendis, & recipiendis quibuscumque Locis & Temporibus oportunis,
Cum dicto Adversario nostro, seu ejus sufficiente Deputatis vel Deputandis in hac parte, Conveniendi, Tractandi, Componendi, Paciscendi, Transigendi, ac finaliter Concordandi,
Necnon Treugas, Tolerantias, & Abstinentias, generales & speciales seu particulares, tam per Terram, Aquam, & Mare, simul, vel separatim, melioribus viis, modo, & formâ quibus fieri possit, tamdiu & tanto tempore duraturas, secundum quod dictis, Episcopo, Richardo, Willielmo, Henrico, Radulpho, & Richardo, ipsis Sex, Quinque, Quatuor, vel Tribus eorumdem, placebit in eventum, cum dicto Adversario nostro de Francia, seu sufficienter Deputatis seu Deputandis ab eodem, Ineundi, Ordinandi, Faciendi, Perficiendi, Capiendi, & Concedendi,
Treugas etiam antiquas quascumque Firmandi & Roborandi, ac de novo, si oporteat, proclamari faciendi, cum quibuscumque Clausulis, Conditionibus, Modificationibus, & Circumstantiis necessariis, utilibus, vel oportunis,
Ac etiam Commissarios, seu certos Deputatos, Gardianos, Judices, seu Conservatores, tot & tales, ac in locis ubi expedire videbitur, pro stabili, firma, & fideli Conservatione Treugarum, Tolerantiarum, & Abstinentiarum hujusmodi, ac pro debita Reformatione & Reparatione omnium & singulorum, quae, contra vim, formam, & effectum ipsarum Treugarum, Tolerantiarum, & Abstinentiarum, qualitercumque attemptari contigerit in futurum, Dandi, Deputandi, Constituendi, Praeficiendi, & Ordinandi,
Necnon quòd Nos, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus, ac Subditis, Colligatis, & Confoederatis nostris, Treugas, Tolerantias, Abstinentias, & Ordinationes quascumque, & qualescumque circa Praemissa, per Praesentes Commissarios seu Deputatos nostros, Sex, Quinque, Quatuor, vel Tres eorumdem, cum dicto Adversario nostro, vel suis in hac parte sufficienter Deputatis seu Deputandis, faciendas, ordinandas, conveniendas, concedendas, & habendas, cum suis omnibus Clausulis, modis, conditionibus, circumstantiis, & appenditiis quibuscumque, firmè, fideliter, & inviolabiliter observabimus, & quantum in nobis est observari faciemus,
Necnon de debitè Reformando & Reparando totum & si quid in contrarium per partem nostram (quòd absit) contigerit attemptari, in Animam nostram, sub Verbo Regio, ac tactis etiam Sacrosanctis Evangeliis, Jurandi, ac quodlibet aliud genus liciti Sacramenti, Nomine nostro, & pro Nobis, praestandi, necnon quascumque Cautiones solitas & honestas Exponendi,
Dictumque Adversarium nostrum, Deputatos vel Deputandos ab eodem, consimiliter Jurare Petendi & Audiendi,
Hujusmodique Treugas, Tolerantias, Abstinentias, Ordinationes, & Conventiones quascumque, Personis & Locis quibuscumque, ubicumque, & quandocumque expedire videbitur, Insinuandi, Notificandi, Proclamandi, & Publicandi, Insinuari, Notificari, & Proclamari Faciendi & Mandandi,
Necnon omnia alia & singula Agendi, Exercendi, & Expediendi, quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si de se Mandatum exigant speciale, & altioris naturae fuerint quàm Capitula expressata, ac quae & qualia nosmet ipsi facere possemus si personaliter interessemus:
Promittimus etiam, bonâ fide, verbo Regio, & sub Attestatione Divini Judicii, Nos pro Nobis, Haeredibus, Successoribus, & Subditis, Colligatis, & Confoederatis nostris, quantum in nobis est, Ratum, Gratum, & Firmum, perpetuis temporibus, habituros totum & quicquid, per hujusmodi Commissarios seu Deputatos nostros, Sex, Quin- que, Quatuor, vel Tres eorumdem, unà cum dicto Adversario nostro de Francia, Deputatis, seu Deputandis ab eodem, Actum, Factum, Ordinatum, Concordatum, vel Conventum fuerit in Praemissis, vel in aliquo Praemissorum, & exponimus Cautionem, eaque omnia & singula, per Literas nostras, & sub Magno Sigillo nostro, Ratificabimus & Confirmabimus, quotienscumque ad hoe fuerimus requisiti.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westm. xiv. die Julii.
July 14. Power for the bp., and the earl of Warwick, to grant safe conducts to French ambassadors. Westm.
O. ix. 38. H. iv. p. ii. 41.
De Licentia concedendi Salvos Conductus Ambassiatoribus Franciae.
An. 1. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 24.
Le Roi a touz ceux, qui ces Lettres verront, Salutz.
Come de present Nous envoions, as parties de Picardie, en noz Marches de Caleys, le Reverent Pier en Dieu Henry Evesque de Seint Davy, & Richard Count de Warrewyk, noz amez & feaulx Conseillers, pur Parler & Traicter avec certeins Messages ou Ambassiatours, queles y plerra a nostre Cosyn de France illoeques envoier, pur Convenir & Assembler avec noz dites Messages, pur plusours Busoignes regardantz le bien & honour des dites Roiaumes d'Engleterre & de France,
Et purroit estre que les ditz Messages de France ne vouldroient my assembler avec noz ditz Gentz, sanz avoir d'eux Lettres de seur & sauf Conduit,
Savoir faisons que Nous (confians a plain des Sens, loiaute, & discrecion de noz ditz Conseillers) leur avons Done & Donons, par ces Presentes, plein Povoir & Auctorite de Prendre, mettre & recevoir les ditz Messages ou Ambassiatours, qi viendront pur la partie de France, & touz leur Gentz, tant d'Eglise, come Seculiers, de queconque estat, auctorite, ou condicion q'ils soient, & autres quelconqes de dit Roialme de France, qui soy voudront complaigner d'ascuns Grevances a eux faitz, encontre le Tenure des Trieues, prises entre nostre treschere Seignur & Pier (que Dieu assoil) & nostre dit Cousyn de France, en nostre seure & sauf Conduit, avecques touz leurs Chevalx, Joialx & autres Biens quelxconques, jusques a tel temps & tiel Nombre come il leur plerra,
Pur venir, assembler, estre, demourer, & converser avecques eux en tel Lieu come il serra avise & accorde entre eux, & pur eux retourner a Boulongne, ou autre Lieu en les ditz Marches ou lour plerra, seurement & sanz ce que, par aucuns noz Subgiez, de quelque estat que ils soient, leur soit fait ne done aucun Empeschement, en Corps ne en Biens, pur Marque, Reprisaille, Entrecours, ou pur autre Cause quelconques,
De doner sur ceo leurs Lettres, les queles Nous volons estre valables & avoir force & vigeur come les nostres propres, si sur ce les avons donez, & de doner par leur ditz lettres as ditz Messages de France lour assuremens acoustumez a doner en tel Cas,
Et les Seurtes & Save Conduit, que nos ditz Messages auront done & baile par leurs ditz Lettres, as ditz Messages de France, Nous Promettons, en bonne foye, & en Parole du Roy, Tenir, & faire Tenir & Garder, saunz Enfreindre, de nostre part, en quelque maniere que se soit.
En Tesmoignance de ceo Nous avons fait mettre a ces Lettres nostre Seal.
Donne a Westm. le xiv. Jour de Juyl.
Par le Roy.
July 15. Innotescimus of the declaration by Charles K. of France that he will observe the truce with England, dated Paris, 31 May 1400. Westm.
O. ix. 39. H. iv. p. ii. 41.
De innotescendo Treugas.
An. 1. H. 5. Ibid. m. 33.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, Carissimi Consanguinei nostri Franciae, factas in haec verba,
Charles, par la grace de Dieu, Roy de France, a toutz ceux, qui ces Lettres verront, Salut.
Come, l'An de Grace Mil, Trois Centes, Quatrevins & Seze, vivant lors, nostre treschier & tresame filz, Richart n'adgairs, Roy d'Engleterre (que Dieu absoille) certeins Trieus generales eussent este prises, sur certein fourme, entre Nous d'une part, & nostre dit Filz d'autre,
Les quelles Trieues furent solennelment Jurees & Promises a Tenir d'une part & d'autre, sicome es Lettres, sur ce faites, est plus a plain contenu,
Savoir faisons que Nous, qui en ce Fait & touz autres, Voulons proceder de bonne foy, n'entendismes Oncques, ne entendons, venir aucunement contre ceo que en ceste Matier avons Promis & Jure, Mais Voulons Tenir & faire Tenir de nostre part, sanz Enfraindre, les dites Trieues, lour temps durant, ainsi come Promis & Jure l'avons.
En Tesmoignance de ceo Nous avons fait mettre a ces Lettres nostre Seel.
Donne a Paris le Darrainer jour de May, l'An de Grace Mil, Quatre Cens, Et le Vintiesme de nostre Regne.
Et hoc Omnibus quorum interest Innotescimus per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Decimo Quinto Die Julii.
Per ipsum Regem.
July 15. Ordinances for the better safety of Calais; forbidding foreigners to be burgesses, or to keep taverns; ordering all houses to be roofed with tile or slate, &c. Westm.
O. ix. 39. H. iv. p. ii. 41.
De Ordinationibus, pro Villa Calesii.
An. 1. H. 5. Ibid. m. 28.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Monstraverunt Nobis, fideles Ligei nostri, Major, Aldermanni, Burgenses, & Communitas Villae nostrae Calesii, qualiter per Multitudinem Alienigenarum, ad Morandum & Inhabitandum infra dictam Villam nostram diversimodè procuratorum, Numerus dictorum Fidelium nostrorum in tantum diminutus existit, quòd dictae Villae nostrae ac eisdem Ligeis nostris Periculum (quod absit) versimiliter eveniet in futurum, nisi de Remedio per Nos in hac parte celeriùs provideatur,
Nobis supplicando quatinus, in salvationem Villae praedictae, in futurum, ac tam in Sustentationem & Multiplicationem dictorum Ligeorum nostrorum, quàm ad alios ibidem morari & dictam Villam nostram de Gentibus Anglicis imhabitare & haereditare faciendum, & ad imaginationem & propositum Alienigenarum exterminandum, qui Haereditatem Villae nostrae praedictae, pro eorum singulari commodo, de die in diem (quod absit) in Deteriorationem & Destructionem eorumdem fidelium Ligeorum nostrorum, habere proponunt, Articulos subsequentes eis concedere velimus, videlicet,
Ubi, Nobilis Rex, Edwardus, Proavus noster (qui dictam Villam Calesii Adquisivit) pro Salvatione ejusdem Villae, inter alia, Ordinavit quòd nullus Alienigena foret Burgensis Villae praedictae, ad aliquod Proficuum in eadem percipiendum, nisi per Gratiam Regis specialem, postmodùm nonnulli Alienigenae, & plures alii Terras & Tenementa infra Villam praedictam in Feodo simplici, virtute dictae specialis Gratiae, ad utendum & gaudendum Franchesia dictae Villae, ut verus Burgensis Anglicus, indies adquisiverunt & adquirere intendunt, in Ligeorum nostrorum praedictorum grave Praejudicium, ac Villae praedictae Periculum manifestum,
Quòd nullus Alienigena de caetero ad Franchesiam praedictam, seu ad Perquirendum, ut praedictum est, ullo modo recipiatur in Salvationem Villae nostrae praedictae in futurum, & quòd nullus Alienigena, ad Morandum infra dictam Villam nostram, quocumque colore, ad Commoditatem & Proficuum, eisdem Ligeis nostris Naturalibus ibidem pertinentia, Capiendum & Habendum, ac eis Gaudendum aliqualiter permittatur, nisi ipsi qui sunt vel erunt Jurati Anglici, Servientes, & Gartiones,
Et quòd iidem Servientes & Gartiones, vel eorum aliquis, Tabernarius vel Propinator, infra Villam praedictam, vel super Portum ejusdem, pro periculis evitandis, nullo modo existat,
Et quod nulla Billa per Capitaneum Villae nostrae praedictae aliter fiet in contrarium,
Ac etiam quòd omnes Alienigenae, cujuscumque statûs seu conditionis fuerint, qui infra Villam nostram praedictam morantur vel morabuntur in futurum, ac eandem Villam, ad alibi commorandum, exire volunt vel debent, & eorum quilibet, de caetero solvant vel solvat Quintam Partem Bonorum suorum ad usum nostrum juxta Leges & Consuetudines Villae nostrae supradictae,
Ac etiam quòd nullus Anglicus, nec Ligeus Patriae adjacentis, exnunc cum Francigena, seu alio Alienigena Inimico, vel alio Adversario nostro Intermaritet absque Licentia nostra, sub Poena Expulsionis de Villa praedicta, ac Forisfactura Bonorum suorum Imperpetuum,
Quódque omnes Vigiliae, prostratae, subtractae, & concelatae infra Villam praedictam, de quocumque tenemento fuerint, iterum leventur, & de caetero, pro Majori salvatione, securitate, & salva Custodia Villae praedictae, sicut solebant, sustententur, prout ante haec tempora per praefatum Proavum nostrum ordinatum extitit & concessum,
Necnon quòd nullus Burgensis, nec aliqua alia Persona de caetero, aliquam Domum, infra Villam praedictam, nisi cum Tegulis vel Sclatis, de novo Cooperiat, sub Poena Forisfaciendi Nobis Domum supradictam, & Coopertorem banniendi, juxta Leges Villae praedictae, prout nuper per Majorem, Aldermannos, Burgenses & Comunitatem praedictos, virtute quarumdam Literarum, sub Privato Sigillo eis, per Carissimum Dominum & Patrem nostrum, nuper Regem defunctum, inde directarum, extitit Ordinatum,
Nos Bonum ac Proficuum Villae nostrae praedictae intimè desiderantes, & ad finem quòd dicti fideles Ligei & Subditi nostri Anglici se multiplicare, & eandem Villam nostram, pro Tuitione & Defensione ejusdem, ad meliùs Resistendum malitiae Inimicorum nostrorum, inhabitare valeant, Concessimus eis, de assensu Concilii nostri, omnes & singulos Articulos praemissos, modo superiùs declarato, quamdiu Nobis placuerit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xv. die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 16. Safe conduct for John Seynclere, sir William Cokbourne, Adam Cokbourne, Alexander and John Hogge, and James Patrykson, coming to England to treat of the liberation of the K. of Scotland. Westm.
O. ix. 40. H. iv. p. ii. 42.
Super Deliberatione Regis Scotiae.
An. 1. H. 5. Scot. 1. H. 5. m. 4.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Sancti proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem Seynclere, Willielmum Cokbourne Chivaler, Adam Cokbourne, Alexandrum Hogge, Johannem Hogge, & Jacobum Patrykson, cum Duodecim Personis, cujuscumque Statûs, Ordinis, Gradûs, sive Conditionis existant, cum Equis, Rebus, & aliis necessariis suis quibuscumque, absque aliquo impedimento, salvo & securè, per Terram, vel per Mare, in Regnum Regis Angliae, ad Communicandum & Tractandum, Nobiscum, super Deliberatione Regis Scotiae, veniendo, ibidem morando, & abinde versus partes Franciae transeundo, ac in idem Regnum Regis, cum certis Armaturis, pro Personis suis Propriis, pro certis factis Armorum, reveniendo, ibidem morando, & abinde, ad eorum beneplacitum, sine aliqua Molestatione vel Arestatione Marquae, Reprisaliae &c. ut in hujusmodi Literis de Conductu.
Teste Rege apud Westmonasterium xvi. die Julii.
Per ipsum Regem.
July 19. Power for sir Robert Umfravill and sir Robert Ogle to treat with Robert duke of Albany, regent of Scotland, for a a truce. Westm.
O. ix. 40. H. iv. p. ii. 42.
De Tractando cum Duce Albaniae.
An. 1. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De industria, fidelitate, & circumspectione, dilectorum & fidelium nostrorum, Roberti Umfravill Militis, & Roberti Ogle Militis, pleniùs confidentes,
Facimus, Ordinamus, Constituimus, & Assignamus ipsos, conjunctim, & divisim, Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros speciales,
Dantes eis plenam Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale, ad Conveniendum, Tractandum, & Concordandum, cum quibuscumque Commissariis & Deputatis Roberti Ducis Albaniae Gubernatoris Terrae Adversarii nostri Scotiae, infra Terram Scotiae, vel in Marchiis ejusdem, in Loco vel Locis ad eorum libitum, de & super Treugis, generalibus per Mare, & particularibus per Terram, inter Regnum nostrum Angliae & Regnum Scotiae capiendis.
Et ad omnia alia & singula Faciendum, Exercendum, & Expediendum, quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros praedictos, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xix. die Julii.
Per ipsum Regem.
July 20. Warrant for the payment of 400 marks for a buckle [firmaculum] bought for the K. of sir John Oldcastell, lord Cobham, Richard Colfox, and three others. Westm.
O. ix. 41. H. iv. p. ii. 42.
Super Firmaculo Regi Vendito.
An. 1. H. 5. Pat. 1. H. 5. p. 3. m. 34.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, dilectus & fidelis noster, Johannes Oldecastell Miles, Dominus de Cobham, ac, dilecti Nobis, Ricardus Colfox Armiger, Thomas Berbowe, Walterus Gayton, & Johannes Andrewe, quoddam Firmaculum Nobis, pro certa magna Pecuniae Summa, unde Quadringentae Marcae sibi adhuc remanent non solutae, Vendiderunt,
Nos, pro prompta Solutione dictarum Quadringentarum Marcarum providere volentes, Volumus & Concessimus eisdem, Johanni, Ricardo, Thomae, Waltero, & Johanni, quòd ipsi, de dictis Quadringentis Marcis, ad Receptam Scaccarii nostri, ad Festum Sancti Michaelis, quod erit in Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quartodecimo, sine ulteriori dilatione, fideliter persolvantur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo die Julii.
Per ipsum Regem.
[July 20.] Commission to Ralph Grenehurst and Richard Holme to examine Robert Basset, Richard Shire, Henry Longe, and others, concerning the suit of Henry Bowet, late constable of Bourdeaux, now abp. of York, and sir William Farendon.
O. ix. 41. H. iv. p. ii. 42.
Pro Archiepiscopo Eborum.
An. 1. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 24.
Rex, dilectis Clericis suis, Magistro Radulpho Grenhurst Legum Doctori, & Magistro Richardo Holme in Legibus Licentiato, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm in quodam Placito,
Inter Henricum Bowet, nuper Constabularium Civitatis nostrae Burdegaliae, jam Archiepiscopum Eborum, & Willielmum Farendon Chivaler, coram nobis in Cancellaria nostra pendente,
Quaedam Controversia, super quibusdam Conditionibus & Contractibus, inter ipsos factis, qui, apud Civitatem praedictam, ut asseritur, per Magistrum Johannem Morehay, nuper Locumtenentem ipsius nuper Constabularii, adimpleri debuerunt, nuper mota & exorta fuisset,
Nos,
Pro majori Declaratione Cognitionis ejusdem Materiae certiorari volentes,
Ac de fidelitate & circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus Vos, conjunctim, & divisim, ad Robertum Basset, Richardum Shire, Henricum Longe, Johannem Wyghtman, Willielmum Danyell, Willielmum Smyth, & Richardum Payn, in partibus Calesii, & aliis partibus Exteris commorantes (qui de Praemissis claram habent Notitiam, ut dicitur) coram Vobis venire faciendum, & ad eos per eorum Sacramenta, super Veritate Praemissorum dicendâ, diligenter Examinandum, necnon ad Nos, de toto Facto vestro, in hac parte, in Cancellariam nostram, tam oretenus, quàm sub Sigillis vestris, vel alterius vestrûm, distinctè & apertè, Certificandum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter Intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem praefatis, Roberto, Richardo, Henrico, Johanni, Johanni, Willielmo & Richardo, & omnibus aliis quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, & alteri vestrûm, in Executione Praemissorum, pareant & intendant, prout decet.
In cujus &c.
Teste ut supra.
July 22. The K. appoints Thomas Beaufort, earl of Dorset, as his lieutenant in Aquitain. Westm.
O. ix. 42. H. iv. p. ii. 43.
De Locumtenente Aquitaniae Constituto.
An. 1. H. 5. Vasc. 1. H. 5. m. 8.
Rex universis & singulis Praelatis, Comitibus, Vicecomitibus, Baronibus, Militibus, & Libere tenentibus, Senescallis, Majoribus, Juratis, Consulibus, Universitatibus, Collegiis, Communitatibus, Constabulariis, Castellanis, Praepositis, & Receptoribus Exituum, ac Ballivis & Fidelibus suis Ducatus Aquitanniae, & aliis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, carissimi Avunculi nostri, Thomae Beaufort Comitis Dorsetiae quamplurimum confidentes,
Ipsum Comitem Locum nostrum tenentem in dicto Ducatu nostro Aquitanniae Constituimus, per praesentes, quamdiu nostrae placuerit voluntati;
Et ideò vobis & cuilibet vestrûm Injungimus & Mandamus quòd eidem Comiti, in omnibus, tanquam Locum nostrum tenenti ibidem, pareatis, respondeatis, & fideliter intendatis.
In cujus &c.
Dat. sub Magni Sigilli Regis Testimonio apud Westm. xxii. die Julii.
Per ipsum Regem.
July 22. Powers granted to the above-mentioned earl, as lieutenant of Aquitain. Westm.
O. ix. 42. H. iv. p. ii. 43.
De Potestate Locumtenentis Supradicti.
An. 1. H. 5. Vasc. 1. H. 5. m. 6.
Le Roy a toutz ceulx, qui cestes Lettres verront ou orront, Salutz.
Sachez qui,
Come Nous eions, par noz autres Lettres Patentz, Constituit, nostre trescher uncle, Thomas Beaufort Counte de Dorset, nostre Lieutenant, en nostre Duchie de Guyene, tant come Nous plerra, Come en noz ditz Lettres est contenuz pluis a plein,
Nous,
Confiantz a plein de les Sen & Loialte du dit Counte,
Luy eions Ottroie & Commys, Ottroions & Commettons, par le Tenure d'icestes Praesentes, par l'assent de nostre Conseill, plein povoir & auctorite q'ensuent, C'estassavoir,
De Prendre & Rescevoir, en Noun de Nous & de nostre Auctorite, a nostre Pees, Grace, Obeissance, & Subjection, toutz lez Citees, Villes, Burghs, Chastelx, Forteresses, & Lieux des ditz Parties & autres, & leur Enhabitantz & Demurrantz queconques, & toutz noz Enemys & Rebeux, qui a nostre Grace, Pees, Obeissance, & Subjection, venir & retournir vorront,
Et d'Aquitter, Pardoner, & Remettre, a toutz maners de Gentz, que bon luy semblera, pur l'Onour & Profit de Nous, sibien Engloys, Irroys, Galoys, Escoitz, Franceois, Gascoigns, Guyeneyes, come de queconque autere Nation, touz maners de Cas, Crims, & de Lese Mageste, Roberiis, Larcins, Homicides, Pilories, Murdres, Rapes, Forces, Trespasses, Exces, & touz autres Cas Criminous, faitz ou perpetrez el dit Duche en temps passe, ou a fairs luy esteant en le dit Office,
Et q'il puisse Oustier & outrement Repeller Banissementz & Exiles, & note de Diffame, q'ount estez, ou sount a present, Pronunciez, Publiez, ou Faitz encountre eux ou aucun d'eux,
Et aussi de Prendre & Rescevoir, pur & en Noun de Nous, Homages, Sermentz, & Foialtes de touz noz Liges celles Parties, sibien Prelatz, Nobles, come des Communes,
Et a eux Sermentz, accustumez par noz Progenitours, & leur Lieutenantz, a eux estre faitz, pur & en Noun de Nous, & en nostre Alme Jurer, faire, & prester, & les mesmes Serementz garder & observer,
Et aussi q'il puisse faire Assembles de Gentz d'Armes, & d'autres Combatantz pur le fait de Guerre, soit il pur faire Chivaches, ou mettre Seges, Garder Villes, Chasteux, & Forteresses, come pur autre Chose, solon ceo que le Cas requera,
Et que les Gentz d'Armes & autres Combatantz suisditz soient Tenuz de Luy Obeier,
Et q'il puisse Assembler Prelatz, Nobles, & Communes, quaunt mester serra & bon luy semblera, pur avoir & prendre Avis & Counseill sur la Governance & Estat du Paiis, & pur Demander, Requerer, & avoir Eide de eux, a la Tuition & Garde du Paiis, sicome a faire serra,
Et aussi q'il puisse Graunter & Mettre Tallages & Impositions sur les Gentz & Merchandises du dit Paiis, par Avis des Seigneurs & Communes, pur la Salvation, Tuition & Defension du Paiis, & mesmes les Tallages & Impositions faire Lever, Prendre & Rescevoir pur la Cause suisdite,
Et de Revoker & Repeller celles que Luy semblera estre countre nostre Honour & Profit, si nulles y soient,
Et aussi qu'il puisse, en Noun de Nous, Faire, Forger, & Batre Monoy d'Or & d'Argent, & Monoye noir de nostre Coigne, toutz les foitz que bon luy semblera, & de les faire avoir tielle Cours & Value come a luy semblera mieutz a Honour & Profit de Nous & de Paiis,
Et de Punir les Refusantz & Trespassours sicome le Cas requiert,
Et aussi de Remuer & Oustier toutz maners Officers & Ministres, de quell Estait ou Condition q'ils soient (exceptez lez Conestable & Mair de Burdeux, & ceux qui ount Estat en ascuns Offices par Patent soubz nostre Graund Seal) & de Mettre & Pouser autres suffisauntz en lour Lieux, tant de foitz que bon luy semblera,
Et aussi qu'il puisse Mettre Conseillers, pur la Governance du Paiis, tant & tielx come luy semblera mieulz, & a eux Ordenner covenable Regard pur la dit Cause, & les Remuer & Chaunger quaunt bon luy semblera.
Et aussi q'il puisse faire & prendre Trieues & Abstinences de Guerre, en les Parties d'Acquitaigne, ovec noz Enemys & Rebelx, tielx & pur tielx temps come luy semblera al' Honour & Profit de Nous,
Et qu'il puisse Doner & fair sauf Condutes & Saufgardes deinz la Seignurie d'Aquitaigne, tantz & tielx, & pur tantz de temps, come bon luy semblera,
Et aussi que des Issues, Profitz, & Revenues de Paiis d'Acquitaigne, que serront de temps en temps paies, les Charges ordinairs & accustumez, & les Donations, faitz a noz Lieges, en celles Parties, pur leur bon Service, il puisse Ordener & Faire, sicome bon luy semblera pur l'Onur & Profit de Nous, & la Garde & Tuition du Paiis,
Et q'l puisse Revoquer toutz maners de Dons & Donations de noz Revenuez, el dit Duche faitz as queconques Parsones, en queconque manere, saunz Cause autentik, que ne sont pas Consermez par Nous,
Et q'il puisse Grauntier & Soeffrer que les Vins de haut Paiis du dit Duchee puissent venir & estre cariez a nôstre Citee de Burdeux, paiant, par advis de nostre Conseill illeosque, certein Imposition en Aide & Supportation de la Guerre, & Salvation de Paiis, salvez les Privileges de Paiis, si nulles y soient au contrarie,
Et qu'il puisse faire Collations, & Presenter ables Persones as Dignitees, Offices, & autres Benefices de Seint Esglise queconques Vacantz, ou que Vakeront en apres, sibien en Esglises Cathedralx & Collegiales, come autres queconques, si avant come a Nous appartiendra, & fair le devons pur le bon Governement des Benifices avaunt ditz,
Et aussi d'Abatre, par Avis de nostre Conseill illeosque, tous maners Forteresses que ne purront estre covenablement Tenuz, & en especiall les Forteresses a conquerre sur noz Rebeux illeosque, forspris les Forteresses de nostre Patrimonie,
Et d'Excercer ensement, en quelconque Lieu que nostre dit Lieutenant serra, en les ditz Parties, Justice de haut & bas & auxint mere & mixt Impire, Justifantz toutz Rebelx & Proditours, sibien en toutz Causeś Criminalx & Lesion de roial Mageste, come autrement, & auxint Proditions, Murdres, Rapes des Femmes, Defeulours de Seinte Esglise, Debrusours des Trieues ou Sauf Condutes, & autres Malefaisours queconqes, de queconque estat ou Condition q'ils soient, selon ceo que le Cas ou le Trespas requert,
Promettantz Nous avoir & tenir ferme & Agreable qantque nostre dit Lieutenant en ferra par vertue & auctorite de Poair desuisditz:
Mandantz aussi & Commandantz a toutz les Prelats, Nobles, & Communialtees de Citees, Villes, Chasteux, Forteresses, & Lieux, & toutz noz Ministres, Officers, & autres noz Subgitz, de quelconque Estat, Condition, ou Degree q'ils soient, en les Parties avauntditz, sur la Forfaiture de qanque q'ils purront forfair devers Nous, qu'ils & chascune de eux Obeissent & Entendent diligentement au dit nostre Lieutenaunt, sicome a chascune de eux appartiendra, ou q'ils serront requitz par nostre dit Lieutenant & sez Commys & Deputees, en faisantz les Choses avauntditz & Chascune di'celles.
Don. a nostre Palois de Westm. souz nostre Grand Seal le xxii. jour de Juillet.
Par le Roy.