Rymer's Foedera with Syllabus
August 1413

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

44-48

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: August 1413', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 44-48. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115187 Date accessed: 29 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

August 1413

Syllabus EntryFoedera Text
Aug. 3. The K. orders the custos of the Tower of London to deliver up the K. of Scotland and Master de Fitz of Scotland [? Fyfe] to the constable of Windsor Castle. Westm.
O. ix. 44. H. iv. p. ii. 43.
De Rege Scotiae Constabulario Castri de Wyndsore liberando.
An. 1. H. 5. Claus. 1. H. 5. m. 22.
Rex, Custodi Turris nostrae Londoniae, vel ejus Locum tenenti ibidem, Salutem.
Mandâmus vobis quòd Regem Scotiae, & Magistrum de Fitz de Scotia, in Turri praedicta, sub Custodia vestra, de Mandato nostro detentos, Gonstabulario Castri nostri de Wyndesore, vel ejus Locumtenenti ibidem, sine dilatione Liberetis, in Castro praedicto salvò & securè, quousque pro eorum Deliberatione aliter duxerimus ordinandum, Custodiendis.
Teste Rege apud Westmonasterium Tertio die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 4. Confirmation of the annuity of 40l. granted to Hortonk van Clux by K. Henry IV. Westm.
O. ix. 44. H. iv. p. iii. 43.
Pro Hortonk van Clux.
An. 1. H. 5. Pat. 1. H. 5. p. 3. m. 15.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, carissimi Domini & Patris nostri, Domini H. nuper Regis Angliae, factas in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper, tempore quo, dilectus & fidelis Miles noster, Hortonk Van Clux erat Armiger, Concesserimus ei Quadraginta Libras, percipiendas, singulis annis, pro termino vitae suae, ad Scaccarium nostrum, prout in Literis nostris Patentibus, indè confectis, pleniùs continetur,
Nos, de gratiâ nostrâ speciali, & pro eo quòd idem Hortonk, quando ultimò eramus in Scotia, Ordinem suscepit Militarem, ad Ordinationem nostram, Concessimus, in auxilium Statûs sui manutenendi, Quadraginta Marcas de incremento, ultra dictas Quadraginta Libras, percipiendas, singulis Annis, pro termino Vitae suae, ad Scaccarium nostrum, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis, per aequales Portiones.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium Tertio die Decembris Anno Regni nostri Secundo.
Inspeximus etiam quasdam alias Literas Patentes, ejusdem Patris nostri factas in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper, per Literas nostras Patentes, sub Magno Sigillo nostro, Concesserimus, dilecto & fideli nostro, Hortonk Van Clux Quadraginta Libras, percipiendas Annuatim, pro Termino Vitae suae, ad Scaccarium nostrum, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis, per aequales Portiones, prout in Literis praedictis pleniùs continetur,
Nos, de gratiâ nostrâ speciali, & consideratione, tam boni & acceptabilis Servitii, quàm grandium Laborum, quae praefatus Hortonk in Servitio nostro, tam in Wallia quàm alibi, habuit & sustinuit, ac pro eo quòd ipse dictas Literas nostras in Cancellaria nostra Restituit cancellandas, Concessimus ei Quinquaginta Libras, percipiendas Annuatim, de Firma Prioratûs de Pembroke alienigenae in Wallia, in manibus nostris existentis, occasione Guerrae, inter nos & illos de Francia motae, ad terminos Paschae & sancti Michaelis, per aequales Portiones, per manus Receptorum Firmariorum, seu eorum Occupatorum Prioratûs praedicti, pro tempore existentium,
Habendas quam diu, durante vita praedicti Hortonk, prioratus praedictus in manibus nostris extiterit ex causa supradicta, aliquâ Ordinatione in contrarium factâ, seu eo quòd hujusmodi Firmae pro Expensis Hospitii nostri assignatae existunt, aut eo, quòd praefatus Hortonk habet ex concessione nostra Quadraginta Marcas pro termino Vitae suae, in Scaccario praedicto non obstante.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium xiii. die Novembris.
Nos autem, de Gratia nostra speciali, & pro bono Servitio Nobis, per praefatum Hortonk impenso & impendendo, Concessiones praedictas, ac omnia & singula in Literis praedictis contenta, Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, & eidem Hortonk, Tenore Praesentium, Concedimus & Confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur,
Item semper quòd idem Hortonk, pro Termino Vitae suae, cum aliquo alio, praeterquam nobiscum, non Retineatur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Quarto die Augusti.
Per ipsum Regem & pro Decem Libris solutis in Hanaperio.
Aug. 7. Commission of Robert duke of Albany, regent of Scotland, to sir Patrick de Dunbar of Bele, sir William de Hay of Lochorwart, and sir William de Borthwik, to treat for a truce with England. Castle of Doun in Menteith.
O. ix. 45. H. iv. p. ii. 44.
Commissio Ducis Albaniae, ad Tractandum.
An. 1. H. 5. Ex Autogr.
Robertus, Regis Scotiae Filius, Dux Albanniae, Comes de Fife & de Menteth, ac Regni Scotiae Gubernator, Omnibus, ad quorum Notitiam praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, circumspectione, & prudentia, dilectorum & fidelium nostrorum, Patricii de Dunbar de Bele Consanguinei nostri, Willielmi de Hay de Lochorwart, & Willielmi de Borthwik, Militum, pleniùs confidentes,
Fecimus, Constituimus, & Ordinavimus, Facimusque, Constituimus, & per Praesentes Ordinamus, ex certa Scientia & Deliberatione Concilii, Ipsos, & eorum quemlibet, conjunctim, & divisim, nostros Deputatos, Commissarios & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eisdem, & eorum cuilibet, conjunctim, & divisim, nostram plenam Potestatem & speciale Mandatum, ad Conveniendum cum quibuscunque Commissariis seu Deputatis Henrici Regis Angliae, Adversarii nostri, in Marchiis Regnorum Scotiae & Angliae, vel ibi prope, certis Diebus & Locis inter Ipsos concordandis,
Necnon ad Tractandum & Concordandum, cum eisdem Commissariis Adversarii nostri antedicti, de & super Treugis generalibus per Mare, particularibus per Terram, inter Nos & Regnum Scotiae, & dictum Adversarium nostrum & Regnum Angliae, ac Ligeos & Subditos utriusque Regni, capiendis & firmandis, talibus & tanto Tempore, prout dictis Commissariis nostris & dicti Adversarii nostri visum fuerit expedire, duraturis,
Ac omnia alia & singula Tractandi, Faciendi, & Concordandi, quae circa praemissa seu eorum expeditionem debitam necessaria fuerint seu oportuna, etiamsi Mandatum exigant magis speciale,
Ratum & Gratum habentes & habituri quicquid dicti Commissarii nostri, seu eorum aliqui, vel aliquis, conjunctim, seu divisim, duxerint, seu duxerit in Praemissis Faciendum, seu aliquo Praemissorum.
Datum, sub Testimonio Magni Sigilli nostri, apud Castrum nostrum de Doun. in Menteth, Septimo die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tertio Decimo; Et Gubernationis nostrae Octavo.
Sigillo Magno cerae albae, a cauda pergamenae pendenti.
Aug. 8. Safe conduct for sir William Douglas of Dumlangryg coming to England to perform feats of arms. Windsor.
O. ix. 45. H. iv. p. ii. 44.
De Salvo Conductu, super Factis Armorum faciendis.
An. 1. H. 5. Scot. 1. H. 5. m. 3.
Rex, per literas suas Patentes, usque Festum Sancti Michaelis proximò futurum duraturas, suscepit in Salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Willielmum Douglas de Dumlangryg in Scotia Chivaler, in Regnum Regis Angliae, cum Tribus personis de Scotia in Comitiva sua, per ipsum Willielmum nominandis, procertis factis Armorum, infra dictum Regnum Regis, cum certis personis ejusdem Regni Regis, de Licentia Regis faciendis, cum Armaturis ac aliis Hernesiis suis, sibi ex causa praemissa necessariis, ac cum certis Personis Generosis, usque ad Numerum Viginti Personarum, in Comitiva sua, & aliis Hominibus & Servientibus suis usque ad Nu- merum Quadraginta Personarum, veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, necnon Equos, Res, Bona & Hernesia sua quaecumque,
Dùm tamen personae praedictae &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Wyndesore decimo octavo die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 21. The K. orders a proclamation to be published throughout England forbidding chaplains and unlicensed persons to preach publicly or privately the doctrine of the Lollards. Westm.
O. ix. 46. H. iv. p. ii. 44.
De Proclamatione contra Lollardos.
An. 1. H. 5. Claus. 1. H. 5. m. 22. d.
Rex Majori & Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Quia datum est nobis intelligi quòd nonnulli Presbiteri, non ad hoc Privilegiati à jure, aut à loci Dioecesano Licentiati, seu permissi ab Ecclesia, qui de NOVA SECTA LOLLARDORUM esse dicuntur, in locis publicis, infra Civitatem praedictam, ac in Suburbiis & Vicinis locis ejusdem, ad Excitationem & Procurationem nonnullorum, qui in Fide Catholica & Determinatione Sanctae Matris Ecclesiae malè sapiunt, propriâ temeritate, contra Jura & Ordinationes Ecclesiae praedicârunt (quin potius prophanârunt) Verbum Dei, seu saltem, sub Praedicationis colore, ad seminandum Discordiam in Populo nostro, ac Semen pestiferum Lollardriae & Malae Doctrinae, more Praedicatorum, se inibi erexerunt,
Nonnullique de Populo dictae Civitatis nostrae & locorum Vicinorum, sub colore Audiendi Praedicationes hujusmodi, ad Loca ipsa convenerunt, & se congregârunt in Multitudine gravi, propter quod Murmura & Seditiones in dicto Populo nostro Surrexerunt in parte, & versimiliter surgent, ad Turbationem & Laesionem non modicam Pacis nostrae, nisi Congregationibus & Conventiculis hujusmodi destruendis Remedium citiùs apponatur,
Nos,
Pro tuenda praesertim Fide Catholica, ac Juribus, & Ordinationibus Ecclesiae, Paceque nostra Conservandis, cupientes providere,
Vobis Mandamus quod in singulis locis, infra Civitatem nostram praedictam, & Suburbia ejusdem, ubi meliùs expedire videritis, publicè Proclamari faciatis,
Nè aliqui Capellani, cujuscumque Gradûs, Statûs, aut Conditionis existant, hujusmodi Opiniones, Haeresim sive Errorem, contra Determinationem Sanctae Matris Ecclesiae, ut praefertur, repugnantes, de caetero Teneant, Foveant, Dogmatizant, Praedicent, aut Defendant,
Nec aliqui alii Ligei seu Subditi nostri eisdem, in hac parte, Adhaereant, Assistant, Consilium vel Auxilium sibi Praebeant, sub Poena Imprisonamenti Corporum suorum, & Forisfactura omnium Bonorum & Catallorum suorum ad voluntatem nostram,
Vobis insuper Praecipimus firmiter Injungentes quod, si aliquos hujusmodi Capellanos, contra formam praedictam Praedicantes aut Dogmatizantes, publicè vel occultè, aut aliquos alios Ligeos seu Subditos nostros Conventiculas seu Congregationes facientes, aut eosdem Capellanos Receptantes, aut de Praemissis verisimiliter seu vehementer Suspectos, aut Capellanis hujusmodi vel aliis in hac parte aliqualiter Consulentes, Faventes, vel Auxiliantes, infra Ballivam vestram de caetero invenire poteritis, tunc eos sine dilatione Arestetis, & Prisonae Committatis, in eadem moraturos quousque Mandatis loci Dioecesani, in cujus Dioecesi Praedicaverint, Obedierint, & Vobis inde per eundem Dioecesanum fuerit certificatum,
Et quòd etiam, in Locis praedictis, ex parte nostra, publicè proclamari faciatis ne aliquis Capellanus hujusmodi, contra Constitutiones Provinciales Promulgatas, sine Licentia Dioecesani petita & litteratorie optenta, praesumat imposterùm Praedicare,
Et quòd nullus Ligeorum nostrorum eosdem Capellanos, sic Praedicantes, de caetero audiat, nec hujusmodi Praedicationibus, quovis quaesito colore, intersit seu interesse praesumat, sub Poena & forisfactura praedictis,
Et quòd Omnes & singuli Ligei & Subditi nostri, Civitatis & Suburbiorum praedictorum, Vobis & cuilibet vestrùm, in Executione Praemissorum, sub Poena Imprisonamenti, obediant, pareant, & intendant.
Teste Rege apud Westmonasterium xxi. die Augusti.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam, ac Cancellario Comitatûs Palatini Lancastriae, sub eadem Data
.
Aug. 23. The K. orders Thomas earl of Dorset, the seneschals of Aquitain and the Landes, the castellan of Mauleon, and two others, to destroy the fortress which is being built near Bayonne by Dominus Desplete, esquire, without royal licence. Westm.
O. ix. 47. H. iv. p. ii. 45.
De Fortalitio in Aquitania prosternendo.
An. 1. H. 5. Vasc. 1. H. 5. m. 7.
Rex, carissimo Avunculo nostro, Thomae Comiti Dorsetiae, ac, Dilectis & Fidelibus suis, Senescallo Aquitanniae, Senescallo Landarum, Castellano de Mauleon, Majori & Praeposito Baionae, ac Ballivo de la Bort, Salutem.
Quia datum est nobis intelligi quòd Dominus Displete Armiger, Ligeus noster, quoddam Fortalitium de Petra, prope Civitatem nostram Baionae, absque Licentia Regia, jam noviter Construi & AEdificari fecit, in Ligeorum nostrorum Civitatis praedictae Dampnum non modicum, ac ejusdem Civitatis Destructionis periculum manifestum,
Nos,
Indempnitati nostrae, ac Civitatis & Inhabitantium ejusdem, in hac parte, prospicere volentes, ut tenemur,
Assignavimus vos, ad vos, aut Tres, seu Duos vestrûm, versus Fortalitium praedictum personaliter divertendum, & ad Fortalitium illud, si per Discretiones vestras, aut Trium, vel Duorum vestrûm illud, absqùe Licentia Regia, & in Dampnum Ligeorum nostrorum Civitatis praedictae, ac ejusdem Civitatis Destructionis periculum, Constructum & AEdificatum existere invenire poteritis, sine dilatione Prosternendum seu prosterni faciendum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Servientibus, ac aliis Officiariis & Ministris nostris, Ducatûs nostri Aquitanniae, necnon aliis Ligeis & Subditis nostris, in eodem Ducatu, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, Tribus, & Duobus vestrûm, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo tertio die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 26. The K. orders merchant ships for Aquitain to sail in a body for their greater safety. Westm.
O. ix. 47. H. iv. p. ii. 45.
De Proclamatione, pro Securitate Navigii.
An. 1. H. 5. Claus. 1. H. 5. m. 17. dors.
Rex, Admirallo suo Angliae, vel ejus Locumtenenti, Salutem.
Quia diversi Inimici nostri supra Mare, cum diversis Navibus, & non modica Armata Potentia, ad Mala quae poterunt Ligeis nostris, & saltem pro praesenti Vendagio transituris, existunt, & plures infra breve existere satagunt & proponunt, ut accepimus,
Et volentes proinde, pro Salvatione & majori Securitate, tam dictorum Ligeorum nostrorum, quàm Navigii nostri, contra Malitiam Inimicorum praedictorum, in quantum possimus, providere,
Vobis Mandamus, districtiùs quo possimus Injungentes, quod, in singulis Portubus Maris Regni nostri Angliae, & aliis Locis ubi magis expediens fuerit & necesse, ex parte nostra, publicè proclamari & inhiberi faciatis,
Nè quis Ligeorum nostrorum, cujuscumque Statûs vel Conditionis fuerit, versus partes Aquitaniae, pro praesenti Vendagio, cum aliquibus Vasis vel Navibus, dispersim vel separatim, set tantummodo cum aliis Navibus, in sufficienti Numero & Potentiâ adunatis & constitutis, sub Forisfactura Navium, Vinorum, Mercandisarum, & Bonorum suorum, se transferat, seu exinde, nisi in forma praedicta, redeat seu redire praesumat ullo modo ex causa supradicta.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo sexto die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 26. Safe conduct for Archibald earl of Douglas coming from France and returning. Westm.
O. ix. 48. H. iv. p. ii. 45.
Pro Comite de Douglas de partibus Franciae in Angliam venturo.
An. 1. H. 5. Scot. 1. H. 5. m. 4.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Quintum decimum diem Novembris proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Archibal[..]um Comitem de Douglas, cum Quadraginta Personis in Comitiva sua, Equestribus vel Pedestribus, per Terram usque Villam Regis Calesii veniendo, & exindè infra Quinque Portus Regis applicando, ac deinde penes Praesentiam Regis, ubicumque fuerit in Regno suo Angliae, cum Equis, Hernesiis, Balnis, Manticis, Bouges, Robis, Auro, Argento, Vasis, Jocalibus, ac aliis Bonis suis quibuscumque, veniendo, & exinde versus partes Flandriae seu Regnum Franciae, per dictam Villam Regis Calesii, redeundo,
Nolens idem Rex quòd idem Comes seu Personae praedictae, ratione alicujus Marquae, Contromarquae, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo sexto die Augusti.
Per ipsum Regem.