Rymer's Foedera with Syllabus
September 1413

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

48-60

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: September 1413', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 48-60. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115188 Date accessed: 23 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

September 1413

Syllabus EntryFoedera Text
Sept. 1. Safe conduct for John Steward, earl of Bogham, coming to treat for the liberation of Mordan Steward, master of Fyfe; also for John Busby, chaplain of the duke of Albany, and John Porter, his esquire. Westm.
O. ix. 48. H. iv. p. ii. 45.
Pro Comite de Bogham, super Deliberatione Magistri de Fife.
An. 1. H. 5. Ibid. m. 3.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Natalis Domini proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem Steward Comitem de Bogham in Scotia, in Regnum Regis Angliae, penes Praesentiam Regis, pro deliberatione Mordan Steward Magistri de Fyfe, Fratris ipsius Comitis, Prisonarii Regis, cum Quadraginta Personis Equitibus in Comitiva sua, conjunctim, vel divisim, veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, necnon Equos, Res, Bona, & Hernesia sua quaecumque, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium primo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis de salvo Conductu habent Johannes Busby Capellanus Ducis Albaniae, & Johannes Porter Armiger ejusdem Ducis, in Regnum Regis Angliae cum Sex Hominibus Servientibus suis, ac Octo Equis suis veniendo, per idem tempus duraturas.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Sept. 1. Safe conduct for Walter bp. of Brechin, William lord de Graham, and Robert de Lany, provost of S. Andrew's. Westm.
O. ix. 48. H. iv. p. ii. 45.
Pro quibusdam de Scotia, certis de Causis, in Angliam venturis.
An. 1. H. 5. Ibid. m. 4.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Purificationis Beatae Mariae proximo futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Walterum Episcopum Brechinensem, Willielmum Dominum de Graham, & Robertum de Lany Praepositum Ecclesiae Sancti Andreae, conjunctim, & divisim, cum Quadraginta Personis in Comitiva sua, in Regnum Regis Angliae, ad Praesentiam Regis, certis de Causis, Pedestribus vel Equestribus, veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, ac Equos, Res, Bona, & Hernesia sua, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium primo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 6. Safe conduct for James and David de Hamilton and David de Glasforth, coming to Cathorp Castle, in Lincolnshire. Westm.
O. ix. 49. H. iv. p. ii. 45.
Pro Jacobo de Hamilton, & aliis de Scotia.
An. 1. H. 5. Scot. 1. H. 5. m. 3.
Rex, per Literas suas Patentes, à Festo Sancti Michaelis proximò futuro, usque Festum Sancti Michaelis extunc proximò sequens duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Jacobum de Hamilton, & David de Hamilton Fratrem ejus, & David de Glasforth de Scotia, in Regnum Regis Angliae, cum Octo Famulis & Octo Equis suis, usque Castrum de Cathorp in Comitatu Lincolniae, salvò & securè, conjunctim vel divisim, Tribus Vicibus, veniendo, ibidem morando, & abinde versus partes proprias tantis vicibus redeundo, necnon Res, Bona, & Hernesia sua quaecumque, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium sexto die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 1. John Sprong and John Louth are ordered to provide carriages for the K.'s guns coming from Bristol to London. Westm.
O. ix. 49. H. iv. p. ii. 45.
De Equis pro Cariagio Gunnorum Regis capiendis.
An. 1. H. 5. Pat. 1. H. 5. p. 3. m. 19.
Rex, Dilectis sibi, Johanni Sprong Armigero, & Johanni Louth Clerico, Salutem.
Sciatis quòd Assignavimus vos, conjunctim, & divisim, ad tot Equos, Boves, Plaustra, & Carectas, quot pro Cariagio certorum Gunnorum nostrorum, ac aliarum Rerum pro eisdem Gunnis necessariarum, à Villa Bristolliae usque Civitatem nostram Londoniae, indiguerint, tam infra Libertates, quàm extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) pro Denariis nostris, in hac parte rationabiliter solvendis, Capiendum & Providendum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris, tam infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, & alteri vestrûm, in Praemissis faciendis & exequendis, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium primo die Septembris.
Sept. 4. Pope John requests the K. to aid him against the K. [of Naples], who has occupied Rome. St. Antony, Florence.
O. ix. 49. H. iv. p. ii. 46.
De Urbe Romana, per Regem Neapolitanum occupata.
An. 1. H. 5. Ex. Autogr.
Johannes Episcopus, Servus Servorum Dei, carissimo in Christo Filio, Henrico Regi Angliae Illustri, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Utinam, carissime Fili, voces Populi, per tuum Regnum diffusae, de Gravissimo Casu Romanae Urbis, per illum AEmulum & Rebellem nostrum, ausu Sacrilego & Proditorio occupatae, quemadmodum tua Serenitas optat, falso potius Rumore, quàm verò, per tuum Regnum diffusae fuissent! sed certè, quod non sine dolore referimus, nimium vera sunt: ut per alias nostras Litteras, quas posteà destinavimus, credimus eidem Serenitatituae ad plenum innotuisse.
Profectò enim, carissime fili, vehementer dolendum est, & ab intimis visceribus ingemiscendum, de tantâ Improbitate & Fallaciâ Malignorum.
Quis enim putaret tantum perversitatem & impudentiam in aliquo, nedum Rege, sed quocunque Homine, reperire potuisse, ut qui paulo ante Nobis publicè & solemniter, in Praesentia totius Populi, Fidelitatem juraverit, & Omagium fecerit, ac Regnum à nobis recognoverit per suos solemnissimos Oratores, de quibus omnibus Litteras habemus, non solum ejus Sigillo munitas, verum etiam ejus Manu subscriptas, hunc statim, ut facultatem adimplendi suos nefarios cogitatus aspexit, & sub colore Pacis efficiendi, quod in bello nunquam potuerat, contra Nos, sub fiduciâ Promissionum suarum, nichil tale ab eo formidantes neque caventes, Fide & Jurejurando neglectis, Arma plusquam hostiliter intulisse?
Nam Urbem ipsam Romanam, & veneranda Sanctorum Templa atque Reliquias, & Populum ipsum miserabilem, quemadmodum in ipsa Occupatione, & postea Continuatâ acerbitate tractaverit, scribere & recensere horremus; nè commemoratio Nefandorum Operum, & nosmetipsos in narrando, & tuam Serenitatem in audiendo, majori dolore afficiat.
Adversus hunc igitur, novissimum Ecclesiae Persecutorem & Hostem, qui talia perpetravit, & quotidiè alia super alia attemptat, decens est ut per Te & alios Catholicos Principes obvietur, juxta morem laudabilem, per Reges & Principes Christianitatis, in similibus Persecutionibus Ecclesiae, antiquitùs observatum.
Nulli est enim Res, in quâ cum tanta laude apud Deum & Homines Pietas bonorum Principum elucescere possit;
Super quibus mittemus citò vel Legatum, vel Oratores nostros, qui Serenitatem tuam seriosiùs informabunt.
Dat. apud Sanctum Antonium extra Muros Florentinos, 2. Non. Septembris, Pontificatûs nostri Anno Quarto.
Sept. 11. Restitution of the temporalities to Richard, elect of Norwich, late dean of Wells. Westm.
O. ix. 50. H. iv. p. ii. 46.
De Restitutione Temporalium.
An. 1. H. 5. Pat. 1. H. 5. p. 3. m. 16.
Rex, Escaetori suo in Comitatibus Norffolciae & Suffolciae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, Papa modernus, nuper, vacante Ecclesiâ Norwicensi, Ordinis Sancti Benedicti, per Mortem, bonae memoriae, Alexandri nuper Episcopi Loci praedicti, Venerabilem Virum, Ricardum Electum Norwicensem, nuper Decanum Ecclesiae Wellensis, in Sacerdotio constitutum, eidem Ecclesiae Norwici providerit, ipsumque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem,
Sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, nobis indè directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus omnibus & singulis verbis, in dictis Literis contentis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Episcopi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Episcopo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, liberes in forma praedicta; salvo jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium undecimo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eâdem Datâ; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Essex.
Escaetori Regis in Com. Midd
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Sept. 18. Commission to John Radeclyf to treat for the ransom of the lord of Heyle and other enemies of the K., taken prisoners by sir John Blount and others. Windsor.
O. ix. 50. H. iv. p. ii. 46.
De Tractando pro Financiis Domini de Heyle & aliorum Prisonariorum.
An. 1. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 22.
Rex, dilecto sibi, Johanni Radeclyf Armigero, Salutem.
Scias quòd,
Cùm, ut accepimus, Dominus de Heyle, ac quamplures alii, Inimici & Rebelles nostri, in Comitivâ suâ, Prisonarii, per Johannem Blount Chivaler, ac alios Ligeos & Subditos nostros, in partibus transmarinis, jam tardè de Guerra capti fuissent,
Nos (de fidelitate & circumspectione tuis pleniùs confidentes) Assignavimus Te, ad te versus partes praedictas, cum omni festinatione qua poteris, personaliter divertendum, & cum eisdem Ligeis & Subditis nostris, qui Prisonarios praedictos sic ceperunt, & eos sub Custodia sua adhuc habeant, pro Redemptione & Financia eorumdem Prisonariorum, nomine nostro Tractandum, & cum eis rationabiliter Concordandum,
Ac ad eosdem Prisonarios,
Satisfacto priùs per Te eisdem Ligeis & Subditis nostris, sive saltem cum eis rationabiliter Concordato, de hujusmodi Redemptione & Financia suis,
Nobis in regnum nostrum Angliae sine dilatione salvò & securè Ducendum seu duci faciendum,
Promittentes Nos Ratum & Gratum habituros quicquid, nomine nostro, feceris in Praemissis;
Et ideò tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Officiariis & Ministris nostris, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd tibi, in executione Praemissorum, Consulentes sint & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Wyndesore decimo octavo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 18. Charles K. of France informs the K. of England of the disturbances at Paris, and desires him to arrest and send to Paris certain persons named. Paris.
O. ix. 51. H. iv. p. ii. 46.
Litera Regis Francorum, super nuperis Tumultibus, Parisius exortis, Narratoria, &, ad fugitivos Rebelles arrestandos, Precatoria.
An. 1. H. 5. Ex Autogr.
Serenissimo atque Potentissimo Principi, Henrico, Dei Gratiâ, Angliae Regi ac Domino Hiberniae, Consanguineo nostro carissimo, Karolus, eâdem gratiâ Francorum Rex, Salutem cum mutuae dilectionis affectu; & ad bonum Pacis & Concordiae ferventiùs aspirare.
Serenissime Princeps Et Consanguinee Noster Carissime,
Res & Negotium ingens hic agitur, vestrae Serenitatis, ac caeterorum Regum & Principum, necnon Reipublicae quarumlibet Patriarum, Dei constitutione Legumque sub Regibus & Principibus regendarum, afferimus ecce! in Publicum, serie Praesentium Literarum, Documentum & Exemplar, Commodi & Periculi magnitudine, Memorandum, nostro in Regno, praecipuè in Parisiensi Urbe, quae Regni nostri Caput & Principalis Sedes est, nuper exortum, efficax nempe plurimum acerrimis Seditionum & Factionum Ignobilis & Mecanici Vulgi Turbinibus, ubicunque viguerint toto Orbe, pacandis,
Sed cùm minimè simus ignari velut fama, tam Pravi Fictique tenax, quàm Nuncia veri, vagetur, atque Hominum Sermones Scriptaque, prout quisque suis affectuum Morbis aegrotat, praeter veritatem, ubique serantur, ac diversi in eisdem Gestis, praesertim in Dissensionum Conspirationumque Materiâ, diversa loquantur, dubitamus nè Turbinis & Pacationis hujusmodi res aliter quàm contigerit, quaeve sunt honestè & laudabiliter facta pro Factis inhonestè & vituperabiliter, ac è converso multifariam & multis in Regionibus, referantur siquidem & credantur;
Quâ de re Nos & nostra, Regnique nostri praesens Gubernatio perlaudabilis & honesta, non modo Dedecore & Ignominiâ denigrari, sed etiam multis aliis Cladibus & Incommodis posset multipliciter perturbari, necnon externae Respublicae in insanos credulitatis & affectionum Errores, & Consequentias, Motus, Facinora, & Calamitates incurrere gravissimos & ingentes:
Igitur & pro tantis commodis percipiendis, & incommodis fugiendis, operae Pretium esse plurimumque expedire pro Republicâ, non modo nostrâ Regnique nostri, sed caeterorum Regum, Principum, Patriarumque, censemus hujusmodi Tempestatem & Seditionem publicè & per omnes Christianorum Oras juxta meram pandere veritatem.
Omnibus Itaque Verissime Et Certitudinaliter Innotescat quòd, dùm Nos, & Nobiscum, carissimi & dilectissimi nostri, Regina Consors, Ludovicus Dux Aquitaniae Primogenitus, & Dux Bituricensis Patruus, ac aliquot alii nostrae Regiae Prosapiae, Comitati quidem caeteris Consiliariis, Nobilibus, & Servitoribus nostris, uti consueveramus, in nostra Principali Urbe Parisius Moram personaliter traheremus, non sine tamen haesitatione & periculo Furorum & Tumultuum insani Vulgi, per multa nobis non ignota Argumenta & Signa praeambula futurorum,
Utpote per ejus diversis locis Conspirationes, Concilia, Conventicula, & Congregationes occultas, per portarum Urbis custodias Vigiles, tam diurnas, quàm nocturnas, Excubiasque clandestinas & apertas, quibus tunc properè commodeque per Nos non poterat obviari,
Ecce! die vigesimâ octavâ Aprilis, proximè retroacti, numerosa valde Insanientis & Mechanici Vulgi Multitudo, omnes tanquam ad patrandum Bellum Armati, in unamque Factionem insimul conjurati, contra Majestatis nostrae decus & dignitatem violentissimè & tanquam hostiliter insurrexit, Ambitionis, cupiditatis, & invidiae rabie, ad Gubernandum Nos, nostramque Regiam, & Regnum, perniciosissimâ libidine furibundi,
Nam semper in Civitate quibus Opes nullae sunt Bonis invident, Malos extollunt, Vetera odere, Nova exoptant, Odio suarum Rerum omnia mutari & misceri student, Turbae & Seditiones sine cura aluntur,
Hujus autem Tumultûs & Factionis Principales & Ductores in fine praesentium Literarum, propter multum eorum numerum, differimus nominandos,
Confestim illi, sic hostiliter & in Armis accincti, Nobis insciis, juxta nostrum Hospitium, Ecclesiae Sancti Pauli Parisius contiguum, terrifico cum Strepitu transeundo, ad praelibati Primogeniti nostri Domum continuis gressibus perrexere, illam per vim ingredi molientes irremediabiliter & volentes,
Fractis igitur Januis, praeter ipsius Primogeniti nostri voluntatem, districtissimumque Mandatum, ac illius Servitorum & Gentium Aulicarum, suam Curiam violenter ingressi, Cubicularem ejus Thalami adimere, tunc ibi violenter & de facto, Consobrinum nostrum perdilectum, Ducem Barensem, ac simul Cancellarium tunc ipsius Primogeniti nostri, pluresque alios Nobiles nostros, ipsiusque Cambellanos, Consiliarios carissimos & fideles, in Oculis ipsius Primogeniti nostri captos, & quo voluere non ductos quidem sed tractos, diversis in Carceribus privatis ad eorum libitum incluserunt, inclusosque custodierunt, & custodiri fecerunt quamdiu potuere.
Cujus tunc animi, quantae perturbationis, Primogenitum nostrum fuisse credatur? nempe tantâ inde fuit displicentiâ, tantâque vexatione perculsus, quòd gravissimae aegritudinis periculo laboravit.
Postridiè verò, in eorum perfido & iniquo Proposito & Impetu pertinaciter perseverantes, ad Nos in praedicto nostro Hospitio Sancti Pauli venerunt; ubi, à nobis Audientiam extorquentes, proposuerunt vivâ voce, vel proponi fecerunt, coram Nobis quaecumque voluere, requirendo finaliter & volendo quoquomodo pro Captivis plerasque Personas, in quodam eorum Rotulo descriptas, in nostrâ comitivâ personaliter tunc praesentes (quorum unus erat illustris Ludovicus Dux in Bavaria, Reginae Consortis nostrae Frater, Nobis valde dilectus) & ipsum quidem, aliosque plures Milites, Nobiles, & Cambellanos, Consiliarios, & Hospitii nostri Magistros, aliosque nostros diversorum Statuum Officiorumque benemeritos Servitores, violenter & contra nostrum Animum, prout alios superiùs memoratos, cepere, & Carceribus quibus ipsis libuit inclusere.
Deinde Cameram praedictae Consortis nostrae Reginae modo irruentes eodem, plures Dominas & Domicellas Nobiles & Honestas (inter quas erant aliquae Nobis, ipsique nostrae Consortis Sanguinis propinquitate conjunctae) in ejus Praesentiâ, ipsâque prorsus invitâ, Captivas velut alios & in Carceres abduxere; unde quidem tantus Pavor, tantaque perturbatio ipsam nostram Conthoralem invasit, quòd fuit Mortis vel acerrimae Infirmitatis in evidenti discrimine constituta.
Caeterum inhumanissimam Crudelitatem illorum in Captivos ipsos attendite; nam adversus ipsos, de facto, & ad eorum libidinem, contra omne Jus Fasque, per acerbissimos sub Eculeo Cruciatus, nimis impiè & saevissimè processerunt; plerosque verò Nobilis Sanguinis insignisque Statûs in Carceribus inhumanissimè perimerunt; publicando deinde mendacissime illos fuisse à semetipsis Occisos: Quorum Cadavera dehinc ad publicum Patibulum, sub nequissimo & fictissimo colore justitiae, fecerunt adduci, ibique suspendi: Nonnullos insuper submersere vivos & exanimârunt fluvialibus undis: alios eorum privatis Carceribus vario Mortis genere mactârunt, mactarique fecerunt:
Praeterea Dominas & Domicellas antedictas inhumanè admodùm & crudeliter pertractârunt, Muliebri fragilitate parùm attentâ, quanquam pluries sed frustra, tam nostrâ parte, quàm aliàs, moniti instantissimè Requisitique fuissent ut pati vellent Captivis praedictis viam patere Justitiae, quódque celeberrima Curia, & Justitia nostra, Parliamenta nuncupata, hujusmodi Captivorum, prout juris est, cognitionem haberet.
Sed quàm amara Vitiosis & malè viventibus sunt praecepta Justitiae? Ipsi nunquam hujusmodi Monitis & Requisitionibus obtemperare nec consentire voluerunt, quinymo, eorum Scelera multiplicantes, quasdam sub nostro nomine Patentes Literas pro eorum libito fecere conscribi, atque violenter nostro Magno Sigillo in Cancellariâ Regiâ Sigillari, Cogentes Nos & praefatum Primogenitum nostrum illas utriusque nostrûm manuali Signo signare, atque eorum omnia Facinora haec nefaria comprobare.
Praeterea quia ipse, qui tunc erat Cancellarius, ipsis nimis difficilis videbatur, illum quidem (nomine Reginaldum de Corbexa Militem) virum nempe perstrenuum & fidelem nobis per Annos plurimos & continuò Servitorem, minis & compulsionibus letalibus suo Cancellariae Officio dejecerunt, ac ejus loco quendam alium, eorum gratum & facilem Factioni (nomine Custachium Delastro) fecere creari, quo (scilicet) Cancellarium juxta eorum cupiditatem haberent morigerum quibusvis eorum Litteris sigillandis.
Sed substantiam continentiae Literarum praedictarum, quas, uti praediximus, violenter confici, sigillari, & signari fecerunt, Audite; Nam Literis ipsis affirmabatur, contra omnimodam veritatem, praedicta omnia eorum detestabilissima Facinora voluntate & ordinatione nostrâ praefatique Primogeniti nostri facta fuisse, ac pro nostro Regnique nostri ingenti commodo atque Profectu.
Hujusmodi autem confictas, falsas, & extortas Literas, ad plures diversasque Patrias, Civitates, & Villas, tam Regni nostri, quàm alias, ubicunque illis expedire visum fuit, transmiserunt siquidem & sparserunt, ad eorum tot & tanta Scelera, per tales Literas, pro benè factis laudabiliter coloranda.
Caeterum, non haec Crimina, tam Enormia, sed alia quoque, valdè detestabilia, perpetrârunt, tendentes quidem, per omne nefas, eradicandis & abolendis Regni hujus Nobilitate & Clero, ac honestis Civibus & Mercatoribus deperdendis; ad finem, scilicet, Praedominandi & Gubernandi totum Regnum nostrum juxta eorum Libidinem sceleratam, ac alios Populares Regni secum & ad eorum iniquissimam Intentionem & diabolicum Propositum attrahendi.
Actum erat ferè de Salute & Gloria hujus Regni, atque omnia Divina Humanaque in Ruinam praecipitem cecidissent, tam numerosa & multa erat illorum Factio, tam prava nefariaque voluntas, tantus Conspiratorum Favor, tantusque Concursus, nisi maturè Divini gratia Spiritûs aspirâsset.
Hic enim excitavit Animos & Spiritus nostrorum Agnatorum, Amicorum, & Subditorum, necnon Filiae nostrae Universitatis Studii, ac notabilium Burgensium & Civium nostrae Urbis Pariseae, ad Scutum & Arma, contra perniciosissimam & vilissimam Factionem hujusmodi, capescenda.
Quid autem illi laude dignum, quid strenuum; quid efficax agitârint, quaeritis tanto Factionis & Conjurationis furori pacando?
Sanè propinqui nostri, Principes & Amici Stirpis nostrae Regalis, tum extra Parisius, tantorum Tumultuum haesitatione, degentes, simul cum caeteris Baronibus, Magnatibus, & Athletis Regni, foris in Confoederatione unanimi & potentissima convenêre:
Intus autem (id est Parisius) eodem tempore Universitas jam dicta Studii, unaque Cives & Burgenses Parisei, praestantes & Egregii, praeviis Colloquiis secretis, & caeteris Remediis oportunis, in immensam & solidis spectabilem Armis sese universe Phalangem, PACEM, PACEM, unâ voce clamantes, quam quidem, antea contractam solenniter & juratam, praememorata Factio tartarea & mechanica fugiebat modis omnibus & turbabat.
Sic igitur conglobati praelibatum Primogenitum nostrum Aquitaniae, Patruumque Bituriae, Duces, in Urbe ipsa, tanquam nosmetipsos (quibus in tanto volebant parcere periculo & labore) magnanimiter adiverunt; Requirentes ut strenuè & viriliter scanderent statim Equos, quippe secum vivere morique, vel & pro tantâ tamque salutari Pace tuendâ, proque nostrâ & Prosapiae nostrae Liberatione, à tanto discrimine & inconvenienti tam nequissimae Factionis, ut nostra Regia Majestas, cunctis etiam Regalibus Principibus sociata, principaretur, ut antea, in Solio gloriosissimo Libertatis.
Tunc ergo praefati nostri, Primogenitus & Patruus, nostrorum ipsorum Civium & Burgensium Pariseorum fortissimo & fidelissimo Exercitu comitati, cum Vexillo Lilifero per auras aethereas volitante, non modo voluntariè, sed cupidissimè & perdelectabiliter, per Urbem euntes, primùm petivere Loca, quibus captivi praenominati erant inclusi, illosque omnes (praecipuè praefatos Ducem Baren. Consanguineum, & Ducem in Bavaria Fratrem nostrum) è Vinculis & Carceribus emiserunt.
Posthaec, occupatis nostro nomine Castris & Arcibus Urbis, per Principa- les Urbis Vicos progressi sunt in Magnificâ & Armatâ Potentiâ, nullum aliqualiter offendendo.
Caeterùm hâc inopinâ & subitâ tot honestorum & egregiorum Civium & Burgensium Congregatione Sceleratorum ipsa Factio perterrita, ac sese suo maligno Proposito & iniquissimâ intentione percipientes funditùs decidisse, necnon conscientia tantorum Scelerum suorum in eorum vitis periclitationi maximae subjacere censentes, tanquam nostrae Gratiae & Misericordiae desperantes, ex Urbe perceleriter, quibuscunque potuere viis & remediis, aufugerunt ad alienas Patrias & longinquas: haud omnes tamen fugae Remedio evadere potuerunt; nam nonnulli capti fuerunt, & corporeae Mortis meritâ Poenâ mulctati; In caeteros autem, tam Fugitivos, quàm Captivos, proceditur & procedetur prout Justitiae & Juris ordo requirit.
Caeterum, post aliquot dies, antedicti omnes nostrae Principes Prosapiae nostram ad Praesentiam accessere, scilicet, Carissimi & Dilectissimi nostri, Rex Sciciliae, Consanguineus Dux Aurelianensis Gener & Nepos, Dux Borbonii, Comes Alenconii, Consanguinei, Comes Virtutum Nepos, Dominus de Lebreto Connestabularius, Comites de Ango, de Divite monte, de Tancarvilla, Consanguinei nostri, Principes quidem Magnifici admodum & Praeclari, qui dudùm, causâ nefandarum Tempestatum & Tumultuum praedictorum, nostro Regali conspectu nostrâque desideratissimâ visione & comitivâ amarissimè caruerant; inter Nos igitur & illos mutuarum visionum maximo desiderio ingens festivitas & gaudium intercessit.
Postea verò haec nostra Civitas Parisea reliquumque Regnum nostrum in Tranquillitate & Pace optimâ quieverunt, atque, Deo dante, velut autumamus, firmiter & confidimus requiescent; nam praefatorum nostrorum Regalium Propinquorum, necnon Universitatis Juridicialis Curiae Parliamenti Civium & Burgensium Pariseorum, fidissimo Consilio, & efficacissimâ ope, praevio tamen Divinae gratiae Suffragio, deinceps Regnum nostrum in integerrimâ Justitiâ, Pace, Concordiâ, Tranquillitate & Magnificentiâ, prout nostram decuerit Regiam Majestatem, decernimus & confidimus gubernare.
Denique, ut Conclusionem nostri Propositi faciamus, quemadmodum alios aliis Literis Reges, Principes, Antistites, Dominos, Comites, Barones, Civitates, Patrias, Amicos, Benivolos, & Confoederatos nostros, sic vos quoque, SERENISSIME PRINCEPS ET CONSANGUINEE NOSTER CARISSIME, praesentibus amicissimo cordis affectu precamur, quatinus quibuscunque Literis, Relationibus, Sermonibus, & Rumoribus, factis & faciendis in contrarium quovismodo praedictorum, nec fidem nec aures credulas velitis aliqualiter adhibere.
Quodque omnem praesentium Literarum Tenorem & Seriem teneatis, absque ulla prorsus haesitatione, verissimam & credatis; quippe cùm solennissimè & consultissimè in nostro magno Concilio, ex Deliberatione, Auctoritate, & Consensu praefatorum nostrorum Principum Regalium, plurimorumque Praelatorum, Magnatum, Baronum, Theologorum, Militum, Legum Doctorum, Sapientum, tam nostri Concilii, quàm Universitatis Studii supradicti, necnon Civium & Burgensium Pariseorum, accuratissimè & perfectissimè sub merâ veritate conscriptae sint siquidem & contextae.
Quoniam verò hujusmodi factiosorum & nefariorum Hominum, suorumque Complicium, Fautorum, & Adhaerentium diversi, diversas in Patrias, tam Nostras, quàm Alienigenas, diffugerunt, ubicumque visi, cogniti, & reperti fuerint, Capi & Incarcerari facere, & Puniri velitis, tanquam Homicidas & Proditores ac Rebelles nostrae Regiae Majestatis, eorumque Regis & summi Domini Naturalis, ac sontes Criminis Laesae Majestatis, vel illos nobis in Urbem nostram Parisiensem sub tutâ & fidâ mittere custodiâ puniendos, per talem tamque apertam publicamque Justitiam, qualem exigunt tanti casus; quo, scilicet, caeteri inde Exemplum eliciant salutare, tam detestabilibus & infandis Sceleribus, & Facinoribus, nullatenus perpetrandis.
Super hoc tandem taliter peragentes quòd contenti nostrum, uti precamur & requirimus, consequamur intentum, quodque Nos pro tanta Gratificatione vobis ad Gratiarum maxima Rependia teneamur.
Praeterea easdem Praesentes Litteras solenniter in sono Tubae, publicâ & altâ voce, omnibus Locis & Compitis consuetis, per omnes vestras Civitates, Oppida, Villas, & Castra proclamari & publicari solenniter quaesumus faciatis; necnon ipsarum Copiam, sub autentiquo Sigillo testimonioque plenè & verè transcriptam, Foribus Ecclesiarum Patenter affigi, ut latiùs illarum continentia sit omnibus manifesta, neve quisquam sub falsâ Ignorantiae umbrâ se valeat excusare.
Nomina autem crudelissimorum Principalium hujusmodi Factionis continuò subsequuntur,
Elion de Jaclemille,
Robinetus de Mailly,
Karolus de Lens
,
Milites,
Magistri Eustachius de Laistre,
Johannes Troies
,
Et Henricus de Troyes ejus Filius,
Baldus des Bordes & Georgetus ejus Clericus,
Magistri Petrus Cauchon,
Dominicus Francois,
Nicolaus de Saint Hilier,
Johannes Bon,
Petrus Barbo,
Faelix Dubois,
Petrus Lombardi,
Nicolaus du Quesnoy,
Guillielmus Barrau
& Margarita ejus Uxor,
Andreas le Reussel,
Johannes Guerni,
Garnotus de Saint Yon,
Johannes Pimoriny,
Jacobus Lamban,
Guillielmus Gente,
Johannes Parent,
Jacobus de Saint Laurens,
Jacobus de Roven,
Martinus de amulle,
Martinus de Solommuers
,
Magistri, Toussains Baiart,
Johannes Rapiot,
Huguetus de Verdun,
Laurentius Calot,
Thomas Legonais,
Johannes Legonays,
Guilielmus Legonays
,
Et Johannes Legonays Filii dicti Thomae,
Symon le Consteiller
, dictus Caboche Boum,
Johannes de Roven,
Johannes Maillart,
Symonnetus Baviart,
Johannes Boinin,
Denisotus de Chaumont
,
Quidam nomine Perrichon,
Et Duo alii nuncupati Hanotinus de Monceaux,
Et Guillielmus, dicti Denosoti Famuli E mis Valee,
Guillielmus Bordiu
Panmer,
Jacobus de Choisy,
Johannes Dubois Auren.
Symonnetus Robillart,
Stephanus Lombart,
David du Conseil,
Johann. Lorillart
dictus Merley,
Petrus Tillart,
Johannes Maille,
Anthonius Forest,
Ligerius Polni,
Johannes Errant
,
Et quidem alter vocatus Errant Scolaris ejus Frater,
Guillielmus Baillet,
Johannes Escobert,
Rousseletus le Bateiller,
Ynonnetus Lailler,
Symennetus Lenglois
,
Et Franciscus Lorfeure.
In quorum omnium fidem & testimonium Praemissorum Praesentibus Litteris nostrum fecimus appendi Sigillum.
Datum Parisius, die decimâ octavâ Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, decimo tertio, Regni verò nostri Trigesimo quarto.
Per Regem in suo Concilio.
In quo,
Rex Siciliae:
Domini,
Bitturicen.
Aurelianen.
Bourbonii
,
Et Barcensis,
Duces:
Alenconii,
Virtutum,
Angi,
Richimontis
,
Comites:
Dominus Constabularius,
Comes Tancarvos
Magnus Magister Domûs:
Senonen.
Bitturicen
.
Archiepiscopi:
Andeguaven.
Noviomen
.
Et Melden.
Episcopi;
Aquittanniae & Alenconii Cancellarii;
Necnon quamplures alii Magnates, Barones, Consiliarii, Cambellani, & multi alii erant.
Gontier.
Sept. 25. Truce until 1 June between England and France for Flanders and Picardy. Lenlingham.
O. ix. 56. H. iv. p. ii. 48.
Treugae cum Ambaxiatoribus Franciae concordatae.
An. 1. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 20.
Nos Henricus, Permissione divinâ, Menevensis Episcopus, Willielmus Dominusla Zouche Locumtenens Calesii, & Ricardus Holme in utroque Jure Licentiatus,
Ambassiatores, Nuncii, & Commissarii Domini nostri Regis, & per ipsum specialiter deputati ad Conveniendum, in Marchiis sive Partibus Picardiae, cum Ambassiatoribus, Nunciis, Commissariis, & Deputatis quibuscumque, Potestatem sufficientem habentibus, pro parte Franciae, de & super Nonnullis arduis Causis, Negotiis, & Materiis, Bonum, Honorem, & Commodum utriusque Regnorum (Angliae, videlicet, & Franciae) concernentibus,
Universis, praesentes Literas inspecturis pariter & audituris, Salutem.
Notum facimus quòd,
Cùm nuper (intrante, scilicet, Mense Augusti ultimo lapso) ad partes has Accesserimus, Pluriesque postmodùm & vicibus iteratis, unà cum, reverendo in Christo Patre, Domino Johanne, Dei gratiâ, Episcopo Tornacensi, Egregio & potenti viro, Johanne Domino de Croyaco Milite, Magno Buticulario Franciae, Magistro Radulpho Majoris Praeposito Ecclesiae Sancti Donaciani Brugensi, & Magistro Johanne Huonis Archidiacono Avalonensi, Ambaxiatoribus pro parte Franciae, qui à tempore praenotato & pro eisdem Causis venerant Boloniam, cum sufficienti Potestate ad Praemissa, personaliter Convenerimus in Ecclesia sive Capella de Lieolyngham, tanquam loco aliàs in similibus consueto, ibidemque fuerit, inter Praenotatos Ambassiatores Partis Franciae & Nos, de & super multis & variis Materiis, tam quorumdam Attemptatorum Reparationibus, quam aliis multiplicibus, quae ad Pacem & Tranquillitatem dictorum Regnorum disponi & conferre posse credebantur, prolocutum diutiùs & collatum,
Tandem tamen,
Quia Praemissa longiorem & maturiorem Deliberationem, Dilationem, & Tractatum exigere videbantur, ex eo quod super hiis erant Confoederati Partis utriusque primitùs consulendi,
Idcirco, habitis super hoc multis Considerationibus, Animos dictorum Ambaxiatorum Partis Angliae & nostros pariter & mutuò moventibus, & ad obviandum futuris Casibus & Inconvenientiis quae possent ab utraque Partium verisimiliter insurgere vel oriri, impedimentumque non modicum & turbationem (quod absit) afferre Negotio Principali,
Nos, virtute Potestatis, per supradictum Dominum nostrum Regem, Nobis, per suas Patentes Literas, in hac parte, concessae; quarum Tenor sequitur in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem in Domino sempiternam.
Noverit Universitas vestra quòd,
Ad Honorem Dei, ac Sanguinis Christiani effusionem, Malaque ac Dampna irreparabilia evitanda,
Quae, stante Guerrâ inter Nos & Adversarium nostrum de Francia, verisimiliter & sine dubio poterunt evenire, prout jam veraciter evenerunt, sicut transacti temporis Cursus edocet manifestè,
Inclinamur & Assentimus ad Tractandum cum dicto Adversario nostro de Francia,
Et ob hanc Causam mittimus, de praesenti, versus partes Picardiae, Venerabilem Patrem, Henricum Episcopum Menevensem, &, carissimos Consanguineos nostros, Richardum Comitem Warwicae, & Willielmum Dominum la Zouche Locumtenentem Villae nostrae Calesii, ac, dilectum & fidelem nostrum, Henricum Dominum le Scrop, necnon, dilectos Clericos nostros, Magistrum Johannem Grenehurst Legum Doctorem Prothonotarium nostrum, & Magistrum Richardum Holme in Legibus Licentiatum Canonicum Eborum,
De quorum fidelitate, discretione, & industria plenius confidentes,
Ipsis Sex, Quinque, Quatuor, vel Tribus eorumdem, Dedimus, Concessimus, & Commisimus, ac Damus, Concedimus, & Committimus, per Praesentes, sufficientem Auctoritatem, plenamque ac liberam Potestatem, & Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, necnon pro Subditis, Colligatis, & Confoederatis, Regnis, Terris, & Dominiis nostris, citra & ultra Mare, quibuscumque Locis & Tem- poribus oportunis, cum dicto Adversario de Francia, &c. prout supra de Dat. 14. Jul.
Dedimus, cepimus, acceptavimus, & concordavimus, Tenoreque Praesentium, Damus, capimus, acceptamus, & concordamus, Nomine praefati Domini nostri Regis, & pro ipso, unà cum supra nominatis, Johanne Episcopo Tornacensi, Johanne Domino de Cronyaco, Magistro Radulpho Praeposito, & Magistro Johanne Huonis Archidiacono, Ambaxiatoribus dictae Partis Franciae, qui similiter, & eisdem de Causis, virtuteque Potestatis, eis attributae per Literas, quarum Series sequitur etiam in haec verba,
Charles, par la Grace de Dieu, Roy de France, a touz ceulx qui ces Lettres verront, Salut,
Savoir faisons que Nous,
Confians a plein de Sens, loaultes, prudences, discretions, & diligence de, nos Amiz & Foialx, Wallerain Conte de Saint Pol & de Liney nostre Cousin & Constable de France, John Evesque de Tornay, David Seignur de Ramvuxes nostre Cambellain & maister de Arbalestrirs de France, Johan Sire de Crony nostre Chambellain & grant Bouteiller de France, Maistre Raoul le Maire Prevost de Saint Donast de Bruges, touz noz Conseillers, & Maistre Johan Hue nostre Secretaire,
Les quelles avons n'agairs Ordennez d'eulx transportier es Marches de Picardie, pour assembler avec certains Messagiers ou Ambassateurs de la partie d'Angleterre, pour Parler d'aucunes Besoignes touchans le bien des Deux Reaumes, de France & d'Angleterre,
Desirans de tout le Cuour, sur toutz Choses Terriennes,
Pour l'Onneur & Reverence de Dieu, faire nostre Devoir envers Luy, & rendre a chescun ce qui lui appertient, & pour escheuir l'effusion de Sang Humain, & les grans & irreparables Maulx & Domaiges qui sont venuz es temps passez, & peuent encoures advenir pour occasion de la Guerre d'entrer Nous & la dit Parte d'Angleterre,
Venir a bonne Paix,
Iceulx nos Ambaxateurs dessus nomez ensemble, les Cinque, Quatre, ou Trois d'eulx, avons, per grand & meure Deliberation de plusours de nostre sang & Lignaige, & autres Sages & Prudomes de nostre grant Conseil, Commis, Ordonnez, & Deputez, &, par la Teneur de ces Presentes, de nostre certaine Science, Commettons, Ordonnons, & Deputons noz Procureurs & certains Messaigers especiaulx, & leur avons Douns & Donnons plein Pouoir, Auctorite, & Mandement especial, de vacquer & entendier a Traictier, pour & en Noun de Nous, Alies, & Confederez, nos Reaumes, Pais, Terres, Seignories, & Subgiets quelconques, ou lour Gens, Procureurs, ou Messaigers, ayans a ce suffisant Pouoir, de & sur bonne, ferme, & perpetuelle Paix, enter Nous, nos Amis, Aliez, Subgietz, Paiis, & Seignories, d'une part, & les dits d'Angleterre, leur Amys, Aliez, Subgietz, Paix, & Seignuries, d'autre part,
Et de pour ceo Convenir & Assembler, ou Prendre, Accorder, & Accepter Journees, Lieux, & Places, tant & tielles que bon leur semblera pour Convenir & Assembler, pur Nous & en nostre Nom, pour Noz diz Aliez & Confederez, les Reaumes, Seignuries, & Subgiz de Nous & d'eulx, avec les diz Messaigers d'Engleterre, ou quelconques autres personnes, de quelque Estat, ou Condition, ou Preeminence qu'ils soyent, ayans Pouoir de la dite Partie d'Engleterre, come dit est, en quelque Lieu & Place que bon leur semblera,
Et de aler & eulx transporter pour ce, se mester est, ou dit Paiis d'Engleterre, pur Ouir & Entendre diligentment tous les Choses, que ceulx de la dite Partie & eulx ou leurs diz Aliez vouldront dire, declairier, ouvrir, & parlamenter, de & sur toutes les Questions, Debaz, Querelles, Demandes, Violations de Treues Passes, Guerres, & Descors quelconques, leurs circumstances, dependences, incidences, adjacens, & connexes, qui oncques furent es temps passez, sont, & peuent estre enter Nous & la dit Party d'Engleterre, les Aliez, Royaumes, Seignories, & Subgietz d'une part & d'autre,
Et de Ourir les voyes, moyens, & maners que ils vouldront ouvrir & declarier de leur party, pur venir briesment a bonne & vraye Paix final, enter Nous & Eulx,
Et sur yeelles entendre & proceder avec eulx, soit per Trieues ou Abstinences de Guerres, generales ou particuliers, longues ou briefves, par Mer & par Terre, par Reparations deues & covenables de toutz Attemptatz faiz & perpetrez au contraire des diz Treues passees ou par autre voye quelconque,
Et semblablement de Ouvrir & Declarier, pur Nous & en nostre Nome, & pour noz diz Aliez, les Reaumes, Seigniories, & Subgiz de Nous & d'eulx per nos diz Messagers & Ambaxateurs, a ceulx de la dite Partie d'Angleterre tout ceo que bon leur semblera, de & sur toutz les Questions, Debaz, Querelles, Violations de Treues passees, Guerres, & Descors, leurs circumstances, dependences, & adjacentz, incidences & connexes, ensemble toutz les voyes, moyenes, & maneres qu'ils adviseront estre meilleurs pur venir briesment a la dite Paix final, soit per les moyens desusditz, ou par quelconques autres licites, honnorables, & raisonnables, pour & au Bien, Honneur, Paix & Tranquillity des Reaumes, Seignuries, & Subgiz de Nous, & de noz diz Aliez.
Et sur toutes les Choses desusdiz & chescun d'icelles, leurs circumstances, & dependences, appointier, acordier, decider & determiner, Commander, Ordonner & faire Inhibitions & Deffences plainement & entierment come Nous mesmes ferions,
Et tout ceo, qu'ilz auront Appointie, Decide, Determine, Ordonne & Accorde, Jurer & Prometter en l'Ame de Nous a Nous Tenir, Garder, & Accomplier firmement & inviolablement, & en bailler leurs Lettres subz leurs Seales en fourme deue & couvenable, Les quelles Nous Confermerons par les nostres, se mestir est, & requis en Sommes,
Et generalment de Faire, en toutes les Choses desusdiz, & chescune d'icelles, leurs circonstances, dependences, incidences, & connexes, autant que Nous ferions & faire pourrions se presens y estoions, ja soit se que la Choses request Mandement plux especial,
Et Promettons, en bonne foy, & en parole de Roy, avoir Agreable, & Tenir firme estable a touz jours, tout ce que per nos diz Commissairs & Deputez, Messaigers & Procureurs, les Cinque, Quatre, ou Trois d'eulx, come desus, serra Fait, Traictie, Ordonne, Appointe, Commande, Deffendu, & Accorde sur les Choses desusdites, & chescun d'icelles, leurs circonstances & dependences, saunz venir ne faire venir per Nous, ne per auter, au contraire, en quelque manere que ce soit.
En Tesmoignance de ceo Nous avoms fait mettre nostre Seel a ces Lettres.
Donne a Paris le xxii. jour d'Aoust, l'An de Grace Mille, iv C. & Troze, Et de nostre Regne le xxxiii.
Unà Nobiscum Dederunt, ceperunt, acceptaverunt, & concordaverunt, dantque, capiunt, acceptant, & concordant, nomine dictae Partis Franciae, & pro ipsis, bonas, veras, fideles, securas, atque firmas Treugas, Sufferentiam aut Abstinentiam à Guerra, in & per totam Patriam & Marchias Picardiae, à fluvio Sumane usque ad Mare Praetensas, in hiis expressè comprehendendo Villam de Gravelinges, & totam Patriam de Westflandria usque ad Villam Novi Portus inclusive.
Quae quidem Treugae seu Abstinentia Guerrae durabunt, tenebuntur, & illaesae fideliter servabuntur, hinc & inde, à prima die Mensis Octobris instantis, usque ad primam diem Mensis Junii, proximò post sequentem solis ortum.
Quibus quoque Treugis, Sufferentia & Abstinentia Guerrae durantibus, cessent & cessabunt, in dicta Patria Westflandriae & Marchia Picardiae supra declaratis, omnes Captiones Personarum & Fortalitiorum, Bonorum & Locorum quorumcumque, Demolitiones & Incendia Domorum & Murorum, Omnia Latrocinia, Depraedationes, Disrobationes, & quaecumque alia Facta Guerrae,
Nec erunt aliqua Castra, Villae, seu Fortalitia Obsessa, Insultata, Debellata, Scalata, seu Furata, nec Personae aut Bona quaecumque Capta ab una parte vel alia, in Terris, Marchiis, Patriis & Locis supradictis, sit sub colore Marchiae, Reprisaliorum, Cautionum, Promissionum, Debitorum, Obligationum, Venditionum, vel alio quocumque jure, durante tempore supradicto.
Et poterunt, tempore istius praesentis Treugae, Omnes, Subditi unius partis vel alterius, ire & venire, ac facere ipsorum Laboragia, Negotia, & Merchaturas, & alias Res quascumque licitas & non prohibitas, tutè & securè, absque noc quòd sint Dampnificati seu Offensi in corpore vel in Bonis quocumque modo; Solvendo tamen Deveria & alia Consueta dumtaxat.
Proviso etiam quòd nullus, de una parte vel de alia, intrabit, durante tempore supradicto, Castrum, Villam Firmatam, aut aliud Fortalitium partis adversae, nisi fuerit de Licentia vel Consensu Dominorum seu Capitaneorum dictorum Castrorum, Villarum firmatarum, aut aliorum Fortalitiorum, vel aliorum ad hoc Potestatem habentium.
Et generaliter ac particulariter non fiet per dictos Subditos, unius Partis vel alterius, in dicta Patria Picardiae & in Marchia supradeclaratis, occasione, colore, sive causâ quibuscumque, res aliqua in contrarium istius praesentis Treugae, per viam & modum quoscumque, durante tempore supradicto.
Et si aliqua Persona seu Personae, vel aliqua Bona, Villa firmata, Castra, sive Fortalitia caperentur, seu aliàs quicquam aliqualiter attemptaretur, contra Tenorem istius praesentis Treugae, per quemcunque modum, in dicta Patria Weststandriae & Marchia Picardiae supra limitatis & declaratis, durante tempore supradicto, Restituetur & Reparabitur integraliter sine aliquo defectu, & Malefactores punientur & corrigentur secundum exigentiam Casuum; cessantibus in omnibus supradictis & eorum quolibet Omni duplicitate, ambiguitate, fraude, & malo ingenio.
Et, cum hoc, Voluimus & Concordavimus, ut supra, Volumusque & Concordamus quòd, pro aliquibus Malefactis, Attemptatis, vel Interprisiis, si aliqua fierent vel intervenirent, dicto tempore pendente, contra supradicta aut ipsorum aliqua (quod nolit Deus) non erunt seu poterunt propter hoc reputari seu teneri praesentes Treugae Violatae sive Fractae, nec Guerra fieri vel incipi per unam dictarum Partium supra nec contra aliam; set potiùs totum Reparabitur & Ponetur ad pristinum Statum & debitum, & Delinquentes ac Malefactores Punientur & Corrigentur juxta Casuum exigentiam & enormitatem.
Nec poterit aliquis, de una aut alia Parte, intrare per Patriam, in qua sunt Treugae, Patrias in Treugis non comprehensas, pro faciendo Guerram aut Dampnum quocumque modo.
Item, Promissum est & Concordatum per expressum, inter Nos & supradictos Commissarios & Deputatos Partis Franciae, quòd, per istas praesentes Treugas vel abstinentiam Guerrae, una pars vel alia (scilicet, Angliae & Franciae) non erit nec potest esse exclusa, quin possit Succurrere, Juvare, & Confortare Confoederatos & Alligatos suos, citra & ultra Mare, secundum quod tenentur.
Et, ut praesentes Treugae meliùs custodiantur, secundum formam & tenorem supradictos, sine infractione, quocunque modo, Nos, virtute dictae Potestatis supra transcriptae, Ordinavimus, Constituimus, & Commisimus, Ordinamus, Constituimus, &, Tenore Praesentium, Committimus Gardianos, Conservatores & Judices dictarum Treugarum, durante suo tempore, & in Patria supradicta, Capitaneum Villae Calesii, & Locumtenentem ejusdem, seu in unius absentiâ alterum eorumdem,
Qui tenebuntur jurare & jurabunt, & alter eorum jurabit, in manibus Conservatorum Partis Franciae, qui pro ista Treuga sunt vel erunt ordinati & commissi, vel alterius eorumdem, & similiter Conservatores Partis Franciae, jurabunt in manibus supradictorum Conservatorum Angliae, vel alterius eorumdem, quòd Teneri facient & Custodiri legaliter & veraciter dictas Treugas, quantum in ipsis erit, Reparabuntque seu facient reparari Omne & totum illud quod fieret in contrarium, ut supradictum est, quamcitiùs ad eorum notitiam, sive per denunciationem Partis laesae, vel aliàs, devenerit;
Et, si forent debiles, de adjuvando se mutuò, legaliter, & de omni Posse suo, sine fraude & malo ingenio, si super hoc fuerint requisiti.
Quocirca Damus serie Praesentium in Mandatis, ex parte dicti Domini nostri Regis & nostra, virtute Potestatis suprascriptae, praenominatis Conservatoribus dictarum Treugarum, ac omnibus aliis Justiciariis, Officiariis, Capitaneis, Civitatum, Villarum firmatarum, Castrorum, & aliorum Fortalitiorum, Gentium armorum, Balistariorum, ac aliis Subditis dicti Domini nostri Regis, seu eorum Locatenentibus, & cuilibet eorumdem prout ad eum spectabit, sub Poena Indignationis quam aliàs incurrere possent, quatenus praesentes Treugas, Sufferentiam & Abstinentiam Guerrae particulares, facient Proclamari & Praeconizari solempniter in omnibus Locis, in similibus assuetis, ipsasque Teneant & Teneri faciant unusquisque pro Posse suo firmiter & fideliter, eas nullatenus infringentes, nec per quamcunque personam quovis modo Patientes infringi, durante tempore supradicto,
Quinymo facientes Reparari realiter & de facto, & ad pristinum statum & debitum reparari, totum & omne id quod factum foret in contrarium, vel quolibet attemptatum, quamtocius ad notitiam dictorum Conservatorum, aut aliorum Officiariorum, seu alicujus eorumdem ad quem spectabit, devenerit, sive per queremoniam Partis laesae, vel aliàs,
Qui sic, virtute dictae Potestatis nostrae, Concordavimus & Promisimus, pro Parte dicti Domini nostri Regis & nostra, supradictis Partis Franciae Commissariis & Deputatis.
Datum & Actum apud Lenlingham Die Lunae, xxv. Mensis Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tertiodecimo.
Sept. 26. The K. orders the sheriff of the northern counties to publish the truce until June 1 concluded with Scotland. Westm.
O. ix. 60. H. iv. p. ii. 49.
De Treugis Scotiae Proclamandis.
An. 1. H. 5. Claus. 1. H. 5. m. 19. d.
Rex, Vicecomiti Eborum, Salutem.
Cùm bonae & legales Treugae, Particulares per Terram, ab Aqua de Spey in Scotia usque ad Montem Sancti Michaelis in Cornubia, & Generales Treugae per Mare, inter Nos, Regnum, Terras, Possessiones nostra, & omnes Ligeos & Subditos nostros, ex unâ parte, & Robertum Filium Regis Scotiae Ducem Albaniae Comitem de Fyffe & de Menteth & Gubernatorem Scotiae, Regnum Scotiae, & omnes Terras, Possessiones, Ligeos & Subditos ejusdem, ex alterâ parte, à Quintodecimo Die Augusti, proximo praeterito, usque Primum Diem Junii proximò futurum, in omni formâ, vigore, & effectu, prout in Treugis, ultimò captis apud Brigehamhalqwhe, inter Commissarios & Deputatos, Carissimi Domini & Patris nostri, Henrici nuper Regis Angliae & Commissarios & Deputatos praedicti Gubernatoris continetur, captae sint & firmatae,
Tibi Praecepimus quòd dictas Novas Treugas, in Locis infra Ballivam tuam, ubi magis expediens fuerit & necesse, publicè Proclamari, & eas firmiter & inviolabiliter teneri & observari facias, juxta Tenorem earumdem; Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium xxvi. die Septembris.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eâdem Datâ; videlicet,
Vicecom. Northumbr.
Vicecom Cumbr.
Vicecom. Westmerl.
Vicecom. Lincoln.
Vicecom. Norff. & Suff.
Cancellario in Com. Palatino Lancastr
.