Rymer's Foedera with Syllabus
October-December 1413

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

60-80

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: October-December 1413', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 60-80. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115189 Date accessed: 31 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

October–December 1413

Syllabus EntryFoedera Text
Oct. 8. Safe conduct for the abp. of Bourg, Charles lord of Lebret, constable of France, and Gouter Col, secretary of France, coming to England as ambassadors. Westm.
O. ix. 60. H. iv. p. ii. 50.
De salvo Conductu, pro Ambassiatoribus Franciae.
An. 1. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 21.
Rex, universis & singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Adversarius noster Franciae, Venerabilem in Christo Patrem, Archiepiscopum de Bourg, Carolum, Dominum de le Bret Constabularium Franciae Consanguineum nostrum, & Magistrum Gouterum Col Secretarium ipsius Adversarii nostri, Nuncios & Ambassiatores suos, sufficientem Auctoritatem, ut asserit, habentes, penes Personam nostram, ob certas Causas & Materias, Reverentiam Dei & evitationem effusionis Sanguinis Christiani notoriè concernentes, mittere proponat & destinare,
Nos, attentis Causis praedictis,
Volentes pro Securitate & Quiete praedictorum Nunciorum & Ambassiatorum penes Personam nostram, infra Regnum, Potestatem, & Dominia nostra, cum Ducentis Personis, Equestribus & Pedestribus, Armatis vel non Armatis, in eorum Comitiva (ipsis Archiepiscopo, Carolo, & Goutero in eodem numero computatis) veniendo, providere,
Suscepimus ipsos Nuncios & Ambassiatores, unà cum Personis praedictis, ac eorum Equis, Hernesiis, Bonis, & Catallis quibuscumque, infra Regnum, Potestatem, & Dominia nostra praedicta, penes Personam nostram, ex causis praedictis, ut praemittitur, veniendo, ibidem morando, & exinde ad Partes suas proprias redeundo, in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales,
Proviso semper quòd praefati Nuncii & Ambassiatores, ac Personae praedictae, quicquam, quod in Nostri seu Populi nostri praejudicium cedere valeat, non attemptent &c. ut in Similibus de Conductu Literis.
In cujus &c. usque Primum Diem Februarii proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium viii. die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 10. Thomas abp. of Canterbury to Richard bp. of London; gives an account of the trial and conviction of lord John Oldcastell for heresy, before him, at S. Paul's, on Sept. 23, and desires him to publish the sentence. Maidstone.
O. ix. 61. H. iv. p. ii. 50.
Archiepiscopus Cantuariensis contra Dominum Oldcastle.
An. 1. H. 5. Ex Regist. Chichel. p. 2. Infra Biblioth Lambeth.
Thomas, Permissione Divinâ, Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae Primas, & Apostolicae Sedis Legatus, Venerabili Fratri nostro, Domino Richardo, Dei gratiâ, Londinensi Episcopo, Salutem & Fraternam in Domino Charitatem.
Nuper coram Nobis, in Convocatione Praelatorum & Cleri nostrae Cantuariensis Provinciae in Ecclesiâ nostrâ Sancti Pauli ultimò Celebratâ, cum iisdem Praelatis & Clero, super Unione & Reformatione Ecclesiae Anglicanae tractantibus, inter caetera, per Nos & Eosdem Praelatos & Clerum Conclusum extitit, quasi pro Impossibili, Scissuram Tunicae Domini inconsutilis Reformare, nisi prius certi Magnates Regni, Autores, Fautores, Protectores, Defensores, & Receptores horum Haereticorum qui Dicuntur LOLLARDI, essent rigidè Reprehensi, ac, si opus fuerit, per Censuras Ecclesiae, unà cum Invocatione Brachii Secularis, à suis Deviis revocati,
Et, factâ subsequenter, in eâdem Convocatione, inter Procuratores Cleri & Alios, qui, de singulis Dioecesibus ejusdem Nostrae Provinciae, ibidem in magno numero interfuerunt, Inquisitione diligenti, repertum fuit inter eosdem, ac Nobis detectum & delatum, quòd Dominus Johannes Oldcastellus Miles fuerat & est principalis Receptator, Fautor, Protector & Defensor eorumdem,
Ac quòd, praesertim in Diocesibus Londinensi, Roffensi, & Herfordensi, ipsos Lollardos, ab Ordinariis sive Dioecesanis Locorum minimè Licentiatos, contra Constitutionem Provincialem inde factam, ad Praedicandum transmisit, ac eorum Praedicationibus nephariis interfuit, & Contradictores, si quos repererat, Minis, & Terroribus, ac Gladii Secularis Potentiâ compescuit,
Asserens & affirmans, inter caetera, quòd Nos, & Confratres nostri, Suffraganei nostrae Provinciae, non habuimus nec habemus Potestatem aliquam hujusmodi Constitutionem faciendi,
Aliterque sensit & sentit, ac dogmatizat & docet de Sacramentis Altaris & Poenitentiae, Peregrinationibus, & Adorationibus Imaginum, & Clavibus, quam Romana & Universalis Ecclesia docet & affirmat,
Quare, ex parte eorumdem Praelatorum & Cleri, tunc fuimus requisiti ut, de & supra Praemissis, contra eundem Dominum Oldcastellum procedere dignaremur,
Nos tamen, ob Reverentiam Domini nostri Regis (cujus ad tunc idem Dominus Johannes Familiaris extiterat) ac ob honorem nihilominus Ordinis Militaris, unà cum omnibus Confratribus & Suffraganeis nostris dictae nostrae Provinciae, tunc praesentibus, & magnâ parte Cleri ejusdem nostrae Provinciae, ad Praesentiam dicti Domini nostri Regis, tunc in Manerio suo de Kenyngton existentis, personaliter accidentes, contraque eundem Dominum Johannem Querelam deponentes, Defectus ejusdem Domini Johannis partim Recitavimus,
Sed, ad Rogatum ipsius Domini nostri Regis ipsum Dominum Johannem sine Dedecore ad unitatem Ecclesiae reducere cupientes, omnem Executionem Praemissorum ad Tempus magnum distulimus,
Sed demùm quia praefatus Dominus noster Rex circa Reductionem ejusdem, post magnos Labores, non profecit, prout idem Dominus noster Rex Nobis, tam Verbo, quàm in Scriptis, referre dignabatur, Nos subsequenter eundem Dominum Johannem, de & super Praemissis personaliter responsurum coram Nobis, ad certum Terminum effluxum, decrevimus evocandum, ac Nuncium nostrum cum Literis nostris Citatoriis ad dictum Dominum Johannem transmisimus, tunc in Castro suo de Couuling degentem,
Cui Nuncio nostro dedimus in mandatis ut Castrum dicti Domini Johannis nullo modo ingrederetur nisi Licentiatus; sed, per Medium cujusdam Johannis Botteleri, Ostiarii Camerae dicti Domini nostri Regis, ipsum Dominum Johannem requireret quatenus aut daret dicto Nuncio nostro Licentiam ingrediendi ut citaret eundem, seu saltem extra Castrum suum praedictum faceret sui Copiam, ut sic Citatione posset apprehendi,
Qui tamen Dominus Johannes dicto Johanni Bottellerio, ex parte Domini nostri Regis sibi Praemissa exponenti, publicè respondit, quòd nullo modo citari voluit, nec Citationem ipsius aliqualiter tolerare,
Nosque praeterea, de Praemissis nobis factâ fide, ulteriùs legitimè procedentes, factâ Nobis primitus fideli Relatione quòd idem Dominus Johannes personali Citatione apprehendi non potuit, Decrevimus eundem Citandum per Edictum, in Valvis Ecclesiae Cathedralis Roffensis, sibi vicinae, & nisi modicum ultra tria Miliaria Anglicana à dicto Castro de Couulyng distantis, publicè affingendum, prout eum sic citari fecimus, & hujusmodi Edictum nostrum in Valvis dictae Ecclesiae publicè & patenter affigi, ad comparendum coram Nobis secundo Die Septembris, jam praeteriti, de & super praemissis, atque Nichilominus certis aliis, Haereticam pravitatem concernentibus, personaliter responsurum,
Quo Die adveniente, Nobis, in Capella majori, infra Castrum de Ledys, nostrae Dioecesis, quod tunc inhabitabamus, & ubi tunc residebamus cum Curia nostra, pro Tribunali sedentibus, factâ fide quae requiritur, in praemissis, ac auditâ per Nos & receptâ relatione, juxta assertionem, & prout communiter praedicatur in partibus ubi dictus Dominus Johannes se incastellat & fortificat in Castro suo praedicto, ac Opiniones suas defendit, Claves Ecclesiae ac Potestatem Archiepiscopalem multipliciter contemnendo.
Nos eundem Dominum Johannem, sicut praemittitur Citatum, publicè & altâ Voce praeconizari fecimus, ac sic praeconizatum, diutiùs expectatum, & nullo modo comparentem, reputavimus, prout erat, meritò Contumacem & in Poenam Contumaciae suae hujusmodi ipsum in Scriptis Excomunicavimus tunc ibidem,
Et quia ex serie Praemissorum, & aliis perspicuis Indiciis, & factorum Evidentiis concepimus quòd idem Dominus Johannes, in Defensionem hujusmodi Erroris sui, contra Claves Ecclesiae se fortificat & incastellat, ut praemittitur (quorum praetextu vehemens suspitio Haeresis atque Schismatis insurgit contra eundem) Decrevimus ipsum Dominum Johannem iteratò personaliter, si apprehendi poterit, alioquin per Edictum, ut priùs, Citandum, ut compareat, coram Nobis, Die Sabbati, proximo post Festum Sancti Matthaei Apostoli & Evangelistae, proximè futurum, Causam rationabilem, si quam habeat, quare contra Eundem ad graviora procedi non debeat tanquam publicum Haereticum, Schismaticum, ac Hostem universalis Ecclesiae, quare etiam pro tali Pronunciari non debeat, ac auxilium Brachii Secularis contra eundem solemniter invocari? personaliter propositurum, ulteriusque Responsurum, Facturum, & Recepturum, circa omnia & singula Praemissa, quod Justitia suadebit,
Quo Termino (videlicet, Die Sabbati, proximo post Festum Sancti Matthaei, praedicto 23. Die ejusdem Septembris adveniente) coram Nobis, in Domo Capitulari Ecclesiae Sancti Pauli Londinensis, pro Tribunali sedentibus, assidentibusque Nobis Universalibus Confratribus nostris, Dominis, Ricardo Londinensi, & Henrico Wyntoniensi, Dei gratiâ, Episcopis, comparuit personaliter Dominus Robertus de Morley Miles, Custos Turris Londinensis, secumque praefatum Dominum Johannem Oldcastellum Militem adduxit, & Coram Nobis collocavit,
Nam parùm ante per Regios Ministros comprehensus est, & in Turrim clausus,
Cui quidem Domino Johanni Oldcastello, sic personaliter praesenti, nos totam seriem Facti, prout in Actis Diei praecedentis continetur, Bonis & modestis terminis, ac modo multùm suavi recitavimus; videlicet,
Quomodo idem Dominus Johannes, de & super Articulis, superiùs recitatis, in Convocatione Praelatorum & Cleri dictae nostrae Provinciae, ut praemittitur, Detectus & Delatus extiterat,
Quomodoque Citatus, & propter suam Contumaciam Excommunicatus,
Et, postquam ad hoc deventum fuerat, Nos obtulimus paratos ad Absolvendum eundem;
Ipse tamen Dominus Johannes, ad hujusmodi oblationem non advertens, dixit quòd libenter recitaret Nobis & dictis Confratribus meis Fidem suam quam tenet & affirmat:
Sicque, Licentiâ petitâ & obtentâ, extraxit de Sinu suo quandam Shedulam Indentatam, & Contenta in eadem publicè ibidem perlegit, eandemque Schedulam Nobis realiter tradidit, & Articulorum, super quibus extitit Examinatus; quae est talis,
Ego Johannes Oldcastellus Miles, Dominus de Cobham, cupio omnibus innotescere Christianis, testemque adhiberi Deum, nunquam me aliter induxisse Animum, nec inducturum, ducente Domino, quàm ut firmâ indubitatâque fide omnia illius Sacramenta amplectar, quaecumque ab ipso ad usum suae Ecclesiae sunt tradita:
Praeterea,
Ut in quatuor his Generibus Fidei meae apertiùs exponam Sententiam,
Principiò, credo Reverendum hoc Altaris Sacramentum Christi existere Corpus sub Panis specie, id ipsum inquam quod à Maria natum Matre, pro
Nobis Crucifixum, Mortuum, ac Sepultum, sit demum post Triduanam Mortem Redivivum, ac Subductum ad Dextram Immortalis Patris, nunc cum Ipso triumphat sempiternae Gloriae particeps:
Tum de Poenitentiae Sacramento ita habet Fides mea, ut Credam apprimè necessariam quibuscunque, ad Salutem anhelantibus, Peccatricis Vitae correctionem, talemque subeundam prioris Vitae Poenitudinem, ex vera Confessione, Indissimulata Contritione, Legitimaque Satisfactione, qualem Divinae nobis praescribunt Literae, alioquinullam futuram Salutis spem:
Tertio, de Imaginibus hunc in modum sentio, ut non merae Fidei esse illas existimem, sed, post Christi in Orbem invectam fidem, permittente Ecclesiâ, in usum irrepsisse, ut Laicis ac Ignaris subserviant pro Calendario, quarum admonitu tum Christi tum Sanctorum aliorum Martyria ac pia exempla faciliùs in memoriae Oculos traducantur; Caeterum, siquis hac Repraesentatione secùs abutatur, ut his ipsis Sanctorum Simulacris Cultum eum praestet qui debetur iis quos reprae sentant, imò huic potiùs cui Divi ipsi universum Honorem debeant, hanc in eis Collocantes fiduciam quae in Deum unicè sit transferenda, sive ita erga mutas has Imagines affecti ut his aliqua parte sint affixi, aut huic quam illi addictiores, meâ Sententiâ nihil abscedunt ab Idololatriâ, criminaliter peccantes in Deum omnis Honoris autorem;
Postremò, sic mihi per suadeo, nullum in Terris Inquilinum esse, quem sive ad vitam sive ad supplicium peregrinetur, Quisquis ita vitam instituerit ut in Praecepta Dei, quae aut nescit aut doceri non vult, impingat, huic frustra Salutem expectari, etiamsi Orbis omnes Angulos expatietur; Contraque, qui illius observat Praecepta justa, haud posse interire, quamvis nusquam ille in tota vita per ambulet Peregrinationis ergo, neque Romam, neque Cantuariam, neque Compostellam, sive quocunque perambulare solet Vulgus Hominum
.
Quâ Schedulâ, cum istis Articulis contentis in eâdem, ut praefertur, per dictum Dominum Johannem perlectâ, nos cum Confratribus nostris praedictis, aliisque pluribus Doctoribus & Peritis, super his Communicavimus, ac demum, de consilio & assensu eorumdem, praefato Domino Johanni Oldcastello duximus tunc ibidem,
Ecce! Domine Johannes in hâc Schedulâ plura bona continentur & satis Catholica, sed Vos habetis Terminum istum ad Respondendum super aliis, Errores & Haereses sapientibus, quibus per Contenta in hac Schedula non est plenè Responsum, & proptereà Vos oportet ad eadem, & fidem vestram, atque Assertiones, in eâdem Schedulâ expressas, circa eadem pleniùs declarare, (videlicet)
An Teneatis, Credatis, & Affirmetis quòd in Sacramento Altaris, post Consecrationem ritè factam, remaneat Panis materialis vel non?
Item, an Teneatis, Credatis, & Affirmetis quòd, in Sacramento poenitentiae, necessarium fuerit quòd, habens Copiam Sacerdotis, confiteatur de Peccatis suis Presbytero, per Ecclesiam Ordinato?
Quibus sic datis, inter multa & varia, per dictum Johannem Oldcastellum dicta, respondit expresse,
Se nolle Praedicta aliter declarare, nec, aliter quàm in dicta Schedula continetur, aliqualiter ad eadem respondere.
Unde Nos, ipsi Domino Johanni compatientes, benigno & affabili modo diximus tunc ibidem, Caveatis Domine Johannes, quia si ad haec, vobis Objecta, clare non respondeatis in Termino Legitimo, vobis jam dato per Judicem, poterimus vos Pronunciare & Declarare Haereticum,
Ipse tamen Dominus Johannes se tenuit ut priùs, & noluit aliter Respondere.
Consequenter tamen Nos cum dictis Confratribus nostris & aliis de Consilio nostro consuluimus, & de communicato Consilio eorumdem Declaravimus eidem Domino Johanni Oldcastello, quid Sancta Romana Ecclesia, in hac Materia sequens Dicta Beatorum Augustini, Hieronomi, & Ambrosii, ac aliorum Sanctorum, Determinavit, quas Determinationes oportet quoscunque Catholicos observare.
Ad quae idem Dominus Johannes respondit,
Quod benè voluit credere & observare quicquid Sancta Ecclesia Determinavit, ac quicquid Deus voluit se credere & observare; sed quòd Dominus noster Papa, Cardinales, Archiepiscopi, & Episcopi, caeterique Praelati Ecclesiae haberent Potestatem talia Determinandi, noluit ad tunc aliqualiter affirmare.
Unde Nos, adhuc sibi compatientes, sub spe melioris Deliberationis, pro- misimus eidem Domino Johanni quòd certas Determinationes, in Materia antedicta, ac super quibus idem Dominus Johannes debuit clariùs Respondere, sibi ederemus in Scriptis, terminis Latinis, pro leviori intellectu ejusdem, in Anglicum translatis:
Super quibusjubebamus eundem ac cordialiter rogavimus, ut in Die Lunae, proximò tunc sequente, plene & clare suum daret Responsum.
Quas quidem Determinationes eodem Die transferri fecimus, ac eidem, Die Dominicâ proximâ sequenti, realiter liberari; quarum Determinationum Tenor sequitur & est talis,
Fides ac Determinatio Sanctae Ecclesiae Catholicae de Sacro sancto Sacramento Altaris est haec, quòd, post Consecratonem in Missa à Sacerdote factam, Materialis Panis commutetur in materiale Corpus Christi, Vinumque materiale in materialem Sanguinem Christi; Itaque jam nec Panis nec Vini post Consecrationem ulla manet substantia quae priùs aderat;
Quid huic respondes Articulo?
Item, Sancta Ecclesia Determinavit quòd quemlibet oportet Christianum, in Terris degentem, Peccata Sacerdoti, per Ecclesiam ordinato, confiteri, si liceat accedere.
Ut hunc sentis Articulum?
Christus ordinavit Sanctum Petrum suum Vicarium in Terris, cujus Sedes est Ecclesia Romana, concedens ac permittens eandem Autoritatem, quam tribuit Petro, & omnibus Petri Successoribus, qui nunc dicuntur Papae Romani; quorum Potestate in Ecclesiis particularibus ordinantur ac constituuntur Praelati, utpote Archiepiscopi, Episcopi, Curati, Caeterique Gradus Ecclesiastici; quibus Christianus Populus debet Obedientiam, juxta Traditiones Romanae Ecclesiae;
Haec est Determinatio Sanctae Ecclesiae;
Ut sentis hunc Articulum?
Ad haec, Sacrosancta Ecclesia Determinavit quod sit necessarium cuivis Christiano Peregrinari ad Sancta Loca, ibique maximè adorare Sanctas Reliquias Apostolorum, Martyrum, ac Confessorum, omniumque Sanctorum, quoscunque approbavit Romana Ecclesia;
Ut hunc sentis Articulum?
Quo Die Lunae (videlicet) 25. Die dicti Mensis Septembris, Coram Nobis ac Confratribus nostris praedictis adjunctoque, Venerabili Fratre nostro, Benedicto, Dei gratiâ, Bangorensi Episcopo jussu & mandato nostro,
Consiliarii & Ministri nostri (videlicet) Magister Henricus Ware Curiae nostrae Cantuariensis Officialis, Philippus Morgan utriusque Juris Doctor, Howellus Kyffyn Decretorum, Johannes Kemp, & Willielmus Karleton Legum Doctores, ac Johannes Witnam, Thomas Palmer, Robertus Wombervel, Johannes Withead, Robertus Chamberlayne, Ricardus Dodyngtone, & Thomas Walden, Sacrae Paginae Professores, necnon Jacobus Cole, & Johannes Stevyns, Notarii nostri, in hâc parte assumpti,
Jurati erant omnes & singuli ad Sancta Dei Evangelia, tacto Libro, quòd de & super Materia praedicta, ac in tota Causa hujusmodi suum fidele Consilium & Ministerium praeberent, atque toto Mundo,
Consequenterque comparuit dictus Dominus Robertus de Morlay Miles, Custos Turris Londoniae, ac Dominum Johannem Oldcastellum secum adduxit, & coram Nobis statuit;
Cui Nos affabiliter & suaviter recitavimus Acta Prioris Diei, ac, ut priùs, recitavimus quomodo Excommunicatus fuerat & est idem Dominus Johannes, ac rogavimus & requisivimus eundem quatenus peteret & admitteret in forma debita Ecclesiae Absolutionem,
Cui idem Dominus Johannes expressè Respondit tunc ibidem,
Quòd nullam Absolutionem in hâc parte peterit à Nobis, sed à solo Deo.
Consequenter Nos suavi & modesto modo rogavimus & requisivimus eundem Dominum Johannem quatenus, de & super Articulis sibi oppositis, suum clarum daret Responsum,
Et primò circa Sacramentum Eucharistiae?
Ad quem Articulum, inter caetera, dixit & respondit,
Quòd sicut Christus, hic in Terra degens, habuit in se Divinitatem & Humanitatem, Divinitatem tamen velatam & invisibilem sub Humanitate, quae in eo aperta & visibilis fuerat; sic in Sacramento Altaris & verum Corpus & verus Panis, Panis (videlicet) quem videmus & Corpus Christi, sub eodem velatum, quod non videmus;
Ac Fidem circa Sacramentum hujusmodi, in Schedulâ praedictâ, sibi per Nos
transmissa, per Sanctam Romanam Ecclesiam & Doctores Sanctos Determinatam, expressè negavit, Determinationem Ecclesiae fore aut esse; sed, si est Determinatio Ecclesiae, dixit quod est factacontra Sacram Scriptaram, & postquam Ecclesia fuit Dotata, & Venenum effusum in Ecclesia, & non ante.
Quo etiam ad Sacramentum Poenitentiae & Confessionis, dixit & asseruit expressè tunc ibidem,
Quòd, si quis, in aliquo gravi Peccato constitutus, a quo ipse surgere nescivit, expediret & bonum esset sibi adire aliquem Sanctum & Discretum Sacerdotem pro Consilio ab eo habendo; sed quòd Confiteretur Peccatum suum proprio seu alteri Presbitero, etiamsi haberet Copiam ejusdem, non est necessarium ad Salutem, quia solâ Contritione Peccatum hujusmodi deleri posset, & ipse Peccator purgari.
Circa Adorationem Sanctae Crucis dixit & asseruit tunc ibidem,
Quòd solum Corpus Christi, quod pendebat in Cruce, debuit adorari, quia illud Corpus solum fuit & est Crux adoranda,
Et, interrogatus, quem Honorem faceret imagini ipsius Crucis? respondit verbis expressis,
Quòd illum solum Honorem faceret sibi, quòd benè mundaret eam & poneret in bona Custodia.
Quoad Potestetem Clavium, Dominum nostrum Papam, Archiepiscopos, Episcopos, & alios Praelatos dixit,
Quòd Papa est verus Antichristus, hoc est Caput ejusdem, Archiepiscopi, Episcopi, necnon alii Praelati Membra, & Fratres Cauda illius, quibus Papae, Archiepiscopis, & Praelatis non est obediendum, nisi quatenus fuerint imitatores Christi & Petri in Vita, Moribus, & Conversatione, & quòd ipse est Successor Petri, qui est in Vita melior, & Moribus purior, & nullus alius.
Ulterius dixit, idem Dominus Joannes altâ Voce, Manibus expansis, alloquendo Circumstantes,
Isti qui Judicant & volunt Damnare me, seducent vos omnes & seipsos, & vos ducent ad Infernum, ideò Caveatis ab eis,
Quibus sic per eum dictis, Nos iterum ac saepius, flebili, vultu, dictum Dominum Joannem alloquebamur, eundem, verbis, quibus potuimus, exhortando ut ad Unitatem Ecclesiae rediret, crederet & teneret quod Ecclesia Romana credit & tenet, qui respondebat expressè,
Se aliter non credere nec tenere quam superiùs expressit.
Videntes ergo quòd in eo, prout apparuit, proficere non potuimus, tandem, cum cordis amaritudine, processimus ad Sententiae diffinitivae Prolationem in hunc modum,
In Dei Nomine Amen,
Nos Thomas, permissione Divinâ, Sanctae Cantuariensis Ecclesiae Archiepiscopus & Minister Humilis, totius Angliae Primas, & Apostolicae Sedis Legatus,
In quadam Causa sive Negotio Haereticae Pravitatis, de & super diversis Articulis, super quibus Dominus Joannes Oldcastellus Miles, Dominus de Cobham, coram Nobis, in ultima Convocatione Cleri nostrae Cantuariensis Provinciae, in Ecclesia Sancti Pauli Londini celebrata, post Inquisitionem diligentem ibidem inde factam, Detectus & Delatus extiterat, & per nostram Cantuariensem Provinciam notoriè & publicè Diffamatus, ad Denunciationem & Requisitionem totius Cleri praedicti in eadem Convocatione, inde nobis factam, favore possibili, Deo teste, quo potuimus, legitimè precedentes contra eundem, ac Christi Vestigiis inhaerendo, qui non vult Mortem Peccatoris, sed magis ut convertatur & vivat, nitebamur eundem corrigere, ac viis & modis, quibus potuimus atque scivimus, reducere ad Ecclesiae Unitatem, declarantes eidem quod in hac parte Sancta Romana & Universalis Ecclesia Docet, Tenet, Determinavit, & Praedicat,
Et quamvis eundem, in Fide Catholica devium, invenerimus adeò durae cervicis, quòd Errorem suum noluit confiteri, aut se purgare de eodem, nec etiam detestari eidem, paterno nichilominus compatientes affectu, ac ipsius Salutem cordialiter affectantes, praefiximus eidem certum Terminum competentem ad Deliberandum, &, si voluisset, Poenitendum & Reformandum seipsum,
Ac demùm, eo quòd eundem consideravimus incorrigibilem, servatis primitùs quae in hac parte de Jure requiruntur, cum dolore & Amaritudine cordis, ad Diffinitivae Sententiae Prolationem procedimus in hunc modum,
Christi Nomine Invocato, ipsumque solum habentes prae oculis, quia, per Acta inactitata, producta, exhibita, Signa, Evidentias, & Indicia, diversa insuper probationum genera, reprimus eundem Dominum Joannem Militem fore & esse Haereticum, Haereticisque credentem, in Fide & Observantia Sacrosanctae Romanae & Universalis Ecclesiae, & praesertim circa Sacramenta Eucharistiae & Poenitentiae, quod, tanquam Iniquitatis & Tenebrarum Filius, in tantum obduravit Cor suum, ut non intelligat vocem sui Pastoris, nec velit Monitionibus allici, nec reduci Blanditiis, investigatis primitùs, rimatis, & diligenter pensatis Meritis Causae antedictae, ipsiusque Domini Joannis demeritis Culpis per ipsius Damnabilem Pertinaciam aggravatis,
Nolentes quòd is, qui Nequam est, fiat nequior, & alios inficiat suâ Labe, de Consilio & Assensu, magnae Discretionis & Sapientiae Virorum, Venerabilium Fratrum nostrorum, Dominorum
, Ricardi Londoniensis, Henrici Wintoniensis, & Benedicti Bangorensis, Episcoporum, & aliorum nonnullorum, in Sacra Theologia, Decretis, & Jure Civili, Doctorum, aliarumque Religiosarum & Peritarum Personarum, Nobis assistentium, praefatum Dominum Joannem Oldcastellum Militem Dominum de Cobham, de & super hujusmodi detestabili Reatu Convictum, & ad Ecclesiae Unitatem poenitentialiter redire nolentem, HAERETICUM, ac in his quae tenet, docet determinavit, & praedicat Sacrosancta Romana & Universalis Ecclesia, & praesertim in Articulis suprascriptis, errantem Judicavimus, Declaravimus, & Condemnavimus, sententialiter & diffinitivè in his Scriptis, relinquentes eundem exnunc, tanquam HAERETICUM, Judicio Seculari,
Ipsumque nihilominus
HAERETICUM, omnesque alios & singulos, qui eundem de caetero, in sui favorem Erroris, receptaverit vel receptaverint, defensaverit seu defen saverint, sibi Consilium, Auxilium, seu Favorem in hac parte praebuit vel praebuerint, tanquam Fautores, receptatores, & Defensatores Haereticorum, Excommunicavimus, & Excommunicatos Denunciamus etiam in his Scriptis,
Et, ut ista Praemissa omnibus, in Christo Credentibus, innotescant, vestrae Fraternitati Committimus & Commendamus quatenus, praefatum Dominum Johannem Oldcastellum, sicut praemittitur, per Nos fuisse & esse Damnatum, HAERETICUM, SCHISMATICUM, & in Articulis suprascriptis Errantem, omnesque alios & singulos, qui eundem Dominum Johannem, de caetero, in sui Favorem Erroris, receptaverit defensaverit, receptaverint vel defensaverint, aut sibi Auxilium, Consilium, vel Favorem in hac parte praebuerit vel praebuerint, tanquam Receptatores, Fautores, & Defensatores HAERETICORUM, per dictam nostram Sententiam diffinitivam, Excommunicatos in Ecclesia vestra, per vestras Civitates & Dioeceses, per singulos Subditos vestros & Curatos earundem, in Ecclesiis suis, cum major in eisdem affuerit Populi Multitudo, altâ & intelligibili Voce & in Linguâ maternâ, prout supra seriosiùs continetur in hoc Processu, Declarent, Publicent, & Exponent, ut sic Opiniones erroniae Populi, qui aliter concepit forte in hac Materia quemadmodum se habet rei veritas, hac Declaratione Publicâ rescindantur,
Quod idem per vos singulis Confratribus nostris, nostrae Cantuariensis Provinciae Suffraganeis, de Verbo ad Verbum, Rescribi & Innotesci volumus & mandamus, ut ipsi omnes & singuli, per suas Civitates & Dioeceses, modum & formam hujus nostri Processûs, dictam etiam per Nos latam Sententiam, & caetera omnia & singula contenta in iisdem, Publicent, Intiment, & Declarent, & consimiliter per Subditos suos & Curatos faciant Publicari,
De Die verò Receptionis Praesentium, & quid feceritis in Praemissis, & quomodo hoc nostrum Mandatum fueritis & fuerint executi, debite & distincte certificetis & certificent, dicto Negotio expedito, Litteris vestris & suis Patentibus, habentibus hunc Tenorem.
Datum in Manerio de Maydeston x. Die Mensis Octobris, Anno 1413, & nostrae Translationis Anno 18.
Oct. 21. Confirmation of the charter of Henry IV. to the English merchants in Holland and other parts, dated Westm., 5 Feb. 1406. Westm.
O. ix. 66. H. iv. p. ii. 52.
De Confirmatione pro Mercatoribus Holandiae.
An. 1. H. 5. Pat1. H. 5. p. 3. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, Domini Henrici, nuper Regis Angliae, Patris nostri, factas in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, om- nibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cum, ut accepimus, ob defectum boni & sani Regiminis & Guberantionis, diversa Dampna, Dissentiones, Gravamina, & Angustiae, inter Mercatores Regni nostri Angliae ac aliorum Dominiorum nostrorum, in partibus Holandiae, Zelandiae, Brabantiae, & Flandriae, ac in quibuscumque aliis Partibus Transmarinis, de Amicitia nostra existentibus, commorantes & conversantes, saepius ante haec tempora mota fuissent & perpetrata, ac majora exinde (quod absit futuris temporibus verisimiliter evenire formidantur, nisi pro meliori Gubernatione inter eosdem Mercatores mutuò habenda Manus nostras adjutrices celeriùs apponamus,
Nos, Dampnis & Periculis in hac parte iminentibus praecavere, & eosdem Mercatores & alios de dictis Regno & Dominiis nostris, ad partes praedictas venturos, juste & fideliter regi & pertractari intimè desiderantes, volumus &, Tenore Praesentium, concedimus eisdem Mercatoribus, quòd ipsi, quotiens & quando eis placuerit, in quòdam Loco competenti & honesto, ubi sibi placuerit, se Congregare & Unire, & certas Personas sufficientes & idoneas in Gubernatores suos, in eisdem Partibus, inter se, ad eorum libitum, eligere & optinere valeant liberè & impunè,
Dantes ulterius & Concedentes hujusmodi Gubernatoribus, per praedictos Mercatores sic eligendis, quantum in nobis est, Potestatem & Auctoritatem speciales, omnes & singulos Mercatores, Ligeos nostros, in eisdem Partibus commorantes, & ad easdem Partibus commorantes, & ad easdem Partes de caetero venientes & declinantes, per Se vel sufficientes Loca sua tenentes, Regendi & Gubernandi,
Ac eis, & eorum cuilibet, in suis Causis & querelis quibuscumque, inter eos, in Partibus praedictis, motis vel movendis, plenam & celerem Justitiam faciendi,
Et quascumque Quaestiones, Contentiones, Discordias, & Debatas, inter ipsos Mercatores Ligeos nostros & Mercatores Partium praedictarum motas vel movendas, Reformandi, Reformationemque Petendi, Redigendi, Sedandi, & Pacificandi,
Et quaecumque Transgressiones, Dampna, Mesprisiones, Excessus, Violentias & Injurias, Mercatoribus Partium praedictarum, per praedictos Mercatores, Ligeos nostros, facta seu facienda, Redigendi, Reparandi, Restaurandi, & Emendandi,
Consimilesque Restitutiones, Reparationes, Restaurationes, & Emendationes, de ipsis Mercatoribus Partium praedictarum, seu Deputatis suis, Requirendi, Petendi, & Recipiendi,
Ac, de communi assensu Mercatorum Ligeorum nostrorum praedictorum, Statuta, Ordinationes, & Consuetudines, prout pro meliori Gubernatione statûs eorumdem Mercatorum Ligeorum nostrorum, in hac parte, videbitur expedire, Faciendi & Stabiliendi,
Et omnes & singulos Mercatores Ligeos nostros, praefatis Gubernatoribus, sic eligendis, vel eorum Locatenentibus, seu eorum alicui, aut alicui Statutorum, Ordinationum, & Consuetudinum praedictorum, Contrarios, Rebelles, vel Inobedientes, juxta quantitatem Delicti sui, in hac parte, rationabiliter puniendi,
Volentes insuper omnia justa & rationabilia Statuta, Ordinationes, & Consuetudines, per dictos Gubernatores, sic ellegendos in forma praedicta, faciendas & stabiliendas, necnon omnes justas & rationabiles Ordinationes praedictorum Mercatorum Ligeorum nostrorum, de communi assensu eorumdem Mercatorum, pro hujusmodi Gubernatione sua, in Partibus praedictis, juxta Privilegia & Auctoritates sibi, per Dominos vel Gubernatores Partium praedictarum communiter vel divisim Concessa, Facta & Stabilita, seu per praedictos Gubernatores nunc, ut praemittitur, eligendos, juxta Privilegia praedicta, seu alia Privilegia, eisdem Mercatoribus Ligeis nostris, per praedictos Dominos vel Gubernatores imposterum, communiter vel divisim, Concedenda, Facienda, & Stabilienda, Rata, Firma, & Accepta habere, & pro Ratis, Firmis, & Acceptis ibidem firmiter & inviolabiliter observari,
Damus autem universis & singulis Mercatoribus Ligeis nostris praedictis, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd eisdem Gubernatoribus, sic eligendis, & eorum Locatenentibus, in Praemissis omnibus & singulis, ac aliis rationabilibus, Gubernationem & Regimen sua in hac parte qualitercumque concernentibus, Intendentes sint, Consulentes, Obedientes, & Auxiliantes, prout decet.
Data in Palatio nostro apud Westm. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, quinto die Februarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo sexto, & Regni nostri octavo.
Nos autem Literas praedictas, ac omnia & singula in eisdem contenta, Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, & praefatis Mercatoribus, Tenore Praesentium, Concedimus, & Confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur.
Data in Palatio nostro Westm. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, vicesimo primo die Octobris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, decimo tertio, & Regni nostri primo.
Per ipsum Regem & pro una Marca soluta in Hanaperio.
Oct. 21. Confirmation by the K. of England of the truce with France. Westm.
O. ix. 68. H. iv. p. ii. 53.
Treugarum cum Ambassiatoribus Franciae Concordatarum Confirmatio.
An. 1. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 20.
Rex Omnibus, ad quos, &c. Salutem.
Sciatis quòd INSPEXIMUS quoddam Appunctuamentum, inter Ambassiatores nostros ex una parte, & Nuncios Adversarii nostri Franciae, ex altera, factum in haec verba,
Nos Henricus, Divinâ Permissione, Menevensis Episcopus, Willielmus Dominus la Zouche Locum tenens Calesii, & Ricardus Holme in utroque Jure Licentiatus,
Ambassatores & Nuncii, &c. ut de Dat. 25. Septembr. & tunc sic.
Nos autem Appunctamentum praedictum Ratum habentes & Gratum, illud, Tenore Praesentium, ex certa Scientia nostra Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus, Promittentes Nos, bonâ fide, & Verbo Regio, illud Tenere & Custodire, ac pro Posse nostro, absque fractione, per Fideles & Subditos nostros quoscumque, quovis modo, & secundum Tenorem & Formam ejusdem integrè Teneri & Custodiri facere.
Dat. in Palatio nostro apud Westm. vicesimo primo die Octobris.
Per ipsum Regem.
Nov. 7. The K. forbids the abp. of Bourdeaux to admit Guirand de Brie of Cahors, a rebel, to the benefices for which he has obtained papal bulls of provision. Westm.
O. ix. 68. H. iv. p. ii. 53.
Mandatum Regis de non admittendo ad Beneficia infra Aquitaniam.
An. 1. H. 5. Vasc. 1. H. 5. m. 7.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Archiepiscopo Burdegalensi, Salutem.
Quia ex parte, Dilectorum & Fidelium Ligeorum nostrorum, Petri de Castet Archidiaconi de Sarnes, & Sannadon Daretz Clerici, in Civitate nostra Baionae oriundorum, nobis est intimatum, qualiter, Sanctissimus in Christo Pater, Papa Modernus certas Gratias Provisionis sibi fecerat; videlicet,
Eidem Petro ad Decanatum de Sancto Severino, extra Muros Civitatis nostrae Burdegaliae,
Et praefato Sannadon ad unum Canonicatum in Ecclesia Cathedrali Burdegalensi,
Ac dicti Petrus & Sannadon Thesaurario praedicti Sanctissimi Patris Ducentos Scutos Auri pro Primis Fructibus beneficiorum praedictorum persolverunt,
Praefatusque Sanctissimus Pater, infra Quatuordecim Dies post hujusmodi Provisionem, praefatis Ligeis nostris sic factam, & Bullas Apostolicas sibi super hoc liberatas, fecit provisionem de eisdem Beneficiis cuidam Guirando de Brie, Rebelli nostro, in Civitate de Caortz oriundo, nuper uni Officiariorum Adversarii nostri Franciae, & ad sibi portandum Fidelitatem jurato,
Sub cujus quidem Provisionis Colore praedictus Guirandus, per Auxilium & Manutenentiam Fautorum & Adhaerentium suorum, Inimicorum nostrorum, nititur ad se Intrudendum in Beneficia praedicta, in nostri Contemptum manifestum, & Partium nostrarum Aquitaniae verisimilem Destructionem, omniumque aliorum in casu consimili Exemplum perniciosum, quod nolumus, sicuti nec debemus, aliqualiter tolerari,
Nos,
Hujusmodi Inconvenientiis obviare, & de Remedio oportuno in hac parte providere volentes,
Vobis, de assensu Concilii nostri, Mandamus nè praefatum Guirandum ad Beneficia praedicta, seu aliquod eorumdem, virtute dictae Provisionis, sibi indè sic factae, nec aliquâ viâ quacumque, admittatis nec recipiatis, nec ipsum Guirandum admitti seu recipi permittatis quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium septimo die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
[Nov. 7.] The K. orders the seneschal of Aquitain to proclaim that no benefice shall be given to the K.'s enemies.
O. ix. 69. H. iv. p. ii. 53.
De Mandato supradicto proclamando.
An. 1. H. 5. Ibid.
Rex Senescallo nostro Aquitanniae, qui nunc est, vel qui pro tempore fuerit, Salutem.
Quia ex parte, dilectorum &c. ut supra usque ibi, Mandamus, & tunc sic, quòd in singulis Locis Partium praedictarum publicè, ex parte nostra, proclamari faciatis nè aliquis Praelatus, Vir Ecclesiasticus, sive aliqua alia Persona ibidem, sub Ligentia nostra existens, aliquam Personam quamcumque, nobis Rebellum seu Inimicum, ad aliquod Beneficium Ecclesiasticum, infra Ducatum nostrum praedictum, virtute alicujus Provisionis, Collationis, sive Praesentationis, factarum seu faciendarum, admitti, acceptari, seu recipi permittat quovis modo.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 7. Licence to Thomas Colbron, a native belonging to the manor of Clymeslond in the duchy of Cornwall, to receive holy orders. Westm.
O. ix. 59. H. iv. p. ii. 53.
Pro Thoma Colbron Nativo, Licentia Presbiterandi.
An. 1. H. 5. Pat. 1. H. 5. p. 4. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, dilectus Ligeus noster, Thomas Colbron, unus Filiorum Johannis Colbron, Nativus spectans ad Manerium nostrum de Clymeslond infra Ducatum nostrum Cornubiae, Gratiâ Divinâ mediante, Presbiterari, &, durante Vitâ suâ, pro salubri Statu nostro dùm vixerimus, ac pro salubri Statu Parentum & Amicorum suorum, necnon pro Animâ nostrâ & Animabus inclitorum Progenitorum nostrorum, ac Animabus omnium Fidelium Defunctorum, cùm ab hac Luce migraverimus, jugiter Orare proponat, Licentiâ & Voluntate nostris primitùs obtentis,
Nos, eâ de Causâ, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus & Licentiam Dedimus pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, eidem Thomae quòd ipse Ordinem benedicti, & successivè alios Ordines usque ad Presbiteratum, & postmodùm Ordinem Sacerdotalem licitè habere & suscipere possit, eo, quòd Ipse Nativus spectans ad dictum Manerium nostrum, ut praedictum, existit, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium septimo die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 11. Commission of Charles K. of France to William abp. of Bourges, Charles lord de Lebret, constable of France, and Goutier Col, secretary, to treat with the English ambassadors for a truce. Paris.
O. ix. 69. H. iv. p. ii. 53.
Commissio Caroli Franciae ad Tractandum cum Ambassiatoribus Regis.
An. 1. H. 5.
Charles, par la grace de Dieu, Roy de France, a tous ceulx, qui ces presents Lettres verront, Salut.
Savoir faisons que,
Pour Honneur & Reverence de nôtre Seigneur, & pour eschuer l'effusion du Sang Humain, & les autres Maulx & Dammages innumerables & irreparables, qui pour le fait & occasion des Guerres, qui le temps passe ont este en ce Royaume, entre noz Predecesseurs Roys de France & Nous, de une part, & nôtre Adversaire d'Engleterre & ses Predecesseurs Roys d'Angleterre, d'autre part, & qui vraisiblement sont in disposicion d'avenir de Jour en Jour, se Provision & Remedy convenable n'y estoit miz,
Desirans de nôtre Cuer venir a bonne Amour, Paix, & Concorde avec nostre dit Adversaire d'Angleterre par quoy le Peuple, que Dieu Nous a baille & commiz a Gouverner, puisse en nostre temps & Soubz Nous Viure en Paix & Tranquillite,
Confians a plein des Sens, Circonspections, loyautes, & diligences de, noz Amez & Feaulx, Guillaume Arcevesque de Bourges, Charles Seigneur de Lebret Connestable de France nostre treschier Cousin, & Maistre Goutier Col, noz Conseillers, & Secretaire,
Iceulx Trois ensemble, ou les Deux d'eulx en l'absence de l'autre, avons Ordene, Commiz, & Depute, Ordenons, Commettons, & Deputons, par la Teneur de ces Presentes, pour & ou lieu de Nous, pour assembler avecques nostre Adversaire d'Angleterre, ou ses Gens, Commiz, & Deputez depar Lui, ayans souffisant Povoir de nostre dit Adversaire, en quelconques Villes, Chasteaux, Lieux, & Places du Paiis & Royaume d'Angleterre ou d'autre, tel que a nostre dit Adversaire & a noz desusdiz Commiz semblera bon, pour vaquer & entendre diligenment aux Grans Biens dessusdiz, & pour Pervenir, moyennant la grace de Dieu nostre Createur, a bonne Paix, Transquillite, Amour, & Alliance entre Nous & nostre dit Adversaire,
Et pour ce que, eue consideration a la grandeur des Matres & Besoignes, vraisemblablement convenra avoir pluseurs Journees, Assemblees, & Delais,
Et a fin que les Choses dessusdites se puissent traictier & continuer seurement & en plus amiable affection,
Avons Donne, & Donnons, par la Teneur de ces Presentes, a noz susdiz Commiz & Deputez, & aux Deuz d'eulx, plein Povoir, Auctorite, & Mandement especial, de Traictier, Prendre, & Acorder, avec nostre dit Adversaire d'Angleterre, ou ses Commiz, ayans Povoir souffisant depar Lui, toutes manieres de Treues generales ou particulieres, en Mer, & en Terre, & en telz Paiiz & Limitations, en Mer, & en Terre, & a si long ou brief temps, comme bon leur semblera, pour Nous, noz Royaume, Paiis, Subgiez, & Seignouries, Amiz, Alliez, & Bienvueillans, deca & dela la Mer, d'une part, & les Royaume, Paiis, Subgiez, & Seignouries, Amiz, Alliez, & Bienvuillans, deca & dela la Mer, de nostre dit Adversaire d'Angleterre, d'autre part, par toutes honnourables, voies & menieres que fere se pourra,
Et de icelles Treues, par eulx prinses & acordes, faire Crier & Publier depar Nous solennelment par tout ou il appartendra,
Et aussi de Ordener, Instituer, & Commetter, pour Nous & en nostre Nom, par leurs Lettres, certains Gardiens, Conservateurs, & Juges d'icelles Treues par eulx ainsi, prinses, en Mer, & en Terre, generales ou particulieres, comme dit est, telz & en tel nombre, comme bon leur semblera pour la Seurte & Parmanence d'icelles Treues, & pour deuement Reformer, Corigier, Reparer, & Amender tout ce qui, contre la Teneur d'icelles Treues, par eulx ainsi prinses, auroit este, ou seroit fait ou attempte, en Mer, ou en Terre, en aucune maniere,
Et avec ce leur a vons Donne, & Donnons, par la Teneur de ces Presentes, plein Povoir, Auctorite, & Mandement especial, de Donner bons, seures, & loyaulx Saufconduiz, par Mer, & par Terre, par leur Lettres, en forme deue, seelles de leurs Seaulx, a toutes Personnes que nostre dit Adversaire vouldroit commettre & ordonner venir par deca la Mer, de quelque estat qu'ilz soient, en quelconques Villes & Paiis de nostre dit Royaume, pour ocasion Amour & Alliance de la Paix de Nous & de Lui, come dit est, & des circonstances & adjacences d'icelle Paix & Amour,
Les quelles Lettres & Saufconduits Nous volons avoir autelle vertue, force, & pouoir, come se Nous mesmes les avions donnez & ottroyez soubz nostre Grant Seel,
Et Promettons loyaument, en bonne foy, & en parole de Roy, Avoir, Tenir, & faire Tenir a tousjours, Ferme & Estable, tout quanque fait sera par nos diz Ambaxiateurs, Commiz, & Deputez ensemble, ou par les Deux d'eulx, sur toutez & chacune des Choses dessusdites, & d'en Donner noz Lettres Confirmatoires, soubz nostre Grant Seel, sur tous les Poins & Articles qui ainsi seront acordez par eulx, & de les faire mettre a Execuceon deue, diligenment de point en point, selon leur Forme & Teneur, en tant comme a Nous en est & sera,
Et ce Promettons aussi soubz Caution & Obligation de tous noz Biens, Meubles & Immeubles, Presens & Avenir, sans james Faire, Dire, ne Proposer par Nous, ne par autre, en Jugement, ou dehors, aucune Chose ou Contraire,
Mandons & Commandons a tous noz Justicers, Officers, & Subgiez que a noz dessus diz Commiz & Deputez, & a leurs Lettres & Mandemens obeissent entendent diligenment.
En Tesmoing de ce Nous avons fait mettre nostre Seel a ces presentes Lettres.
Donne a Paris le xi. Jour de Novembre, l'An de Grace Mil, Quatrecents, & Treze, & de nostre Regne le xxxiv.
Ainsi Signee.
Par le Roi en son Grant Conseil;
Ou le Roy de Sicilie:
Messeres les Ducs,
De Berry,
D'Orleans,
De Bar
,
Et de Baviere:
Les Contes,
De Eu,
Et de Vendosme: vous l'Arcevesque de Sens;
Et autres Estoient.
P. Ferron.
Nov. 23. Safe conduct for sir Robert de Maxwell and Robert de Lany, provost of S. Andrew's, coming to England on important business. Westm.
O. ix. 71. H. iv. p. ii. 54.
Super arduis Materiis, Regna Angliae & Scotiae tangentibus.
An. 1. H. 5. Scot. 1. H. 5. m. 3.
Rex, per Literas suas, usque Festum Paschae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Robertum de Maxwell Militem, & Magistrum Robertum de Lany Praepositum Sancti Andreae, in Regnum Regis Angliae, conjunctim, & divisim, cum Viginti & quatuor Personis secum in Comitiva sua, penes Praesentiam Regis, pro certis arduis Materiis, Statum & Utilitatem dicti Regni Regis ac Regni Scotiae tangentibus, veniendo, ibidem morando, & exindè versus partes suas proprias se divertendo & redeundo, necnon Equos, Bona, Res, & Haernesia sua quaecumque, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo tertio die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 24. The K. orders the lieutenant and seneschal of Aquitain and the constable of Bourdeaux Castle to allow Henry Bowet, abp. of York, to enjoy his inheritance in the duchy. Westm.
O. ix. 71. H. iv. p. ii. 54.
Pro Archiepiscopo Eborum super Possessionibus in Aquitania, de non Intromittendo.
An. 1. H. 5. Vasc. 1. H. 5. m. 3.
Rex, Locum tenenti, & Senescallo nostro Aquitaniae, ac Constabulario Castri nostri Burdegaliae, Salutem.
Supplicavit nobis, Venerabilis Pater, Henricus Bowet, Archiepiscopus Eborum, ut,
Cùm ipse diversa Haereditates, Terras, Tenementa, Redditus, Servitia, Vinias, Custumas, Annuitates, Officia, Reventiones, Proficua, & alias Possessiones, infra Ducatum praedictum, per ipsum, tam de, carissimo Domino & Patre nostro, Henrico nuper Rege Angliae Defuncto, quàm aliis Personis empta, habeat & teneat sibi & Haeredibus suis imperpetuùm,
Ac idem Archiepiscopus metuat sibi super Possessione sua Terrarum, Tenementorum, Reddituum, Servitiorum, Custumarum, Annuitatum, Officiorum, Reventionum, Proficuorum, & aliarum Possessionum praedictorum, occasione cujusdam Commissionis nostrae, vobis nuper directae,
Videlicet, ad certificandum nos super Tenoribus quorumcumque Donorum & Concessionum, tam per Dominum E. nuper Regem Angliae Proavum nostrum, ac Dominum R. nuper Regem Angliae, quàm per praefatum Patrem nostrum, diversis Personis de Terris, Tenementis, Custumis, Officiis, ac aliis Reventionibus, & Proficuis, Ducatûs praedicti, factis, & ad omnia Dominia, Terras, Tenementa, Custumas, Officia, ac alia Reventiones & Proficua quaecumque Ducatûs praedicti, sic data & concessa, in Manus nostras Seisiendum,
Molestari & gravari,
Velimus pro Indempnitate sua in hac parte providere,
Nos,
Nolentes ipsum Archiepiscopum, virtute Commissionis nostrae praedictae, aliqualiter indebite praegravari,
Vobis Mandamus quòd praefatum Archiepiscopum omnia Haereditates, Terras, Tenementa, Redditus, Servitia, Vinias, Custumas, Annuitates, Officia, Reventiones, Proficua, ac alias Possessiones suas infra Ducatum praedictum, de quibus ipse in Possessione ante haec tempora debite extitit, habere ac eis pacificè gaudere permittatis, juxta Tenorem Donorum & Concessionum sibi in hac parte confectorum (dictâ Commissione nostrâ, seu aliquâ aliâ Ordinatione, in hâc parte factâ, non obstante) vos inde colore Commissionis nostrae praedictae non intromittendo.
Dat. sub Magni Sigilli nostri Testimonium apud Palatium nostrum Westmonasterii, vicesimo quarto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 24. Grant of annuity of 69l. 10s. 6d. to Stephen Patryngton, the K.'s confessor. Westm.
O. ix. 72. H. iv. p. ii. 54.
Pro Confessore Regis.
An. 1. H. 5. Pat1. H. 5. p. 4. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus, dilecto nobis in Christo, Fratri Stephano Patryngton Confessori nostro, pro Sustentatione sua, & unius Socii sui, ac Hominum suorum sibi in Hospitio nostro Deserventium, & Quatuor Equorum, & unius Hakenetti, Tres Solidos per diem, qui ad Quinquaginta & quatuor Libras & Duodecim Solidos per Annum se extendunt,
Necnon pro Vadiis Quatuor Garcionum, dictos Equos custodientium (viz.) pro quolibet eorum unum Denarium & Obolum per Diem, qui ad Novem Libras, Duos Solidos, & Sex Denarios per Annum se extendunt,
Ac etiam pro quibusdam minutis Necessariis Centum & Sexdecim Solidos per Annum, quae quidem Summae in omnibus ad Sexaginta & novem Libras, Decem Solidos, & Sex Denarios per Annum se extendunt,
Percipiendas singulis Annis ad Scaccarium nostrum, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis, per aequales Portiones, quousque aliter indè duxerimus ordinandum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo quarto die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 25. Safe conduct for three ships laden with wine for John duke of Burgundy. Westm.
O. ix. 72. H. iv. p. ii. 54.
De Conductu pro Vino Ducis Burgundiae.
An. 1. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 16.
Rex, per Literas suas Patentes, usque ultimum Diem Februarii proximò futurum duraturas, ad Supplicationem, carissimi Consanguinei sui, Johannis Ducis Burgundiae & Comitis Flandriae, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensiones suas speciales, Tria Vasa, cum Trescentis & quinquaginta Kenwes Vini seu paucioribus Carcata, ab Aqua de Seine usque Bordez, in quocumque Loco vel Portu sibi placuerit infra Comitatum Flandriae, per Mare unâ vice tantum ducenda, salvò & securè transeundo, necnon Magistros & Marinarios Vasorum praedictorum quoscúmque.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo quinto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 25. Confirmation of grants by the K.'s predecessors to foreign merchants in England. Westm.
O. ix. 72. H. iv. p. ii. 54.
De Confirmatione pro Mercatoribus.
An. 1. H. 5. Ibid. m. 18.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, Domini Henrici, nuper Regis Angliae, Patris nostri, factas in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, Domini Richardi, nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, factas in haec verba,
Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inspeximus Cartam, celebris memoriae, Domini E. Filii Regis Henrici quondam Regis Angliae Progenitoris nostri, in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitanniae, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Comitibus, Baronibus, Justitiariis, Vicecomitibus, Praepositis, Mi- nistris, & omnibus Ballivis & Fidelibus suis, Salutem.
Circa bonum Statum omnium Mercatorum subscriptorum Regnorum, Terrarum, & Provinciarum, videlicet, Alemanniae, Franciae, Ispaniae, Portugaliae, Navarrae, Lumbardiae, Tusciae, Provinciae, Cathaloniae, Ducatûs nostri Aquitanniae, Tholosaniae, Caturcinii, Flandriae, Brabantiae, & omnium aliarum Terrarum & Locorum Extra neorum, quocumque nomine censeantur, Venientium in Regnum nostrum Angliae, & ibidem Conversantium, Nos praecipua Cura solicitat qualiter, sub nostro Dominio, Tranquillitatis & plenae Securitatis immunitas eisdem Mercatoribus futuris temporibus praeparetur, ut itaque Vota ipsorum reddantur ad nostra & Regni nostri Servitia promptiora, ipsorum Petitionibus favorabiliter annuentes, & pro Statu eorumdem pleniùs assecurando, in forma quae sequitur, Ordinantes, Subscripta dictis Mercatoribus, pro Nobis & Haeredibus nostris; Imperpetuùm duximus concedenda,
IN PRIMIS (videlicet) quòd omnes Mercatores dictorum Regnorum & Terrarum salvò & securè, sub Tuitione & Protectione nostrâ, in dictum Regnum nostrum Angliae, & ubique infra Potestatem nostram alibi, veniant cum Mercandisis suis quibuscumque, de Muragio, Pontagio, & Panagio liberi & quieti,
Quodque infra idem Regnum & Potestatem nostram, in Civitatibus, Burgis, & Villis Mercatoriis, possint mercari dumtaxat in Grosso, tam cum Indigenis seu Incolis ejusdem Regni & Potestatis nostrae praedictae, quàm cum Alienigenis extraneis vel privatis; ita tamen quòd Merces, quae vulgariter Merceriae vocantur, ac species minutatim vendi possint, prout antea fieri consuevit,
Et quòd omnes praedicti Mercatores Mercandisas suas, quas ipsos ad praedictum Regnum & Potestatem nostram adducere, seu infra idem Regnum & Potestatem nostram emere, vel aliàs acquirere contigerit, possint, quo voluerint, tam infra Regnum & Potestatem nostram praedicta, quàm extra, ducere seu portare facere (praeterquam ad Terras manifestorum & notoriorum Hostium Regni nostri) solvendo Consuetudines quas debebunt,
Vinis dumtaxat exceptis, quae de eodem Regno seu Potestate nostra, postquam infra idem Regnum seu Potestatem nostram ducta fuerint, sine volunrate nostra & licentia speciali, non liceat eis educere quoquo modo.
Item, quòd praedicti Mercatores in Civitatibus, Burgis, & Villis praedictis, pro voluntate sua, Hospitari valeant & Morari, cum Bonis suis, ad gratum ipsorum quorum fuerint Hospitia sive Domus.
Item, quòd quilibet Contractus, per ipsos Mercatores cum quibuscumque Personis, undecumque fuerint, super quocumque genere Mercandisae initus, firmus sit & stabilis; ita quòd neuter Mercatorum ab illo Contractu possit discedere vel resilire, postquam Denarius Dei inter Principales Personas contrahentes datus fuerit & receptus; &, si forsan super Contractu hujusmodi Contentio oriatur, fiat inde Probatio aut Inquisitio, secundum Usus & Consuetudines Feriarum & Villarum, ubi dictum Contractum fieri contigerit & iniri.
Item, Promittimus praefatis Mercatoribus, pro Nobis & Haeredibus nostris, imperpetuùm, Concedentes quòd nullam Prisam, vel Arestationem, seu Dilationem, occasione Prisae, de caetero, de Mercimoniis Mercandisis, seu aliis Bonis suis, per nos, vel alium, seu alios, pro aliqua Necessitate vel Casu, contra Voluntatem ipsorum Mercatorum, aliquatenus faciemus, aut fieri patiemur, nisi statim soluto Pretio, pro quo ipsi Mercatores aliis hujusmodi Mercimonia vendere possint, vel eis aliàs Satisfacto ita quòd reputent se contentos: & quòd super Mercimonia, Mercandisas, seu Bona ipsorum, per Nos, vel Ministros nostros, nulla Appretiatio aut Aestimatio imponetur.
Item, volumus quòd omnes Ballivi & Ministri Feriarum, Civitatum, Burgorum, & Villarum Mercatoriarum, Mercatoribus antedictis, Conquerentibus coram eis, celerem Justitiam faciant, de die in diem, sine dilatione, secundum Legem Mercatoriam, de universis & singulis quae per eandem Legem poterunt terminari; &, si forte inveniatur Defectus in aliquo Ballivorum vel Ministrorum praedictorum, unde iidem Mercatores vel eorum aliquis dilationis incommoda sustinuerint vel sustinuerit, licet mercator versus Partem in principali recuperaverit Dampna sua, nichilominus Ballivus vel Minister alius versus Nos, prout Delictum exigit, puniatur, & Punitionem istam concedimus in favorem Mercatorum praedictorum pro eorum Justitia maturanda.
Item, quòd in omnibus generibus Placitorum (salvo Casu Criminis, pro quo infligenda sit Poena mortis) ubi Mercator Implacitatus fuerit, vel alium implacitaverit, cujuscumque conditionis idem Implacitatus extiterit, Extraneus vel Privatus, in Nundinis, Civitatibus, sive Burgis, ubi fuerit sufficiens copis Mercatorum praedictarum Terrarum, & Inquisitio fieri debeat, sit Medietas Inquisitionis de eisdem Mercatoribus, & Medietas altera de aliis probis & legalibus Hominibus Loci illius ubi Placitum illud esse contigerit; &, si de Mercatoribus dictarum Terrarum Numerus non inveniatur sufficiens, ponantur in Inquisitione illi qui idonei invenientur ibidem, & residui sint de aliis bonis Hominibus & idoneis de locis in quibus Placitum illud erit.
Item, Volumus, Ordinamus, & Statuimus quòd in quâlibet Villâ Mercatoria & Feria Regni nostri praedicti, & alibi infra Potestatem nostram, Pondus nostrum in certo loco ponatur, &, ante Ponderationem, Statera in praesentia Emptoris & Venditoris vacua videatur; & quòd brachia sint aequalia, & extunc Ponderator ponderet in aequali; &, cùm Stateram posuerit in aequali, statim amoveat manus suas, ita quòd remaneat in aequali; quòdque, per totum Regnum & Potestatem nostram, unum sit pondus & una Mensura, & Signo Standardi nostri signentur; Et quòd quilibet possit habere Stateram unius Quarteroni & infra, ubi contra Dominum Loci, aut Libertatem per Nos seu Antecessores nostros concessam, illud non fuerit, sive contra Villarum aut Feriarum Consuetudinem hactenus observatam.
Item, Volumus & Concedimus quòd aliquis certus Homo fidelis & discretus, Londoniae Residens, assignetur Justiciarius Mercatoribus memoratis, coram quo valeant specialiter Placitare, & Debita sua Recuperare celeriter, si Vicecomites & Majores eis non facerent, de die in diem, celeris Justiciae complementum; & inde fiat Commissio, extra Cartam Praesentem, concessa Mercatoribus antedictis (scilicet) de hiis quae sunt inter Mercatores secundum Legem Mercatoriam deducenda.
Item, Ordinamus & Statuimus, & Ordinationem illam Statutumque, pro Nobis & Haeredibus nostris, imperpetuum volumus firmiter observari, quòd pro quâcumque Libertate, quam Nos, vel Haeredes nostri, de caetero Concedemus, praefati Mercatores suprascriptas Libertates vel earum aliquam non amittant.
Pro supradictis autem Libertatibus & liberis Consuetudinibus optinendis, & Prisis nostris remittendis eisdem, saepedicti Mercatores universi & singuli, pro Se & omnibus aliis de Partibus suis, Nobis concorditer & unanimiter Concesserunt quòd de quolibet Dolio Vini, quod adducent vel adduci facient infra Regnum vel Potestatem nostram, & unde Marinariis Frectum solvere tenebuntur, solvent Nobis & Haeredibus nostris, nomine Custumae, Duos Solidos, ultra antiquas Custumas debitas, & in Denariis solvi consuetas, Nobis aut aliis infra Quadraginta Dies postquam extra Naves ad Terram posita fuerint dicta Vina.
Item, pro quolibet Sacco Lanae, quem dicti Mercatores aut alii nomine ipsorum Ement, & de Regno nostro Educent, aut Emi & Educi facient, solvent Quadraginta Denarios de Incremento, ultra Custumam antiquam Dimidiae Marcae quae priùs fuerat persoluta.
Et pro Lasto Coriorum, extra Regnum & Potestatem nostram vehendorum, Dimidiam Marcam supra id quod ex antiqua Custuma anteà solvebatur,
Et similiter de trecentis Pellibus lanutis, extra Regnum & Potestatem nostram ducendis, Quadraginta Denarios ultra certum illud quod de antiqua Custuma fuerat priùs datum.
Item, Duos Solidos de quâlibet Scarleta & Panno tincto in Grano.
Item, Decem & Octo Denarios de quolibet Panno in quo pars Grani fuerit intermixta.
Item, Duodecim Denarios de quolibet Panno alio sine Grano.
Item, Duodecim Denarios de quolibet Cerae Quintallo.
Cumque de praefatis Mercatoribus nonnulli eorum alias excerceant Mercandisas, ut de Averio ponderis, & de aliis rebus Subtilibus, sicut de Pannis Tharsen. de Serico, de Cindatis, de Seta, & aliis diversis Mercibus, & de Equis etiam ac aliis Animalibus, Blado & aliis Rebus & Mercandisis multimodis, quae ad certam Custumam facile poni non poterunt,
Iidem Mercatores concesserunt dare Nobis, & Haeredibus nostris, de qualibet Libra Argenti aestimationis seu valoris Rerum & Mercandisarum hujusmodi, quocumque nomine censeantur, Tres Denarios de Libra in introitu Rerum & Mercandisarum ipsarum in Regnum & Potestatem nostram praedicta, infra Viginti Dies postquam hujusmodi Res & Mercandisae in Regnum & Potestatem nostram adductae, & etiam i- bidem exoneratae seu venditae fuerint; & similiter Tres Denarios de qualibet Libra Argenti in Eductione quarumcumque Rerum & Mercandisarum hujusmodi, Emptarum in Regno & Potestate nostra praedictis, ultra Custumas antiquas nobis aut aliis ante datas:
Et super Valore & Aestimatione Rerum & Mercandisarum hujusmodi, de quibus Tres Denarii de quâlibet Librâ Argenti, sicut praedicitur, sunt solvendi, credatur eis per Literas, quas de Dominis aut Sociis suis ostendere poterunt; &, si Literas non habeant, stetur in hâc parte ipsorum Mercatorum, si praesentes fuerint, vel Valettorum suorum, in eorumdem Mercatorum absentia, Juramentis,
Liceat insuper Sociis de Societate Mercatorum praedictorum, infra Regnum & Potestatem nostram praedicta, Lanas Vendere aliis Sociis suis, & similiter Emere ab eisdem absque Custuma solvenda; Ita tamen quòd dictae Lanae ad tales manus non deveniant quòd de Custuma Nobis debita defraudemur.
Et praetereà est sciendum quòd, postquam saepedicti Mercatores, semel in uno Loco, infra Regnum & Potestatem nostram, Custumam, Nobis concessam superiùs pro Mercandisis suis, in forma solverint supradicta, & suum habeant inde Warantum, erunt liberi & quieti, in omnibus aliis Locis, infra Regnum & Potestatem nostra praedicta, de Solutione Custumae hujusmodi pro eisdem Mercandisis seu Mercimoniis per idem Warantum, sive hujusmodi Mercandisae infra Regnum & Potestatem nostram remaneant, sive Exterius deferantur;
Exceptis Vinis quae de Regno & Potestate nostra praedictis, sine voluntate & licentia nostra, sicut praedictum est, nullatenus educantur.
Volumus autem ac pro Nobis & Haeredibus nostris Concedimus, quòd nulla Exactio, Prisa, vel Praestario, aut aliquod aliud Onus, super Personas Mercatorum praedictorum, Mercandisas seu Bona eorumdem, aliquatenus imponatur, contra formam expressam superiùs & concessam,
Hiis Testibus.
Venerabilibus Patribus,
Roberto Cantuariensi Archiepiscopo, totius Angliae Primate,
Waltero Coventriae & Lichfeldiae Episcopo,
Henrico de Lacy Comite Lincolniae,
Humfredo de Bohom Comite Herefordiae & Essexiae, ac Constabulario Angliae,
Adomaro de Valentia,
Galfrido de Geynville,
Hugone le Despenser,
Waltero de Bello Campo
Senescallo Hospitii nostri,
Roberto de Bures;
Et aliis.
Dat. per Manum nostram apud Wyndesore, Primo Die Februarii, Anno Regni nostri Tricesimo Primo.
Inspeximus etiam Cartam, Domini E. nuper Regis Angliae Avi nostri, factam in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitanniae, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Praepositis, Ministris, & omnibus Ballivis & fidelibus suis, Salutem.
Inspeximus Cartam, quam, Dominus E. nuper Rex Angliae, Pater noster, fecit Mercatoribus Regni Alemanniae, illis, scilicet, qui habent Domum in Civitate Londoniae quae Gildehalla Teuthonicorum vulgariter nuncupatur, in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitanniae, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Praepositis, Ministris, & omnibus Ballivis & Fidelibus suis, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, celebris memoriae, Dominus H. quondam Rex Angliae, Avus noster, per Literas suas Patentes, Concessisset Mercatoribus Regni Alemanniae, (illis, scilicet, qui habent Domum in Civitate Londoniae, quae Gildehalla Teuthonicorum vulgariter nuncupatur) quòd eos universos & singulos manuteneret & servaret, per totum Regnum suum, in omnibus eisdem Libertatibus & liberis Consuetudinibus, quibus ipsi, suis & Progenitorum suorum temporibus, usi fuerint & gavisi, ipsosque extra hujusmodi Libertates & liberas Consuetudines non traheret nec trahi permitteret quoquo modo,
Ac, bonae memoriae, Dominus E. quondam Rex Angliae, Genitor noster, praedictis Mercatoribus Gratiam illam Continuans, voluisset ipsos Mercatores manuteneri & servari in omnibus eisdem Libertatibus & liberis Consuetudinibus, quibus ipsi, suis & Progenitorum suorum temporibus, usi fuerint & gavisi, Concedendo eis quòd ipsos, extra hujusmodi Libertates & liberas Consuetudines, non traheret, nec, quantum in ipso suit, trahi permitteret ullo modo,
Nosque postmodùm, pro eo quòd dictae Literae ipsius Patris nostri de Haeredibus suis non faciebant mentionem, per quod ad praemissa dictis Mercatoribus observanda non tenebamur, de speciali Gratiâ nostrâ, Concessissemus eisdem Mercatoribus, pro Nobis & Haeredibus nostris, quod ipsi Mercatores universi & singuli, & eorum Successores, Domum praedictam in Civitate praedicta habituri, in omnibus eisdem Libertatibus & liberis Consuetudinibus, quibus ipsi Mercatores, Nostris & praedicti Patris nostri, ac aliorum Progenitorum nostrorum temporibus, usi sunt & gavisi, manuteneantur imperpetuum & serventur, & quòd ipsos Mercatores, extra hujusmodi Libertates & liberas Consuetudines, non trahemus, nec, quantum in nobis est, trahi aliqualiter permittemus, prout in Literis nostris Patentibus, eisdem Mercatoribus inde confectis, pleniùs continetur,
Nos, volentes praefatis Mercatoribus Gratiam facere ampliorem, per Finem quem fecerunt Nobiscum, Concessimus eis, pro Nobis & Haeredibus nostris, & hâc Cartâ nostrâ Confirmavimus quòd ipsi, & eorum Successores, praedictam Domum habituri, imperpetuum infra Regnum & Potestatem nostram has habeant Libertates (videlicet,)
Quòd Ipsi, aut eorum bona seu Mercimonia, infra idem Regnum & Potestatem, pro aliquo Debito, de quo Fidejussores aut Principales Debitores non extiterint, nec pro aliqua Transgressione, facta seu facienda per alios, quàm per ipsos, non Arestentur nec Graventur,
Et quòd Nos vel Haeredes nostri, super ipsos aut eorum Bona vel Mercimonia, Custumam Novam indebitam non ponemus; Salvis Nobis & Haeredibus nostris antiquis Prisis nostris,
Quodque ipsi, per totum Regnum nostrum, de Bonis & Mercimoniis suis, de Pontagio, Pavagio, & Muragio imperpetuum sint quieti; ita tamen quòd aliquem, qui de Gilda ipsorum Aulae praedictae non existat, nec ejus Bona seu Mercimonia de Gilda sua esse advocent ullo modo,
Quare volumus & firmiter Praecipimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, quòd ipsi Mercatores, & eorum Successores, infra Regnum & Potestatem nostram, Libertates praedictas habeant imperpetuum; Ita tamen quòd aliquem, qui de Gilda ipsorum non existat, nec ejus Bona seu Mercimonia, de Gilda sua advocent, sicut praedictum est.
Hiis Testibus.
Venerabilibus Patribus,
W. Cantuariensi Archiepiscopo, totius Angliae Primate,
J. Eliensi Episcopo Thesaurario nostro,
Bartholomeo de Badelesmere,
Hugone d' Audelee
Juniore,
Willielmo de Monte Acuto Senescallo Hospitii nostri,
Radulpho de Gorges,
Johanne de Weston
Juniore,
Et aliis.
Dat. per manum nostram apud Wyndesore Septimo Die Decembris, Anno Regni nostri Undecimo.
Nos autem, Concessiones praedictas Ratas habentes & Gratas, eas, pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Concedimus & Confirmamus, prout Carta praedicta rationabiliter testatur.
Hiis Testibus,
Venerabilibus Patribus,
W. Archiepiscopo Cantuariensi totius Angliae Primate,
J. Eliensi Episc. Cancellario nostro,
A. Herefordiensi Episcopo Thesaurario nostro,
H. Lincolniensi,
W. Norwicensi
,
Et J. Wyntoniensi,
Episcopis;
Thoma Comite Norffolciae & Marescallo Angliae,
Edmundo Comite Kantiae,
Henrico Comite Lancastriae,
Thoma Wake,
Johanne de Bello Campo
de Somerset,
Johanne de Roos Senescallo Hospitii nostri,
Et aliis.
Dat. per manum nostram apud West. Quartodecimo Die Marcii, Anno Regni nostri Primo.
Nos autem, Concessiones, Promissionem, Ordinationem, Statutum & Confirmationem praedicta, Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, &, Tenore Praesentium, eisdem Mercatoribus Alemanniae Concedimus & Confirmamus, prout Cartae praedictae rationabiliter testantur, & prout ipsi Libertatibus, Immunitatibus, & Quietantiis praedictis, semper hactenus, à tempore Concessionis & Confectionis Cartarum earumdem, rationabiliter uti & gaudere consueverunt.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium Sexto Die Novembris, Anno Regnorum nostrorum Primo.
Nos autem, Concessiones, Promissionem, Ordinationem, Statutum, & Confirmationes praedicta, Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, &, Tenore Praesentium, eisdem Mercatoribus Alemanniae Concedimus & Confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur, & prout ipsi Libertatibus, Immunitatibus, & Quietantiis praedictis, semper hactenus, à tempore Concessionis & Confectionis Cartarum praedictarum, rationabiliter uti & gaudere consueverunt.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium Vicesimo Quarto Die Octobris, Anno Regni nostri Primo.
Nos autem, Concessiones, Promissionem, Ordinationem, Statutum & Confirmationes praedicta, Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, ratificamus, &, Tenore Praesentium, eisdem Mercatoribus Alemanniae Concedimus & Confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur, & prout ipsi Libertatibus, Immunitatibus, & Quietantiis praedictis, semper hactenus, à tempore Concessionis & Confectionis Cartarum praedictarum, rationabiliter uti & gaudere consueverunt.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xxv. Die Novembris.
Pro Quadraginta Marcis solut. in Hanaperio.
Nov. 30. Licence to William de Botreaux to go to the Holy Land. Westm.
O. ix. 77. H. iv. p. ii. 56.
De Licentia Eundi ad Terram Sanctam.
An. 1. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 15.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem,
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto & fideli nostro, Willielmo de Botreaux quòd ipse versus Terram Sanctam, ac alias partes Exteras, cum Hominibus & Servientibus suis, ac eorum Equis & Hernesiis in Comitiva sua, se divertere, & ibidem morari, & extra Regnum nostrum Angliae per Biennium se absentare possit licitè & impunè,
Aliquibus Ordinationibus sive Proclamationibus, in contrarium factis, non obstantibus,
Nolentes quòd idem Willielmus, ratione Absentiae suae praedictae, per Nos, vel Haeredes nostros, aut Ministros nostros quoscumque, futuris temporibus, impetatur, inquietetur, molestetur in aliquo, seu gravetur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xxx. Die Novembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 11. The K. forbids John Bremore going to the Roman court. Westm.
O. ix. 77. H. iv. p. ii. 56.
De non divertendo versus Curiam Romanam.
An. 1. H. 5. Claus. 1. H. 5. m. 8.
Rex Johanni Bremore Clerico, Salutem.
Quia datum est Nobis intelligi quòd Tu versus Curiam Romanam, ad quamplura Nobis & Ligeis nostris praejudicialia & dampnosa ibidem attemptandum, divertere proponis,
Nos,
Indempnitati Nostrae & dictorum Ligeorum nostrorum, in hac parte, prospicere volentes, ut tenemur,
Tibi Praecipimus, firmter Injungentes, quòd versus Curiam praedictam, sine Licentia nostra speciali, Te non divertas, nec quicquam ibidem prosequaris, aut prosequi vel attemptari praesumas, quod in Nostri Contemptum vel Praejudicium, aut Ligeorum nostrorum Dampnum cedere va eat, nec aliquem vel aliquos, illic mittas, ex hâc causâ, quovis modo,
Et hoc sub Poena Centum Librarum nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium xi. Die Decembris.
Dec. 14. The K. appoints Richard Whityngton and Richard Harweden to receive the 1,000 marks a year granted by him for the completion of the nave of Westminster Abbey. Westm.
O. ix. 78. H. iv. p. ii. 56.
Pro Abbate Westmonasterii, quo Rex Regalitatis Insignia suscepit.
An. 1. H. 5. Pat. 1. H. 5. p. 4. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c.
Sciatis quod, de Gratiâ nostrâ speciali,
Et, pro salute Animae nostrae, & ob Reverentiam Dei & Beati Petri, in cujus honore Abbatia Westmonasteriensis dinoscitur dedicari, ac etiam gloriosi Confessoris Regis Edwardi, & diversorum inclitorum Progenitorum nostrorum, quondam Regum Angliae, in Abbatia praedicta quiescentium,
Necnon pro eo quòd in eadem Abbatia, prout placuit Altissimo, Insignia Regalitatis nostrae nuper suscepimus,
Volentes pro Constructione & Reparatione Navis Abbatiae illius (quae à diu Ruinam passa fuit & infecta remanet) cum Bonis, nobis à Deo collatis & conferendis, quàm citiùs commodè poterimus, providere,
Concessimus, dilectis nobis in Christo, Abbati & Conventui Abbatiae praedictae, in auxilium Perfectionis & Constructionis Navis praedictae, Mille Marcas, percipiendas annuatim quamdiù nobis placuerit (videlicet.)
Quingentas Marcas de Exitibus Hanaperii Cancellariae nostrae, per manus Custodis ejusdem pro tempore existentis,
Et Quingentas Marcas de Custuma Lanarum, Coriorum, & Pellium lanatarum in Portu Civitatis Nostrae Londoniae, per Manus Collectorum ejusdem Custumae pro Tempore existentium,
Ad Terminos Paschae, Nativitatis S. Johannis Baptistae, S. Michaelis, & Natalis Domini, per aequales Portiones.
Et ulterius, pro pleniori & celeriori Executione Concessionis nostrae praedictae prospicere volentes, ac de Fidelitate & Circumspectione, dilectorum nobis, Ricardi Whityngton, & Ricardi Harweden Monachi Abbatiae praedictae, pleniùs confidentes, assignavimus ipsos, Ricardum & Ricardum, ad praedictas Mille Marcas, in locis praedictis, annuatim, ad Terminos praedictos, recipiendum, & ad easdem Mille Marcas circa Perfectionem & Constructionem Navis praedictae, per Supervisum, carissimi Consanguinei nostri, Edwardi Ducis Eborum, &, Venerabilis in Christo Patris Henrici Episcopi Wyntoniensis Cancellarii nostri, Avunculi nostri carissimi, fideliter Expendendum,
Ita quòd iidem, Ricardus & Ricardus, rationabilem Compotum de Summis, per ipsos virtute Liter arum nostrarum Praesentium recipiendis, & circa Perfectionem & Constructionem Navis praedictae, ut praemittitur, expendendis, eisdem Duci & Cancellario, quotiens & quando ad hoc fuerint debite requisiti, reddant & reddere teneantur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Decimo Quarto Die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 14. Power for sir John d'Abrychecourt and John Onyngham to confirm the truce concluded by Henry IV. with John duke of Brittany. Westm.
O. ix. 78. H. iv. p. ii. 57.
De Tractando super Treugis Britanniae.
An. 1. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 16.
Le Roy &c. a tous ceux, qui ces Lettres verront & orront, Salut.
Comme le Prince, de Treshaute memoire, Henry, n'agaires Roy d'Angleterre, nostre Pier,
Entre le quel pour Luy, & ses Paiis, & Subgies, & Johan Duc de Bretaigne & Conte de Montfort pour Luy, & ses Paiis, & Subgies, estoient Fermez & Accordez Treues & Souffrances de Guerre, jusques a certain temps quel encores n'est pas passe,
Soit puis n'adgairs ale de vie a trespassement,
Et pour ce, par aucuns pourroit estre revoque en doubte, se les ditz Treues sont Finies, ou Durent encores,
Savoir faisons que Nous,
Pour eclairer & oster la dite Doubte, & obvier aux Maulx & Inconveniens qui par ycelle pourroient ensuier,
Confians a plain des Sens, loyaute, & diligence de, noz bien amez & feaulx, Johan d'Abrychecourt Chivaler, & Maistre Johan Onyngham Doctour es Loyes,
Yceulx, & chascun d'eulx pour le tout.
Ainst que la Condicion de l'Occupant ne soit pas la meilleur, mais que ce, que par l'un d'eulx sera en Commancie, puisse par l'autre estre conduit & mane a sin,
Avons Fit, Ordonne, & Establi, Faisons, Ordennons, & Establissons noz Procurers tous generaulx, & Messagiers especiaulx, avec plain Povoir de Ratiffier, pour & en Nom de Nous, Louer, Approuver, & Confermer les dites Treues & Souffrances de Guerre,
Et ycelles mesmes, & pareilles, & semblables, ou autres telles, & par ceulx Poins, Condioions, & Covenances, & jusques a tel temps come bon semblera a yceulx noz Procureurs, ou a l'un d'eulx, Faire & Appoinctier, Fermer & Accorder pour Nous & noz Paiis, & Subgiez, ovec le dit Duc, pour Luy, sez Paiis, & Subgiez,
Et de Jurer, pour ce & a cause de ce, & faire, en l'Ame de Nous, toutes manieres de Seremens ad ce appartendants,
Et de bailler sur ce au dit Duc Lettres bonnes & valables & tieles, come les dites Treues, & les Covenances, qui sur ce serront faictez, requerront,
Et de Accepter, prandre, & Recevoir de dit 'Duc, ou de ses Procurours, ses Seremens & Lettres,
Et generaument de faire, es Choses dessusdites, & chescune d'icelles, toutes & chescune les Choses que Nour mesmes ferions & fairipourroions, si presens y estions en nostre propre parsonne; Ja soit ce que la Cas require Mandement plus especial,
Et promettons, sur l'Obligation & Ypotheque de tous & chascun noz Biens, & par la Foy & Serement de nostre Corps, avoir, & que Nous aurons Agreable, Ferme, & Estable cout ceo que par noz ditz Procureurs, & chascun d'eulx, serra Fait, Promis, & Accorde es Choses dessusdites, & en chascun d'icelles.
Et en tesmoignance de ceo Nous avons fait mettre nostre Seel a ces Presentes.
Donne a nostre Paloys de Westm. le xiv. jour de Decembre.
Par le Roy.
Dec. 19. Safe conducts for sir William Douglas, lord of Dumlangryg, Alexander Descheles, and John de Welles, commissioners from the K. of Scotland. Westm.
O. ix. 79. H. iv. p. ii. 57.
De Tractando cum Rege, pro Rege Scotiae.
An. 1. H. 5. Scot. 1. H. 5. m. 2.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum diem Februarii, proximò futurum, duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem & Defensionem suas speciales, Willielmum Douglas Chivaler Dominum de Dumlangryg in Scotia,
Qui nuper in Regnum Regis Angliae, ad Praesentiam suam, ad Tractandum secum pro Rege Scotiae, cum Novem Servientibus in Comitiva sua, & Decem Equis suis, praetextu Literarum Regis de Salvo Conductu, sibi factarum, venit, & in eodem Regno adhuc existit,
In Regno praedicto morando, perhendinando, & abinde, quotiens sibi placuerit, transeundo, & in dictum Regnum Regis ex causa praemissa reveniendo, & exinde ad propria redeundo, ac Servientes & Equos praedictos, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque,
Proviso semper quòd praefatus Willtelmus &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium xix. die Decembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex &c. ut supra usque ibi speciales & tunc sic, Alexandrum Descheles, & Johannem de Welles de Scotia.
Qui nuper in Regnum Regis Angliae, ad Praesentiam Regis, ad Tractandum secum pro Rege Scotiae, cum Duobus Servientibus in Comitiva sua, & Quatuor Equis suis, praetextu Literarum Regis de Salvo Conductu, sibi factarum, venerunt, & in eodem Regno adhuc existunt,
In eodem Regno morando, perhendinando, & abinde, quotiens sibi placuerit, transeundo, & in dictum Regnum Regis Angliae ex causa praemissa reveniendo, ac exinde ad propria redeundo, ac Servientes & Equos, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque,
Proviso semper quòd praefati, Alexander & Johannes, ac Servientes praedicti, quicquam, &c. prout in ejusmodi de Conductu Literis.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.