Rymer's Foedera with Syllabus
February 1414

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

112-117

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: February 1414', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 112-117. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115191 Date accessed: 24 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

February 1414

Syllabus EntryFoedera Text
Feb. 4. The K. orders the truce with Brittany to be proclaimed. Westm.
O. ix. 112. H. iv. p. ii. 70.
De Proclamatione Treugarum Britanniae.
An. 1. H. 5. Claus. 1. H. 5. m. 1. d.
Rex, Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Cùm, per Procuratores, Nuncios, & Deputatos nostros, pro Nobis, Terris, Dominiis, Patriis, Territoriis, Jurisdictionibus, Civitatibus, Villis, Castris, Fortalitiis, & omnibus Territoriis Ditioni nostrae Subjectis, ac Vassallis, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque, pro parte nostra, & per Procuratores & Nuncios Johannis Ducis Britanniae Comitis Montisfortis, pro Se, Ducatu suo Britanniae, Terris, Patriis, Dominiis, & Territoriis, Jurisdictionibus, Civitatibus, Villis, Castris, Fortalitiis, Opidis & eorum Suburbiis, Patriis, Terris, Dominiis, & Territoriis Ditioni suae Subjectis, ac Ligeis, Vassallis, & Subditis suis quibuscumque, pro parte sua, bonae, firmae, & legales Treugae generales, tam per Terram, quàm per Mare, pro Termino Decem Annorum, à Tertio Die Januarii ultimo praeterito continuè numerandorum, duraturae, sub certâ Formâ, in eisdem Treugis contentâ, initae sint, captae, & firmatae,
Et quia Treugas illas ad Notitiam omnium & singulorum, quorum interest, deduci volumus,
Vobis Praecipimus quòd statim, visis Praesentibus, Treugas illas, in singulis Locis Civitatis praedictae & Suburbiorum ejusdem, ubi magis expediens fuerit & necesse, Publicè Proclamari, ac eas firmiter & inviolabiliter observari faciatis, juxta Formam earumdem; & hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium Quarto Die Februarii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis, sub eâdem Datâ; videlicet,
Vicecom. Norff. & Suff.
Vicecom. Kanc.
Vicecom. Eborum.
Vicecom. Sussex.
Vicecom. Suthampt.
Vicecom. Devon.
Vicecom. Bristoll.
Vicecom. Cornub.
Vicecom. Lincoln.
Vicecom. Villae Novi Castri super Tynam.
Vicecom. Somers. & Dors.
Cancellar. suo in Com. Palatini Lancastr.
Majori & Ballivis Villae de Weymouth
.
Feb. 8. The K. orders Bertrand de Asta and John de Bordili to examine Simon Sprotley and others concerning the suit between Henry Bowet, late constable of Bourdeaux, now abp. of York, and sir William Faryndon. Westm.
O. ix. 113. H. iv. p. ii. 70.
Pro Archiepiscopo Eborum.
An. 1. H. 5. Vasc. 1. H. 5. m. 1.
Rex, Dilectis sibi, Magistro Bertrando de Asta Doctori in Decretis, & Magistro Johanni de Bordili Legum Doctori, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm in quodam Placito,
Inter Henricum Bowet, nuper Constabularium Civitatis nostrae Burdegaliae, jam Archiepiscopum Eborum, & Willielmum Faryndon Chivaler, coram nobis in Cancellaria nostra pendente,
Quaedam Controversia, super quibusdam Conditionibus & Contractibus, inter ipsos factis,
Qui apud Civitatem praedictam, ut asseritur, per Magistrum Johannem Morehay, nuper Locumtenentem ipsius nuper Constabularii, adimpleri debuerunt,
Nuper mota & exorta fuisset,
Nos,
Pro Majori declaratione cognitionis ejusdem materiae certiorari volentes,
Ac de Fidelitate & Circumspectione vestris plenius confidentes,
Assignavimus Vos, conjunctim, & divisim, ad Simonem Sprotley, Nandinum de Campes, Johannem Holme, Johannem Ichington, & Robertum Martyn, in partibus Aquitaniae & aliis Partibus Exteris, & alios Testes quoscumque, infra nostram Ligeantiam ubicumque morantes, parte dicti Willielmi primitùs ad hoc praemunitâ, qui de Praemissis claram habent notitiam, coram vobis venire faciendum, & ad eos, per eorum Sacramenta, super veritate Praemissorum dicendâ, diligenter examinandum, ipsorum Dicta & Depositiones, quatenus concordaverint, concordandum, &, quatenus discrepant, specialiter assignandum, necnon ad Nos, de toto Facto vestro in hac parte, in Cancellariam nostram, sub Sigillis vestris, vel alterius vestrûm, distinctè & apertè certificandum;
Et ideo Vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter Intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damusautem praefatis, Simoni, Nandino, Johanni Holme, Johanni Ichyngton, & Roberto, & omnibus aliis quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis, & alteri vestrûm, in executione Praemissorum, pareant & intendant prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium viii. die Februarii.
Feb. 11. Safe conduct for sir Robert de Maxwell and Robert de Lany, provost of S. Andrew's, coming to England. Westm.
O. ix. 113. H. iv. 70.
Pro Nunciis de Scotia, super certis arduis Materiis, penes praesentiam Regis venturis.
An. 1. H. 5. scot. 1. H. 5. m. 1.
Rex, per Litteras suas Patentes, usque Quintum decimum diem Martii proximò futuram duraturas, suscepit in salvum & secucurum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales; Robertum de Maxwell Militem, & Magistrum Robertum de Lany Praepositum Sancti Andreae, in Regnum Regis Angliae, conjunctim & divisim, cum Viginti & quatuor Personis secum in Comitiva sua, penes Praesentiam Regis,
Pro certis arduis Materiis, Statum & Utilitatem dicti Regni Regis ac Regni Scotiae tangentibus,
Veniendo, ibidem morando, & exinde versus partes suas proprias se divertendo, & redeundo, necnon Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque,
Proviso semper quòd iidem Robertus, &c. ut in Similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium Undecimo die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 11. The K. orders proclamation to be made that those who have complaints of injuries from the Flemings must meet the commissioners for redress on May 15 at Calais. Westm.
O. ix. 114. H. iv. 70.
De apparendo coram Conservatoribus Provisionum Flandriae.
An. 1. H. 5. Claus. 1. H. 5. m. 3. dors.
Rex, Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Cùm inter Ambassiatores nostros, ex una parte, & Commissarios Partium Flandriae, ex altera,
Pro Reparatione & Reformatione Attemptatorum, contra formam Provisionum & Securitatum, inter Regnum nostrum Angliae & Flandriam initarum, & adhuc pendentium, Deputatos,
Appunctuatum sit & Concordatum quòd Conservatores Provisionum & Securitatum praedictarum, vel alii Nuncii seu Commissarii ad hoc specialiter deputandi, & de singulis Querelis informati, Quinto decimo die Maii proximò futuro, in Marchiis Picardiae vel alibi, se, & ubi expedierit, Conveniant,
Et super Querelis etiam & aliis, Materiam Attemptatorum concernentibus, quae ad tempus illud fieri & ministrari contigerit, plenam Justitiam faciant, sicut & prout virtute Securitatum & Provisionum hujusmodi obligantur,
Vobis Praecipimus quòd in singulis locis Civitatis praedictae ac Suburbiorum ejusdem, ubi magis expediens fuerit & necesse, Publicè ex parte nostra Proclamari faciatis;
Quòd omnes & singuli, qui de aliquibus Attemptatis, contra formam Securitatum & Provisionum Praedictarum, se Laesos aut Dampnificatos senserint seu gravatos, coram dictis Conservatoribus, seu Commissariis, & Nunclis, sic deputandis, Personaliter, vel per Procuratores sufficientes, compareant, & intersint apud Calesium, ad diem praedictum, cum suis Evidentiis & Probationibus quae sibi expedientes fuerint; ad effectum debitae Justitiae, Reformationis plenariae, & Reparationis realis peremptoriè consequendum, si sibi viderint expedire;
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium Undecimo die Februarii.
Per ipsum Regem.
Consimilia brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet.
Vicecom. Norff. & Suff.
Vicecom. Kanc.
Vicecom. Eborum.
Vicecom. Sussex.
Vicecom. Sutht.
Vicecom. Devon.
Vicecom. Bristoll.
Vicecom. Cornub.
Vicecom. Lincoln.
Vicecom. Villae Novi Castri super Tynam.
Vicecom. Somers. & Dors.
Cancellar. suo in Com. Palatino Lancastr
.
Feb. 12. Similar proclamation concerning the truce with Brittany, the commissioners to meet in Guernsey on May 1. Westm.
O. ix. 114. H. iv. p. ii. 71.
De Comparendo coram Conservatoribus Treugarum Britanniae.
An. 1. H. 5. Ibid.
Rex Vicecomitibus Londoniae Salutem.
Praecipimus vobis, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in singulis locis Civitatis praedictae & Suburbiorum ejusdem, ubi magis expediens fuerit & necesse, Publice ex parte nostra Proclamari faciatis,
Quòd omnes & singuli,
Qui, praetextu aliquorum Attemptatorum,
Contra vim, formam, & effectum, tam Treugarum,
Inter Carissimum Dominum & Patrem nostrum defunctum, & Johannem Ducem Britanniae, vicesimo Primo die Decembris, Anno Regni dicti Patris nostri Tertio decimo, captarum,
Quàm aliarum Treugarum inter Nos & praefatum Ducem, Tertio die Januarii ultimo praeterito, per Ambassiatores nostros, & per Procuratores, Nuncios, & Deputatos praefati Ducis, initarum & firmatarum,
Se Laesos aut Dampnificatos senserint seu Gravatos,
Coram Conservatoribus earumdem, aut Commissariis utriusque Partis ad hoc specialiter deputandis, personaliter, vel per Procuratores sufficientes, in Insula de Gernesey, Primo die Maii proximè futuro compareant, & intersint cum suis Evidentiis & Probationibus sufficienti- bus, inde celeris Justitiae complementum prosecuturi, si sibi viderint expedire;
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium duodecimo Die Februarii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eâdem Datâ; videlicet,
Vicecom. Norff. & Suff.
Vicecom. Kanc.
Vicecom. Eborum.
Vicecom. Sussex.
Vicecom. Suthampt.
Vicecom. Devon.
Vicecom. Bristoll.
Vicecom. Cornub.
Vicecom. Lincoln.
Vicecom. Villae Novi Castri super Tynam.
Vicecom. Somers. & Dors.
Cancellar. suo in Com. Palatini Lancastr
.
Feb. 12. The K. orders the publication of the article in the truce with Castile by which he promises not to allow armed ships to leave his ports to injure the other party. Westm.
O. ix. 115. H. iv. p. ii. 71.
De Navigiis non armandis, ad inferendum damnum Parti Regis Castellae & Legionis.
An. 1. H. 5. Claus. 1. H. 5. m. 3. d.
Rex, Vicecomitibus Londoniae Salutem.
Cùm, per Magistrum Johannem Honyngham, Ambassiatorem nostrum, pro parte nostra, & Johannem Rodericum Archidiaconum de Gordonio, Ambassiatorem sive Nuncium Johannis Regis Castellae & Legionis, pro parte ipsius Regis, Treugae generales, tam per Terram, quàm per Mare, pro uno Anno, incipiente ab Ortu Solis diei Purificationis beatae Mariae Virginis ultimò praeterito, usque ad Occasum Solis diei Purificationis dictae beatae Mariae Virginis Anno revoluto, qui erit in Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quartodecimo, duraturae, sub certa forma, in eisdem contenta, initae sint & firmatae,
Ac, per eosdem Ambassiatores, Appunctuatum sit & Concordatum,
Quòd nullus Subditus vel Vassallus, unius Partis vel alterius, interim aliquod Navigium, sive aliqua Navigia, in faciendo aut attemptando fieri Dampnum sive Malum Parti adversae, Armari faciet,
Nec Officiarii Regii ibidem aliqua Navigia Armata extra aliquem Portum exire seu navigare aliquo modo permittant, nisi Armatores hujusmodi Navigiorum primò & antea dederint realiter & de facto securas & fidejussorias Cautiones, in manibus dictorum Officiariorum, vel ipsorum Locatenentium, de non depraedando aut faciendo Dampnum Parti adversae, aut suis Subditis & Vassallis, per Terram, vel per Mare, tempore hujusmodi Treugarum durante
,
Et quia Praemissa ad Notitiam omnium & singulorum, quorum interest, deduci volumus,
Vobis Praecipimus quòd statim, visis Praesentibus, ea omnia & singula, in singulis locis Civitatis praedictae & Suburbiorum ejusdem, ubi expediens fuerit & necesse, ex parte nostrâ, publicè proclamari, & ea firmiter & inviolabiliter observari faciatis juxta Formam eorumdem;
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium duodecimo die Februarii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vicecom. Sussex.
Vicecom. Norff. & Suff.
Vicecom. Suthampt.
Vicecom. Devon.
Vicecom. Cornub.
Vicecom. Eborum.
Vicecom. Lincoln.
Vicecom. Bristoll.
Cancellar. suo in Com. Palatino Lancastr.
Vicecom. Villae Novi Castri super Tynam.
Vicecom. Kanc.
Vicecom. Somers. & Dors
.
Feb. 12. Commission to John Burton, John Chamberleyn, sergeant-at-arms, and Robert Spellowe, to make inquisition concerning depredations committed by the English on the people of Flanders and Brittany. Westm.
O. ix. 116. H. iv. p. ii. 71.
Commissio ad Inquirendum de Spoliationibus supra Mare, contra Treugas Flandriae & Britanniae.
An. 1. H. 5. Pat. 1. H. 5. p. 5. m. 21. d.
Rex, Dilectis sibi, Johanni Burton, & Johanni Chamberleyn, ac, Dilecto Servienti suo ad Arma, Roberto Spellowe, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & Circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus vos, & Duos vestrûm, ad Inquirendum, per Sacramentum Proborum & Legalium Hominum, per quos rei veritas meliùs sciri poterit, per quascumque Costeras Maris Regni nostri Angliae, tam infra Libertates, quàm extra, de omnimodis Roberiis, Depraedationibus, & Spoliationibus, per quoscumque Ligeos & Subditos nostros, supra Mare,
Contra Formam, tam Treugarum, inter carissimum Dominum & Patrem nostrum, Dominum H. nuper Regem Angliae defunctum, & illos de Flandria, quàm Treugarum inter ipsum Patrem nostrum &, carissimum Fratrem nostrum, Johannem Ducem Britanniae, ac Treugarum inter Nos & praefatum Ducem separatim nuper initarum,
Qualitercumque factis sive perpetratis,
Ac de Roberiis, Depraedationibus, & Spoliationibus illis, necnon de aliis Articulis & Circumstantiis, eas qualitercumque concernentibus, pleniùs Veritatem,
Et ad omnes illos, quos per hujusmodi Inquisitiones in hac parte culpabiles inveneritis, ubicumque inveniri poterunt, tam infra Libertates, quàm extra, Arestandum, Capiendum, & Prisonae nostrae, quousque aliter pro ipsorum Deliberatione duxerimus demandandum, salvo & securè custodiendos, Committendum,
Ac ad omnia & singula Vasa, Vina, Salem, & alia Mercandisas, Bona, & Res quaecumque, quae per hujusmodi Inquisitiones, coram vobis in forma praedicta capiendas, per Ligeos nostros praedictos sic capta, spoliata, & depraedata existere reperiri poterunt, ad quorumcumque Manus sive Possessionem devenerint, tam infra Libertates, quàm extra, si extent, & si non extent, tunc ad alia Bona & Catalla, ad Valorem eorumdem Vasorum, Vinorum, Salis, & aliorum Mercandisarum, Bonorum, & Rerum, sic Captorum, Spoliatorum, & Depraedatorum, de ipsis, per quos eadem Vasa, Vina, Sal, Mercandisae, Bona, & Res sic Capta, Spoliata, & Depraedata fuerunt, aut de ipsis, ad quorum Manus sive Possessionem, ut praemittitur, devenerunt, ubicumque inveniri poterunt, tam infra Libertates, quàm extra, similiter Arestandum, & sub salva & secura Custodia, quousque aliter indè à nobis habueritis in mandatis, ponendum,
Ad finem & effectum quòd Conservatores Treugarum praedictarum, tam pro Parte nostra, quàm ipsorum de Flandria, ac praedicti Ducis, seu alii Commissarii ex parte nostra, ac ipsorum de Flandria, & praedicti Ducis, ad Reformationem & Reparationem quorumcumque Attemptatorum, contra Treugas praedictas hinc inde factorum, specialiter assignati seu assignandi, ad dies & Loca, quos ad hoc vacare poterunt, Querelantibus coram ipsis, ac Dampnificatis & Laesis in hac parte, plenariè Justitiae complementum facere & exhibere valeant,
Prout juxta formam & effectum cujusdam Appunctuamenti, inter Procuratores & Nuncios nostros, & Procuratores & Nuncios ipsorum de Flandria, quàm cujusdam alterius Appunctuamenti, inter Procuratores & Nuncios nostros & Procuratores & Nuncios praedicti Ducis, in hac parte jam tardè factorum, rationabiliter fuerit faciendum;
Et ideò vobis, & Duobus vestrûm, Mandamus quod circa Praemissa diligenter intendatis, &, ad certos Dies & Loca, quos ad hoc provideritis, diligentes, super Roberiis, Depraedationibus, & Spoliationibus praedictis, faciatis Inquisitiones,
Et eas distinctè & apertè factas Nobis in Cancellariam nostram, sub Sigillis vestris & Sigillis eorum per quos factae fuerint, sine dilatione mittatis, & hoc Breve,
Aliaque Praemissa omnia & singula faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiaris & Ministris, necnon eliis Fidelibus & Subditis nostris, tam infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium duodecimo die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 27. John Wotton, master of Maidstone college, and Richard Cliderhowe are appointed keepers of the temporalities of the see of Canterbury, Thomas Arundel, late archbp., being dead. Kenilworth.
O. ix. 117. H. iv. p. ii. 72.
De Custodia Archiepiscopatus Cantuariae commissa.
An. 1. H. 5. Pat. 1. H. 5. p. 5. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Commisimus, Dilectis nobis, Johanni Wotton, Magistro Collegii de Maydeston, Ricardo Cliderhowe Armigero, Custodiam omnium Temporalium Archiepiscopatûs Cantuariae, in manibus nostris, per Mortem, Venerabilis Patris & Consanguinei nostri carissimi, Thomae Arundell, ultimi Archiepiscopi Cantuariae, existentium,
Habendam, à tempore Mortis praedicti Archiepiscopi, quamdiu Temporalia illa in Manibus nostris contigerint remanere,
Unà cum Returnis Brevium nostrorum, & Executionibus eorumdem, ac cum omnibus aliis Libertatibus, Quietantiis, & Franchesiis, praefato nuper Archiepiscopo & Successoribus suis, in singulis Locis, ad Temporalia praedicta pertinentibus, per Cartas Progenitorum nostrorum, quondam Regum Angliae (quas confirmavimus) concessis,
Adeò plenè & integrè sicut praedictus nuper Archiepiscopus ea habuit, dum vivebat, praetextu Cartarum & Confirmationis praedictarum, absque impedimento Vicecomitum, Ballivorum, seu aliorum Ministrorum nostrorum quorumcumque,
Proviso semper quòd praedicti, Johannes & Ricardus, de Exitibus, Proficuis, & Reventionibus, de Temporalibus praedictis provenientibus, nobis Computabiles existant, ut est justum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum nostrum de Kenilleworth xxvii. die Februarii.
Per ipsum Regem.