Rymer's Foedera with Syllabus
March 1414

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

117-120

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: March 1414', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 117-120. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115192 Date accessed: 24 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

March 1414

Syllabus EntryFoedera Text
March 8. The K. orders the mayor and bailiffs of Coventry to suppress the brotherhood of S. Anne, formed by serving men and workmen in that town. Westm.
O. ix. 117. H. iv. p. ii. 72.
Contra Confoederantes ad Fraternitatem faciendam.
An. 1. H. 5. Claus. 1. H. 5. m. 5. d.
Rex, Majori & Ballivis Civitatis nostrae de Coventre, Salutem.
Ex nonnullorum fidedignorum relatione nobis est monstratum quòd certus numerus Juvenum, Hominum Servientum, Sissorum, & aliorum Artificum & Laboratorum, per Jornancias laborantium (vocatorum Journemen) de Civitate nostra praedicta, se adinvicem congregârunt & confoederârunt, ae Conventicula & Congregationes suas infra Prioratum Civitatis nostrae praedictae ac Domos Fratrum ibidem faciunt, ac quandam Fraternitatem facere, & ipsam Fraternitatem Sanctae Annae nominare,
Illamque Fraternitatem de certis Collectis, inter ipsos faciendis, ad intentionem quòd quilibet ipsorum alterum adjuvaret, & alterius Querelam manuteneret, ac ad quendam magnum Numerum Hominum, pro Juvenilibus Voluntatibus suis, toto tempore perimplendis & perficiendis, promptè & festinanter habendis, manutenere,
Ac Magistros, Clericos, & alios Officiarios & Ministros, infra Civitatem praedictam, in hac parte eligere & nominare proponunt,
Quae, si fieri permitterentur, non solum in nostri Contemptum & Praejudicium, verum etiam in Fraternitatis Sanctae Trinitatis & Corporis Christi, infra Civitatem praedictam, Deteriorationem & Destructionem verisimilem, ac totius Comunitatis ejusdem Civitatis Perturbationem & Commotionem, cederent manifestè,
Nos,
Advertentes dictam Fraternitatem Sanctae Trinitatis & Corporis Christi, ab antiquo Fundatam existere, & ea occasione hujusmodi Mala, maximè cum Nos ejusdem Fraternitatis Frater sumus, praecavere volentes,
Vobis Mandamus, districtiùs quo possumus injungentes, quòd, in locis infra Civitatem nostram praedictam, ubi magis expediens videritis, puplicè proclamari faciatis,
Nè aliqui hujusmodi Congregationes sive Conventicula, infra Prioratum aut Domos Fratrum praedictorum, seu alibi, indebitè contra Leges & Consuetudines Regni nostri Angliae, faciant, nec aliquos ibidem Magistros, Clericos, aut Officiarios quoscumque nominare, eligere, vel ordinare praesumant, sub Periculo quod incumbit,
Et omnes illos, quos, post hujusmodi Proclamationem sic factam, quicquam in contrarium ejusdem Proclamationis facere seu attemptare invenire poteritis, sine dilatione arestetis, ac eos sub salva & secura Custodia poni faciatis, quousque aliud à Nobis pro eorum Deliberatione habueritis in Mandatis,
Nos de Nominibus Principalium ipsorum, qui Conventicula & Congregationes hujusmodi, ac alia Mala Praemissa, post & contra Proclamationem praedictam, fecerint, in Cancellariam nostram, sub Sigillo vestro, vos, praefate Major, distincte & aperte, certificantes,
Ut Nos, pro ipsorum Punitione, juxta eorum Demerita, in hac parte, ac de Remedio congruo, pro Dampnis & Periculis, quae ex praemissis Malis verisimiliter evenire poterunt, evitandis, ordinare valeamus, prout de avisamento Concilii nostri rationabiliter fuerit faciendum.
Teste Rege apud Westmonasterium octavo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 9. Safe conduct for Thomas de la Croix coming from the duke of Milan. Westm.
O. ix. 118. H. iv. p. ii. 72.
Pro quibusdam Negotiis, ex parte Ducis Milan.
An. 1. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 4.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Thomam de la Croix Armigerum, in Regnum Regis Angliae, penes Personam suam, pro quibusdam Negotiis ex parte Ducis Milan faciendis, unà cum Decem Hominibus Servientibus suis, & eorum Equis ac aliis Bonis & Hernesiis suis quibuscumque, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & exinde penes dictum Ducem, absque Aresto, Dampno, Violentia, Impedimento, aut Gravamine quocumque, ratione Marquae seu Reprisaliae, alicui Ligeorum Regis sive aliis quibuscumque concessae vel concedendae, redeundo,
Proviso semper quòd praedictus Thomas, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium nono die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 10. Confirmation by Charles K. of France of the truce with England. Paris.
O. ix. 118. H. iv. p. ii. 72.
Treugarum ex parte Franciae Confirmatio.
An. 1. H. 5. Ex. Bibl. Cot. Caligul. D. 5.
Charles, par la grace de Dieu, Roy de France, a tous ceuls, qui ces presentes Lettres verront, Salut. Savoir faisons nous avoir veues les Lettres de, noz Amez & Feauls, Guillaume Arcevesque de Bourges, Charles Seigneur de le Bret nôtre Treschier Cousin Connestable de France, & Maistre Goutier Col, noz Conseillers, & Secretaire, Ambaxateurs par Nous Commis & Envoiez devers nôtre Adversaire d'Angleterre,
Contenans la Forme qui ensuit,
Nous, Guillaume, par la Permission Divine, Arcevesque de Bourges, Charles Seigneur de le Bret Connestable de France, & Goutier Col Secretaire, & Conseillers du Roy nôtre Seigneur,
Ambaxateurs & Messaiges especialx, Commis & Deputez depar Luy,a Traicter, Communiquier, & finablement Conclurre,
Avec, Reverend Pere en Dieu, Thomas, par la Permission Divine, Evesque de Duresme, Richard Conte de Warvic, & Maistre Henry Ware Licencie en l'un & l'autre Droit, & Chanoine de l'Eglise de Landaven.
De & sur le Choses qui puent regarder le Bien Publique, & par especial la Paix & Concorde de l'une & l'autre Royaume de France & d'Angleterre, &c. prout supra de Dat. 24. Januarii & tunc sic,
Les quelles Trieues dessus dictes Nous, ayans Fermes & Agreables, ycelles, de nôtre certaine Science, Acceptons, Approuvons, Louons, &, par la Teneur de ces Presentes, Confermons,
Et Promettons, en bon Foy & en Parole de Roy, ycelles Trieues Tenir & Garder, & pour nôtre Povoir faire Tenir & Garder, sans aucune Violacion, par noz Subgiez & Feaulx, selon leur Force, Forme, & Effect.
En Tesmoing. de ce Nous avons fait mettre nôtre Seel a ces presentes Lettres.
Donne a Paris le x. Jour de Mars, l'An de Grace Mill, Quatrecens, & Treize, & de nôtre Regne le xxxiv.
Par le Roi en son Grant Conseil.
Collacion faite
.
Ferron.
March 13. The K. recommends to the pope Henry Chicheley, bp. of S. David's, for promotion to the abprick. of Canterbury. Westm.
O. ix. 119. H. iv. p. ii. 72.
Ad Papam Litera Regis.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 1. m. 41.
Sanctissimo in Christo Patri & Domino, Domino Johanni, Divinâ Providentiâ, Sacrosanctae Romanae ac universalis Ecclesiae Summo Pontifici, Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, devota Pedum oscula beatorum.
Vacante nuper Cantuariensi Ecclesiâ, per mortem, bonae memoriae, Thomae ultimi Archiepiscopi Loci illius, Prior & Conventus ejusdem Loci, convenientes in unum, Venerabilem in Christo Patrem, Magistrum Henricum Chicheley, Menevensem Episcopum, direxerunt unanimiter vota sua, & ipsum in suum Archiepiscopum concorditer postulârunt, Nobisque cum instantia supplicârunt ut hujusmodi Potulationi suae Assensum Regium praebere curemus,
Nos,
Ipsius Episcopi considerantes Merita Probitatis,
Ac sperantes dictam Cantuariensem Ecclesiam, si ipsius Regimini praesideat, in Temporalibus & Spiritualibus, per ipsius Circumspectionem & Industriam salutares, posse suscipere incrementa,
Postulationi praedictae hujusmodi Regium Assensum adhibemus & Favorem,
Et hoc vestrae Sanctitati significamus per Praesentes, ut quod ad vos pertinet in hac parte ulteriùs exequi dignemini cum favore.
In cujus &c.
Dat. in Palatio nostro Westm. vicesimo tertio die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 28. The K. orders the several sheriffs to proclaim pardon for Lollards, except sir John Old-castell, sir Thomas Talbot, Richard Colfox, William Parchamyner, Robert Shene, clerk, Thomas Drayton, rector of Drayton Beauchamp in co. Lincoln, and six others, those in sanctuary and those already arrested. Westm.
O. ix. 119. H. iv. p. ii. 72.
Pro Lollardis, de Pardonatione.
An. 2. H. 5. Claus. 2. H. 5. m. 24.
Rex Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Cùm diversi Subditi & Ligei nostri, quod dolendum, ad instigationem & instinctum callidissimi Hostis & versuti & suorum Sequacium, diversas Opiniones, Fidei Catholicae ac sanae Doctrinae manifestè contrarias & obnoxias, nuperimè tenentes, Docentes, & Praedicantes, in Mortem nostram ac diversorum Dominorum, tam Spiritualium, quàm Temporalium, Regni nostri,
Pro eo quòd eis non assensum & favorem, set obicem posuimus & repulsam, prout Catholicum decuit Principem, & fuimus in susceptione Coronae nostrae, sicut, caeteri incliti Progenitores nostri, ad hoc astricti vinculo juramenti,
Nequiter imaginaverint & conspiraverint, prout diversi illorum, ex hac causâ jam morti addicti & adjudicati, notoriè fuerunt confessi,
Nos,
Jam attendentes qualiter nonnulli, forsitan satis Fideles nostri, de Praemissis, ex odio & malitiâ, vel informatione sinistrâ & minùs verâ, in futurum de facili Impeti & Accusari, multipliciter, tam in Corporibus, quàm Bonis, quod nollemus, verisimiliter laedi poterunt & vexari,
Et volentes proinde,
Ob illius reverentiam, qui nobis de pluribus Inimicorum praedictorum repentè Tutelam concessit & Victoriam, ac in suo sacro tempore & idoneo cunctis, sibi Delinquentibus, nè eos cum suis perdat Iniquitatibus & Delictis, Indulgentiam praestare velit & Pacem,
Pro tranquillitate, securitate, & quiete dictorum Ligeorum & Subditorum nostrorum,
Nullius Supplicantis impulsu, set ex nostrae Regiae Clementiae mero motu, pro eo quòd eis & errantibus potiùs misereri eligimus & parcere quàm Pios pro Impiis, & Innocentes pro Nocentibus perdere & punire,
Remedium apponere pro viribus salutare,
De Gratiâ nostrâ speciali PARDONAVIMUS & REMISIMUS universis & singulis Ligeis & Subditis nostris cujuscumque Statûs, Gradûs fuerint, vel Conditionis,
Exceptis Johanne Oldcastell Chivaler, Thomâ Talbot Chivaler, Ricardo Colfox, Willielmo Parchemyner, Roberto Shene Clerico, Thomâ Drayton Rectore Ecclesiae de Drayton Beauchamp in Comitatu Lincolniae, Johanne Hoper, Thomâ Sernes, Thomâ Cheyne Juniore Filio Rogeri Cheyne, nunc infra Turrim nostram Londoniae existentibus, Thomâ Eston Mercero Londoniae, & Elys: ac illis qui ad loca Privilegiata, ex causis praemissis, fugerunt: Necnon illis, qui jam in Prisona, ex causis praemissis, existunt: ac etiam illis qui, pro eisdem causis arestati, & in Prisonis nostris detenti fuerunt, & ab eisdem Prisonis per Manucaptionem sive Balliam deliberati existunt; necnon illis qui in Prisonis ex causis praemissis detenti fuerunt ab eisdem evaserunt,
Sectam Pacis nostrae, quae ad Nos pertinet, pro omnimodis Proditionibus per ipsos, seu eorum aliquem, erga Nos, & Ligeantiam suam, seu aliàs qualitercumque in hac parte, ante haec tempora, factis & perpetratis, & firmam Pacem nostram eis inde concedimus:
Ita tamen quòd Cartas nostras, inde factas, citra Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae, proximê futurum, separatim prosequantur;
Et ideò vobis Praecipimus quòd circa Praemissia in locis, infra Civitatem praedictam, & Suburbia eisdem, ubi magis expedire videritis, ex parte nostrâ, notificari faciatis & publicè proclamari.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo octavo die Martii.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam, ac Cancellario in Comitatu Palatino Lancastriae.