Rymer's Foedera with Syllabus
May 1414

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

123-133

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: May 1414', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 123-133. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115194 Date accessed: 29 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

May 1414

Syllabus EntryFoedera Text
May 3. The K. orders the justices to proceed with the suit of Thomas Feriby and Peter de Alcobasse, physician of Henry IV., concerning the prebend of West Thurrok in the Free Chapel of Hastinges. Leicester.
O. ix. 123. H. iv. p. ii. 74.
Super Praesentationibus ad Beneficia.
An. 2. H. 5. Claus. 2. H. 5. m. 22.
Rex Justiciariis suis, ad Placita coram Nobis tenenda assignatis, Salutem.
Cùm in Statuto,
In Parliamento Domini Richardi, nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, apud Westmonasterium, Anno Regni sui Tertiodecimo, tento, edito,
Inter caetera contineatur,
Quòd, si idem nuper Rex ad aliquod Beneficium, quòd de aliquo Incumbente foret plenum, praesentaret, Praesentatus Regius ad tale Beneficium per Ordinarium non admitteretur, quousque idem nuper Rex, in Curia sua, per Processum Legis, Praesentationem suam recuperasset,
Et quòd, si aliquis Praesentatus Regius alio modo foret Admissus, & Incumbens amotus absque debito Processu, tunc idem Incumbens Prosecutionem suam, infra unum Annum, post Inductionem Praesentati Regii, ad ultimum inciperet
,
Ac in Statuto,
In Parliamento Domini H. nuper Regis Angliae, Patris nostri apud Westmonasterium, Anno Regni sui Quarto, tento, edito,
Ordinatum sit & statutum,
Quòd, si aliquis hujusmodi Incumbens de Beneficio suo, absque Processu, modo supradicto, amoveatur, idem Incumbens, taliter absque Processu Amotus, possit esse adlargum, & Remedium prosequi per praedictum Statutum, dicto Anno Tertiodecimo editum, & Prosecutionem suam, quandocumque sibi placuerit, infra Annum vel postea, ad voluntatem suam, in illo Casu incipere, & hoc tam pro tempore praeterito, quàm pro tempore futuro, dicto Termino, per praedictum Statutum, dicto Anno Tertiodecimo editum, limitato, nn obftante,
Ac,
Ad Prosecutionem Thomae Feriby Clerici, aliàs dicti Thomae Feriby Presbiteri, nobis Supplicantis ut,
Cùm nuper, Vacante Prabendâ, sive Ecclesiâ Praebendali de Westhurrok, Londoniensis Dioecesis, in Libera Capella regia de Hastyng, Cicestrensis Dioecesis, pèr Mortem Johannis Harmesthorp tunc ultimi Possessoris ejusdem, & ad Donationem Willielmi Bourgchier Chivaler, ut in jure Annae Uxoris suae, Filiae & Haeredis Alianorae nuper Ducissae Gloucestriae, spectante idem Thomas ad eandem Praebendam sive Ecclesiam Praebendalem, ad Praesentationem ipsius Willielmi, concurrentibus hiis quae in hac parte requirebantur, canonicè Admissus, & in eadem Institutus & Inductus fuisset, ac Possessionem suam indè diu continuasset pacificè & quiete,
Quousque inde, absque Juris Processu, per Petrum de Alcobasse, colore cujusdam Collationis praedicti Patris nostri, praefato Petro per nomen, dilecti Phisici sui, Petri de Alcobasse, de dicta Praebenda sive Ecclesia Praebendali, per nomen Praebendae de West Thurrock, in libera Capella sua de Hastynges, ad minus veram Suggestionem ipsius Petri, eidem Patri nostro suggerentis dictam Praebendam sive Ecclesiam Praebendalem vacasse cùm non vacaverit, & ad Donationem ipsius Patris nostri spectasse cùm non spectaverit, per Literas Patentes dicti Patris nostri factas Amotus extitit & Expulsus minus justè, in ipsius Thomae Dampnum non modicum & Gravamen, ac contra formam dicti Statuti dicto Anno Tertio decimo editi,
Vellemus dictas Literas ipsius Patris nostri eidem Petro, de Collatione dictae Praebendae sive Ecclesiae Praebendalis sic factas, & quicquid inde subsecutum fuerit, revocari & adnullari, & ipsum Thomam ad Possessionem suam ejusdem Praebendae sive Ecclesiae Praebendalis, unà cum Exitibus & Proficuis, inde, à tempore Amotionis praedictae, per praedictum Petrum, perceptis, restitui jubere,
Per Breve nostrum praeceperimus Vicecomiti nostro Essexiae, quòd scire faceret praefato Petro quòd esset coram Nobis, in Cancellaria nostra, ad certum diem jam praeteritum, ubicumque tunc foret, ad ostendendum si quid, pro Nobis aut pro seipso, haberet vel dicere sciret quare dictae Literae ipsius Patris nostri, eidem Petro de Collatione dictae Praebendae sive Ecclesiae Praebendalis sic factae, & quicquid inde subsecutum soret, revocari & adnullari, & idem Thomas ad Possessionem suam ejusdem Praebendae sive Ecclesiae Praebendalis, unà cum Exitibus & Proficuis, inde, à tempore Amotionis praedictae, per praedictum Petrum, perceptis, restitui non deberent, & ad faciendum ulterius & recipiendum quod Curia nostra consideraret,
Ac Retornato Brevi praedicto coram Nobis in Cancellaria nostra praedicta ad diem praedictum, eodemque Brevi coram Nobis misso discutiendum,
Necnon praedicto Thoma in propria persona sua, & praedicto Petro per Johannem Corve Attornatum suum, ad diem illum, coram Nobis comparentibus, auditisque hincinde eorum rationibus & Allegationibus,
Idem Petrus, inter alia, asseruerit praefatum Patrem nostrum, per Literas suas Patentes (quarum Data est apud Westmonasterium septimo die Februarii Anno Regni sui Tertiodecimo) Dedisse & Concessisse eidem Petro Praebendam praedictam nuper Vacantem, & ad Donationem ejusdem Patris nostri spectantem, Habendam cum suis Juribus & Pertinentiis quibuscumque, unde non intendebat quòd, Nobis inconsultis, ulteriùs in Loquela praedicta procedi deberet, petendo de Nobis auxilium, quod ei extitit Concessum,
Quo praetextu vos in Loquela praedicta hucusque procedere distulistis, & adhuc differtis, in ipsius Thomae Dampnum non modicum & Gravamen,
Unde Nobis supplicavit ut sibi de Remedio congruo in hac parte providere velimus,
Nos,
Supplicationi praedictae annuentes, volentesque in hac parte fieri quod est justum,
Vobis Mandamus quòd, si in Loquela praedicta coram Vobis taliter sit Processum & Allegatum, tunc in Loquela illa, cum ea celeritate, qua de jure & secundum Legem & Consuetudinem Regni nostri Angliae poteritis, procedatis, & Partibus praedictis Justitiam faciatis, Allegatione praedictâ non obstante; dum tamen ad Judicium in hac parte Reddendum, Nobis inconsultis, nullatenus procedatis.
Teste Rege apud Leycestr. Tertio die Maii.
May 8. Safe conduct for sir Robert Maxwell of Scotland, and Robert de Lanyn, provost of S. Andrew's, coming to England. Leicester.
O. ix. 125. H. iv. p. ii. 75.
Pro quibusdam de Scotia, penes praesentiam Regis certis de Causis venturis
An. 2. H. 5. scot. 2. H. 5. m. 18.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum Diem Julii proximò uturum, duraturas, suscepit in Protectionem & Defensionem suam, ac salvum & securum Conductum suum, necnon salvam Gardiam suam speciales, Robertum Maxwell de Scotia Militem, & Magistrum Robertum de Lanyn Praepositum Ecclesiae Sancti Andreae in Scotia, in Regnum Regis Angliae, per Dominia & Potestatem Regis, tam per Terram, quàm per Mare, cum Hominibus & Servientibus suis, tam Equitibus, quàm Peditibus, tam per Villas Firmatas, quàm alibi, usque ad Numerum Triginta Personarum in Comitiva sua, penes Personam Regis, certis de causis, veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, ac Equos, Res, Hernesia, & Bona sua quaecumque,
Proviso semper quòd iidem &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Leycestr. octavo die Maii.
Per ipsum Regem.
[May 8.] Safe conduct for John Porter, coming to sir Mordac de Fyfe.
O. ix. 125. H. iv. p. ii. 75.
Pro Mordaco de Fyfe.
An. 2. H. 5. Ibid.
Rex &c. ut supra usque ibi, speciales, & tunc sic Johannem Porter de Scotia Armigerum, in Regnum Regis Angliae, per Dominia & Potestatem Regis, tam per Terram, quàm per Mare, cum Hominibus & Servientibus suis, tam Equitibus, quàm Peditibus, tam per Villas Firmatas, quàm alibi, usque ad numerum Quinque Personarum in Comitiva sua, penes Mordacum de Fyfe Militem, infra dictum Regnum Regis existentem pro certis Negotiis suis ibidem expediendis, veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, ac Equos, Res, Hernesia & Bona sua quaecumque,
Proviso semper quòd idem Johannes, ac Personae praedictae &c. ut supra.
Teste Rege ut supra.
Per ipsum Regem.
May 14. Letters of marque for John de Waghen, of Beverley, against Albert duke of Bavaria and his subjects. Leicester.
O. ix. 125. H. iv. p. ii. 75.
De Reprisalio.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 1. m. 34.
Rex, universis & singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Custumariis, Custodibus Portuum Maris & aliorum Locorum Maritimorum, necnon Vicecomitibus, Majoribus, Constabulariis, Ballivis, Ministris, ac aliis Fidelibus & Subditis suis, tam in Transmarinis, quàm in Cismarinis partibus, infra Libertates, & extra, tam per Terram, quàm per Mare, constitutis, ad quos &c. Salutem.
Supplicavit Nobis, dilectus Ligeus noster, Johannes de Waghen de Beverlaco ut,
Cùm, Carissimus Dominus & Pater noster, Dominus Henricus nuper Rex Angliae Defunctus, nuper, ad instantiam & supplicationem ipsius Johannis, eidem Patri nostro suggerentis ipsum aliquod Justitiae Complementum habere non potuisse in Prosecutione, per ipsum & Procuratores suos saepius facta, in Curia Alberti Comitis Palatini Ducis Bavariae, Comitis Hollandiae & Sellandiae, jam Defuncti,
Cui tam dictus Pater noster, quàm Ricardus, nuper Rex Angliae Secundus post Conquestum Defunctus, multotiens, per Literas suas requisitorias, scripserunt pro Solutione eidem Johanni de Summâ Octingentorum Quinquaginta & Duorum Nobilium & Dimidii, & Viginti & Duorum Denariorum de Moneta nostra Angliae, sibi, per Pelegrinum Florenson Mercatorem & Burgensem Villae de Leyden. in Hollandia, debitâ, faciendâ,
Concesserit eidem Johanni Literas suas de Marqua versus praefatum Ducem & Subditos suos, quousque plenaria Satisfactio eidem Johanni de Summa praedicta facta fuisset, unà cum Custibus & Expensis, per ipsum & dictos Procu- ratores suos, circa Prosecutionem praedictam, apposiris & apponendis, prout per dictas Literas ipsius Patris nostri de Marqua pleniùs poterit apparere,
Quas quidem Literas praefatus Pater noster, eo quod nullum sortiebantur effectum, vivente praefato Duce, Executioni demandare non curavit, quousque idem Pater noster Willielmum, nunc Ducem Bavariae, Comitem Hollandiae, Successorem praefati nuper Ducis, in hoc Casu primitùs requisivisset qualem Justitiam praefato Johanni facere vellet in hac parte,
Ac praedictus Willielmus nunc Dux Bavariae, nuper, ex parte dicti Patris nostri, ac postmodùm ex parte nostra, virtute Literarum ipsius Patris nostri & nostrarum, sibi diversis visibus directarum & debitè praesentarum, pro Justitia praedicto Johanni in Praemissis celeriter adhibenda saepius requisitus, eundem Johannem per plures subtiles Responsiones & frivolas Dilationes adeò inquietaverit, & multipliciter fatigaverit, quod ipse aliquem effectum Prosecutionis suae praedictae nondum est adeptus nec assecutus, ut accepimus, in ipsius Johannis Dampnum non modicum & Gravamen, sicut per Instrumenta Publica, super hoc confecta & in Cancellaria nostra residentia, plenè liquet,
Velimus, Consideratione Praemissorum, praefato Johanni Literas nostras de Marqua, versus praefatum nunc Ducem, & Subditos suos, quousque eidem Johanni de Summa praedicta, unà cum Sumptibus & Expensis, per ipsum & Procuratores suos, circa dictam Prosecutionem, appositis, & de caetero apponendis, integrè satisfactum fuerit, concedere gratiosè,
Nos (supplicationi praedictae Annuentes) vobis, & cuilibet vestrûm, Mandamus quòd universas & singulas Naves praedictae Villae de Leyden, in aliquibus Portubus aut aliis Locis, infra Regnum nostrum Angliae, seu alibi, infra Dominium & Potestatem nostra jam existentes, & exnunc venturas, unà cum Mercatoribus in eisdem existentibus, ac Magistris & Marinariis earumdem, necnon Bonis, Mercandisis, & Rebus ipsorum Mercatorum, Magistrorum, & Marinariorum quibuscumque, quae in Navibus illis aut extra invenire poteritis, usque ad summam praedictam, unà cum Dampnis, Misis, & Expensis ipsius Johannis, quae in hac parte rationabiliter sustinuit, nomine Marquae & Reprisaliae, de tempore in tempus, capi & arestari, & ea praefato Johanni, seu ejus in hac parte Attornatis, sine dilatione liberari faciatis;
Nos de Captione & Arestatione Navium, Mercatorum, Magistrorum, Marinariorum, Bonorum, Mercandisarum, & Rerum praedictorum, ac liberatione eorumdem, necnon de toto Facto vestro in hac parte, in Cancellariam nostram Angliae, de tempore in tempus, sub Sigillis vestris, distinctè & apertè, certificantes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Leycestr. Decimo Quarto Die Maii,
Per ipsum Regem.
May 15. The K. appoints John de Nevyll, elder son of Ralph earl of Westmoreland, warden of the west march of Scotland. Leicester.
O. ix. 126. H. iv. p. ii. 75.
De Custode, de la Westmarche Scotiae, constituto.
An. 2. H. 5. scot. 2. H. 5. m. 18.
Rex, Dilecto Consanguineo suo, Johanni de Nevill, Filio Seniori, Carissimi Avunculi nostri, Radulphi Comitis Westmer landiae, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Discretione, & provida Circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus & Constituimus vos Custodem & Commissarium nostrum generalem Marchiarum Regni nostri Angliae, versus partes Scotiae, in partibus de la Westmarche, & in Dominio nostro Scotiae,
Dantes & Concedentes vobis, Tenore praesentium, Potestatem & Mandatum speciale faciendi & excercendi omnia & singula, quae ad Officium hujusmodi Custodis & Commissarii nostri pertinent ibidem, & prout antea, tam auctoritate Domini R. nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, quàm, Carissimi Domini & Patris nostri, H. nuper Regis Angliae Defuncti, in hac parte rationabiliter fieri & exerceri consuevit,
Ac ad omnia & singula, per quoscumque Subditos & Ligeos, tam ipsius nuper Regis R. quàm praedicti Patris nostri, tam Officiarios, quàm alios, contra Formam Treugarum, inter ipsum nuper Regem R. & Adversarium suum Franciae, necnon Adversarium suum Scotiae, tanquam dicti Adversarii sui Franciae Alligatum, Decimo Octavo Die Junii Anno Domini Millesimo CCC. LXXIX. apud Leulyngham initarum, Subditis & Ligeis ipsius Adversarii sui. Scotiae, in Partibus & Dominio praedictis, ab inceptione earumdem Treugarum, attemptata & perpetrata, seu imposterùm attemptanda seu perpetranda, juxta formam Treugarum praedictarum, Corrigendi, Emendandi, & Reformandi, & Delinquentes in hac parte, juxta eorum Demerita, tam per incarcerationes Corporum suorum, quàm per Districtiones Terrarum & Tenementorum, ac Bonorum & Catallorum suorum, ubicumque inventa fuerint, tam infra Libertates, quàm extra, Castigandi & Puniendi,
Necnon ad Cognoscendum in omnibus Querelis, Placitis & Debatis, tam in Prisonariis, Spoliis praedictis, & Rapinis, quàm aliis quibuscumque Factis Guerrarum, ibidem motis vel movendis,
Ac etiam ad tenendum Sessiones vestras in quibuscumque Locis dictarum Marchiarum, tam infra Libertates, quàm extra, & ad inquirendum de quibuscumque Personis, contra formam dictarum Treugarumaut Ordinationum, per Commissarios ipsius nuper Regis R. & Commissarios dicti Adversarii sui Scotiae apud Cloghina baustan factarum, quovis modo delinquentibus, & de hujusmodi Personis & eorum Delictis vos pleniùs informandum, eosque juxta hujusmodi Delictorum quantitatem, tam infra dictum Regnum nostrum, quàm in Marchiis praedictis, Castigandum, & tam in bonis, quàm in Personis suis praemuniendum, prout meliùs, pro conservatione dictarum Treugarum & Ordinationum, ac salvatione dictarum Marchiarum, vobis videbitur expedire,
Necnon ad quascumque Poenas Pecuniarias, & alias Obligationes, quas, pro Violatione hujusmodi Treugarum & Ordinationum, Personae quaecumque, ut praemittitur, Delinquentes incurrerunt, Levandum, & per Deputatos & Ministros vestros levari faciendum,
Ac quascumque Personas, vobis in Executione Praesentium Inobedientes, seu parere aut obedire recusantes, viis & modis quibus expedientiùs vobis videbitur, Castigandum & Puniendum, vel aliàs, si in eorum Inobedientia perstiterint, ad Nos & Consilium nostrum, ut Congruum adhibeamus Remedium, sine dilatione Certificandum;
Praefatis Libertatibus in omnibus aliis, quàm in hiis quae dictas Treugas, Ordinationem, & Conservationem Marchiarum concernunt, semper salvis,
Assignavimus etiam Vos ad Inquirendum, & vos debitè informandum, de omnibus & singulis Personis, qui Covinas cum Inimicis nostris, ad Regni nostri praejudicium, qualitercumque & quocumque colore fecerunt, & exnunc facere praesument, ac Secreta & Consilia nostra ac Regni nostri revelârunt, & exnunc revelare praesumpserint,
Et ad hujusmodi Personas, ac alios Proditores nostros quoscumque, in hac parte, debitè, juxta eorum Demerita, Castigandum & Puniendum,
Necnon Querelas, Placita, & Debatas praenotata Audiendum & Terminandum, & debito fine Terminandum, secundùm Legem & Consuetudinem Partium & Dominii praedictorum,
Ac etiam ad Vigiles & alios, ad explorandum, & Nos & Fideles nostros, pro Defensione nostra & Regni nostri, contra hostiles Incursus Inimicorum nostrorum Scotiae, si qui se ad Mala aliqua nobis seu Regno nostro facienda venire contigerit, Praemuniendum, sumptibus Ligeorum nostrorum Partium earumdem, de Assensu & Voluntate sua, prout antea ibidem rationa biliter fieri consuevit, Ordinandum, & Praeficiendum,
Et ad omnes Homines Defensabiles, in Comitatibus Cumbriae & Westmerlandiae, ac Marchiarum praedictarum, inter Aetates Sexdecim & Sexaginta Annorum existentes, infra Libertates, & extra per Vos & Deputatos vestros, Arraiandum,
Et ad omnes Homines ad Arma, Armatos, Hobelarios, & Sagittarios (videlicet, quemlibet eorum juxta statûs sui exigentiam & Facultates suas) Armis competentibus muniri, & in Millenis, Centenis, & Vintenis poni, & eos, sic Armatos, Arraiatos, & Munitos, in Arraiatione hujusmodi teneri faciendum, Ita quòd omnes hujusmodi Homines ad Arma, Armati, Hobeiarii, & Sagittarii prompti sint & parati ad Proficiscendum, in Defensionem Marchiarum & Regni nostri praedictorum, quotiens ex Hostium Incursibus Periculum aliquod immineat, & super hoc per vos, seu Deputatos vestros, ex parte nostrâ, & nomine nostro, fuerint praemuniti,
Et ad omnes hujusmodi Homines ad Arma, Armatos, Hobelarios, & Sagittarios ad se, in Forma praedicta, Arraiandum, & in Defensionem Marchiarum praedictarum, ac Regni nostri, & Fidelium nostrorum, quotiens & quando indiguerit, & prout pro Salvatione & Defensione Marchiarum, Regni, & Ligeorum nostrorum ejusdem, melius expedire videbitur, congregari & uniri, & in Defensione eorumdem Marchiarum, Regni & Ligeorum nostrorum, proficisci, duci, & morari, per Incarcerationem Corporum suorum, ac Cap- tionem Terrarum & Tenementorum suorum in manum nostram, & aliis viis & modis quibus meliùs, pro Salvatione & Defensione Marchiarum, Regni, & Fidelium nostrorum praedictorum, in hac parte, expedire videritis, distringi & compelli faciendum,
Assignavimus insuper vos, & vobis Committimus Vices nostras, ac Mandatum & Potestatem generale, ad omnes & singulas Personas, quae ad Fidem & Ligeantiam nostras se convertere, venire, & morari voluerint, tam illas (videlicet) quae ab eisdem Fide & Ligeantia recesserunt, quàm alias Personas quascumque ad easdem Fidem & Ligeantiam venire & morari volentes, ad Fidem & Ligeantiam nostras, viis & modis quibuscumque licitis & honestis, & prout vobis videbitur ad Honorem nostrum fore expediens, Recipiendum,
Et eisdem Personis & earum cuilibet Cartas de Pardonatione Vitae & Membrorum, in quòumque Casu, nomine nostro, Concedendum, & Nos eis & earum cuilibet hujusmodi Cartas, ad significationem vestram, sub Magno Sigillo nostro fieri faciemus,
Necnon ad Treugas pro Nobis, Terris, Dominiis, Subditis, Ligeis, Amicis, & Fidelibus nostris ibidem, cum Adversariis nostris, in dictis Partibus, pro Se, Hominibus, Terris, & Dominiis suis, per Unam vel Duos Menses duraturas, particulariter & generaliter, Capiendum, &, nomine nostro, Custodiendum, & custodiri faciendum,
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid, nomine nostro, in forma supradicta, feceritis in Praemissis;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea effectualiter faciatis & expleatis in forma praedicta:
Damus etiam vobis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem ad aliquas idoneas & sufficientes Personas, ad omnia Praemissa & singula, in absentia vestra a partibus praedictis, Faciendum, Excercendum, & Exequéndum Loco vestri, sub Sigillo vestro Constituendum, Substituendum, & Deputandum:
Damus insuper universis & singulis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, Militibus, Capitaneis, Castellanis, Custodibus Castrorum & Fortalitiorum, Majoribus, Vicecomitibus, Ballivis, Ministris, Ligeis, Subditis, & Fidelibus nostris, tam infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Praemissis, nomine nostro, faciendis & exequendis, pareant & intendant, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Leycestr. decimo quinto die Maii.
Per ipsum Regem.
May 16. Grant of an annuity of 60l. to the K.'s brother, John de Lancastre, created earl of Kendal and duke of Bedford. Leicester.
O. ix. 128. H. iv. p. ii. 76.
De Praeficiendo Comitem in Ducem
An. 2. H. 5. Pat 2. H. 5. p. 2. m. 32.
Rex Omnibus ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Regale Solium & Dignitatis Regiae Fastigium Sapientium & Sublimium consistat multitudine Personarum, & eo magis Regni Regimen roboratur, quo plures sibi subsistunt Nobiles, Statûs & Eminentiae Celsiores,
Nos igitur,
Ad Praemissa, in praesenti Parliamento nostro, apud Leycestriam convocato, nostrae considerationis intuitum dirigentes,
Et volentes proinde Sceptrum Regium, tam adjectione novorum Honorum, quàm restauratione Veterum, securiùs stabilire, & Numerum augere Nobilium, praesertim de Stirpe Regia procedentium, quorum Consilio Regnum nostrum uberiùs & sagaciùs dirigi possit in Dubiis, & fulciri Suffragiis in adversis,
Carissimum Fratrem nostrum Johannem de Lancastre, quem, tam Nobilitas Generis, quam Morum Scientiae & Virtutis, ac Elegantiae, & Strenuitatis, aliáque, meritò comendanda, Probitatum Insignia & Flores, multipliciter perornârunt, in Comitem de Kendale, & deinde in Ducem Bedfordiae, in eodem Parliamento nostro, assensu Praelatorum & Procerum, ac Communitatis Regni nostri, inibi existentium, praefecimus,
Et de dictis Comitatu & Ducatu, per Gladorum Cincturam, & Cappae Appositionem, ac Virgae aureae Traditionem, personaliter Investivimus, ut est moris,
Habenda & TENENDA praefato Fratri nostro Stilos, Honores, & Nomina praedicta ad ejus dumtaxat Vitam naturalem;
Et, ut idem Frater noster, juxta Nominum suorum, ut praefertur, & Honorum decentiam, meliùs & honorificentiùs valeat incumbentia sibi Onera supportare, Dedimus & Concessimus eidem Fratri nostro (videlicet) pro dicto Statu Comitis Viginti Libras, & pro praedicto Statu Ducis Quadraginta Libras, percipiendas singulis Annis, pro termino Vitae suae, de Exitibus, Proficuis, Firmis, Emolumentis, & Commoditatibus Comitatûs Bedfordiae, ad Festa Sancti Michaelis & Paschae, per aequales Portiones, per manus Vicecòmitis Comitatûs illius pro tempore existentis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Leycestr. decimo sexto die Maii.
Per ipsum Regem.
May 20. Pardon for Philip Turnour, of Daventry, and 24 other [Lollards]. Leicester.
O. ix. 129. H. iv. p. ii. 76.
De Pardonatione pro Lollardis.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 2. m. 1.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm diversi Subditi & Ligei nostri (quod dolendum) ad instigationem & instinctum callidissimi Hostis & versuti & suorum Sequautium, diversas Opiniones, Fidei Catholicae ac sanae Doctrinae manisestè contrarias & òbnoxias, nuperimè Tenentes, Docentes, & Praedicantes, in Mortem nostram, ac diversorum Dominorum, tam Spiritualium, quàm Temporalium, Regni nostri,
Pro eo quòd eis non assensum & favorem, set obicem posuimus & repulsam, prout Catholicum decuit Principem, & fuimus in susceptione Coronae nostrae, sicut caeteri incliti Progenitores nostri, ad hoc astricti vinculo juramenti,
Nequiter imaginaverint & conspiraverint, prout diversi illorum, ex hac causâ jam morti addicti & adjudicati, notoriè sunt confessi,
Nos,
Attendentes qualiter nonnulli, forsitan satis Fideles nostri, de Praemissis, ex odio & malitiâ, vel informatione sinistrâ & minùs verâ, in futurum de facili Impeti & Accusari, multipliciter, tam in Corporibus, quàm Bonis, quod nollemus, verisimiliter laedi poterunt & vexari,
Et volentes proinde,
Ob illius reverentiam, qui nobis de pluribus Inimicorum praedictorum repentè Tutelam concessit & Victoriam, ac cuntis, sibi Delinquentibus, nè eos cum suis perdat Iniquitatibus & Delictis, Indulgentiam praestare velit & Pacem,
Pro tranquillitate, securitate, & quiete Philippi Turnour de Daventre providere,
Pardonavimus & REMISIMUS eidem Philippo SECTAM PACIS nostrae, quae ad Nos pertinet, pro omnimodis Proditionibus, per ipsum, erga Nos, & Ligeantiam suam, seu aliàs qualitercumque in hac parte, ante Vicesimum octavum diem Martii proximò praeteritum, factis & perpetratis, unde Indictatus, Rectatus, vel Appellatus existit, ac etiam Utlagariis, si quae in ipsum hiis occasionibus fuerint promulgatae, & firmam Pacem nostram eiinde CONCEDIMUS.
Dumtamen idem Philippus ad Loca Privilegiata ex causis praemissis non fugit, nec in Prisona ex causis praedictis existat, seu pro eisdem causis Arestatus & in Prisona nostra detentus non fuit, nec ab eadem Prisona per Manucaptionem sive in Balliam deliberatus existat, aut in Prisona ex causis praedictis detentus non fuit, nec ab eadem evasit.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Leycestr. vicesimo die Maii, Anno Regni nostri Secundo.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis de Pardonatione habent subscripti, sub Data subscripta; videlicet,
Johannes Wytheryn Persona Ecclesiae de Wydyngton, aliàs dictus Johannes Wytherin Clericus.
Johannes Asser de Dautre de Daventre.
Thomas Smyth
Serviens Busteler de Spoustret de Coventre, aliàs dictus Thomas Goldsmyth de Coventre, aliàs dictus Thomas Busteler nuper Serviens Johannes Busteler.
Ricardus Whyt
de Eborum Plommer.
Willielmus Semper, aliàs dictus Willielmus Semper Travelyngman.
Johannes Angret Persona Ecclesiae de Isuampstede Latymer.
Johannes Jeffrey de Bladon.
Johannes Syby de Parva Missendene, aliàs dictus Thomas Sebely de Wycombehethe Fletcher.
Johannes Fraunk de Comitatu Eborum Capellanus.
Johannes Chylde de London. Goldsmyth, aliàs dictus Johannes Child Civis & Aurifaber London.
Ricardus Norton de Wycombe Couper, aliàs dictus Ricardus Spycer de Wycombe Couper.
Laurentius Key Webbe, aliàs dictus Laurentius Keye de London Webbe, aliàs dictus Laurentius Keye Wever, nuper commorans in Cosynelane London, in Warda de Dowegate ejusdem Civitatis.
Thomas Joye Clericus.
Thomas Spencer de Pisford in Com.
Norht. Clericus.
Johannes Walkelyn Capellanus.
Robertus Alleyn de Blacolvesle.
Johannes Togode de Shankton in Com. Leyc. aliàs dictus Johannes Baroun de Shankton, aliàs dictus Johannes Scryvener de Shankton.
Thomas Seyton de Norhampton Hosyere, aliàs dictus Thomas Rayenere.
Edmundus Fryth, aliàs dictus Edmundus Fryth Filius Johannis Frith de Mildenhale in Com. Suff.
Johannes Colleson de Goudeby, aliàs dictus Johannes Colleson de Coston, aliàs dictus Johannes Colson de Gowedeby Clericus.
Henricus Valentyn, aliàs dictus Henricus Norman.
Johannes Glover
de Spysserstok de Coventre.
Johannes Parlibien Capellanus, aliàs dictus Johannes Parlibien de Mountsorrell in Com. Leyc. Capellanus.
Willielmus Attewelle Filius Johannis Attewelle de Stanbrugge in Com. Bed.
Johannes Wykyn de Toucester Honymonger.
Simon Carter de Kiborth Harecurt in Com Leic.
Johannes de Sco. Mauro & Margaret Uxor ejus.
May 26. Licence to Louis Johan to send money for certain persons to Venice or the court of Rome. Leicester.
O. ix. 130. H. iv. p. ii. 77.
Super Pecuniis versus Papam mittendis.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 23.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Concessimus, dilecto Servienti nostro, Lodowico Johan quòd ipse, per se & Deputatos suos, à Data Praesentium, usque Finem Trium Annorum, proximò sequentium, de tempore in tempus, recipere possit de quibuscumque Personis, quae versus Curiam Romanam, Civitatem Venetiae, vel ad Loca ubi Sanctissimus Pater Papa pro tempore extiterit, aut alias partes Transmarinas transire, vel quae ad dictas Civitates & Partes Nuncios, Procuratores, vel Attornatos suos, pro eorum Negotiis inibi faciendis, destinare voluerint, tales & tantas Summas Monetae, prout eisdem Personis praefato Lodowico aut Deputatis suis praedictis conferre sive mittere melius placuerit,
Et quòd idem Lodowicus, & Deputati sui praedicti, Litteras Escambii hujusmodi Personis, prout melius sibi videbitur, pro Solutione Summarum, quas eaedem Personae sibi conferent aut mittent, debitè faciendâ, de tempore in tempus liberè facere possint,
Reddendo Nobis, ad Finem cujuslibet Anni dictorum Annorum, Ducentas Marcas ad Scaccarium nostrum;
Proviso semper quòd idem Lodowicus, aut Deputati sui praedicti, aut aliquis alius eorum, nomine & colore praesentis Concessionis nostrae, Aurum vel Argentum, in Massa vel Moneta, ad partes praedictas non transmittant;
Et ulterius Concessimus eidem Lodowico quod Cancellarius Angliae, vel Custos Magni Sigilli nostri, qui infra Terminum praedictum erit, non concedet aliquod Breve de Escambio alicui alteri Personae, nisi dumtaxat praefato Lodowico, & Deputatis suis, durante Termino praedicto:
Concessimus etiam ei quòd nulla alia Persona, cujuscumque Nationis seu Conditionis existat, nisi tantum Mercatores (& hoc mercatoriè & pro Mercandisis & nulla alia Causa) faciat Escambia vel Literas Escambii, durante Termino praedicto, infra Regnum nostrum praedictum, aut extra, sub Poenis inferius declaratis, nec aliquam Monetam, usque Brugges, aut aliam Civitatem aut Villam, ultra partes Transmarinas, pro hujusmodi Escambiis, versus Curiam, Civitates, & Villas, aut alia Loca praedicta, faciendis, eodem Termino durante, mittet seu mitti faciat sub Poena Amissionis talis Summae, de qua Literas hujusmodi Escambii fecerit (de cujus Summae una Medietate Nobis, & de altera Medietate praefato Lodowico erit responsum) & sub Poena Imprisonamenti, & faciendi nobis Finem & Redemptionem ex causis praedictis;
Et quòd idem Lodowicus, vigore praesentis Concessionis nostrae, arestare possit, vel per Officiarios nostros facere Arestari, omnes illos qui hanc Concessionem in aliquo contravenerint;
Et quòd idem Lodowicus habeat Brevia de Proclamationibus faciendis, & omnia alia Brevia in hac parte competentia & necessaria, prout Casus exigerit, extra Cancellariam nostram, & alias Curias nostras, quotiens opus fuerit & sibi videbitur expedire, absque aliquo Feodo Sigilli pro eis solvendo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Leycestr. vicesimo sexto die Maii.
Per ipsum Regem.
Petition of Henry abp. of Canterbury for the restitution of the temporalities.
O. ix. 131. H. iv. p. ii. 77.
Pro Archiepiscopo Cantuariensi.
A nôtre Tresredoute & Soverain Seigneur le Roy.
An. 2. H. 5. Ex Orig. Pines Cleric. pell.
Please a vôtre gracieus Roiale Mageste Graunter a, vôtre humble Chapellein, Henri Erccvesque de Canterbirs toutz lez Issues & Prositz de lez Temporaltees de l'Erceveschee de Canterbris, n'adgairs en vos Mains esteant, & a vous Appartenantz, pour le Temps de la darraine Voidance d'icelles, par la Mort Thomas n'adgairs Ercevesque illeoques, solonc lez Tenure, Forme, & Effect de la Cedule a ceste Supplication annexee.
Par Commandement du Roy Lettre ent feust faicte selonc la Copie a i ceste annexee.
May 30. Restitution of the temporalities to Henry abp. of Canterbury, late bp. of S. David's. Leicester.
O. ix. 131. H. iv. p. ii. 77.
De Temporalibus Archiepiscopatus Cantuariensis restituendis.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 1. m. 19.
Rex Escaetori suo in Comitatibus Oxoniae & Berks, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesiâ Cathedrali Cantuariensi, Ordinis Sancti Benedicti, per Mortem, bonae memoriae, Thomae ultimi Archiepiscopi Loci illius, Venerabilem Patrem, Henricum, nuper Episcopum Menevensem, Cantuariensem Electum, à Vinculo, quo eidem Ecclesiae Menevensi tenebatur, absolverit, & ipsum ad dictam Ecclesiam Cantuariensem transtulerit, ipsumque in Archiepiscopum Loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, nobis indè directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Electus omnibus & singulis verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis Renunciavit, volentes cum eo agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia dicti Archiepiscopatûs, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, liberes in forma praedicta.
Teste Rege apud Leycestr. tricesimo die Maii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Norff. & Suff.
Escaetori Regis in Com. Essex. & Hertf.
Escaetori Regis in Com. Kantiae & Midd.
Escaetori Regis in Com. Surr. & Sussex.
Escaetori Regis in Com. Eborum.
Willielmo Crowemer
, Majori Civitatis Regis Londoniae, & Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
May 31. Power for Thomas bp. of Durham, Richard bp. of Norwich, Richard earl of Salisbury, and four others, to treat with the K. of France for the K.'s marriage with the French K.'s daughter or for restitution of his inheritance. Westm.
O. ix. 131. H. iv. p. ii. 77.
De Tractando cum Adversario Franciae.
An. 1. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 21.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm nuper Adversarius noster Franciae certos Nuncios, Commissarios, & Ambassiatores suos solennes, in Regnum nostrum Angliae, & ad Praesentiam nostram transmiserit,
Ad Tractandum, Communicandum, & Interloquendum, unà nobiscum seu Commissariis nostris, super hiis quae ad Pacem inter Ipsum & Nos ineundam tendere possent,
Nosque,
Ad Honorem Dei & Ecclesiae suae, ac ad evitandam Sanguinis Christiani effusionem, aliaque Mala & Enormia importabilia, quae inter Ipsum & Nos ac Angliae & Franciae Regna, occasione Guerrarum, verisimiliter poterit evenire,
Animi nostri motum ad Pacis Media debitè inclinantes,
De & super eisdem, cum dictis Ambassiatoribus, per certos nostros Commissarios, fecimus communicari, apertis quoque, inter eosdem Commissarios Partis adversae atque nostros, Duabus Viis ad Pacis Unionem tendentibus (videlicet)
Via Matrimonii & Affinitatis, per ipsos de Francia,
Viaque Ministrationis Justitiae & Restitutionis Jurium & Haereditatum nostrorum, per dictum Adversarium nostrum Franciae detentorum, per Commissarios nostros,
Pro quarum Viarum uberiori executione certos nostros Nuncios & Ambassiatores ad praesentiam praefati nostri Adversarii Franciae, ad Interloquendum, Tractandum, Communicandum, & Referendum, transmisimus,
Et quia, ex eorum Responsis, verbo & in scriptis nobis ministratis, accepimus quòd praefatus noster Adversarius alios nostros Nuncios & Ambassiatores, ad sui Praesentiam, cum bona sufficienti & plena Potestate Advisandi, Loquendi, Tractandi, & Concludendi, de & super praedictis Duabus Materiis, transmittendos, libenter videbit & audiet, facietque procedi planè & effectualiter cum eisdem, tam super Via Matrimonii, inter Nos & Nobilem Dominam, Dominam Katerinam Filiam dicti Adversarii nostri, contrahendi, quàm super Juribus, Haereditatibus, & Rebus quibuscumque, ad quae dicti nostri Nuncii Nos praetendent habere Jus, & rationabili Restitutione eorumdem, cum suis incidentibus, emergentibus, & connexis,
Nos,
Qui omnes Vias Pacis inquirere, & ipsas, quantum cum Deo & Justitia possumus & tenemur, prosequi intendimus cum effectu,
De Circumspectione, Fidelitate, & Industria, Dilectorum & Fidelium nostrorum Venerabilis Patris, Thomae Dunelmensis Episcopi Consiliarii nostri, ac, Venerabilis etiam Patris, Ricardi Episcopi Norwicensis, Ricardi Comitis Sarisburiensis, Ricardi Domini de Grey, Consanguineorum nostrorum, Johannis Pelham Militis, Roberti Waterton Armigeri, & Henrici Ware in utroque Jure Licentiati, Consiliariorum nostrorum, plenariè confidentes,
Ipsos nostros Ambassiatores, Commissarios, & Nuncios speciales Fecimus, Ordinavimus, & Deputavimus, ac, Tenore Praesentium, Facimus, Ordinamus, & Deputamus,
Dantes eisdem Septem, Sex, Quinque, aut Quatuor ex eisdem, pro Nobis, & Nomine nostro, plenam Auctoritatem, Potestatem, ac Mandatum generale atque speciale, ad & in Regnum Franciae se transportandi, & ad Praesentiam dicti Adversarii nostri Franciae se praesentandi,
Ac coram ipso, seu Commissariis suis, sive Deputatis, nostras Intentionem & Voluntatem, quoad ea quae Bonum Pacis & Rem publicam, ac ipsius Reipublicae Utilitatem, utrotumque Regnorum, respicere possunt, Exponendi & Declarandi,
Tractatumque jam inceptum Continuandi, sive alium quemcumque Incipiendi,
Ac super praedictis Viis, ad Pacem jam apertis & ostensis, aut aliis, quae ab una parte vel ab alia aperiri sive ostendi poterunt, quibuscumque, & praesertim de & super Juribus, Haereditatibus, Debitis, & Rebus quibuscumque, Nobis debitis, ad nos pertinentibus, & per dictum Adversarium & suos detentis, Restitutioneque eorumdem,
Jura, Haereditates, Res, & Debita praedicta Nomine nostro Recipiendi, ac eorum Possessionem realem & corporalem, seu quasi, Nanciscendi, Optinendi, & Continuandi, & pro Debitis, per eos receptis, Acquietandi,
Necnon de & super Matrimonio contrahendo inter Nos & Nobilem Dominam, Dominam Katerinam Filiam Adversarii nostri praedicti, per verba de futuro sive de praesenti, cum suis quibuscumque Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis, cum praefato Adversario nostro, seu Deputatis suis Interloquendi, Communicandi, Tractandi, Concordandi, Concludendi,
Ac eadem omnia & singula pro parte nostra, ad perpetuam rei memoriam, & Pacis perpetuae Confirmationem plenariam, finaliter Terminandi,
Necnon ad faciendum omnia & singula quae in Praemissis, seu eorum Connexis, incidentibus, emergentibus, sive dependentibus quibuscumque, necessaria fuerint sive quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale, & quae Nos facere possemus si praesentialiter interessemus,
Et Promittimus, bonâ fide, ac, in Verbo Regio, Nos Ratum & Gratum, Firmum & Stabile, perpetuis Temporibus, habituros totum & quicquid dicti nostri Ambassiatores, & Nuncii, sive Commissarii, omnes simul, sive Sex, Quinque, aut Quatuor eorumdem, in praefatis Materiis aut Negotiis, seu singulis eorumdem, fecerint, sub Ypotheca omnium Bonorum nostrorum Mobilium & Immobilium.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio Regis Westm. tricesimo primo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 1. Licence to Richard Hill of Weymouth to convey 40 pilgrims to S. James. Harborough.
O. ix. 133. H. iv. p. ii. 78.
De Licentia traducendi Peregrinos.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 25.
Rex, universis & singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Custumariis, Scrutatoribus, Custodibus Portuum Maris & aliorum Locorum Maritimorum, Vicecomitibus, Majoriribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis & Ministris nostris, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto nobis, Ricardo Hill de Weymouth, quòd ipse Quadraginta Peregrinos, Ligeos nostros, in quadam Navi sua, vocata le Leonard de Weymouth, in Portu villae praedictae, Eskippare, & eos abinde, versus Sanctum Jacobum peregrè profecturos, ducere possit;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Ricardum praedictos Quadraginta Peregrinos, Ligeos nostros, in Navi praedicta Eskippare, & ipsum Peregrinos illos, versus Sanctum Jacobum, peregrè profecturos, solutis prius Custumis, Subsidiis, & aliis Deveriis, nobis inde debitis, traducere permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis seu alicui vestrûm prius in contrarium directo, non obstante;
Dumtamen aliqua, Nobis seu Regno nostro Angliae praejudicialia, secum non deferant quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Harburgh tricesimo primo die Maii.