Rymer's Foedera with Syllabus
June 1414

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

133-146

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: June 1414', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 133-146. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115195 Date accessed: 23 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

June 1414

Syllabus EntryFoedera Text
June 1. Safe conduct for Bartholomew bp. of Pinsaura, Marino Municolo, marshal of the papal court, and Augustin de Lante, consistorial advocate, ambassadors from the pope. Westm.
O. ix. 133. H. iv. p. ii. 78.
Pro Ambassiatoribus Papae.
An. 2. H. 5. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Sancti Michaelis proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem Tuitionem & Defensionem suas speciales, Venerabilem Patrem, Bartholomaeum, Episcopum Pensauriensem, Marinum Municolum Curiae Domini Summi Pontificis Marescallam Civem Neapolitanensem, Magistrum Augustinum de Laute Legum Doctorem Advocatum Consistorialem Civem Pisannensem, Ambassiatores ipsius Domini Summi Pontificis, in Regnum Regis Angliae, penes Praesentiam Regis, pro certis Negotiis ejusdem Domini Summi Pontificis prosequendis, cum Quadraginta Personis in Comitiva sua, ac Quadraginta Equis suis, veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, necnon Res, Bona, & Hernesia sua quaecumque;
Dumtamen &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium primo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 1. Confirmation by John K. of Castile of the truce with England. Salamanca.
O. ix. 133. H. iv. p. ii. 78.
Confirmatio Treugarum per Regem Castellae.
An. 2. H. 5. Ex Autogr.
Johannes, Dei gratiâ, Rex Castellae & Legionis, universis & singulis, praesentes Literas inspecturis & audituris, Salutem in Domino sempiternam.
Noveritis Nos Literas Johannis Roderici, Archidiaconi de Gordonio, Dilecti Secretarii nostri, Ambassiatoris sive Nuncii, pro Nobis, ex nostrâ parte, destinati, vidisse & recepisse;
Quarum Tenor talis est,
Noverint universi & singuli, praesentes Literas inspecturi & audituri, quòd ego Johannes Roderici, &c. ut supra in Tractatu Dat. 28. Januarii, tunc sic,
Quibus quidem Literis per Nos visis & receptis, Nos, omnia & singula facta, inita, & concordata per dictum Johannem Roderici, Secretarium nostrum, nomine nostro, prout in dictis Literis suis continentur, Laudavimus, Approbavimus, & Confirmavimus, &, Tenore Praesentium, Laudamus, Approbamus, & ex nostra certa scientia Confirmamus,
Necnon Promittimus, in bonâ fide & Verbo Regio, quòd Nos Tenebimus, & Observabimus, ac per Subditos & Vassallos nostros, quantum in nobis est, Teneri & Observari faciemus praedictas Treugas, ac omnia alia & singula in dictis Litteris Treugarum contenta, bonâ fide, & sine aliqua Deceptione.
In cujus rei Testimonium praesentes nostras Patentes Litteras, nostrâ Bullâ Plumbeâ impendenti munitas, ac nomine, Serenissimae Dominae, Reginae Castellae & Legionis, Matris, & Dominae nostrae, necnon, Illustrissimi Principis, Fernandi Regis Arragoniae, Avunculi nostri carissimi, gerentium ad praesens nostri ac Regnorum & Dominiorum nostrorum Tutelam, Regimen, Gubernationem, & Administrationem, roboratas, & ipsorum Auctoritate duximus concedendas.
Dat. Salamanticae die primâ Mensis Junii, Anno à Nativitate Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quarto decimo.
Yo la Reyna.
Rex Frandus.
De Mandato Dominorum Regis & Reginae Tutorum, &c
.
Johannis Roderici.
June 2. Commission of John K. of Castile to Fernando Petro de Arala, Gundissalvo Moroac, and John Velasco de Cuellar, to treat for a prorogation of the truce with England. Salamanca.
O. ix. 134. H. iv. p. ii. 78.
Commissio Regis Castellae ad Prorogandum Treugas.
An. 2. H. 5. Ex Autogr.
Johannes, Dei Gratiâ, Rex Castellae & Legionis, universis & singulis, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem in Domino.
Noveritis quòd Nos,
Confidentes ad plenum de fidelitate, circumspectione, & Industria, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Nobilis Fernandi Petri de Arala Militis Gundissalvi Moroac, Johannis Velasci de Cuellar, Legum Doctorum, nostraeque Audientiae Auditorum,
Ipsos Tres, aut Duos ipsorum, Fecimus, Constituimus, seu etiam Deputavimus, ac, Tenore Praesentium, Facimus, Constituimus, seu etiam Deputamus nostros solempnes Ambassiatores & Nuncios speciales,
Ad conveniendum cum Ambassiatoribus, Serenissimi Principis, Henrici Regis Angliae, Consanguinei nostri carissimi,
Ad Tractandum cum eisdem, & Iniendum, Faciendum, Concedendum, & Capiendum, nomine nostro, &, pro Nobis, ac Regnis, Patriis, Terris, Territoriis, Dominiis, Subditis, & Vassallis nostris, Bonisque & Rebus, nostris & suis quibuscumque, bonas, firmas, & legales Treugas Sufrentiam, sive Guerrae Abstinentiam,
Seu Treugas, dudum inter Nos & dictum Serenissimum Principem, Regem Angliae, Consanguineum nostrum carissimum, factas & juratas, de praesenti durantes, prorogandum,
In & per tantum tempus duraturas prout dictis Tribus Ambassiatoribus nostris, vel ipsorum Duobus, placebit & videbitur expedire,
Cum quibuscumque Conditionibus, Modificationibus, Declarationibus, Additionibus, vel Remotionibus necessariis, utilibus, seu etiam opportunis,
Necnon ad Dandum, Nominandum, & Constituendum, in Regnis & Dominiis nostris, certos Judices, sive Conservatores, tot & tales, ac in illis locis, in quibus dictis Tribus Ambassiatoribus nostris, vel ipsorum Duobus, videbitur expedire, pro stabili, firmâ, & fideli Conservatione dictarum Treugarum, ac pro debitâ Reformatione & Reparatione omnium & singulorum quae, contra praedictas Treugas seu ipsarum effectum, qualitercumque attemptari contigerit in futurum,
Ac hujusmodi Treugas, Tolerantias, sive Guerrarum Abstinentias, Ordinationes, & Conventiones quascumque, per dictos nostros Tres Ambassiatores, vel ipsorum Duos, fiendas, con- cedendas, & capiendas, Personis & Locis quibuscumque, ubicumque, & quandocumque expediri videbitur, Insinuandum, Notificandum, Praeconizandum, Insinuari, Notificari, ac Praeconizari faciendum & mandandum,
Et omnia alia & singula Faciendum, Gerendum, Exercendum, & Expediendum, quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu aliàs quomodolibet opportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale, & altioris naturae fuerint quam Capitula expressata,
Ac ulterius Promittimus, bonâ fide & in Verbo Regio, quòd dictas Treugas (si eas concedi, & capi, aut prorogari contingat) super omnibus & singulis Capitulis, in Litteris earundem expressatis, fideliter & inviolabiliter Observabimus, ac per Subditos & Vassallos nostros, quantùm in nobis est, Observari faciemus,
Ac per nostras Patentes Litteras, nostro Sigillo Sigillatas, quotiens opus erit, omnia & Singula Approbabimus, Laudabimus, & Confirmabimus quando fuerimus requisiti.
In cujus rei Testimonium praesentes nostras Patentes Litteras, Bullâ nostrâ Plumbeâ in pendenti munitas, acn omine, Serenissimae Dominae, Reginae Castellae & Legionis, Matris ac Dominae nostrae, necnon, Illustrissimi Principis, Fernandi Regis Aragoniae, Avunculi nostri carissimi, gerentium ad praesens nostri, ac Regnorum, & Dominiorum nostrorum Tutelam, Curam, Regimen, Gubernationem, & Administrationem, roboratas, & ipsorum Auctoritate duximus concedendas.
Dat. Salamanticae die Secundâ Mensis Junii, Anno à Nativitate Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quartodecimo.
Yo la Reyna.
Rex Frndus.
De Mandato Dominorum Reginae & Regis, Tutorum, &c
.
Johannis Roderici.
June 2. Restitution of the temporalities to John elect of S. David's, late archdeacon of Surrey. Westm.
O. ix. 135. H. iv. p. ii. 79.
De Temporalibus Episcopatus Menevensis restituendis.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 1. m. 19.
Rex Escaetori suo in Comitatu Herefordiae ac Marchiae Walliae eidem Comitatui adjacentis, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, Venerabilem Patrem, Henricum, nuper Episcopum Menevensem, à Vinculo, quo eidem Ecclesiae tenebatur, absolverit, & ipsum in Archiepiscopum Cantuariensem transtulerit,
Ac eidem Ecclesiae Menevensi de Venerabili Viro, Johanne nuper Archidiacono Surrei, Electo Menevensi, in Presbiteratûs Ordine constituto, auctoritate Apostolicâ providerit, ipsumque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, nobis indè directas, nobis constat,
Nos,
Considerantes qualiter idem Johannes, ex Ordinatione & Mandato nostris, in Servitio nostro, in Curia Romana, per magnum tempus stetit, & ibidem graves Custus & Expensas occasione praedictâ multipliciter effudit, ipseque adhuc, in eadem Curia, in dicto Servitio, per certum tempus jam futurum attendet,
De Gratiâ nostrâ speciali, tam Renunciationem omnium & singulorum verborum, in dictis Literis contentorum, Nobis & Coronae nostrae praejudicialium, quàm Fidelitatem ipsius Electi, nobis in hac parte debitam, usque Reditum suum in Angliam Respectuavimus, & Temporalia Episcopatûs praedicti Restituimus eidem;
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, liberes in forma praedicta; salvo jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium Secundo die Junii.
Per ipsum Regem.
Consimile Breve dirigitur, sub eadem Data,
Willielmo Crowemer, Majori Civitatis Londoniae, & Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
June 4. Power for Henry lord de le Scrop, Hugh Mortimer, Thomas Chaucer, Philip Morgan, and John Honyngham to treat with Ralph Major and the other ambassadors of the duke of Burgundy concerning the marriage of the K. with the French K.'s daughter Catherine. Leicester.
O. ix. 136. H. iv. p. ii. 179.
De Tractando, super Matrimonio, cum Ambassiatoribus Ducis Burgundiae.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 22.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm nuper, Nobilis & Magnificus Princeps, Consanguineus noster carissimus, Johannes, Dux Burgundiae & Comes Flandriae, certos suos solemnes Ambassiatores, Commissarios, sive Nuncios,
Videlicet, Magistrum Radulphum Majoris Praepositum Sancti Donaciani de Brugges, Dominos, Petrum Dominum de Veteri Villa, Johannem Dominum de Robais, Rolandum Duckerke Dominum de Hestrude,
Ad Regnum nostrum Angliae transmiserit, ad Conveniendum & Tractandum, unà nobiscum, seu alio vel aliis per Nos deputandis, de & super nonnullis Materiis, mutuum Amorem & Alligantias, firmas & perpetuas, inter Nos & ipsum Consanguineum nostrum ineundas & firmandas, concernentibus,
Ad quas, insuper, Materias facilliùs concludendas, exponentes Nobis Ambassiatores praedicti quanta in, Inclitissima Domina, Katerina, ipsius Consanguinei nostri Filia, vigeat Generis Nobilitas, resplendeat Corporis elegantia, & rutilet Morum honestas, eandem Dominam Katerinam nobis matrimonialiter copulandam optulerunt,
Nos,
In discretae Considerationis examine revolventes quòd Amoris indissolubilis fructus uberes, nedum ex Alligantiarum & Confoederationum perpetuitate, verùm ex Sponsaliorum & Matrimoniorum proximitate, soleant, ut plurimùm, provenire,
Hinc est quòd,
De Fidelitate, Legalitate, Prudentia, & Circumspectione, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Henrici Domini de le Scrop Consanguinei nostri Hugonis Mortimer, Thomae Chaucer, Domicellorum Magistrorum, Philippi Morgan utriusque Juris, ac Johannis Honyngham Legum, Doctorum, Consiliariorum nostrorum, & eorum cujuslibet, plenariè confidentes,
Ipsos Henricum, Hugonem, Thomam, Philippum & Johannem, conjunctim, & quemlibet eorum divisim & in solidum, ita quòd non sit melior conditio occupantis, nostros Ordinamus, Facimus, & Constituimus Procuratores & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes dictis Procuratoribus nostris, conjunctim, & cuilibet illorum divisim & in solidum, plenam & liberam Potestatem & Mandatum speciale, pro Nobis & nomine nostro, cum, praefata Nobili & Egregia Domina, Katerina Sponsalia, per verba de futuro, seu Matrimonium per verba de praesenti, quocumque modo convenientiùs & congruentiùs de jure fieri poterit, Contrahendi,
Et in eandem, jure Sponsaliorum, ut in Sponsam, seu Matrimonii, ut in Uxorem, nomine nostro, Consentiendi,
Ac verba Sponsaliorum seu Matrimonii de praesenti per ipsam, seu alium, vel alios, ejus nomine, sufficientem Potestatem ad hoc habentem, seu habentes, vice mutuâ proferentem, sive proferentes, & Consensum, in Nos per ipsam praebendum, Recipiendi & Acceptandi,
Necnon ad Tractandum, Conveniendum, & Concordandum, cum Parentibus Amicis, & Procuratoribus dictae Dominae Katerinae, de Dote, Dotalitio, Donatione propter Nuptias, ac Arris in hac parte Constituendis, & eorum singulorum Qualitate & Quantitate, ac etiam de Terminis, Locis, & Modis Solutionum & Satisfactionum de eisdem,
Et ea, quae sic Tractata, Conventa, & Concordata fuerint, in Verbo nostro Regio, omnimodâque Securitate honestâ Firmandum,
Sufficientemque Securitatem, nomine nostro, Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Jurandumque in Animam nostram quòd Contractum hujusmodi Ratum habebimus atque Gratum, nec faciemus aut procurabimus aliquid, per quod Contractus hujusmodi seu ejus Debita Consummatio, in Casu quo per dictos Procuratores aut eorum aliquem sic, ut praemittitur, contrahi contigerit, quomodolibet poterit impediri,
Ac etiam ad Petendum Securitatem debitam & sufficientem ab ipsa Domina Katerina, & Parentibus, Amicis, & Procuratoribusdictae Dominae Katerinae, quòd ipsa à Contractu hujusmodi nul- latenus variabit, set ipsum Gratum, Ratum, & Firmum perpetuò habebit & tenebit,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Exercendum, & Expediendum, quae in Praemissis vel eorum aliquo necessaria fuerint vel oportuna, etiam si Mandatum, in aliquo Praemissorum, de sui natura, magis de se exegerint speciale.
Et Promittimus, bonâ fide & in verbo regio, nos Ratum, Firmum, & Stabile, perpetuis temporibus, habituros totum & quicquid per dictos Procuratores nostros, aut eorum aliquem, Actum, Gestum, Contractum, aut Procuratum fuerit in Praemissis, & circa ea & quolibet & Praemissorum, sub Ypotheca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, Praesentium & futurorum.
In quorum omnium testimonium atque fidem, has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. sin Castro Regis Leicestriae, Quarto die Junii, Anno Domini Milesimo, Quadringentesimo, Quartodecimo, & Regni Regis Secundo.
Per ipsum Regem.
June 4. Power for the same commissioners to negotiate an alliance with the duke of Burgundy. Leicester.
O. ix. 137. H. iv. p. ii. 79.
De Tractando, cum eisdem super Confoederationibus.
An. 2. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm &c. ut supra usque ibi nonnullis & tunc sic Materiis, Amorem mutuum, Amicitias, Confoederationes, & Alligantias firmas, reales, & perpetuas inter Nos & dictum Consanguineum nostrum tractandas, ineundas, & firmandas, concernentibus,
Hinc est quod Nos &c. ut supra usque ibi plenariè confidentes & tunc sic,
Ad Tractandum, Conveniendum, & Concludendum, cum praefato, Nobili & Potenti Principe, Consanguineo nostro Carissimo, Johanne Duce Burgundiae & Comite Flandriae, sive ad hoc per eum Deputatis, Mandatum in ea parte sufficiens habentibus de & super quibuscumque Ligis, Confoederationibus & Amicitiis,
Inter Nos & Successores nostros Reges Angliae, Subditos & Vassallos, Regna, Terras, & Dominia nostra quaecumque, ex unâ, & dictum Consanguineum nostrum Carissimum, Successores suos, Subditosque & Vassallos suos & Dominia sua quaecumque, ex alterâ parte, contrahendis & ineundis perpetuò vel ad tempus,
Etiam de Modo, & Forma & Quantitate Auxilii, Subventionis, seu Subsidii hincinde ministrandum,
Necnon de & super Communicationibus inter Subditos, unius & alterius Partis, in Mercimoniis & aliis licitis & securè & amicabiliter faciendis,
Necnon super omnibus & singulis Articulis, quantumcumque specialibus, qui Ligas, Confoederationes, seu Amicitias, inter Nos & dictum Consanguineum nostrum carissimum Contrahendas & firmandas, concernere poterunt quovis modo cum eorum, Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis,
Ac omnia & singula, quae sic Tractata, Concordata, & Conventa fuerint, cum omni Securitate debita & honesta, nomine nostro Firmandum,
Ac omnes & omnimodas Securitates, Obligationes, & Cautiones, reales & personales, pro Nobis & Nomine nostro, Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Jurandumque in Animam nostram quòd Tractata, Conventa, & Concordata hujusmodi Rata habebimus & Grata, nec aliquid Procurabimus vel faciemus, per quod Tractata & Concordata hujusmodi effectu debito frustrari poterunt seu quomodolibet impediri,
Ac Juramentum consimile ab eodem Consanguineo nostro Carissimo, seu ipsius in ea parte Deputatis, Petendum, Exigendum, & Recipiendum,
Caeteráque omnia & singula Faciendum, Exercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint vel quomodolibet oportuna, ac quae qualitas & Natura hujus Negotii exigunt & requirunt, & quae Nosmetipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiamsi talia sorent quae Mandatum exigerent quantumcumque speciale,
Ipsos, Henricum, Hugonem, Thomam, Philippum, & Johannem, Quinque Quatuor, Tres, aut Duos eorum, nostros legitimos Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales Facimus, Creamus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, bonâ fide & in verbo regio, ac sub Ypotheca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum Praesentium & futurorum, nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Procuratores nostros, Quinque, Quatuor, Tres, vel Duos eorum, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis & singulis Praemissorum.
In quorum omnium testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes, sigilli nostri Magni appensione communitas.
Dat. in Castro nostro Leycestriae, Quarto die Junii.
Per ipsum Regem.
June 4. Power for the same commissioners to receive the duke of Burgundy's homage. Leicester.
O. ix. 138. H. iv. p. ii. 80.
De Homagio a dicto Duce recipiendo.
An. 2. H. 5. Franc. 1. H. 5. m. 19.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Ad Universitatis vestrae Notitiam deducimus per praesentes quòd Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Prudentia, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Henrici Domini de le Scrop Consanguinei nostri, Hugonis Mortymer, Thomae Chaucer, Domicellorum, Magistrorum, Philippi Morgan utriusque Juris, ac Johannis Honyngham, Legum Doctorum, Consiliariorum nostrorum, & eorum cujuslibet, plenam & firmam fiduciam optinentes,
Ipsos, Henricum, Hugonem, Thomam, Philippum, & Johannem, Creamus, Ordinamus, & Facimus, per Praesentes, nostros veros & legitimos Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eisdem Procuratoribus, Commissariis, & Nunciis nostris plenariam, sufficientem, & liberam Potestatem, pro Nobis & nomine nostro, omnem Fidem, & Fidelitatem, Homagiumque Ligeum à, carissimo Consanguineo nostro, Johanne Duce Burgundiae pro Se, Haeredibus, & Successoribus suis, & Recognitionem eorumdem, Juramentumque Fidelitatis & Homagii hujusmodi, per eum Nobis & Haeredibus nostris praestandorum, Petendi, Recipiendi, Obtinendi & Acceptandi, cum omnibus suis Capitulis, Clausulis, & Articulis, ad hoc consuetis seu quomodolibet oportunis,
Ipsumque Consanguineum nostrum in Vassallum nostrum Ligeum & fidelem Recipiendi, Approbandi, Laudandi, Admittendi, Approbandi, Laudandi, Admittendi, & Acceptandi,
Ad omniaque & singula Praemissa, seu ea quomodolibet concernentia, faciendum & expediendum, ac eadem Firmandum, & Roborandum Stipulationibus & Cautionibus quibuscumque licitis & honestis,
Necnon omnia alia & singula Faciendum, Exercendum, & Explicandum quae in Praemissis & circa ea, vel eorum aliquod, necessaria fuerint vel oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale,
Promittentes, bonâ fide & in verbo regio, Nos omnia & singula Grata & Rata habituros, quae dicti Procuratores, Commissarii, & Nuncii nostri, nomine nostro, fecerint in Praemissis, & sicut Nos ipsa omnia & singula in Persona propria fecissemus, si personaliter interfuissemus, sub Ypotheca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum.
In quorum omnium testimonium atque Fidem has Literas nostras fieri fecimus Patentes, Sigilli nostri Magni appensione communitas.
Dat. in Castro nostro Leycestriae, Quarto die Junii.
Per ipsum Regem.
June 8. Thomas Polton is appointed the K.'s proctor at the papal court. Westm.
O. ix. 138. H. iv. p. ii. 80.
De Procuratore in Curia Romana constituto.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 29.
Rex, Dilecto Clerico nostro, Magistro Thomae Polton, Salutem.
Te (de cujus Discretione, Fidelitate, & Industria plenam in Domino fiduciam optinemus) ad Prosequendum, in Romana Curia, pro Nobis & Nomine nostro, Promotiones quorumcumque Clericorum nostrorum ad Ecclesias Cathedrales pro tempore vacaturas, & pro quibus Te, per Literas nostras, & aliás, informare intendimus temporibus oportunis,
Necnon ad Gerendum, Excercendum, & Expediendum alia Negotia nostra quaecumque, apud Sedem A po- stolicam quomodolibet emergentia, cum Potestate inducendi quascumque Probationes requisitas in hoc Casu,
Nostrum verum, legitimum, & indubitatum Ambassiatorem, Procuratorem, Actorem, Factorem, Negotiorum Gestorem, & Nuncium specialem Constituimus, Praeficimus, & Creamus per Praesentes,
Injungentes firmiter & Mandantes quibuscumque Ligeis nostris, apud Sedem eandem pro tempore existentibus (cujuscumque Statûs, Gradûs, sive Conditionis existant) quatinus Tibi, in executione Praemissorum, cum suis sanis Consiliis, Auxiliis, & Favoribus, effectualiter obediant & intendant prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Octavo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 8. Licence to John Joy to convey 50 pilgrims to S. James of Galicia. Westm.
O. ix. 139. H. iv. p. ii. 80.
De Licentia traducendi Peregrinos.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 25.
Rex universis & singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Concessimus & Licentiam Dedimus, Dilecto nobis Johanni Joy, Magistro sive Possessori cujusdam Navis, vocatae la Elene de Gippewico, quòd ipse Quinquaginta Peregrinos in Navi sua praedicta recipere, & eos versus Sanctum Jacobum Galiciae ducere possit liberè & impunè; aliquibus Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus;
Dum tamen Peregrini illi de Amicitia & Obedientia nostris existant, & quòd Aurum vel Argentum, in Massa seu Moneta, colore praesentis Licentiae nostrae, contra Statuta & Ordinationes Regni nostri, secum non deferant quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Octavo die Junii.
June 11. Safe conducts for Gouter Colli and John Launart. Westm.
O. ix. 139. H. iv. p. ii. 80.
Pro Secretario Adversarii de Francia.
An. 2. H. 5. Ibid.
Rex Universis & singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos suscepimus, & per Praesentes suscipimus, in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Magistrum Gouterum Colli Consiliarium & Secretarium Adversarii nostri Franciae, ob certas Causas & Materias, reverentiam Dei & evitationem effusionis Sanguinis humani notoriè concernentes, destinatum, jam infra Regnum nostrum Angliae existentem, & versus Regnum Franciae, cum Quatuordecim Personis, Equestribus vel Pedestribus, in Comitiva sua, Armatis vel non Armatis, se divertendo, morando, quiescendo, transeundo, & redeundo, tam per Terram, quàm per Mare, liberè, tutè, & securè, per omnes Civitates, Villas, Castra & alia Loca nostra quaecumque, tam Regni nostri Angliae, quàm alibi Ditioni nostrae subjecta ubicumque sint, cum eorum Equis, Hernesiis, Bonis, Auro, Argento, Jocalibus, Libris, Literis, Catallis suis quibuscumque,
Et ideo vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, Tenore Praesentium, Praecipimus & Mandamus, districtiùs Injungentes, quatinus eundem Magistrum Gouterum, Praesentes Literas nostras, vel VIDIMUS earumdem sub Sigillo autentico, vobis exhibentem &c. prout in ejusmodi de Conductu Literis.
In quorum omnium testimonium ipsas nostras Praesentes Literas fieri fecimus Patentes, & Sigilli nostri munimine roborari.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii Undecimo die Junii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis de salvo Conductu habet
Johannes Launart Domicellus, per idem tempus duraturas, sub eadem Data.
Per ipsum Regem
.
June 16. The K. appoints Henry abp. of Canterbury and Henry bp. of Winchester to audit the accounts of his father's executors. Westm.
O. ix. 140. H. iv. p. ii. 80.
De supervidendo Executores Testamenti nuper Regis.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 1. m. 22.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, recolendae memoriae, Dominus Henricus, nuper Rex Angliae, Pater noster, cogitans diem exitûs sui appropinquare, ac piè desiderans, dum adhuc ageret in Humanis, praecipuè Pauperibus Ligeis suis, quibus in diversis Pecuniarum Summis erat astrictus, satisfacere, & aliis Pietatis Operibus saluti Animae suae salubritur providere, Testamentum suum condiderit,
In quo, de Bonis & Catallis suis, sibi à Deo collatis, Creditoribus suis primo satisfieri &c. prout supra de Dat. 15. die Maii, tunc sic,
Nos jam,
Pro eo quòd circa Supervisum praedictum intendere non possumus,
Ac de Fidelitate, & circumspectione, Venerabilium in Christo Patrum, Henrici Archiepiscopi Cantuariensis, ac Henrici Episcopi Wyntoniensis Avunculi nostri, pleniùs confidentes,
Assignavimus & Deputavimus praefatos, Archiepiscopum Cantuariensem & Episcopum Wyntoniensem Deputatos nostros, ad omnes & singulas Solutiones, per ipsos Archiepiscopum Eborum, Episcopum Dunolmensem, Johannem, Robertum, & Johannem, in hac parte faciendas, nomine nostro supervidendum, & ad inde Literas Testimoniales, praefatis Archiepiscopo Eborum, Episcopo Dunolmensi, Johanni, Roberto, & Johanni, in hac parte necessarias & oportunas, sub Sigillis suis faciendum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo sexto die Junii.
Per ipsum Regem.
June 18. Power to Henry Ware to prorogue until Aug. 1. the K.'s promise to contract marriage with no one but Katharine the French K.'s daughter. Westm.
O. ix. 140. H. iv. p. ii. 81.
Promissionis Regis de Matrimonio non contrahendo, nisi cum Katerina Franciae, Prorogatio.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 20.
Rex, Dilecto sibi, Magistro Henrico Ware, in utroque Jure Licentiato, Salutem.
Cùm nos, ex certis Causis, Nos in ea parte moventibus, certam Promissionem fecerimus de abstinendo ab omni Contractu Matrimoniali sive Sponsaliorum hinc usque ad Festum Sancti Johannis Baptistae proximò futurum, sicut & prout in aliis Literis nostris, indè confectis, & ad quas nos referimus, pleniùs continetur,
Verùm,
Quia ex casu evenire posset quòd, citra Festum illud, certae Materiae, inter Nos & Consanguineum nostrum Franciae, per Deputatos hinc indè praelocutae ad effectum produci non poterunt,
Nos,
De Vestris Fidelitate & Industria pleniùs confidentes,
Vobis Committimus &, Tenore Praesentium, Damus Potestatem ad Prorogandum Terminum praedictum, si vobis videatur expediens, usque ad Primum diem Mensis Augusti proximò futurum.
Ac etiam ad Promittendum, pro nobis, & Nomine nostro, quòd, usque ad dictum Primum diem Augusti, nullum cum quacumque Muliere, aliâ à Domina Katerina Filia dicti Consanguinei nostri Franciae, Matrimonium contrahemus, aut super eo quomodolibet Concludemus,
Promittentes, bonâ fide & in verbo regio, quòd ipsam Promissionem, per vos nomine nostro faciendam, quantum ad Nos attinet, fideliter observabimus & inconcussè,
Sub hac tamen Conditione quòd dictus Consanguineus noster & Domina Katerina Filia sua consimilem, pro parte sua, nobis Promissionem faciant & fidem.
In cujus &c.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii decimo octavo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 22. Power for Thomas bp. of Durham, Richard bp. of Norwich, Thomas earl of Salisbury, and four others to prorogue the said promise to any time they think fit. Westm.
O. ix. 141. H. iv. p. ii. 181.
Ad eundem Terminum ulterius prorogandum aliae Potestates.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 20.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Venerabili in Christo Patri, Thomae Dunelmensi Episcopo Consiliario nostro, ac Venerabili etiam in Christo Patri, Ricardo Episcopo Norwicensi, Thomae Comiti Sarum, Ricardo Domino de Grey, Consanguineis nostris, Johanni Pelham Militi, Roberto Waterton Armigero, & Henrico Ware in utroque Jure Licenciato, Consiliariis nostris, Salutem.
Cùm Nos, certis de causis rationabilibus, Nos ad hoc moventibus, per nostras certi Tenoris Literas, Promiserimus, de abstinendo ab omni Contractu Matrimoniali sive Sponsaliorum, cum quacumque alia Muliere (cujuscumque Statûs, Gradûs, aut Conditionis existat) à Nobili Domina, Domina Katerina Filia Consanguinei nostri Franciae, usque Primum diem Maii proximò praeteritum,
Ac deindè, ex Causis consimilibus, Consimilem Promissionem fecimus usque ad Festum Sancti Johannis Baptistae proximò jam futurum,
Demumque,
Advertentes quòd Varii Tractatus, inter Nos & dictum Consangineum nostrum indeterminati pendentes, infra Terminum proximò supradictum, ad Finem optatum perduci non poterunt,
Ex Causis consimilibus eundem Terminum, Sancti Johannis, usque ad Primum diem Mensis Augusti proximò jam venturum, cum consimili Promissione, per certum nostrum Commissarium prorogari, sicut & prout in aliis Literis nostris, ac Literis dicti nostri Commissarii, ad quas nos referimus, pleniùs continetur,
Nos igitur,
De vestris Fidelitate, Circumspectione, & Industria pleniùs confidentes,
Vobis Septem, Sex, Quinque, aut Quatuor ex vobis Comittimus, &, Tenore Praesentium, Damus Potestatem ad Prorogandum Primum diem Mensis Augusti praedictum in & usque talem diem, qui vobis videbitur expedire,
Ac etiam ad Promittendum, pro Nobis, & Nomine nostro, quòd, usque ad diem, per vos limitandum, nullum cum quacumque Muliere, alia à dicta Domina Katerina Filia ipsius Consanguinei nostri Franciae, contrahemus, aut super eo quomodolibet Concludemus,
Promittimus insuper, bonâ fide & in verbo regio, quòd ipsas Prorogationem & Promissionem, per vos nomine nostro faciendas, quantum ad nos attinet, fideliter observabimus & inconcusè.
In cujus &c.
Dat. in Palatio Regis Westm. vicesimo secundo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 18. Protection for Philip Morgan going as ambassador to Holland. Westm.
O. ix. 141. H. iv. p. ii. 81.
De Ambassiata ad Partes Hollandiae.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 23.
Dilectus Clericus Regis, Magister Philippus Morgan, qui, ad partes Holandiae, de Mandato Regis, in quadam Ambassiata, Regem & Regnum suum tangente, profecturus est, habet Literas Regis de Protectione (cum clausula volumus) usque Festum natalis Domini proximò futurum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xviii. die Junii.
Per ipsum Regem.
July 7. Protection for Robert Waterton, going as ambassador to France. Westm.
O. ix. 141. H. iv. p. ii. 81.
Super Ambassiata ad Partes Franciae.
An. 2. H. 5. Ibid.
Robertus Waterton Armiger, qui ad Partes Franciae, de Mandato Regis, in quadam Ambassiata, Regem & Regnum suum tangente, profecturus est, habet Literas Regis de Protectione (cum clausula volumus) per Dimidium Anni duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vii. die Julii.
Per Billam de Privato Sigillo.
June 20. Licence to sir Henry le Scrop and Hugh Mortymer to grant letters of safe conduct for the business of their embassy. Westm.
O. ix. 142. H. iv. p. ii. 81.
De Licentia concedendi salvos Conductus.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 25.
Rex Omnibus ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & Circumspectione provida, Dilecti & Fidelis nostri, Henrici le Scrop Chivaler, ac, dilecti Armigeri nostri, Hugonis Mortymer pleniùs confidentes,
Concessimus & plenam, Tenore Praesentium, Dedimus Potestatem eisdem, Henrico & Hugoni, quòd ipsi, & eorum alter, concedere possint, vel possit, Literas de salvo & securo Conductu tali Personae, vel talibus Personis, prout, per eorum Discretionem, pro Negotiis, pro quibus destinati erunt ad partes Transmarinas, viderint expedire.
In cujus &c. usque ad Festum Sancti Michaelis proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 22. Power for Henry lord le Scrop and his colleagues to prorogue the truce with the duke of Burgundy. Westm.
O. ix. 142. H. iv. p. ii. 81.
De Tractando cum Duce Burgundiae.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 21.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm certae Treugae, inter, carissimum Dominum & Patrem nostrum, Henricum nuper Regem Angliae Defunctum, pro parte sua, & Johannem Ducem Burgundiae, pro parte sua, & illorum de Partibus Flandriae,
A Quintodecimo Die Junii, Anno Regni ejusdem Patris nostri Duodecimo, usque ad Terminum Quinque Annorum extunc proximò sequentium, duraturae,
Captae & initae existant,
Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Henrici Domini le Scrop, Consanguinei nostri, Hugonis Mortymer, Thomae Chaucer, Domicellorum, Magistrorum Philippi Morgan utriusque Juris, ac Johannis Honyngham Legum, Doctorum, Consiliariorum nostrorum, & eorum cujuslibet, pleniùs confidentes,
Ipsis Dedimus, Concessimus, & Commisimus, ac Damus, Concedimus, & Committimus, per Praesentes, sufficientem Auctoritatem, plenamque ac liberam Potestatem, & Mandatum generale ac speciale, pro Nobis & Nominè nostro, dictas Treugas, ad Terminum, quemcumque longiorem ultra Terminum superius limitatum & praefixum, pro securitate Mercandisarum, inter Nos & Regnum nostrum Angliae & Partes Flandriae, Continuandum & Prorogandum,
Ac etiam de & super dictarum Treugarum Violationibus, ac earum Reformationibus, & contra earum formam seu aliàs injustè Attemptatorum Reparationibus & emendis dandis, faciendis, & recipiendis,
Quibuscumque Locis & Temporibus oportunis, cum dicto Duce, seu ejus sufficienter Deputatis vel Deputandis in hac parte, Conveniendi, Tractandi, Componendi, Paciscendi, & Transigendi, & finaliter Concordandi,
Necnon, si necesse fuerit, novas Treugas, Tolerantias & Abstinentias, generales, speciales, seu particulares, tam per Terram, Aquam, & Mare, insimul, vel separatim, melioribus viis, modo, & forma quibus fieri possit, tamdiu & tanto tempore duraturas inter Nos & Regnum nostrum praedictum, praefatum Ducem & Partes Flandriae, secundum quod praefatis Commissariis nostris, Quinque, Quatuor, Tribus vel Duobus eorum, placebit in eventum, cum dicto Duce, sive ipsius in hac parte Deputatis seu Deputandis ab eodem, Ineundi, Ordinandi, Faciendi, Perficiendi, Capiendi, & Concedendi, cum quibuscumque Clausulis, Conditionibus, Modificationibus, Additionibus, Declarationibus, & Circumstantiis necessariis, utilibus, vel oportunis,
Promittimus etiam, bonâ fide & verbo regio, Nos, pro Nobis, Haeredibus, Successoribus, & Subditis nostris, quantum in Nobis est, Ratum, Gratum, & Firmum, perpetuis temporibus, habituros totum & quicquid per hujusmodi Commissarios seu Deputatos nostros Quinque, Quatuor, Tres, vel Duos eorum, cum dicto Duce, seu ipsius Deputatis seu Deputandis ab eodem, Actum, Factum, Ordinatum, Concordatum, vel Conventum fuerit in Praemissis, vel in aliquo Praemissorum; & Exponimus Cautionem,
Eaque omnia & singula, per Literas nostras, & sub Magno Sigillo nostro, Ratificabimus & Confirmabimus quotienscumque ad hoc fuerimus requisiti.
In cujus rei testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. apud Palatium Regis Westm. xxii. die Junii.
Per ipsum Regem.
June 26. Sir John Colvyle and Richard Hals are appointed commissioners for redress of infractions of the truce with Brittany. Westm.
O. ix. 143. H. iv. p. ii. 81.
De Attemptatis Britanniae Reformandis.
An. 13. H. 5. Ibid.
Le Roy a toutz ceux, qi cestes praesentes Lettres verront ou orront, Salutz.
Come nous avons Ordeigne d'Envoier presentement, noz chiers & foiaulx, Johan Colvyle nostre Chivaler, & Mestre Richard Hals Licentie es Loys, a, Hault & Puissant Prynce, nostre treschere & tresame Frere, John Duc de Bretaigne & Count de Mountfort, pur Demander, Requirer, & Avoir, pur Nous, & noz Subgitz, Reparation d'Attemptatz faitz par ces Subgitz encountre le Tenure des Treues, darreinement entre Nous prises, portant Date le Tierce jour de Januer, l'An de nostre Regne Primier,
Savoir faisons que Nous,
Confians a pleine des Sens, sauance, Loalte, & bone Diligence des ditz, John Colvyle Chivaler, & Mestre Richard Hals, yceulx & chascun d'eulx, par soy, & pur le tout, avons Fait, Institue, Ordeigne, & Estable, &, par cez Presentz, Faisons, Instituons, Ordeignons, & Establisons noz Procureurs & certaignes Messages especialx, oue Poair de Demander & Requirer a aver la Delivrance & Rendre des Vesseaulx & Navires, Biens, & Deurees, & des Gentz, s'aucuns sount detenuz, de nostre Paiis, au Paiis de Bretaigne, ou aillours,
De Prendre, Receure, & Accepter les ditz Gentz, Biens, & Vesseaux, & la Deliuerance d'iceulx,
Et des Choes Receues Quitter & Donner Quittance,
De Appointer, sur le Fait d'icelle Deliuerance, Composer, Pacifier, Transiger, & Accorder de Quiter, Remettre, & Pardonner, pur & en Noun de Nous & de noz Subgiz, & de Procurer, Negotier, & Faire, de & sur les Choses desuisditz, leur Circumstances & Dependences, toutz les Choses & chascune que Nous, en nostre propre Persone, ferrions, & faire purrions, si presens & en Parsone y estions, ja soit ce que le Cas requeist Mandement pluis especial,
Et Promettons, en bone Foye, & sur l'Obligation & Y potheque de noz Biens, a aver, & que Nous Aurons Agreable, Ferme, & Estable tout quanque es choses dessuisditz, leurs Circumstances & Dependences, serra fait & procure, & en Noun de Nous, & de noz ditz Subgiz, & de chascun d'eulx, par les dites noz Procureurs, & chascun d'eulx,
En les relevant, &, per ces Presentz, les Relevons de toutes Charges & Obligations de Caution & Satisdacion.
En Tesmoignance de quele Chose nous avons fait faire cestes noz Lettres Patentes.
Don. a Westm. soubz nostre Graund Seal le xxvi. jour de Juyn.
Par le Roy.
Le Roy a toutz ceux, qui cestes presentes Lettres verront ou orront, Salutz.
Come Nous &c. ut supra usque ibi, Count de Mountfort & tunc sic pur Demander, Requirer, & Avoir, pur Nous & noz Subgitz, Reparation & Restitution d'Attemptatz, faitz par ces Subgitz, sibien encountre les Treues, prises au temps du, treshault memoire, Henry nostre Seignour & Piere, come encountre cestes presentz Trieues, ore darreinement, entre Nous & nostre dit Frere de Bretaign, prisez & affirmez,
Savoir faisons &c. ut supra.
Don. ut supra.
Par le Roy.
June 26. Power for the same commissioners to treat for redress of injuries. Westm.
O. ix. 144. H. iv. p. ii. 82.
Pro Reformatione praetacta.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 19.
Le Roy &c. a toutz ceux, qi cestes Lettres verront ou orront, Salutz.
Pour ceo que plusours Griefs, Damages, & Attemptz ont ore tarde este faitz a noz Lieges & Subgiez d'Engleterre, par les Subgietz de, Haut & Puissant Prince, nostre treschere & tresame Frere, John Duc de Bretaigne Cont de Montfort, encontre le Tenure dez Trieues, darreinement, parentre Nous & nostre dit Frere, prisez & accordez,
Avons ordeigne d'Envoier, presentement, al' presence du nostre dit Frere de Britaine, noz chierz & foialx, John Colvyle nostre Chivaler, & Mestre Richard Hals Licencie es Loys, oue poair suffisaunt pur Demander, Requirer, & Avoir Reparation des Griefs, Damagez, & Attemptatz, faitz a noz Lieges suisditz,
Lesquelles Griefs, Damages, & Attemptatz, duement Reformez & Reparez par l'Ordinance du nostre dit Frere, ou par son Conseill, come il est tenuz par Droit de ceo faire, par vertue de les Trieues suisditz,
Nous Volons paraillement & semblablement fere faire pur nostre Partie, en cas que ascuns Attemptatz, encontre le Tenure des Trieues, par aucuns de noz Lieges, as Subgietz du dit nostre Frere ont este faitz,
Savoir faisons que Nous,
Confians a pleine des Senz, Sauance, Loialte, & bon Diligence des ditz, John Colvyle Chivaler, & Mestre Richard Hals,
Yceux, & chascun d'eulx, par soy, & pur le tout, avons Fait, Ordeigne, Institue, & Estable, & par cez Presentz Faisons, Ordeignons, Instituons, & Establissons noz Commissairs, Procureurs & certaignes Messages especialx, ou plein Poair & Auctorite de Traicter ovesque nostre dit Frere, ou ovesque sez Commissairs, eiantz Poair suffisant, sur les Attemptatz faitz de l'un coste & de l'autre, sibien encountre les Tenures des Trieues, Prisez & Afermez au temps, du treshaut memoire, de nostre Seigneur & Pier, come de cestes noz Trieues presentz,
Et, a certeins Jours & Lieux, par eux accordez, de tenir Siege & Jurisdiction, ou & quant bon lour semblera, de faire Proclamacion d'Oier les Compleintz, Grevances, & Requestes quelconques de toutz ceux que se sentient en tiel cas Endamagiez,
De faire due Restitution & Reparation des Attemptatz, si ascuns soient faitz par noz ditz Lieges as Subgietz du dit nostre Frere,
De Chasticier & Punir les Rebelles, si par ascuns en tiel Cas en seront trouez coupables,
Et de faire, outre cela, tout ceo que Raison & Justice demande,
Promettantz, en bone foye, d'avoir Ferme & Agreable tout ceo que par noz ditz Commissairs, es Choses dessuisditz, & en chascun d'icelles, lour Circumstances & Dependences, serra raisonablement Fait, Pronuncie, Juggie, & Sentencie,
Si Mandons & Commandons, expressement enchargeantz, a toutz noz Justiciers, Officers, & Subgietz, & a chascun d'eulx, sicome a Luy appartient, que as dessuisdites, John Colvyle, & Richard, noz Commis, en faisantz les choses dessuisdites, & chascun d'icelles, ils soien Attendantz & Obeissantz, lour prestantz & baillantz Confort, Conseill, Socours, Presens, Favour, & Eide.
En Tesmoigne de quel chose Nous avons fait faire cestes nos Lettres Patentz.
Don. a Westm. soubz nostre Graund Seal le xxvi. jour de Juyn.
Par le Roy.
June 26. Robert Spellowe, sergeant-at-arms, is ordered to provide ships and sailors for the passage of Sir John Colvyle and Richard Hals. Westm.
O. ix. 144. H. iv. p. ii. 82.
De Marinariis Arestandis pro Ambassiatoribus.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 1. m. 22. d.
Rex, Dilecto sibi, Roberto Spellowe, Servienti nostro ad Arma, Salutem.
Scias quòd Assignavimus Te ad tot Navigia & Marinarios sufficientes pro eisdem, quot pro Transitu & Passagio, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Colvyle Chivaler, & Magistri Ricardi Hals in utroque Jure Licentiati, Ambassiatorum nostrorum, ac eorum Servientium, Familiarium, Bonorum, Rerum, & Hernesiarum, versus Partes Britanniae necessaria fuerint, in Portubus Suthamptoniae Hamull. Weymouth. & Pole, pro Denariis nostris, promptè & rationabiliter solvendis, Arestandum, Capiendum, & Providendum, & in Obsequium nostrum, ad deserviendum eisdem Ambassiatoribus, super Transitu & Passagio suis hujusmodi, Ponendum;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter Intendas, & ea facias & exequaris in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Praepositis, Ministris, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris, tam infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Tibi, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xxvi. die Junii.
Per ipsum Regem.
June 26. Commission to John Honyngham and Thomas Feld to examine Edward duke of York and other witnesses concerning the suits of Henry abp. of York and John Bowet, against sir William Faryngton and Walter Markam. Westm.
O. ix. 145. H. iv. p. ii. 82.
Pro Archiepiscopo Eborum.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 1. m. 9. d.
Rex, Dilectis sibi, Magistro Johanni Honyngham, & Magistro Thomae Feld, Legum Doctoribus, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm in quodam Placito,
Inter Henricum Archiepiscopum Eborum, & Johannem Bowet Armigerum, & Willielmum Faryngton Chivaler, coram Nobis, in Cancellaria nostra pendente,
Ac in quodam alio Placito,
Inter praefatos, Archiepiscopum, & Johannem, & Walterum Markam, in Cancellaria praedicta similiter pendente,
Quaedam Controversiae, super quibusdam Conditionibus & Contractibus, inter ipsos factis, qui apud Civitatem nostram Burdegaliae, ut asseritur, adimpleri debuerunt, nuper motae & exortae fuissent,
Nos,
Pro Majori declaratione Cognitionis ejusdem Materiae certiorari Volentes, ac de Fidelitate & Circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus vos, conjunctim, & divisim, ad, carissimum Consanguineum nostrum, Edwardum Ducem Eborum, Magistrum Johannem Bordili Legum Doctorem, Johannem Knyght Armigerum, Johannem Carnell Armigerum, & Johannem Mantill Notarium, & alios Testes quoscumque, infra nostram Ligeantiam ubicumque morantes (Parte dicti Willielmi primitùs ad hoc praemunitâ) qui de Praemissis claram habent Notitiam, coram vobis venire faciendum,
Et ad eos, per eorum Sacramenta, super veritate Praemissorum dicendâ, diligenter Examinandum,
Ipsosque, Dicta, & Depositiones, quatenus concordaverint, concordandum, &, quatenus discrepant, specialiter assignandum,
Necnon ad Nos de toto Facto vestro, in hac parte, in Cancellariam nostram, sub Sigillis vestris, vel alterius vestrûm, distinctè & apertè Certificandum;
Et ideo Vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem praesatis, Duci, Johanni Bordili, Johanni Knyght, Johanni Carnell, & Johanni Mantill, & omnibus aliis quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis, & alteri vestrûm, in executione Praemissorum, pareant & intendant, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xxvi. die Junii.
June 28. Safe conduct for sir Robert Maxwell and Robert de Lanyn, provost of S. Andrew's, coming to England. Westm.
O. ix. 145. H. iv. p. ii. 82.
Pro quibusdam de Scotia, penes praesentiam Regis venturis.
An. 2. H. 5. Scot. 2. H. 5. m. 18.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum Diem Augusti, proximò futurum, duraturas, suscepit in Protectionem & Defensionem suam, ac salvum & securum Conductum suum, necnon salvam Gardiam suam speciales, Robertum Maxwell de Scotia Militem, & Magistrum Robertum de Lanyn Praepositum Ecclesiae Sancti Andreae in Scotia, in Regnum Regis Angliae, per Dominium & Potestatem sua, tam per Terram, quàm per Mare, cum Hominibus & Servientibus suis, tam Equitibus, quàm Peditibus, tam per Villas Firmatas, quàm alibi, usque ad Numerum Triginta Personarum in Comitiva sua, penes Personam Regis, certis de causis, veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, ac Equos, Res, Hernesia, & Bona sua quaecumque,
Proviso semper quòd iidem, Robertus &c. ut in Similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium xxviii. die Junii.
Per ipsum Regem.