Rymer's Foedera with Syllabus
July-September 1414

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

146-151

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-September 1414', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 146-151. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115196 Date accessed: 21 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–September 1414

Syllabus EntryFoedera Text
July 2. Power for sir John Blount, Thomas Felde, dean of Hereford, and John Bordin, archdeacon of Medoc [Medulsensis], to treat with the K. of Castile for redress of injuries. Westm.
O. ix. 146. H. iv. p. ii. 83.
De Tractando, cum Ambassiatoribus Regis Castellae, super Litibus motis vel movendis.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 24.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, dilectorum & fidelium nostrorum, Johannis Blount Militis, Magistrorum, Thomae Felde Decani Herefordensis, & Johannis Bordin Archidiaconi Medulsensis, in Ecclesia Burdegalensi, Legum Doctorum, pleniùs confidentes,
Ipsos Tres, vel Duos eorum, Fecimus, Ordinavimus, & Constituimus, ac Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes, nostros Ambassiatores & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eisdem Auctoritatem, Potestatem, ac Mandatum speciale, ad Conveniendum, Standum, Communicandum, Tractandum, Appunctuandum, & Concordandum cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, seu Nunciis, Serenissimi Principis, Regis Castellae & Legionis, Consanguinei nostri carissimi, sufficientem ex parte sua Potestatem habentibus, super Materiis infrascriptis,
Et specialiter ad Audiendum, Cognoscendum, Decidendum, & sine debito Terminandum, summariè & de plano, sine strepitu & figura Judicii, unà cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, seu Nunciis Consanguinei nostri praedicti, omnes & singulas Lites seu Causas, motas vel movendas, per quascumque Personas, tam Regnorum & Dominiorum nostrorum, quàm Regnorum & Dominiorum nostri Consanguinei supradicti, de & super omnibus & singulis Roberiis, Praedis, Marchis, Contramarchis, seu aliis Captionibus quibuscumque, factis sive perpetratis per quascumque Personas, Subditos & Vassallos utriusque Regnorum & Dominiorum praedictorum, praeter & contra formam Treugarum, inter Regna Angliae & Castellae & Legionis aliàs initarum, citra tempus qui regnare incepit, celebris recordationis, Henricus, nuper Rex Castellae & Legionis, Pater, Consanguinei nostri praedicti, Regis Castellae & Legionis Moderni, usque ad diem Purificationis beatae Mariae ultimò praeteritum inclusivè; In qua quidem die Treugae praedictae, inter Nos & Consanguineum nostrum praedictum jampridem initae & firmatae, suum initium habuerunt,
Ac etiam de & super quibuscumque, forsitan hactenus Attemptatis hincinde, contra Treugas hujusmodi jam praesentes,
Necnon Sententiam sive Sententias, in Litibus sive Causis hujusmodi, concorditer proferendum,
Ulteriusque Faciendum, Exercendum, & Expediendum quae in praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum de se magis exigant speciale,
Promittentes, in verbo regio, nos Ratum, Gratum, & Firmum, pro perpetuo, habituros quicquid per Ambassiatores & Nuncios nostros praedictos, vel Duos eorum, unà cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, seu Nunciis antedictis, Actum, Gestum, Conventum, Concordatum, Promissum, Firmatum, vel Appunctuatum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum, & illud, effectualiter & bonâ fide, sine aliqua deceptione, quantum ad Nos attinet, faciemus Executioni debitae Demandari.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii secundo die Julii.
Per ipsum Regem.
[July 2.] Power for the same commissioners to treat for a prorogation of the truce.
O. ix. 147. H. iv. p. ii. 83.
De Tractando, cum eisdem, super Prorogatione Treugarum.
An. 2. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, &c. ut supra usque ibi, ad Conveniendum, & tunc sic, Communicandum, Tractandum, & Appunctuandum cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, seu Nunciis, Serenissimi Principis, Regis Castellae & Legionis, Consanguinei nostri carissimi, de & super Prorogatione Treugarum, inter Nos Regnaque nostra captarum jam ultimò, ad tantum tempus, prout inter dictos Ambassiatores, Commissarios, Deputatos, seu Nuncios ambarum Partium, poterit concordari,
Ac etiam ad insimul Appunctuandum & Concordandum super certis Die & Loco, ad quae solempnes Ambassiatores convenire poterunt, ad Tractandum ulterius cum Ambassiatoribus Partis alterius, tam super Treugis Longioribus, quàm super Alligantia, Amicitiae Foedere, ac Pace finali, meliori modo quo fieri poterunt, Capiendis ac etiam Contrahendis.
Ulteriusque Faciendum, Excercendum, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
July 3. Licence to John Russell of Fowy to convey 50 pilgrims to S. James of Galicia. Westm.
O. ix. 147. H. iv. p. ii. 83.
De Licentia Traducendi Peregrinos.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 23.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus, Dilecto nobis, Johanni Russell de Fowy, Magistro sive Possessori cujusdam Navis vocatae la James de Fowy, quòd ipse Quinquaginta Peregrinos in Navi praedicta recipere, & eos versus Sanctum Jacobum Galiciae, ad vota sua ibidem perficienda, & abinde in Regnum nostrum Angliae reducere, possit liberè & impunè; aliquibus Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus,
Dumtamen Peregrini illi de Amicitia & Obedientia nostris existant, & quòd Aurum vel Argentum, in Massa seu Moneta, colore praesentis Licentiae nostrae, contra Statuta & Ordinationes Regni nostri, secum non deferant quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Tertio die Julii.
July 3. The K. appoints eight monks of the order of Friars Minors to perform divine service in the convent of Llamaysi in the Isle of Anglesey, where a daughter of K. John, the daughter of the K. of Denmark, lord Clifford, and others are buried. Westm.
O. ix. 147. H. iv. p. ii. 83.
Pro Fratribus Minorum de Llamaysi.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 2. m. 29.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Monstraverunt Nobis, Dilecti nobis in Christo, Fratres Ordinis Fratrum Minorum qualiter Domus Fratrum Minorum de Llamaysi, infra Insulam nostram d'Anglesey, in Northwallia (in qua quidem Domo Divinum Servitium ab antiquo honestè factum fuit & usitatum) per Rebellionem Wallensium & occasione Guerrarum, ibidem jam tardè factarum & continuatarum, totaliter desolata, & Obsequium Divinum in eadem diminutum & subtractum, existunt,
Nos,
Considerantes quòd Domus praedicta de Fundatione Progenitorum nostrorum, quondam Regum Angliae, & nostro Patronatu existit, & similiter quòd in eadem Domo Corpus tam Filiae Regis Johannis Progenitoris nostri, quàm Filii Regis Daciae, necnon Corpora Domini de Clyffort, & aliorum Dominorum, Militum, & Armigerorum, qui in Guerris Walliae, temporibus Illustrium Progenitorum nostrorum, occisi suerant, Sepulta existunt,
Ac volentes proinde Servitium Divinum in praefata Domo manuteneri & ibidem de caetero continuari,
Concessimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, quòd in eadem Domo sint imperpetuùm Octo Fratres ibidem Divina Servitia celebraturi, & Deum, pro salubri Statu nostro, ac carissimorum Fratrum nostrorum, & aliorum de Sanguine & Progenie nostris, & pro Animabus nostris cùm ab hac Luce migraverimus, & similiter pro A- nimabus Patris & Matris nostrorum & Progenitorum nostrorum, & eorum qui in Domo praedicta, ut praedictum est, sunt sepulti, & omnium Fidelium Defunctorum, , exoraturi imperpetuum,
Quorum quidem Octo Fratrum volumus quòd Duo sint de Natione Wallensi, ratione Victûs sui & aliorum, ad Sustentationem suam necessariorum, adquirendorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Tertio die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 4. The K. orders the constable of Dover Castle and the lieutenant of Calais to provide ships for the conveyance of ambassadors to France. Westm.
O. ix. 148. H. iv. p. ii. 83.
De Navigiis arestandis, pro Transitu Ambassiatorum.
An. 2. H. 5. Claus. 2. H. 5. m. 18.
Rex, Constabulario Castri sui Dovorriae, & Custodi Quinque Portuum suorum, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Quia Ordinavimus & Assignavimus certos Ambassiatores nostros, versus Partes Transmarinas, pro certis Negotiis nostris inibi peragendis, in Portu Villae nostrae de Wynchelse, in proximo transituros,
Vobis Mandamus quòd Navigia, vocata Passagers, & alia Vasa, pro Transitu praedictorum Ambassiatorum, ac Quingentorum Equorum in Comitiva sua, in Portibus, Quinque Portuum praedictorum existentia, tam infra Libertates, quàm extra, arestari, & Roberto Passemer, Servienti nostro ad Arma, seu aliis Personis sufficientibus, deliberari faciatis, ad ea, versus dictum Portum de Wynchelse, ex causa praedicta, cum omni celeritate possibili, Conducendum & venire faciendum,
Et hoc, sicut Expeditionem Negotiorum praedictorum diligitis, nullatenus omittatis; ita quòd, in vestri Defectum, eadem Negotia (quod absit) aliqualiter non retardentur.
Teste Rege apud Westmonasterium Quarto die Julii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimile Breve dirigitur Locumtenenti Villae Regis Calesii in Portu Villae Calesii, sub eadem Data
.
July 5. The K. appoints John de Bordili, as keeper of the seal of the court of sovereignty and chancellor of the duchy of Aquitain. Westm.
O. ix. 148. H. iv. p. ii. 84.
De Cancellario Aquitaniae, & Sigillo Superioritatis.
An. 2. H. 5. Vasc. 2. H. 5. m. 12.
Rex Omnibus ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & Circumspectione provida, Dilecti & Fidelis nostri, Magistri Johannis de Bordili, Legum Doctoris, pleniùs confidentes,
Concessimus ei Custodiam Sigilli nostri Curiae nostrae Superioritatis Aquitanniae, Habendam, cum Emolumentis Sigilli praedicti quamdiu nobis placuerit.
Teste Rege apud Westmonasterium Quinto die Julii.
Per ipsum Regem.
Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, dilecti & fidelis nostri, Magistri Johannis de Bordili, Legum Doctoris, pleniùs confidentes,
De avisamento Concilii nostri, Constituimus eum Cancellarium nostrum Ducatûs nostri Aquitanniae, Habendum & Exercendum dictum Officium quamdiu nobis placuerit, unà cum Feodis, per nostrorum Praedecessorum Cancellarios, ibidem percipi consuetis:
Damus enim in Mandatis omnibus Subditis nostris quòd dicto Cancellario nostro, in omnibus Officium Cancellarii concernentibus, pareant & intendant, prout decet.
Teste Rege apud Westmonasterium Quinto die Julii.
In cujus &c.
Per ipsum Regem.
July 5. Safe conduct for Stephen Dagmar, of Portugal, going into Aquitain to combat with Francis de Granhos, of France. Blithe.
O. ix. 149. H. iv. p. ii. 184.
Super Factis Armorum perficiendis.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 17.
Rex, universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Stephanus Dagmar, de Regno Portugaliae Armiger, ad certa Armorum Facta, cum Francisco de Granhos Francigena Milite, assumpserit perficiendum,
Ac partes praedictae, ad hujusmodi Arma, coram Senescallo nostro Acquitanniae, de licentia nostra, perimplendum, concordatae existant,
Nos (Securitati ipsius Francisci prospicere volentes in hac parte) suscepimus ipsum Franciscum, in dictum Ducatum nostrum Aquitanniae, ex causa praedicta, cum Sexaginta Personis in Comitiva sua, Armatis vel non Armatis, veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, ac Personas praedictas, necnon Equos, Hernesia, & Bona sua quaecumque, in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales;
Et ideo vobis Mandamus quòd ipsum Franciscum, in Ducatum nostrum praedictum, cum Personis praedictis in Comitiva sua, ex causa praedicta, veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria, ut praedictum est, redeundo, necnon Personas praedictas, ac Equos, Hernesia, & Bona sua praedicta Manuteneatis, Protegatis & Defendatis,
Non inferentes eis, vel inferri permittentes, Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen,
Et, si quid eis Forisfactum sive Injuriatum fuerit, id eis sine dilatione debitè corrigi & reformari faciatis,
Proviso semper quòd praedictus Franciscus, aut Personae praedictae, quicquam, quod in Nostri seu Populi nostri praejudicium cedere valeat, non attemptent, seu attemptari facere praesumant quovismodo,
Et quòd ipsi & eorum quilibet erga Nos & Populum nostrum benè & honestè se gerant & habeant,
Quodque Personae praedictae Proditores nostri aut Gentes extra Regnum nostrum Angliae aut dictum Ducatum nostrum Bannitae seu Adjudicatae non existant,
Et quòd idem Franciscus praesentes Litteras nostras de Salvo Conductu, anteintroitum suum cujuslibet Castrorum, Villarum firmatarum, seu aliorum Fortalitiorum quorumcumque, Capitaneis, Majoribus, Ballivis, sive Custodibus eorumdem primitùs demonstret.
In cujus &c. per Quatuor Menses proximò futuros duraturas.
Teste Rege apud Blithe quinto Julii.
July 5. Exemplification of the promise of Charles duke of Normandy to perform the article in the treaty of Bretigny for the payment of 3,000,000 crowns in gold to the K. of England, dated Boulogne, 26 Oct. 1360. Westm.
O. ix. 149. H. iv. p. ii. 84.
Super Articulo in Tractatu Bretigniaci, de Exemplificatione.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 24.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, INSPEXIMUS Litteras Patentes Karoli, Primogeniti nuper Regis Franciae, Ducis Normanniae, & Dolfini de Vienna, factas in haec verba,
Charles, ainsne Filz du Roy de France, Duc de Normandie, & Dauphin de Vienne, savoir faisons a tous, que Nous avons veu & diligentment Avisie lez Lettres de nostre treschier Seigneur & Pere, contenans la Forme que s'ensuit,
Jehan, par la Grace de Dieu, Roy de France, a toutz ceux, qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Savoir faisons que, ou Traictie de Paix & d'Acort, fait le viii. jour de May, darrain passee, a Bretigny pres de Chartres, entre Nous, &, nostre treschier Frier, le Roy d'Angleterre, pour Nous & pour Luy, & pour les Alliez, Amiz, & Adherens d'une part & d'autre, est contenue, entre les autres Choses, un Article contenant la Forme qui s'ensuit,
Item, Accorde est que le Roy de France Paiera au Roy d'Engleterre Trois Milions d'Escuz d'Or, dont les Deux valent un Noble de la Monoye d'Angleterre,
Et en serront Paiez au dit Roy d'Angleterre, ou a ses Deputez, Six Cens Mille Escuz a Calays, dedans Quatre Moys, a compter depuis que le Roy de France sera venu a Calays
,
Et dedans l'An, deslors proschein ensuiant, en seront Paiez Quatre Cens Mille Escuz, tielx come desus, en la Cite de Londres en Angleterre,
Et des lors, chascun Au prochain, ensy Quatre Cens Mille Escuz, tiels come devant, en la dite Citee, jusques a tant que les ditz Trois Milions seront perpaiez
.
Le quel Article Nous Roy de France dessusdit confessons estre vray.
Et come Nous aions Paie, a Calais, aut dit nostre Frere le Roy d'An leterre Quatre Cens Mille Escuz en Deduction & Rebat des Trois Milions dessusdiz,
Nous, avec ce, Promettons, en bonne foy, saunz mal engin, Paier a nostre dit Frere le dit Demourant, selon la Teneur du dit Article, a Londres,
Except les Deux Cens Mille de Rest, du primer Payment, des Six Cens Mille, qui seront Paiez a Calais ou a Bruges, selonc la Teneur de noz autres Lettres, donnez a nostre dit Frere d'Angleterre sur ce,
Et pur ce li Obligons Nous, noz Heires, & noz Biens, & les Biens de noz Heirs, presens & a venir, cessant tout contredit & opposition,
Et Jurons aus Sains Euvangiles, touchees de nostre main, les Choses dessusdites Enteriner, Acomplir, & Garder, & non venir encontre par quelque manere,
Renuncians a toutes Exception de deception, de circonvention, a touz Privilleges empetrez ia & empetrer, & au Droit disant general Renunciation non valoir, & a toutes autres de Fait & de Droit qui pourroient estre dites au contraire.
Et,
Come Nous avons donne a nostre dit Frere d'Angleterre noz autres Lettres Obligatoires, contenans en effect tout ceo que ci dessus est dit, faisans mention des ditz Trois Millions d'Escuz en la manere dessuisdite,
Et, a present, Nous soions hors du Pouoir de nostre dit Frere, & en nostre franche volante, & facons sans Contrainte cest Obligation present, & auxi soit fait mention des Trois Millions dessusdites es Traictez de la Paix & es Confirmations d'iceulx,
Nostre entent n'est pas que quelque Obligacion, autre que ceste, ou mencion quelconques fait de la dit Somme es diz Traictiez & Confirmations, Nous tiegne ne doie tenir obligez en icelle Some, ne estre valable; Mais est nostre Entention, sicome estre doit, que nostre dit Frere d'Engleterre soit content de cest present Obligation, quant a ceo que dessus est dit, la quelle Nous voulons valoir & tenir quant a ceo que dessus est dit.
En Tesmoingnance de la quelle Chose nous avons fait mettre nostre Seel a ces presentes Lettres.
Donnez a Bouloigne le xxvi. jour d'Octobre, l'An de Grace Mille, Troiscentz, Sexante.
Et Nous, vouillans, de tout nostre Pouair, Enteriner & Acomplir tout nostre Pouair, Enteriner & Acomplir tout ceo que nostre dit Seigneur & Pier a Promis & Convenance, Promettons, loyalment & en bone foy, & avons Jure & Jurons, sur le Corps Jhesu Christ sacre, Tenir, Garder, & Acomplir, pour tant come il nous touche & pourra toucher, toutes & chascun les Choses contenues es Lettres cy dessuz transcriptez, & per la forme & manere que comprys y est, saunz venir ne faire venir, pour le temps a venir, en aucune manere, a l'encontre.
Don. a Bouloigne le xxvi. jour d'Octobre, l'An de Grace Mille, Troiscens, Sexante.
Nos autem Tenorem Litterarum praedictarum, Tenore Praesentium, duximus Exemplificandum,
Et hoc omnibus, quorum interest, Innotescimus per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium quinto die Julii.
Per ipsum Regem.
July 5. Power for Thomas bp. of Durham, Richard bp. of Norwich, and Thomas earl of Salisbury, to conclude a marriage between the K. and Katharine, the daughter of the French K. Westm.
O. ix. 150. H. iv. p. ii. 84.
De Tractando super Matrimonio Franciae.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 23.
Rex, Reverendo in Christo Patri, Thomae Episcopo Dunelmensi, &, dilectis Consanguineis nostris, Ricardo Episcopo Norwicensi, & Thomae Comiti Saresburiensi, Salutem.
Cùm noviter, inter Consanguineum nostrum Franciae, per Commissarios & Ambassiatores suos, & Nos, per Ambassiatores & Commissarios nostros, habiti fuerint varii & diversi Tractatus, ad inducendam & firmandam Pacem fina- lem & perpetuam inter Consanguineum nostrum praedictum & Nos, ac Subditos, & Ligeos utriusque Regni Angliae & Franciae,
Ad quam inducendam & nutriendam videbatur, Nunciis Consanguinei nostri praedicti, viam propinquiorem & commodiorem fore Renovationem Affinitatis & Parentelae, inter praefatum Consanguineum nostrum & Nos, fiendam per Contractum Matrimonii, inter Personam nostram &, inclitam Puellam, Dominam Katerinam, ipsius Consanguinei nostri Filiam, celebrandi,
Nos,
Pacis Auctori, in quantum possumus, complacere desiderantes, & verisimiliter confidentes quòd, per hujusmodi Matrimonium, si, Deo propitio, celebrare contingat, Regna Angliae & Franciae praedicta ad Pacis & Concordiae Unitatem citiùs reducentur,
Ad Contrahendum, nomine nostro, Sponsalia de futuro, per verba & modos ad hoc apta, ac Matrimonium, per verba legitima de praesenti, cum praefatâ Dominâ Katerinâ, & de Dote eidem Katerinae per Nos assignandâ, Tractandi & Concludendi,
Et ad hoc & alia Praemissa, per vos Concludenda, Observanda, firmiter Nos Obligandi,
Vobis, conjunctim, & cuilibet vestrûm divisim (de vestris circumspectâ prudentiâ & fidelitate sincerâ plenius confidentes) speciale Mandatum & Potestatem plenariam Concedimus per praesentes,
Promittimus insuper, bonâ fide & in verbo regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros quicquid per vos, aut Duos, vel unum vestrûm, Gestum, Promissum, Contractum, & Conclusum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum;
Nec praesens nostrum Mandatum quovis modo revocabimus, quousque per vos, vel unum vestrûm, certiorati fuerimus hujusmodi Matrimonium, seu Sponsalia, aliquibus ex causis, optatum non posse sortiri effectum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium quinto die Julii.
Per ipsum Regem.
July 5. Protection for John Coleshull in the retinue of Richard bp. of Norwich. Westm.
O. ix. 151. H. iv. p. ii. 85.
Pro Comitiva Episcopi Norwicensis Ambassiatoris versus partes Franciae.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 23.
Johannes Coleshull Armiger, qui, in Obsequium Regis, in Comitiva, Reverendi in Christo Patris, Consanguinei Regis carissimi, Ricardi Norwicensis Episcopi, unius Ambassiatorum Regis, versus partès Franciae missi in quadam Ambassiata, Regem & Regnum suum concernente, ad partes praedictas profecturus est, ibidem moraturus, per Dimidium Anni duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Quinto die Julii.
Per Billam de Privato Sigillo.
July 5. Power for Thomas bp. of Durham and 6 others to grant letters of safe conduct. Westm.
O. ix. 151. H. iv. p. ii. 85.
De Licentia concedendi salvos Conductus.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 19.
Rex, Venerabili in Christo, Patri, Thomae Episcopo Dunolmensi, &, Dilectis Consanguineis nostris, Ricardo Episcopo Norwicensi, Thomae Comiti Saresburiensi, ac Ricardo Domino de Grey, necnon & Johanni Pelham Militi, Roberto Waterton Armigero, & Henrico Ware in utroque Jure Licentiato, Salutem.
Ad Concedendum & Faciendum, pro nobis & nomine nostro, quoscumque solvos Conductus, quibuscumque Personis (cujuscumque Gradûs, Statûs aut Conditionis existant) ac in quanto Numero vobis videbitur, in & per omnia Regna, Terras, Districtus, & Domima nostra, per Terram & per Mare, ac sub talibus modo & forma quae eisdem videbitur expedire,
Vobis,
De quorum Fidelitate, Circumspectione, & Industria fiduciam gerimus specialem,
Seu Sex, Quinque, aut Quatuor ex Vobis, Potestatem plenariam Concedimus per Praesentes,
Quos quidem salvos Conductus, per vos concedendos, talem Vigorem optinere volumus, qualem haberent si Nos ipsi Concederemus eosdem,
Ac insuper Promittimus, in bonâ fide & verbo Regio, Nos Ratum, Gra- tum, Firmum, & Stabile habituros quicquid vos Septem, seu Sex, Quinque, aut Quatuor ex vobis in Praemissis duxeritis faciendum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Quinto die Julii.
Per ipsum Regem.
July 7. Protection for Thomas bp. of Durham going to France. Westm.
O. ix. 152. H. iv. p. ii. 85.
Pro Thoma Dunolmensi Episcopo in Ambassiata versus partes Franciae.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 23.
Venerabilis in Christo Pater, Thomas Dunolmensis Episcopus, qui ad Partes Franciae, de Mandato Regis, in quadam Ambassiata, Regem & Regnum suum tangente, profecturus est, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per Dimidium Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vii. die Julii.
Per Billam de Privato Sigillo.
July 9. Order for the passage of the chests of Thomas Felde and John Bordin, ambassadors to Spain, without examination. Westm.
O. ix. 152. H. iv. p. ii. 85.
De Cistis, Ambassiatorum versus partes Hispaniae, absque aperitione traducendis.
An. 2. H. 5. Claus. 2. H. 5. m. 18.
Rex, Universis & singulis Custodibus Portuum Maris & aliorum locorum maritimorum, necnon Scrutatoribus nostris in eisdem Portubus, Salutem.
Mandamus Vobis quòd Magistrum Thomam Felde, & Magistrum Johannem Bordin, Ambassiatores nostros versus partes Ispaniae ad praesens destinatos,
Qui diversa Bona & Hernesia sua, in diversis Cistis, Sigillis suis sigillatis, inclusa, versus partes praedictas Traducendis, in quibusdam Navibus Carcare proponant,
Bona & Hernesia praedicta, in hujusmodi Cistis sic inclusa, & Sigillis suis sigillatis, in Navibus Carcare, & versus partes praedictas, absque Apperitione sive Scrutinio dictarum Cistarum faciendis, liberè & absque impedimento aliquo traducere permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis in contrarium directo, non obstante.
Teste Rege apud Westmonasterium Nono die Julii.
Et erat Patens.
July 10. Commission to sir John Seint Johan, mayor of Bourdeaux, John de Bordin, judge of the council, and three others, to hear the appeal against the pedage granted to Charles de Belmont, castellan of Mauleon. Westm.
O. ix. 152. H. iv. p. ii. 85.
De Appellatione audienda.
An. 2. H. 5. Vasc. 2. H. 5. m. 11.
Rex, Dilecto & Fideli suo, Johanni Seint Johan Chivaler Majori Civitatis suae Burdegaliae, vel ejus Locumtenenti ibidem, ac, Honorabilibus & discretis Viris, Magistris, Johanni de Bordin Judici alti Concilii nostri, & Thomae Felde Decano Herefordensi, Legum Doctoribus, necnon, Magistris, Bertrando de Asta Decretorum Doctori Judici nostrae Curiae Appellationum Vasconiae, & Guilhermo de Cerpot Judici nostri alti Concilii nostri Civitatis nostrae Burdigaliae, Salutem.
Sciatis quod,
Cùm, carissimus Dominus & Pater noster, Henricus nuper Rex Angliae, per Literas suas Patentes (quarum Data est Vicesimo Secundo die Augusti, Anno Regni sui Decimo) Concesserit, quantum in ipso fuit, dilecto nobis, Karolo de Beimont, Castellano nostro de Mauleon, ad specialem supplicationem ipsius Karoli, quòd ipse, durante vitâ suâ propriâ, per se, & ad opus suum, per Manus suas proprias, vel per Procuratores seu Deputatos suos, levare, percipere, & recipere possit, de Mercandisis & Rebus subscriptis, quae per Nace Piscenar & Ripariam vocatam Ladon. prope Castrum de Guissen existentes, dictis Terrae & Dominio praefati Castri de Guissen pertinentes, transibunt, certum Pedagium, videlicet,
Pro quolibet Samuagio Panni, vel alterius rei Mercatoriae, Quinque Arditz Guiaynes,
Pro qualibet Pipa Vini Duo Arditz & Dimidium,
Pro Dolio de Pastell Septem Arditz,
Pro qualibet Carecta Frumenti Duo Arditz & Dimidium.
Pro quolibet Capite magnae Bestiae Dimidium Ardit,
Pro quolibet Quintallo Ferri Duo Arditz & Dimidium,
Et de qualibet Tracta Corii Quinque Arditz,
Quorum quidem Arditz quodlibet valet unum obolum Sterlingorum, ut dixit,
Proviso semper quòd sua praedicta Concessio in alicujus praejudicium, qui Franchesias vel Pedagia habent in partibus praedictis, non cedat ullo modo,
Prout in Literis suis Patentibus, inde confectis, pleniùs continetur,
Ac postmodum Major, Scabini, Jurati, Consules, & Centum Pares Civitatis nostrae Baionae, ac Communitas & Universitas ejusdem, à certis Gravaminibus, per praefatum Dominum Karolum, in levatione praefati Novi Pedagii factis, & verisimiliter imposterum fiendis, ac ab Impositione, Exactione, & Concessione praefati Novi Pedagii, tanquam nimis praejudicialibus & Dampnosis Praefatae Civitati Baionae, necnon Habitantibus in eadem, ut allegant, etiam, ut asserunt, à veritate Praemissorum, nec veraciter informatos nec consultos, ad praesatum Carissimum Patrem nostrum & suam Audientiam appellârunt, sicut per Instrumentum Publicum, super hoc nobis exhibitum, clarè liquet,
Adhaerentibus Appellationi hujusmodi Juratis & Communitate Villae Sancti Severii, ac Juratis & Communitate Civitatis Aquensis, praefatis Impositione, Exactione, & Concessione tanquam eis nimium Praejudicialibus & Dampnosis, ut dicunt, prout per Instrumenta Publica, nobis super hoc exhibita, plenè constat,
Quam quidem Apellationem Civitates & Villae supradictae intendunt, ut asserunt, prosequi cum effectu,
Postquam plures Actus Judiciales, inter partes praedictas, coram praefato carissimo Patre nostro, ex parte praefatarum Civitatum & Villarum, nobis fuit humiliter supplicatum ut eis certos Judices sive Commissarios, super Appellationis Negotio supradicto, assignare dignaremur,
Nos,
Supplicationi praedictae, tanquam Juri Consonae, annuentes,
Vobis Quinque, Quatuor, Tribus, vel Duobus vestrûm (de quorum Fidelitate & Industria fiduciam gerimus specialem) Committimus Vices nostras, & plenam, Tenore Praesentium, Potestatem, ac Mandatum speciale, ad Audiendum, Cognoscendum, & Procedendum in Causa sive in causis Appellationis hujusmodi, prout dictabit ordo Juris,
Ipsamque, cum suis Emergentibus, Dependentibus, & Connexis quibuscumque, secundum Juris exigentiam, Discutiendum, & debito fine Terminandum,
Juribus & Praerogativis nostris Nobis in omnibus semper salvis,
Ac etiam ad Testes quoscumque, per utramque partium praedictarum, in dicta Causa Appellationis, coram Vobis Quinque, Quatuor, Tribus vel Duobus vestrûm, aut Deputatis vestris idoneis, Producendum,
Et, si dolo, fraude, odio, vel savore, seu aliàs injustè, subtraxerint, veritati testimonium perhibere Compellendum, cum Poenae, & Multae, alteriusque temporalis Cohertionis Poteftate;
Et ideo Vobis Quinque, Quatuor, Tribus, vel Duobus vestrûm Mandamus quòd,
Vocatis coram vobis Quinque, Quatuor, Tribus, vel Duobus vestrûm, Partibus praedictis, & aliis, quos in hac parte videritis evocandos,
Auditisque in dicta Causa Appellationis earum Rationibus sive Allegationibus,
Circa Praemissa diligenter Intendatis, & id faciatis & exequamini quod justum fuerit & consonum Rationi,
Inhibentes utrique Partium praedictarum quòd, pendente dictae Appellationis Negotio, nichil novi attemptare praesumant,
Vobis Quinque, Quatuor, Tribus vel Duobus vestrûm, firmiter Injungendo, Mandamus quòd, si praefatae Appellationis Negotium unanimi consensu vestro terminare non poteritis, eum omni diligentia & solicitudine possibilibus, legitimè inquiratis, & Nobis absque dilatione ulteriori fideliter certificetis, citra Primum diem mensis Maii proximò jam futurum, de Articulis infrascriptis, ad effectum ut dictae Appellationis negotium per Nos finem perpetuum sortiatur,
Inquiratis, PRIMO, an dictum novum Pedagium tendat in Praejudicium Civitatum Burdegaliae, Baionae, & Aquensis, Villae Sancti Severii, & Patriae nostrae adjacentis, contra Franchesias, Libertates, & Privilegia, inibi laudabiliter & legitimè observata?
Et an tendat in Praejudicium Mercatorum, venientium cum suis Mercimoniis, & recedentium à dictis Civitatibus, in tantum quòd Mercatores, qui consueverunt venire, recedere cessent, propter Novum Pedagium antedictum?
Inquiratis etiam, quomodo, qualiter, & quibus rationibus, & ob quas Causas, hujusmodi Praejudicium generetur?
Item, an dictum Novum Pedagium positum fuerit infra Limitates Pedagii Castri nostri Regii Baionae, & infra Jurisdictionem dictae Civitatis?
Item, an antedictum Novum Pedagium sit positum in Jurisdictione & Territorio Castri de Guissen?
Item, quantum distat dicta Riparia à dicto Castro de Guissen?
Inquiratis etiam, an dictum Novum Pedagium sit impositum contra Libertates & Franchesias dictarum Civitatum, & praemaximè Civitatis Baionae, & in praejudicium Pedagiorum Castri regii Baionae, Locorum Sordue, de Peyreforard, de Fastingues, Castri Civitatis Aquensis?
Item, an Castrum de Guissen habeat Jurisdictionem & Dominium in Riparia vocata Ladour, per Locum illum per quem Mercatores, cum suis Mercimoniis, vadunt per Aquam ad Civitatem Baionae & reveniunt, & in Loco ubi Novum dictum Pedagium est impositum?
Item, an dictus Dominus Karolus sit abusus Impositione & Receptione dicti Novi Pedagii, excedendo Concessionem per dictum Patrem nostrum sibi factam?
Damusautem Senescallo Ducatus nostri Aquitanniae, ac Consilio nostro Ducatus ejusdem, ac universis & singulis Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatentibus, Majoribus, Constabulariis, ac aliis officiariis & Ministris, Ligeis, Subditis & Fidelibus nostris quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis Quinque, Quatuor, Tribus, vel Duobus Vestrûm, in Praemissis faciendis & exequendis, Intendentes sit, Consulentes, & Auxiliantes, & Vestris Mandatis Obedientes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium x. die Julii.
July 10. Letters of attorney for Thomas earl of Salisbury in the names of William Wenard and Richard Hertcombe, and 2 others. Westm.
O. ix. 154. H. iv. p. ii. 86.
Pro Comite Sarum in Ambassiata profecturo.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 23.
Thomas Comes Sarum, qui ad partes Franciae, de mandato Regis, in quadam Ambassiata, Regem & Regnum suum tangente, profecturus est, habet Literas Regis de generali Attornato, sub nominibus Willielmi Wenard & Ricardi Hertcombe, sub alternatione, ad lucrandum &c. in quibuscumque Curiis Angliae, per Dimidium Anni duraturas,
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo die Julii.
Cancellarius recepit Attornamentum usque reditum Constituentis in Angliam.
Idem Comes
sub nominibus Johannis Wakeryng Clerici & Willielmi Poulet.
Teste ut supra.
Idem Cancellarius recepit Attornamentum ut supra.
July 14. The K. assigns the town of Strafford Langthorn, with the parish of Hamme in co. Essex, for the lodging of the retinue of Thomas earl of Dorset. Westm.
O. ix. 154. H. iv. p. ii. 86.
Pro Comite Dorset, de Herbergagio.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 2. m. 32.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Carissimus Avunculus noster, Thomas Comes Dorsetiae,
Decujus Fidelitate, Circumspectione, & industria multipliciter Confidimus,
Circa personam nostram, de Mandato nostro, sit intendens,
Assignavimus eidem Comiti, pro tempore Morae suae apud Westmonasterium, Villam de Stratford Langthorn, cum Parochia de Hamme, in Comitatu Essexiae,
Habenda eidem Comiti, pro termino Vitae suae, pro Herbergagio Hominum & Servientum ac Equorum suorum, Ita quòd Herbergeator Hospitii nostri Villam & Parochiam praedictas, vel alteram earumdem, pro tempore Morae ipsius Comitis apud Westmonasterium, alteri non assignet, nec aliquis Provisorum Hospitii nostri praedicti, seu alius Minister, quicquam de Bladis, Foenis, Equis, Carectis, Cariagiis, seu aliis necessariis, infra dictas Villam & Parochiam, durante Mora ipsius Comitis apud Westmonasterium, ut est dictum, capiat quovis modo.
Proviso semper quòd idem Comes pro hujusmodi Foenis, Equis, Carectis, Cariagiis, seu aliis necessariis, per Se, seu Homines, & Servientes suos praedictos ibidem capiendis, fideliter solvat & satisfaciat, ut est justum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo quarto die Julii.
Per ipsum Regem.
July 17. Creation of John de Donazit as baron of Donazit in Aquitain. Westm.
O. ix. 155. H. iv. p. ii. 86.
De Barone in Aquitania Creato.
An. 2. H. 5. Vasc. 2. H. 5. m. 4.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes probitatem ac strenuitatem excellentem, dilecti & fidelis nostri, Johannis de Donazit Chivaler, necnon multimoda fructuosa Labores & Obsequia Nobis & Praedecessoribus nostris per ipsum, & praesertim nuperimè in Partibus Aquitanniae, in Comitiva, carissimi Avunculi nostri, Thomae Comitis Dorsetiae, exhibita & ostensa,
Et Volentes proinde praefatum Militem nostrum, prout sua condigna exigunt Merita, Favoribus, Honore, & Gratiis aliqualiter praemiare,
Ipsum Johannem in Baronem de Donazit Ereximus, Creavimus, & Praeficimus per Praesentes,
Habenda & Tenenda Nomen, Stilum, & Honorem Baronis de Donazit, unà cum Jurisdictione Baroniae hujusmodi, infra Haereditatem suam, in partibus praedictis, sibi & Haeredibus suis Imperpetuum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xvii. die Julii.
Per ipsum Regem.
July 22. Safe conduct for Peter de Vena, prior general of the Augustine Friars, coming to visit the houses of the order in England. Westm.
O. ix. 155. H. iv. p. ii. 86.
Pro Magistro Generali Heremitarum Sancti Augustini.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 21.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Fratrem Petrum de Vena, de Provincia de Toloise, Priorem Generalem Ordinis Fratrum Heremitarum Sancti Augustini in Regnum Regis Angliae, cum Duodecim Personis in Comitiva sua, ac Equis, Rebus & Hernesiis suis quibuscumque, veniendo, & omnes Domos Ordinis praedicti, infra idem Regnum Regis, visitando, ibidem morando, & perhendinando, & exinde ad partes suas proprias, absque molestatione, inquietatione, sive impedimento quocumque, redeundo,
Proviso semper quòd idem Prior, aut Personae praedictae, quicquam, quod in Regis praejudicium seu Contemptum cedere valeat, non attemptent seu attemptari faciant quovis modo,
Nec quòd Personae praedictae Proditores Regis, aut Personae extra Regnum Regis Angliae Bannitae seu Abjudicatae, existant.
Teste Rege apud Westmonasterium xxii. die Julii.
Per Billam de Privato Sigillo.
July 23. Power for sir Walter Hungerford, Simon Sydenham, canon of Salisbury, and John Waterton to treat for a league with Sigismund K. of the Romans and Hungary. Westm.
O. ix. 155. H. iv. p. ii. 86.
De Tractando cum Segismundo Imperatore.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 22.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Quia, illustrissimus Princeps, Sigismundus, Romanorum & Ungariae Rex, ex totis desideriis cordis sui, affectat inire Nobiscum Foedera Amicitiarum & Ligarum, prout per Hertangum Clux Militem, pro parte praefati Romanorum & Ungariae Regis, sumus informati,
Nos igitur (Pium Propositum dicti Regis in Domino commendantes) ad Communicandum, Tractandum, & finaliter Concludendum cum eo, seu Deputatis, aut Deputandis ab eodem, pro Nobis & Nomine nostro, super Omnibus & Singulis Causis & Materiis, Nobis, per praefatum Hertangum, ex parte dicti Regis, Expositis & declaratis, dilectos & fideles nostros, Walterum Hungerford Militem, Symoneum Sydenham Legum Doctorem Canonicum Ecclesiae Cathedralis Sarum, & Johannem Waterton Scutiferum, Constituimus nostros, in hâc Parte, Procuratores, Ambassiatores, & Nuncios speciales,
Dantes eisdem, Waltero, Simoni, & Johanni, Tribus, & Duobus eorum, plenariam Potestatem, per Praesentes, Praemissa Omnia & Singula, ac alia ea concernentia, cum eorum connexis & dependentiis quibuscumque, pro Nobis & nomine nostro, faciendi, excercendi, & expediendi:
Promittentes, insuper, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per eosdem, Walterum, Simonem, & Johannem, Tres, & Duos eorum, Actum, Gestum, Promissum, Contractum, & Concordatum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo tertio die Julii.
Per ipsum Regem.
July 24. The K. forbids the arrest of goods belonging to William duke of Bavaria or his subjects, on the way to Calais, by virtue of the letters of marque granted to John de Waghen. Westm.
O. ix. 156. H. iv. p. ii. 87.
De Literis de Marqua non exequendis versus Ducem Bavariam.
An. 2. H. 5. Claus. 2. H. 5. m. 17.
Rex, Majori Villae nostrae Calesii, Salutem.
Licet nuper Concesserimus Johanni de Waghen de Beverlaco Literas nostras de Marqua versus Willielmum Ducem Bavariae Comitem Hollandiae & Subditos suos, quousque sibi de Summa Octingentarum Quinquaginta & Duorum Nobilium & dimidium, & Viginti & Duorum Denariorum, unà cum Sumptibus & Expensis, per se & Procuratores suos circa Prosecutionem suam in hac parte propositis, integrè fatisfactum foret, prout in Literis nostris Patentibus, inde confectis, pleniùs continetur,
Nolumus tamen, nec Intentionis nostrae extitit, nec adhuc existit, quòd aliqua Victualia sive Mercandisae, per praefatum Ducem aut Subditos suos praedictos, ad Forum Villae nostrae Calesii adducta seu adducenda, colore Literarum nostrarum praedictarum, capiantur seu arestentur ullo modo;
Et ideò Vobis Mandamus, firmiter Injungentes, ne praefatum Johannem seu Procuratores suos praedictos, Literas praedictas, quoad Captionem sive Arestationem hujusmodi Victualium & Mercandisarum, ad Forum praedictum, ut praemittitur, adductorum seu adducendorum, exequi permittas quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo quarto die Julii.
Per ipsum Regem.
July 28. Royal assent to the election of William Coventre as prior of S. Bartholomew's, Smithfield, London. Westm.
O. ix. 156. H. iv. p. ii. 87.
De Regio Assensu.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 2. m. 32.
Rex, Venerabili in Christo Patri, R. eâdem gratiâ, Episcopo Londoniae, Salutem.
Sciatis quòd Electioni, nuper factae, in Ecclesia conventuali sive Prioratu Sancti Bartholomaei in Smythfeld Londoniae, de Fratre Willielmo Coventre, Concanonico ejusdem Domûs, in Priorem Loci illius, regium Assensum adhibuimus pariter & Favorem,
Et hoc vobis, Tenore Praesentium, significamus, ut quod vestrum est in hac parte exequamini.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xxviii. die Julii.
Aug. 6. Safe conducts for John bp. of Landen, papal nuncio, and for John de Austria, dean of S. Thomas de Lupera, Paris. Westm.
O. ix. 157. H. iv. p. ii. 87.
Pro Nuncio Papae.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 18.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Natalis Domini proximó futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Venerabilem Patrem, Fratrem Jacobum Episcopum de Landen. Nuncium Domini Summi Pontificis, in Regno Regis Angliae jam existentem, versus partes Scotiae, certis de causis, unitatem Sanctae Ecclesiae concernentibus, cum Octo Personis in Comitiva sua, & novem Equis suis, transeundo, & exinde in dictum Regnum Regis redeundo, & abinde versus partes suas Proprias transeundo, ac personas & Equos praedictos, necnon Bona Res & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper &c. ut in Similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo sexto die Augusti.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis de Salvo Conductu habet Magister Johannes de Austria Magister in Artibus, & Doctor in Theologia, Decanus Ecclesiae Collegiatae Sancti Thomae de Lupera Parisius, in Regno Regis Angliae jam existens, versus partes praedictas, certis de causis, unitatem Sanctae Ecclesiae concernentibus, cum Tribus Famulis in Comitiva sua, & Quatuor Equis suis, usque Festum praedictum duraturas.
Teste ut supra.
Aug. 20. Safe conduct for Benedict Buchanigra, bp. of Vintimiglia [Wintumlen], and Janot Lamelin, Genoese ambassadors. Westm.
O. ix. 157. H. iv. p. ii. 87.
Pro Ambassiatoribus Januae.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 19.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum natalis Domini proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Venerabilem in Christo Patrem, Benedictum Buchanigra Episcopum de Wintumlen, & Janotum Lamelin, Ambassiatores Ducis & Communitatis Januae, ad praesentiam Regis, per Dominia & Jurisdictiones Regis, tam ultra Mare, quàm citra, cum Triginta Hominibus & Servientibus Equestribus, & alia Bona & Res sua sibi necessaria, veniendo, ibidem morando, perhendinando & redeundo, ubi & quandocumque sibi placuerit, absque Perturbatione vel Impetitione aliqua, Marqua, Reprisalia, aut alia re quacumque, per Regem in contrarium concessa vel concedenda, non obstante;
Proviso semper quòd praedicti, Episcopus & Janotus, aut Homines seu Servientes sui praedicti, quicquam, quod &c. ut in Similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium xx. die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo.
Aug. 30. Royal assent to the election of Benedicta Prede as abbess of Pollesworth on the death of Katharine de Worley. Westm.
O. ix. 157. H. iv. p. ii. 87.
De Regio Assensu.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 1. m. 1.
Rex, Custodi spiritualitatis Episcopatus Coventrensis & Lichfeldensis, Sede vacante, Salutem.
Cùm, dilecta Nobis in Christo Priorissa, & Conventus Abbatiae de Pollesworth, Coventrensis & Lichfeldensis Dioecesis, vacante Abbatiâ praedictâ, per Mortem Dominae Katerinae de Worley, nuper Abbatissae Loci praedicti, petitâ prius à Nobis Licentiâ Eligendi & optentâ,
Volentes Pericula omnimoda, quae ex Electione in discordia celebranda verisimiliter evenire possent, evitare, in Venerabilem Patrem, Henricum Archiepiscopum Cantuariensem unanimiter compromiserunt,
Eidemque Archiepiscopo Eligendi, sibi & Domui suae praedictae, personam ydoneam in Abbatissam & Pastricem liberam Potestatem concesserunt istâ Vice,
Ac idem Archiepiscopus, auctoritate Potestatis praedictae sibisictraditae, Religiosam Mulierem, Benedictam Prede, Monialem Abbatiae praedictae, in Abbatissam & Pastricem ejusdem Abba- tiae eligerit, sicut per Literas Patentes ipsarum Priorissae & Conventûs, nobis inde directas, nobis constat,
Nos, Electionem illam, per praedictum Archiepiscopum sic factam, acceptantes, eidem Electioni Regium Assensum adhibuimus & favorem; & hoc vobis significamus, ut quod vestrum est in hac parte exequamini.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xxx. die Augusti.
Per ipsum Regem.
Sept. 1. Safe conduct for Copin de la Viefville, chamberlain, and ambassador of John duke of Burgundy. Westm.
O. ix. 158. H. iv. p. ii. 87.
Pro Camerario Ducis Burgundiae.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 19.
Rex, per Literas suas Patentes, per Duos Menses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Copin de la Viesville Camerarium, carissimi Consanguinei Regis, Johannis Ducis Burgundiae, in Regnum Regis Angliae, in Nuncium ipsius Ducis, penes praesentiam Regis cum Decem Personis in Comitiva sua vel infra, veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, ac Personas praedictas, necnon Equos, Res, & Hernesia sua quaecumque, &c. ut in Similibus de Conductu Literis,
Teste Rege apud Westmonasterium primo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 13. Restitution of the temporalities to Benedicta Prede, abbess of Pollesworth. Westm.
O. ix. 158. H. iv. p. ii. 87.
De Restitutione Temporalium Abbatiae de Pollesworth.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 1. m. 29.
Rex Escaetori suo in Comitatibus Warwicae & Leycestriae, Salutem.
Cùm dilectus nobis in Christo, Walterus Bullock, Custos Spiritualitatis Episcopatûs Coventriensis & Lichfeldensis, Electionem, nuper factam, in Ecclesia Conventuali de Pollesworth, Coventrensis & Lichfeldensis Dioecesis, de, dilecta nobis in Christo, Benedicta Prede, Moniali ejusdem Domûs, in Abbatissam Loci illius (cui prius Regium assensum adhibuimus & favorem) confirmaverit, sicut per Literas Patentes ipsius Custodis, nobis inde directas, nobis constat,
Nos, Confirmationem illam acceptantes, eidem Electae, cujus Fidelitatem, nobis in hac parte debitam, per, dilectum nobis in Christo, Abbatem de Mira Valle capi mandavimus, Temporalia Abbatiae illius, unà cum Exitibus inde, à tempore Mortis Katerinae Wyrley, nuper Abbatissae Loci praedicti, de Gratia nostra speciali, perceptis, Restituimus;
Et ideo tibi Praecipimus quòd eidem Electae Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, unà cum Exitibus praedictis, liberes in forma praedicta; salvo jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo tertio die Septembris.
Per ipsum Regem.
Consimile Breve dirigitur Escaetori Regis in Comitatu Gloucestriae ac Marchiae Walliae eidem Comitatui adjacentis, sub eadem Data
.
Et Mandatum est Militibus, Liberis Hominibus, & omnibus aliis Tenentibus de Abbatia de Pollesworth quòd, eidem Electae, tanquam Abbatissae & Dominae suae, in omnibus quae ad Abbatiam praedictam pertinent, Intendentes sint & Respondentes, sicut praedictum est.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Sept. 17. The K. orders Stephen le Scrop, chancellor of the university of Cambridge, to appear before the abp. of Canterbury for a settlement of the disputes in the university. Westm.
O. ix. 158. H. iv. p. ii. 87.
Super Debatis Cantebrigiae sopiendis.
An. 2. H. 5. Claus 2. H. 5. m. 14.
Rex, dilecto sibi Magistro, Stephano le Scrop, Cancellario Universitatis nostrae Cantebrigiae, Salutem.
Cùm, ut accepimus, diversae Dissensiones, Discordiae, & Debatae, inter quosdam Magistros, Regentes & non Regentes, & Graduatos Scolares Juris Civilis & Canonici Universitatis praedictae, occasione cujusdam Statuti, in ea- dem Universitate jam noviter, ut dicitur, editi, motae & subortae existant,
Nos,
Dissensiones, Discordias, & Debatas hujusmodi, inter partes praedictas, cessari & sopiri volentes,
Vobis Mandamus quòd, in propria Persona vestra, sitis coram, Venerabili Patri, Henrico Archiepiscopo Cantuariensi & Confratribus suis, primo die Octobris proximò futuro, apud Ecclesiam Sancti Pauli Londoniae, in Convocatione Cleri Cantuariensis Provinciae ibidem tunc celebranda, ad finem quòd de Remedio oportuno, in hac partè, inter Partes praedictas, in Convocatione praedictâ, ordinari & provideri poterit, pro perpetuo duraturo,
Vobis insuper injungentes quòd ordinari faciatis quòd Quatuor Personae sufficientes ex una Parte, & Quatuor Personae sufficientes ex alterâ Parte, sufficientem Potestatem à Partibus praedictis habentes, juxta sanam discretionem vestram, de assensu Partium praedictarum, ad hoc eligendae, tunc sint ibidem ex causa supradicta,
Et habeatis ibi nomina praedictarum Octo Personarum & hoc Breve.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo septimo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 18. Licence to Richard Suetesham to study for two years at Paris. Westm.
O. ix. 159. H. iv. p. ii. 88.
De Licentia ad Scolas Parisius exercendas.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 18.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostra speciali, Concessimus, dilecto Clerico nostro, Magistro Ricardo Suetesham, in Theologia Bacallario, quòd ipse versus partes Franciae se divertere, & apud Civitatem Parisius, per Duos Annos proximò futuros, pro Scolis ibidem excercendis, cum Tribus Famulis Ligeis nostris in Comitiva sua, morari possit, absque Impedimento Nostri vel Haeredum nostrorum,
Dumtamen quicquam, quod in nostri Contemptum vel Praejudicium aliqualiter cedere valeat, non attemptent, seu attemptari praesumant quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo octavo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 22. Warrant to Nicholas Merbury, master of the ordnance, and John Louthe, clerk, to provide workmen, timber, and other necessaries for the K.'s guns. Westm.
O. ix. 159. H. iv. p. ii. 88.
Pro Operationibus Ingeniorum.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 2. m. 22.
Rex, Dilectis sibi, Nicholao Merbury, Magistro Operationum, Ingeniorum, & Gunnarum nostrorum, ac aliarum Ordinationum nostrarum pro Guerra, & Johanni Louthe, Clerico earumdem Operationum, Salutem.
Sciatis quòd assignavimus vos,conjunctim, & divisim, ad tot Lathomos, Carpentarios, Sarratores, Fabros, & Laboratores, quot, pro Operationibus Ingeniorum, Gunnarum, & Ordinationum praedictorum, necessarii fuerint, cum sufficienti Maeremio, Ferro, & omnibus aliis Rebus, Operationibus praedictis similiter necessariis, ac etiam cum Cariagio pro eisdem, cùm rationabiliter indiguerit, quamdiu in Officiis praedictis steteritis, per vos, & Jufficientes Deputatos vestros, capiendum & providendum;
Et ideò vobis Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris, tam infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis & alteri vestrûm, ac Deputatis vestris hujusmodi, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo secundo die Septembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Sept. 26. The K. forbids the exportation of gunpowder. Westm.
O. ix. 160. H. iv. p. ii. 88.
De non Transmittendo Gunpoudre versus partes exteras.
An. 2. H. 5. Claus. 2. H. 5. m. 16.
Rex Collectoribus Custumarum & Subsidiorum suorum in Portu Civitatis suae Londoniae, ac Custodibus Passagii in eodem Portu, Salutem.
Quibusdam certis de Causis, Nos & Concilium nostrum ad praesens moventibus, vobis Praecipimus, firmiter injungentes, nè aliquem Mercatorem, seu aliquem alium, cujuscumque statûs, gradûs, seu conditionis fuerit, aliquod Gunpoudre versus Partes exteras, in Portu praedicto, absque speciali Mandato nostro, transmitti permittatis,
Et hoc, sub gravi Forisfactura nostra, nullatenus omittatis,
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo sexto die Septembris.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Collectoribus Custumarum & Subsidiorum in Portubus subscriptis, ac Custodibus Passagiorum in eisdem Portubus, sub eadem Data; videlicet,
Collectoribus Regis in Portu Villae de Kyngeston super Hull.
Collectoribus Regis in Portu Villae de Sancto Botulpho.
Collectoribus Regis in Portu Villae Sandewici.
Collectoribus Regis in Portu Villae Novi Castri super Tynam.
Collectoribus Regis in Portu Villae de Lenne.
Collectoribus Regis in Portu Villae Magnae Jernemuth.
Collectoribus Regis in Portu Villae Suthampt.
Collectoribus Regis in Portu Villae Cicestr.
Collectoribus Regis in Portu Villae de Melcombe.
Collectoribus Regis in Portu Villae Bristoll.
Collectoribus Regis in Portu Villae de Dertemuth.
Collectoribus Regis in Portu Villae de Plymmouth
.
Sept. 26. Licence to sir John de Vasqez to convey 400 lances to the K. of Portugal. Westm.
O. ix. 160. H. iv. p. ii. 88.
De Licentia Traducendi Lanceas ad Regem Portugaliae.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 18.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, Licentiam Dedimus, Johanni de Vasqez Chivaler, quòd ipse Quadringentas Lanceas, extra Regnum nostrum Angliae, ubicumque sibi placuerit, ad, Excellentem & Nobilem Principem, Regem Portugaliae, Fratrem nostrum carissimum, traducere possit, absque Perturbatione seu impedimento aliquali.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo sexto die Septembris.
Per Breve de Privato Sigilli.
Sept. 28. Safe conduct for Oberto Tonsun, Genoese merchant. Westm.
O. ix. 160. H. iv. p. ii. 88.
De Ambassiatoribus Janae, ad Tractandum in Angliam missis.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 16.
Rex Universis & singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & pro eo quod Dux Civitatis Januensium certos Ambassiatores suos in Regnum nostrum Angliae, ad Tractandum nobiscum, pro Satisfactione certorum Bonorum & Mercandisarum quorumdam Mercatorum Civitatis nostrae Londoniae, nuper per Januenses injustè, ut dicitur, captorum, faciendâ, transmiserit,
Suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Obertum Tonsun Mercatorem de Janua, in Regno nostro Angliae jam existentem, diversas Mercandisas suas, ad Valentiam in Angliae Trium Milium Librarum dumtaxat, vel infra, de Partibus exteris, in dictum Regnum nostrum Angliae, in quibusdam Vasis, adducendo seu adduci faciendo, ibidem morando, mercandisando, & exindè ad propria redeundo, aliasque
Mercandisas, usque ad Valorem praedictum, infra dictum Regnum nostrum Angliae emendo, & eas usque Partes proprias, seu alias Partes exteras, Traducendo, necnon Vasa & Mercandisas praedicta, ac Magistros & Marinarios Vasorum praedictorum, absque Arestatione, Impetitione, vel Occasione aliquâ, sibi, ratione alicujus Marquae seu Reprisaliae, aliquibus Ligeis nostris concessae, vel concedendae, faciendis;
Et ideo vobis Mandamus quòd ipsum Obertum diversas Mercandisas suas, ad Valentiam in Anglia dictorum Trium Milium Librarum dumtaxat vel infra, de Partibus exteris, in dictum Regnum nostrum Angliae, in quibusdam Vasis, adducendo seu adduci faciendo, ibidem morando, mercandisando, & exinde ad propria redeundo, alisque Mercandisas, usque ad Valorem praedictum, infra dictum Regnum nostrum, emendo, & eas usque Partes proprias, seu alias Partes exteras, traducendo, necnon Vasa & Mercandisas praedicta, ac Magistros & Marinarios Vasorum praedictorum, absque Arestatione, Impetitione, vel Occasione aliquâ sibi, ratione alicujus Marquae seu Reprisaliae, aliquibus Ligeis nostris concessae vel concedendae, ut praemittitur, faciendis, manuteneatis, protegatis, & defendatis, non inferentes eis vel inferri permittentes Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen,
Et, si quid eis Forisfactum sive Injuriatum fuerit, id eis sine dilatione faciatis corrigi & debitè reformari,
Proviso semper quòd idem Obertus, ac Magistri & Marinarii praedicti, Custumas, Subsidia, & alia Deveria, Nobis pro Mercandisis praedictis debita, nobis solvant,
Et quòd ipsi quicquam, quod in Nostri seu Populi nostri praejudicium cedere valeat, non attemptent, nec attemptari faciant ullo modo,
Volumus enim quòd idem Obertus cum, dilecto Ligeo nostro, Willielmo Unet Cive & Pannario Civitatis nostrae Londoniae, & non alibi in Civitate praedicta, praesentibus Literis nostris durantibus, hospitetur.
In cujus &c. usque Festum Paschae proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo octavo die Septembris.
Per ipsum Regem.