Rymer's Foedera with Syllabus
October 1414

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

161-170

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: October 1414', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 161-170. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115197 Date accessed: 23 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

October 1414

Syllabus EntryFoedera Text
Oct. 13. Grant to John bp. of S. David's of the custody of the temporalities of the vacant see of Coventry and Lichfield. Westm.
O. ix. 161. H. iv. p. ii. 88.
Pro Johanne Episcopo Menevensi.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 2. m. 21.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, & ad Supplicationem, Venerabilis Patris, Johannis Episcopi Menevensis, Concessimus eidem Episcopo, in Relevamen Statûs sui, Custodiam omnium Temporalium Episcopatûs Coventriae & Lichfeldensis, in manu nostra, per mortem Johannis nuper Episcopi ejusdem Loci, existentium,
Habenda eidem Episcopo Menevensi Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, unà cum Exitibus & Proficuis, inde à tempore mortis praedicti nuper Episcopi perceptis & provenientibus, quamdiu Temporalia illa in manu nostra, ex causâ praedictâ, contigerint remanere, absque aliquo Nobis vel Haeredibus nostris inde reddendo seu solvendo in futurum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo tertio die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 15. Safe conduct for sir William Douglas de Dunlangryg coming to Berwick for a combat with sir John de Clifford. Westm.
O. ix. 161. H. iv. p. ii. 89.
Super Factis Armorum.
An. 2. H. 5. Scot. 2. H. 5. m. 17.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Decimum octavum diem Novembris proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Willielmum Douglas de Dunlangryg in Scotia Chivaler, usque Villam Berewici, cum Sex Personis de Scotia in Comitiva sua, per ipsum nominandis, pro certis Factis Armorum, infra Villam praedictam, cum Johanne de Clifford Chivaler, & aliis Sex Personis de Regno nostro Angliae, per ipsum nominandis, faciendis, cum Equis, Armaturis, & aliis Hernesiis suis, ex causâ supradictâ sibi necessariis, unà cum certis aliis Personis usque ad Numerum Quaterviginti Equitum in Comitiva sua, veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, ac Personas, Equos, Armaturas, & Hernesia sua quaecumque,
Dumtamen Personae praedictae Proditores Regis, aut extra dictum Regnum Regis Bannitae seu Abjudicatae non existant, nec quicquam, quod in Regis Contemptum vel Praejudicium, aut Populi sui Dampnum, aliqualiter cedere valeat, attemptent seu attemptare facere praesumant quovis modo,
Vult tamen idem Rex quòd, si praedictus Willielmus, vel dictae Sex Personae de Scotia, per ipsum nominandae, aut eorum aliquis, aliquod Dampnum praefato Johanni, seu alicui dictarum Sex Personarum, per ipsum Johannem sic nominandarum, in faciendo Arma sua praedicta, faciant, tunc, eo non obstante, praesentes Literae de salvo Conductu in suo robore permaneant & virtute.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo quinto die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 15. Request for a letter of general safe conduct for Thomas Sposford, abbot of S. Mary's, York, Richard Gower, abbot of S. Mary Jerovall, John Rippon, abbot of Fountains, and William Pigot, abbot of S. Germain's, of Selby, going to the council of Constance. Westm.
O. ix. 162. H. iv. p. ii. 89.
De Requestibus super Concilio Constantiae celebrando.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 14.
Rex, universis & singulis Regibus, &c. ad quos &c. Salutem.
Cùm, dilectus nobis in Christo, Thomas Sposford, Abbas Monasterii beatae Mariae Eborum, ad Concilium Generale, in Civitate Constantiae jam proximò celebrandum, pro Unione Ecclesiae, annuente Domino, Reformandâ, ac alias partes Mundi longinquas, ex Ordinatione & Licentia nostris, se transferre habeat in praesenti,
Universitatem vestram, multipliciter honorabilem, & quemlibet vestrûm per se attentiùs & efficaciùs quo possumus, Tenore Praesentium, Requirimus & Rogamus, quatinus eundem Abbatem, cùm ipse per Regna, Dominia, & Potestates vestra, seu alicujus vestrûm, transire contigerit, nostrae Magestatis intuitu, & harum Precum nostrarum speciali interventu, propensiùs recommendatum habentes, eundem Abbatem cum Familiaribus, Equis, Bonis, Hernesiis, & Rebus suis quibuscumque recipiatis, & inibi morari, seu per eadem Regna, Dominia, & Potestates, cùm sibi placuerit, liberè & absque impedimento seu perturbatione quacumque redire permittatis, sine solutione Dacii, Pedagii, Gabelli, aut aliqua Aperitione Manticarum, Literarum, seu Hernesiorum,
Necnon salvum & securum Conductum ac Scortam sibi, si necesse fuerit, suis Sumptibus, habere faciatis,
Non inferentes eis, nec quomodolibet inferri permittentes, in Corporibus seu Bonis eorumdem, Dampnum, Impedimentum, Violentiam, Injuriam Molestiam, seu Gravamen, quin potius, si egeant, eis, in eorum agendis, ministrare dignemini Consilium, Auxilium, & Favorem, ac Scortam salvumque & securum Conductum, per Passus, Loca, & Dominia vestra, & cujuslibet vestrûm, rationabilibus Sumptibus & Expensis,
Et, si quid eis, in Personis vel Rebus, Injuriatum fuerit (quod nollemus) id indilatè reformari curetis nostris Precibus & Amore,
Nos siquidem Subditis vestris & cujuslibet vestrûm, cùm ad Regna seu ad Dominia nostra aliquos ex ipsis declinare contigerit, Favorem consimilem & majorem, si indiguerint, grato animo impendere promittimus, & de facto veraciter impendemus.
In cujus &c.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii decimo quinto die Octobris.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis Patentes habent subscripti, sub eâdem Datâ; videlicet,
Ricardus Gower Abbas Monasterii beatae Mariae Jerovall.
Johannes Rippon Abbas Monasterii beatae Mariae de Fontibus.
Willielmus Pigot Abbas Monasterii Sancti Germani de Selby.
Oct. 16. Letters of attorney for John bp. of S. David's in the names of sir John Bagot and Walter Bullok, clerk, and 2 others. Westm.
O. ix. 163. H. iv. p. ii. 89.
Pro Episcopo Menevensi.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 18.
Venerabilis in Christo Pater, Johannes Episcopus Menevensis, qui, in Obsequium Regis, pro diversis Negotiis, Regem & Statum Regni sui Angliae tangentibus, ad Partes Transmarinas profecturus est, habet Literas Regis de Generali Attornatu, sub nominibus Johannis Bagot Chivaler, & Walteri Bullock Clerici, sub alternatione, ad lucrandum, &c. in quibuscumque Curiis Angliae, per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo sexto die Octobris.
Johannes Waker Clericus recepit Attorneamentum.
Idem Episcopus sub nominibus Thomae Barton Clerici, & Thomae Belwod.
Teste ut supra.
Idem Johannes recepit Attorneamentum.
Oct. 16. The K. appoints Stephen Payn, his almoner, to levy deodands which have not been levied. Westm.
O. ix. 163. H. iv. p. ii. 89.
De inquirendo, de Deodandis, pro Defectu Levationis subtractis.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 2. m. 21.
Rex, universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Coronatoribus, Escaetoribus, Constabulariis, ac aliis Officiariis & Ministris nostris quibuscumque, tam infra Libertates, quàm extra, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes qualiter omnimodae Deodandae, tam per Terram, quàm per Mare, infra Regnum nostrum Angliae emergentes, Eleemosinario Hospitii nostri, pro tempore existenti, pertinent, & ab antiquo pertinuerunt, & pertinere deberent, ad eas, circa Sustentationem Eleemosinae nostrae, expendendas & applicandas,
Quodque, pro defectu Levationis & Collectionis earumdem Deodandarum, quamplures earumdem, per diversas Gentes, ad usus suos proprios, levatae & subtractae existunt in nostri praejudicium non modicum, & Eleemosinae nostrae praedictae diminutionem,
Assignavimus, dilectum Clericum nostrum, Stephanum Payn, Eleemosinarium nostrum, ad Inquirendum per se, & Deputatos suos, de omnimodis Deodandis, ad Nos, tam de Tempore nostro, & Progenitorum nostrorum, quondam Regum Angliae, debitis & pertinentibus, & à nobis hucusque concelatis, quàm de omnimodis hujusmodi Deodandis, ad Nos de caetero pertinentibus,
Necnon ad easdem Deodandas, per se & Deputatos suos praedictos, quamdiu Eleemosinarius noster extiterit, ubicumque inventae fuerint, tam infra Libertates, quàm extra, de tempore in tempus, levandum & colligendum,
Et easdem Deodandas, circa Sustentationem Eleemosinae nostrae praedictae, debitè Expendendum & Applicandum, prout ante haec tempora fieri consuevit;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Stephanum per Se, & Deputatos suos praedictos, Praemissa facere permittatis in forma supradictâ, & eis, in Executione Praemissorum, Intendentes sitis, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo sexto die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 17. Agreement between the ambassadors of England and the duke of Brittany for the restitution of Thomas Molyngton and other prisoners, and various goods taken from the English.
O. ix. 163. H. iv. p. ii. 89.
De Solutione certarum Summarum a Duce Britaniae exigenda.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 4.
Ceste Indenture,
Faite, le xvii. jour d'Octobre, l'An Mille, Quatrecens & Quatorze, parentre Johan de Colevyle, Chivaler, & Richart Hals Licencieen Loys, Procureurs & Ambasseurs de, Treshault & Trespuissant Prince, le Roy d'Angleterre, d'une Part, & Messere Henry du Parc Chivaler, & Maistre Jehan de Bruc, Conseillers & Procureurs, en cest Partie, de, Treshault & Puissant Prince, le Duc de Bretaigne, d'autre,
Tesmoigne, que les ditz Procureurs, d'une & d'autre Part, en Nom & comme Procureurs des diz Roy & Duc respectivement, ont Parlamente, Accorde, & Consente les Appointmens qui c'ensuvient,
Et Premier, que les Prisoners, prins par les Subgiez du dit Duc, depuis le Tierce jour de Januer darrein passez; C'estassavoir,
Thomas Molyngton de Londres, Jehan William de Fowe, Johan Smith de Calays, William Laurens de Calays, William Russell de Benestowe,
Et aussi les Niefs, Vesseaux, & Bateaux d'Angleterre, prins par les diz Subgiez du Duc, selon lour Confession, depuis le dite Tierce jour de Januer darrein passe; C'estassavoir,
Un Nief de Richard Gardiniere, & Phelip Vaugre, & Guillem Coque, nomee l'Ysabel de Bryggewater,
Un Baluner apele la Margarite,
Decomme un Nef ou Barche de Richart Crese apalee la Marie d'Excestre en Devon,
La grant Barche de Johan Brakkele apelee la Trinitie de Aysche,
Un Croyer apelee la Trinitie de Bristo,
Un Nief, que on disoit estre a Johan Rotoumalle Chivaler & autres Parconners, apelee la Katerine de la Wystost,
Et une Barche apelee la Marie de le Tour,
Avecques les Aparoilx d'icelx Vesseaulx, quy y estoyent au temps qu'ils furent prins, seront Renduz & Delivres realment & de fait, & les diz Prinsouniers, sans les mettre a Finance, aus diz Jehan Colevyle & Richart Hals, ou a l'un d'elx, ou a leurs Commis & Deputees, ou a l'un d'elx, ou nom du dit Roy, & de celx ausquellz les diz Choses appartiennent,
Et, a la Rendue les diz Prinsouniers & Vesseaulx & autres Choses dessusdites, serra Baillie valable Quitenances au Duc & a ses Subgiez, qui mestier en auront d'icelx, qui auront Povoir des diz Colevyle & Hals ou dit nom de le faire,
Et, si aucuns des Vitailles ou autres Biens, confessez par les Subgiez du dit Duc, avoir este prins, qui estoient es diz Vesseaux au temps de la dite Prinse, sont Renduz, &, avecques ce, les diz Vesseaux aus diz, Colevile & Hals, ou a leurs Deputez, ou a l'un d'eulx, les diz Colevile & Hals, leurs Commis & Deputez, ou l'un d'elx, bailleront de ce Quitenances quelles vauldront Aquiter & Descharger au Duc & a ses Subgiez envers le Roy dessuisdit, & envers celx a qui les dites Choses apartiennent,
Et, pour ce que Messire Jehan de Laumyon, Herne du Chastell, & Jehan Kxguilian ont confesse d'avoir Prins, a la prins des dites Vesseaulx, & autrement depuis le Tierce jour de Januer, sur les Angloys les Biens qui ensuivent; C'estassavoir, les diz Kxguilian, en la dite Nef nomee l'Ysabell de Bryggewater, xxiii. xiines Drap, estoit apreciee a chescune xiine alx Sols Tournoys, mount lxixl. Tournoys.
Deux Pippes de Citre, apreciez a iii. Francs, xviii. Gros pains a demi escu a preciez a Franc, mount lxxii Francs, xis. iiid.
Et, en oultre, fut cogneu avoir este trouue en la dite Nef iv. Huches a Mariners, vi. litz de Bourre, qui seront Renduz en Espece, aussi Trois Rondelles de Farine, qui serra Rendue ou v. Escuz.
Item, fut cogneu, par le dit Messire Jehan de Laumyon, avoir este prins, en la Nef ou Barche apele la Marie d'Excestre, xxviii, xiines de Drap, estoit apreciez semblablement a lxs. chescune xiine. une petit Moustre d'Argent de iii. apreciee a ii. Francs & Demy, monter lxxxvi Francs & demy,
Et, en oultre, fut cogneu avoir este trouve, en la dite Barche, ii. Pieces de Drap large, du Pays d'Angleterre, iii. Huches de Maruners, iv. Litz de Bourre, qui serront Renduz par Especes.
Item, fut cogneu, par le dit Kxguilian, avoir est prins ou Crayer, apelle l'Christofre de Bristo, xviii. Portaiges de sel Mesure de Moutreleix, aprecie a xxxv. Solz Chescun Portage, mounter xxxi. Francs & Demy,
Et, en oulte, fut cogneu aver estre trouve ou dite Vessell iii. Huches a Mariners, qui serront Rendeuz en Espece, & une Rondelle de Farine qui serra Rendue, ou xxxvii. Solz. vid.
Item, fut cogneu, par le dit Kxguilian, avoir este prins, en la dite Barche, apele la Trinite de Aysche, xxxii. Tonneaux de Vin de Gascoigne, aprecee chescun Tonel a x. Escus, mounter cccxx. Escus,
Et, en oultre, que fut trouve, en la dite Barche, iii. Huches a Mariners vuidez, iii. Litz de Bourre, qui serront Renduz en Espece, & iii. Rondelles de Farine, qui serront Renduz, ou v. Escuz.
Item, fut cogneu, par le dit Kxguilian, aver este prins, ou dit Crayer; apelee la Trinitie de Bristo, xvii. xiines de Drap, estoit valant a iii. Francs chescunexii. monter li. Francs,
Et, en oultre, fut cogneu, par le dit Kxguilian, qu'il avoit trouve, ou dit Crayer, en Or & en Estrelins xl. Nobles,
Et aussi cognut avoir trouve, ou dit Crayer, iii. Huches de Mariners & iii. Litz de Bourre, qui serront Renduz en Especes.
Item, fut cogneu, par le dit Kxguilian, avoir este prins, ou Baliver, apele la Marie de Hautonne, xliv. Pippes & ii Ton de Vin d'Aniuz, chescun Tonneau aprecie a viii. Escuz, monter cxcii. Escuz,
Et, en oultre, fut cogneu avoir trouve, en dit Vesseau, ii. Huches a Mariniers, iii. Paillaces, qui serront Renduz en Espece.
Item, fut cogneu, par le dit Kxguilian, avoir este prins, en la dit Nef, apelee la Katherine de Lewystoste, xlv. Tonneaux & Pype de Vin de Gascoigne, chescun Tonneau aprecie a x. Escuz, mounter iv c. lv. Escus,
Et, en oultre, fut cogneu avoir trouve, ou dit Vessel, ii. Haubregeons de Fer, qui serront Renduz ou xii. Escuz,
XVIII. xiines de Seetes, qui serront Rendues ou iv. Francs un solt Tournoys,
IX. Arcz, qui serront Renduz oulx. solz. Turnoys.
VII. Huches qui serront rendues en Espece,
II. Cannons qui serront renduz ou xvi. Escuz.
XII. Haches qui seront renduez ou iii. Escuz.
XII. Lances, qui serront Rendues ou iii. Escus,
II. Bacines, qui serront Rendues ou viii. Escuz,
Cinq Capelines, qui serront Rendues ou iv. Escuz,
II. Rondelles de Farine, qui serront Rendues, ou iii. Escuz & Tiers.
Item, fut cogneu, par le dit Kxguilian, avoir este prins, en la Barche, apelee la Marie de la Tour, xlii. Portages de Sel a la Mesure de Montreleix, aprecie chescune a xxxv. Solz, mount lxxiii. Francs x s.
Et, en oultre, fut trouve, en la dite Barche, iii. Pieces de Toile d'Olonne, qui serront Rendues ou xii. Escus,
Un quantite de Farine & de Paison pour Vitaille, qui serra Rendue ou ix. Francs,
Et aussi avoit, en la dite Nief, Cinque Huches a Mariniers, & vi. Paillacies de Bourre, qui serront Rendues en Espece.
Item, fut cogneu, par le dit Messere Jehan de Launyon, avoir este & prins, en un Nief apellee la Marie de Bristo, xxv. Portages de Sel a la Mesure de Launyon, aprecie chescune Portaige a xlii. Solz, montent lii. Francs & Demy.
Item, fut cognu par le dit Messire Jehan, avoir este prins, en un Vessell apele la Marie de Gueriande, xxx. Portaiges de Sel a la Mesure de Launyon, dont il disoit la Moite estre demouree aux Mariniers, pour lour Fret, par le consentement du Marchant, purce qu'il est de Bretaigne; & neantmeins, pour le bien des dites Apointmeins, il paiera les diz xxx. Portaiges apreciez a xlii s. chescun, mount a lxiii. Francs,
Et que, en oultre, avoit ou dit Vessel un Paquet, ou avoit toile & gros Drap de Jonoclin, le que le dit Messere Jehan Rendra ou xxiv. Escuz.
Item, le dit Messire Jehan cognut aver este prins, en un Vessell appela la Marie de Ba, xxxii. Portaiges de Sel Mesure de Launyon, dont, il disoit, que la Moite estoit aux Maistre & Mariniers, apreciez au dit pris de xlii s. mount la Moite xxxii. Francs xii s.
Item, fut cogneu, de Herne du Chastell, que, envyron la Mykaresme derraine passe, ycelue Herne aresta certains Gens de la Compaignie & Complices de Jaques Guillaume, come il disoit, & pour leur Delivrance prent en Draps la value de cccxii. Francs.
Item, fuit confesse que, en une Vessel, ou quel estoit Roger Kyde, Complice de Jaques Guillem, come il disoit, & en un Flote ou est le dit Jaques Guillem, il prent xvi. Tonneaux de Vin de Rochelle, valent viii. Escuz chescun Tonneau, mount cxxviii. Escuz; &, ce neantmeins, pour Bien de Paix, serra le dit Herne compelle Paier les Choses dessuisdites par luy prensez, &, en oultre, iii. Futz Deppe ou i. Escu,
Et les Choses & chescune dessuisdite ont este confesses avoir este prinses par les dits Prenneurs & non plus,
Il est Appointie & Acorde parentre les dits Procureurs & Commis d'une part & d'autre, que, pur les ditz Vins, Sel, & Draps par xiines, sera Paye la value d'icelx selon l'Apreciement dessuidit, & l'eparsus des autres Biens dessuisdites seront Rendues en Especes, ou le Pris des dites Choses solon l'estimation dessuisdite,
Et, en oultre, serra Paye la Some de ccc. Escuz, a Valoir aquit & descharge au Duc, & a ses ditz Subgiez, quant a celle Somme, sur ce que serra trouve aver este prins de Biens en la dite Barche nommee Marie de la Tour, oultre la Confession d'ecelx qui avoyent prins la dite Nief, come dit est,
Et, se il ne y avoit en celle Nef aucuns Biens, au temps de la prinse d'icelle, oultre lad' Confession, ne valeissent lad' Some de Trois Cens Escuz, celle Some de ccc. Escuz, ou ce que en resteroit oultre l'estimation les dites Biens, prins en la dite Barche, oultre la Confession dessuisdite, serront Rebatuz, & vauldront acquiter au Duc & a ses diz Subgiez, jusques a celle Some de ccc. Escuz, sur ce que serra trouve avoir este prins en la Barche, apartener au dit Jehan Rotoumalle Chivaler, apelee la Katherine de la Wystoft, oultre leur Confession dessuisdite, se aucune Chose en estoit trouve,
Quelles Sommes se mountent ensemble Francs, & non apreciez a Escuz, en oultre les Choses qui leur dovient estre Rendues par Especes, ou la Valeur d'icelles, & sanz les Huches & autres Choses, non apreciez cy d'avant, ii m. c. xiv. Escus, xvii s. ix d. Tournoys; &, en oultre, tant en Nobles que Esterlins xl. Nobles.
Item, monte la Some des Choses, qui leur dovient estre Renduz par Especes, ou la valeur d'icelles, a l'eslection desdiz Rendeurs, oultre les Especes, qui ne sont apreciez, comme dessuis est contenue, cxii. Escus, xi. s. iii. d. Tournoys,
Et, de present, le Duc Mandera contrandre celx, qui ont Confesse aver fait les dites Prinses, faire la dite Restitution, selon l'estimation dessusdite, par prins de Corps & de Biens, & par toutes voies possibles & raisonnables, & en faire faire la Rendue & Poiement, dedens a Chandeleur prochaine venir, a ceulx, qui depar dit Roy serront envoiez depar deca, pour en faire la Recepte, & qui en auront Povoir suffiser, ainssi qu'ils en bailleront Quitenances suffisiants,
Et, dedens le dit temps, vendront icelx, envoiez devers le dit Duc, ou son Chanceller, en Bretaigne, pour Demander la dite Rendue & Poyement.
Et est bien Dit & Acorde, par la Teneur de cest dit Apointment, qu'il est Reserve au diz Colvyle & Hals, es diz Noms, & es autres a que il appartient, de present aver Recours & Demander au dit Duc lour estre fait Restitution des Biens & Choses prinses es diz Vesseaux, ou auterment, par les Subgiez du Duc, se aucunes sont en oulter la Confession d'icelx Preneurs, depuis le dit Tierce jour de Januer derrain, & que la Repreciement des dites Biens prins confessez vauldra & tendra ainsi que dessus est dit, & an parsue le dit Apreciement, oulter les Chosees confesseez, ne portera prejudice es ditz Colevile & Hals, es diz Noms, ne aussi a autres a qui il en apertendra,
Et, pour la Seurtee de ceste Apointment, les diz Procureurs & Commis, d'une partie & d'autre, ont mis a ceste Endenture leurs Seings manulx, avecques les Seaux au dit Johan de Colevylle Chivaler, pour Luy & le dit Hals, es ditz, Nous, a la request d'iceluy Hals, & du dit Maistre Jehan de Bruc, pour Luy & le dit Messire Henry du Parc, es nomes que dessus, a la requeste d'icelluy Messire Henry, le Jour & An desusdit.
Oct. 18. Power for John Prophete, dean of York, and keeper of the privy seal, to promise that the K. will marry no one except the French princess Catherine, until a date to be fixed by himself. Westm.
O. ix. 166. H. iv. p. ii. 90.
Super Prorogatione Temporis de Matrimonio non nisi cum Katerina Franciae contrahendo.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 17.
Rex omnibus Christi Fidelibus, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Cùm inter Consanguineum nostrum Franciae & Nos, per Commissarios, & Ambassiatores, & Deputatos nostros, habiti fuerint varii & diversi Tractatus ad Concludendum & Firmandum Pacem finalem & perpetuam, inter Consanguineum nostrum praedictum & Nos, ac Subditos & Ligeos utriusque Regnorum, Angliae & Franciae,
Ad quam inducendam videbatur Ambassiatoribus & Deputatis nostris, viam Justitiae (videlicet Restitutionis Jurium & Haereditatum, in partibus ultramarinis ad Nos pertinentium) fore accommodam,
Ambassiatoribus verò & Commissariis praefati Consanguinei nostri videbatur, Via propinquior & commodior, Tractatus Parentelae,
Inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum (per Matrimonium, inter Nos &, inclitam Puellam, Katerinam Filiam ejusdem nostri Consanguinei, celebrandum) renovandae,
Et propterea, tam ex parte dicti Consanguinei nostri, quàm nostrâ, hactenus factae fuerunt diversae Promissiones, Temporum dilationes & prorogationes, continentes quòd nec Nos nec ipsa Domina Katerina ad aliud Matrimonium ullo modo consentiremus, nec contraheremus, nisi solum inter Nos Duos, intra certa tempora, jam elapsa, si commodè fieri potuisset, contrahendum,
Nos vero, certis ex causis, Nobis in hac parte expositis,
Sperantes in Domino quòd adhuc ad Pacem finalem per vias supradictas poterit deveniri,
De fidelitate sincerâ, & circumspectâ prudentiâ, dilecti Consiliarii nostri, Magistri Johannis Prophete, Decani Ecclesiae Eborum, & Sigilli nostri Privati Custodis, plurimùm confidentes,
Ad Promittendum & Jurandum, pro Nobis, & Nomine nostro, & Literas suas super hoc in competenti formâ faciendum, quòd, usque ad diem, per ipsum ad hoc limitandum, nullum cum quacumque Muliere, aliâ à dictâ Katerinâ, Matrimonium contrahemus, aut super hoc quomodolibet concludemus, praefato Magistro Johanni, Tenore praesentium, plenam committimus Potestatem;
Promittentes in bonâ fide & verbo Regio, quòd Promissionem & Juramentum hujusmodi, per ipsum Johannem, nomine nostro, fienda, quantum ad Nos attinet, fideliter implebimus & observabimus inconcusse.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni nostri Sigilli appensione fecimus communiri.
Data in Palatio nostro Westm. xviii. die Mensis Octobris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quartodecimo, & Regni nostri Secundo.
Per ipsum Regem.
Oct. 20. Commission to Nicholas bp. of Bath and Wells, Robert bp. of Salisbury, John bp. of S. David's, Richard earl of Warwick, William abbot of Westminster, and 5 others, as ambassadors to the council of Constance. Westm.
O. ix. 167. H. iv. p. ii. 91.
De Interessendo & Tractando in Generali Concilio, Constantiae celebrando.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 15.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Quia, tam per Literas, Sanctissimi in Cristo Patris, Domini Johannis Papae Vicesimi Tertii, quàm per ejus Oratores solempnes Nobis in hac parte transmissos, satis constat, quòd pro Reformatione, Divinâ favente, Ecclesiae Militantis, Clementiâ, Concilium convocatum est Generale, celebrandum in Civitate Constantiensi, & incipiendum die primo Mensis Novembris proximò jamfuturo, cum Continuatione & Prorogatione dierum subsequentium, si expediat, etiam & Locorum, in quo, si causae variae rationabiles non obstarent, ex totis praecordiis personaliter interessemus,
Set quia taliter praepediti quòd ibidem, juxta votum nostrae mentis, personaliter interesse nequimus, Venerabiles Patres, Nicholaum Bathon. & Wellen. Robertum Sarum, Johannem Meneven. Dei gratiâ, Episcopos, ac, carissimum Consanguineum nostrum, Ricardum Comitem Warrwicae, &, Religiosum Virum, Willielmum Abbatem Westmonasteriensem, ac, dilectum & fidelem nostrum, Henricum Dominum Fitz Hugh Camerarium nostrum, necnon, religiosum Virum, Johannem Priorem Wygorniae, ac, Dilectos & Fideles nostros, Walterum Hungerford & Radulphum Rocheford, Milites, & dilectum Clericum nostrum, Magistrum Johannem Honyngham Legum Professorem Prothonotarium nostrum, nostros Ambassiatores, Oratores, veros & indubitatos Procuratores, Actores, Factores, & Nuncios speciales, Constituimus, Facimus, & Creamus per Praesentes, ad Interessendum, pro Nobis & Nomine nostro, in praedicto Concilio Generali,
Necnon ad Tractandum, Communicandum, & Concludendum, de & super Reformatione Universalis Ecclesiae, tam in Capite, quàm in Membris,
Ad Consentiendum etiam, Agendum, vel Dissentiendum non fiendis, juxta Deliberationem dicti Concilii, & prout eis pro Utilitate Ecclesiae videbitur faciendum,
Promittentes, bonâ fide, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid, per dictos Ambassiatores, Oratores, Procuratores nostros, aut majorem Partem eorumdem, Actum, Factum, seu Gestum fuerit in Praemissis, & in singulis Praemissorum,
Et hoc idem, cùm de eo certiorati fuerimus, quantum ad Nos & Christianum Principem attinet, Executioni debitae curabimus demandare.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westm. vicesimo die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 20. Commission to the bps. of Bath and Wells and Salisbury, and 6 others, to treat with Sigisimund K. of the Romans. Westm.
O. ix. 168. H. iv. p. ii. 91.
De Tractando super Ligis cum Imperatore.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H 5. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Notum vobis facimus quòd Nos,
De Fidelitate probata, Industria, & Circumspectione providis, Venerabilium in Christo Patrum, Nicholai Bathon. & Wellen. Roberti Sarum, & Johannis Meneven. Episcoporum, ac, carissimi Consanguinei nostri, Ricardi Comitis Warrwicae, Henrici Domini Fitz Hugh Camerarii nostri, Walteri Hungerford, Radulphi Rocheford, Militum, &, dilecti Clerici nostri, Magistri Johannis Honyngham Legum Doctoris Prothonotarii nostri, plenariè confidentes,
Ad Tractandum, Conveniendum, Concordandum, & Concludendum,
Invictissimo & Superillustrissimo in Christo Principe, Sigismundo, Dei gratiâ, Romanorum, & Ungariae, Dalmaciae, Croaciae, Rege, seu ad hoc per eum Deputatis, Mandatum in ea parte sufficiens habentibus,
Super quibuscumque Ligis, Confoederationibus, & Amicitiis, tam realibus, quàm personalibus,
Inter Nos, & Successores nostros, Reges Angliae, Subditos & Vassallos nostros, Regna, Terras, & Dominia nostra quaecumque, ex unâ & ipsum, Invictissimum & Superillustrissimum in Christo Principem, Romanorum, & Ungariae, Dalmaciae, Croaciae, Regem, Successores suos, Romanorum Reges, sive Imperatores, Subditos & Vassallos suos, Regna, Terras, & Dominia sua quaecumque, ex alterâ parte, Contrahendis & Ineundis, perpetuò, vel ad tempus,
Ac nuper initis & Contractis Prorogandis,
Ac etiam de modo, & forma, & quantitate Auxilii, Subventionis, seu Subsidii, hincindè mutuò ministrandorum,
Necnon super omnibus & singulis Articulis, quantumcumque specialibus, qui Ligas, Confoederationes, seu Amicitias, inter Nos & praefatum, Invictissimum & Super illustrissimum in Christo Principem, Romanorum, & Ungariae, Dalmaciae, Croaciae Regem contrahendas & firmandas, concernere poterint quovis modo, cum eorum Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus & Annexis,
Ac omnia & singula, quae sic tractata, concordata, & conventa fuerint, cum omni Securitate, debita & honesta in hoc Casu, Nomine nostro, Firmandum,
Ac omnes & omnimodas Securitates, reales & personales, pro Nobis & Nomine nostro, Petendum, & Stipulandum, & Recipiendum, Jurandumque, in Animam nostram, quòd Tractata & Concordata hujusmodi Rata habebimus & Grata, nec aliquid procurabimus vel faciemus, per quod tractata & concordata hujusmodi effectu debito frustrari poterunt, seu quomodolibet impediri,
Ac Juramentum consimile ab eodem, invictissimo ac superillustrissimo in Christo Principe, Romanorum, & Ungariae, Dalmaciae, Croaciae Rege, seu ejus ad hoc Deputatis, Petendum, Exigendum, & Recipiendum,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac quae qualitas & natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae nosmetipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia forent quae Mandatum exigerent quantumcumque speciale,
Dictos Venerabiles in Christo Patres, Nicholaum Bathon. & Wellen. Robertum Sarum, & Johannem Meneven. Episcopos, necnon dictum Consanguineum nostrum Ricardum Comitem, & praefatos, Henricum Dominum Fitz Hugh Camerarium nostrum, Walterum & Radulphum, Milites, & dictum Clericum nostrum, Magistrum Johannem Legum Doctorem Prothonotarium nostrum, Septem, Sex, Quinque, & Quatuor eorum (quorum Quatuor Duos de praefatis Comite, Henrico, Waltero, & Radulpho esse Volumus) nostros legitimos & indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales, Facimus, Creamus, Ordinamus & Constituimus per praesentes.
Promittentes, bonâ fide & verbo regio, ac sub Ypotheca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum, nos Ratum & Gratum habituros quicquid per dictos Procuratores nostros, Septem, Sex, Quin- que & Quatuor eorum (quorum Quatuor Duos de praefatis Comite, Henrico, Waltero, & Radulpho esse Volumus) Actum, Gestum, seu Procuratorum fuerit in Praemissis & singulis Praemissorum,
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westm. vicesimo die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 21. Thomas Spofford, abbot of S. Mary's, York, is added to the above-mentioned ambassadors to the council of Constance. Westm.
O. ix. 169. H. iv. p. ii. 91.
De Abbate Eborum, Ambassiatoribus, ad Interessendum in Concilio Constanciensi, associato.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 11.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper Constituerimus, Fecerimus, & Creaverimus, Venerabiles Patres, Nicholaum Bathon. & Wellen. Robertum Sarum, Johannem Meneven. Dei gratiâ, Episcopos, ac, carissimum Consanguineum nostrum, Ricardum Comitem Warriwici, &, Religiosum Virum, Willielmum Abbatem Westmonasterii, ac, dilectum & fidelem nostrum, Henricum Dominum Fitz Hugh Camerarium nostrum, necnon, religiosum Virum, Priorem Wygorniae, ac, Dilectos & Fideles nostros, Walterum Hungerford & Radulphum Rocheford, Milites, & dilectum Clericum nostrum, Magistrum Johannem Honyngham Legum Professorem Prothonotarium nostrum, nostros Ambassiatores, Oratores, veros & indubitatos Procuratores, Actores, Factores, & Nuncios speciales, ad Interessendum, pro Nobis & Nomine nostro, in Concilio Generali celebrando in Civitate Constanciensi, & incipiendo die Primo mensis Novembris proximò jam futuro, cum Continuatione & Prorogatione Dierum subsequentium,
Necnon ad Tractandum, Communicandum, & Concludendum, de & super Reformatione Universalis Ecclesiae, tam in Capite, quàm in Membris,
Ad Consentiendum etiam, Agendum, vel Dissentiendum non fiendis, juxta Deliberationem dicti Concilii, & prout eis pro Utilitate Ecclesiae videbitur faciendum,
Prout in Literis nostris Patentibus, inde confectis, pleniùs continetur,
Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, Dilecti nobis in Christo, religiosi viri, Thomae Spofford Abbatis beatae Mariae Eborum, pleniùs confidentes,
Associavimus ipsum Abbatem praefatis Episcopis, Comiti, Abbati Westmonasterii, Camerario nostro, Priore, Waltero, Radulpho, & Johanni, ad Tractandum, Communicandum, & Concludendum, de & super Praemissis, & quolibet Praemissorum, unà cum eisdem Episcopis, Comite, Abbate Westmonasterii, Camerario nostro, Priore, Waltero, Radulpho, & Johanne, juxta Tenorem & effectum Literarum nostrarum praedictarum,
Promittentes, bonâ fide, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid, per praedictum Abbatem beatae Mariae Eborum, unà cum Ambassiatoribus, Oratoribus, & Procuratoribus nostris praedictis, aut majori parte eorumdem, Actum, Factum, sive Gestum fuerit in Praemissis, & in singulis Praemissorum,
Et hoc idem, cùm de eo certiorati fuerimus, quantum ad Nos & Christianum Principem attinet, Executioni debitae curabimus demandare.
In cujus &c.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii xxi. die Octobris.
Per ipsum Regem.
Et mandatum est praefatis Episcopis, Comiti, Abbati Westm. Camerario Regis, Priori, Waltero, Radulpho, & Johanni, quòd ipsum Abbatem beatae Mariae Eborum, ad Praemissa omnia & singula cum eis in forma praedicta facienda & exequenda admittant.
Dat. ut supra.
Oct. 28. Request for a safe conduct for the bp. of Bath and Wells going to the council of Constance. Westm.
O. ix. 170. H. iv. p. ii. 92.
De Requestu, pro Episcopo Bathoniensi & Wellensi ad Concilium Generale profecturo.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 16.
Rex Universis & singulis Regibus, Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Nobilibus, Baronibus, Dominis, Vicecomitibus, Capitaneis, Castellanis, Constabulariis, Gubernatoribus Vicorum & Fortalitiorum, & omnibus aliis Amicis & Benivolis nostris, ac Populis, cujuscumque statûs, gradûs, dignitatis, praeeminentiae, seu conditionis fuerint, ad quos Praesentes Literae pervenerint, Salutem in omnium Salvatore.
Cùm, Venerabilis Pater Nicholaus Bathon. & Wellen. Episcopus ad Concilium Generale, in Civitate Constanciae jam proximò celebrandum, pro Unione Ecclesiae, Annuente Domino, Reformanda, ac alias partes Mundi Longinquas, ex Ordinatione & Licentia nostris, se transferre habeat in praesenti,
Universitatem vestram, multipliciter honorabilem, & quemlibet Vestrûm per se, attentiùs & efficaciùs quo possumus, Tenore Praesentium, Requirimus & Rogamus, quatinus eundem Episcopum, cùm ipse per Regna, Dominia, & Potestates vestra, seu alicujus Vestrûm transire contigerit &c. ut in Similibus Literis de Requestu.
In cujus &c. per unum Annum duraturas.
Dat. sub Magni Sigilli nostri testimonio in Palatio nostro Westm. xxviii. die Octobris,