Rymer's Foedera with Syllabus
November 1414

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

170-181

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: November 1414', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 170-181. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115198 Date accessed: 28 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

November 1414

Syllabus EntryFoedera Text
Nov. 1. Safe conduct for Bridart de Dreulle, chamberlain of the duke of Orleans. Westm.
O. ix. 170. H. iv. p. ii. 92.
Pro Camerario Ducis Auriliacensis.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 11.
Rex universis & singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Bridart de Dreulle Chivaler, Camerarium Ducis Auriliacensis & Domini d'Engoulesme, in Regnum nostrum Angliae, cum Viginti & Quinque Personis, cujuscumque statûs fuerint, cum eorum Equis, Manticis, Valeciis, Bonis, ac aliis Rebus & Hernesiis suis quibuscumque, veniendo, ibidem morando, & exinde versus partes suas proprias redeundo,
Et ideo Vobis Mandamus &c. in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c. usque ad Festum Sancti Michaelis proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium Primo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 6. Pardon for John Wykham of Swalcliffe in co. Oxon, adherent to sir John Oldcastell, who had conspired to kill the K., his brothers and other lords, and make himself regent. Westm.
O. ix. 170. H. iv. p. ii. 92.
De Pardonatione.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 2. m. 14.
Rex, Omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd cùm, ut accepimus, Johannes Wykham, per nomen Johannis Wykham de Swalclyf in Comitatu Oxoniae Armigeri, nuper, coram Willielmo Roos de Hamelak, & Sociis suis Justiciariis nostris, ad diversas Proditiones & Felonias, infra Civitatem Londoniae & Comitatum Middlesexiae, perpetratas, Audiendum & Terminandum assignatis, Indictatus fuisset, de eo quod Ipse, & alii, Lollardi vulgariter nuncupati,
Qui, contra legem catholicam, diversas Opiniones haereticas & alios Errores manifestos, Legi Catholicae repugnantes, à diu est, temerariè tenuerunt,
Opiniones & Errores praedictos manutenere aut in facto minimè perimplere valentes, quamdiu regia Potestas, & tam Status nostri Regalis, quàm Status & Officium Praelaticae Dignitatis, infra Regnum Angliae, in prosperitate & tranquillitate perseverarent,
Falsò & proditoriè machinando, tam Statum Regni, quàm Statum & Officium Praelatorum, necnon Ordinis Religiosorum, infra dictum Regnum Angliae, penitus adnullare,
Ac Nos, Fratres nostros, Praelatos, & alios Magnates ejusdem Regni interficere, necnon Viros Religiosos, relictis Cultibus & divinis & religiosis Observantiis, ad occupationes mundanas Provocare, & tam Ecclesias Cathedrales, quàm alias Ecclesias, & Domos Religiosas, de Reliquiis & aliis Bonis Ecclesiasticis totaliter Spoliare, ac funditùs ad Terram Prosternere,
Et Johannem Oldcastell, de Couling in Comitatu Kantiae, Chivaler, Regentem ejusdem Regni Constituere,
Et quamplura Regimina, secundum eorum voluntatem, infra Regnum praedictum, quasi Gens sine capite, in finalem Destructionem, tam Fidei catholicae & Cleri, quàm Statûs & Majestatis Dignitatis nostrae, infra idem Regnum, Ordinare,
Falsò& proditoriè Ordinaverunt & Proposuerunt quòd ipsi, simul cum quampluribus Rebellibus nostris ignotis, ad numerum viginti Milium hominum, de diversis partibus Regni Angliae, modo Guerrino Arraiatorum, Privatim insurgerent, & die Mercurii, proximò post festum Epiphaniae Domini, Anno Regni nostri Primo, apud Villam & Parochiam Sancti Egidii extra Barram Veteris Templi Londoniae, in quodam magno Campo, ibidem unanimiter convenirent, & insimul obviarent, pro nephando Proposito suo in Praemissis perimplendo,
Quo quidem die Mercurii, apud Villam & Parochiam praedictas, praedicti, Johannes Oldcastell, & alii praedicti, subsequenter in hujusmodi Proposito proditoriè Perseverantes, Nos, Fratres nostros (videlicet) Thomam Ducem Clarentiae, Johannem de Lancastria, & Humfridum de Lancastre, necnon Praelatos & Magnates praedictos Interficere, ac Nos & Haeredes nostros de Regno nostro praedicto exhaeredare, & praemissa omnia alia & singula, necnon quamplura alia Mala & intollerabilia, facere & perimplere falsò & proditoriè proposuerunt & imaginaverunt,
Et ibidem versus Campum praedictum, modo Guerrino Arraiati, proditoriè, modo Insurrectionis, contra Ligeantias suas, Equitaverunt, ad Nos debellandum, nisi per Nos Manu forti gratiosè impediti fuissent,
Postmodumque praedictus Johannes Wykham, de Proditionibus & Feloniis praedictis coram praefatis Justiciariis allocutus, dixerit quòd ipse in nullo fuit inde culpabilis, & inde de bono & malo posuerit se super Patriam,
Ac per Inquisitionem, coram praefatis Justiciariis in hac parte, captam, compertum fuisset quòd praedictus Johannes Wykham culpabilis fuit de Proditionibus & Feloniis supradictis,
Per quod Consideratum fuit quòd praedictus Johannes Wykham usque Turrim nostram Londoniae duceretur, & abinde, per medium Civitatis Londoniae, usque Parochiam Sancti Egidii, juxta Campnum praedictum, ad novas Fureas, ibidem factas & levatas, traheretur, & ibidem suspenderetur,
Nos, de Gratia nostra speciali, Pardonavimus praefato Johanni Wykham, tam Sectam Pacis nostrae quae ad Nos versus ipsam pertinet, pro Omnimodis Proditionibus & Feloniis, per ipsum ante haec tempora factis, quàm executionem Judicii praedicti erga ipsum sic redditi,
Et firmam Pacem nostram ei inde concedimus,
Ac ipsum ad Leges & Consuetudines Regni nostri Angliae Restituimus per praesentes,
Ac, de uberiori Gratia nostra, concessimus praedicto Johanni Wykham, Omnia Bona & Catalla quae fuerunt ejusdem Johannis Wykham infra dictum Comitatum Middlesexiae, & in manibus Escaetoris nostri ibidem existunt, & ad Nos pertinere debent Occasionibus supradictis, Habenda usque ad valorem Decem Marcarum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vi. die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 6. The K. promises the Venetian merchants that in case of nonpayment of any subsidy or custom the person in fault shall be punished, that the innocent may not suffer. Westm.
O. ix. 171. H. iv. p. ii. 92.
Pro Mercatoribus de Venicia.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m 16.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Ob bonum amorem & affectionem, quos erga Strenuum & Potentem Virum, Amicum nostrum carissimum, Ducem Veniciae, & Mercatores Venicienses, gerimus & habemus,
Concessimus eisdem Mercatoribus quòd,
Si in futurum contingat aliqua Subsidia, Custumas, sive alia Deveria quaecumque,
Nobis vel Haeredibus nostris, pro Bonis & Mercandisis, per Mercatores praedictos, Factores, seu Servientes suos, in Regnum nostrum Angliae ducendis, vel extra Regnum praedictum ad Partes exteras per ipsos ducendis & portandis, pertinentia,
Per Mercatores praedictos, Factores, seu Servientes suos, sive per Magistros, Marinarios Navium seu Galearum, in quibus hujusmodi Bona & Mercandisae Eskippata erunt, Furata, Collata, sive Subtracta existere,
Tunc Delinquentes Puniti existant, prout secundum Leges, Statuta, & Consuetudines dicti Regni nostri Angliae in hujusmodi casu pertinebit,
Et, si aliqua Persona dictorum Transgressorum sit Servitor alicujus, sit ipse & Magister suus pro tempore illo simili modo Puniti,
Ad finem quòd fideles Innocentes, per Defectum alteriùs Puniti non existant, seu Dampnum habeant:
Et ulterius, de uberiori Gratiâ nostrâ, Concessimus praefatis Mercatoribus quòd,
Si imposterum aliqua Bona seu Mercandisas sua,
Pro quibus ipsi Subsidia, Custumas, & alia Deveria, Nobis indè debita, solverunt,
Propter excessivam Onerationem Navium, Caracarum, & Galearum suarum, infra Regnum nostrum praedictum remanere vel residere contigerit,
Tunc ipsi posteà Bona & Mercandisas illa, in Navibus, Carakis, & Galeis suis praedictis, extra Regnum, Dominium, & Jurisdictiones nostra, absque aliquo Nobis, de Subsidio, Custuma, seu aliis Deveriis, iteratò solvendis, caracare & traducere possint;
Proviso semper quòd, colore praesentis Concessionis nostrae, quicquam de Subsidiis, Custumis, seu aliis Deveriis, Nobis in hac parte petinentibus, nullatenus subtrahatur; set Nobis inde fideliter respondeatur, ut est justum.
In cujus &c. per Triennium duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium sexto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 7. Safe conduct for John lord de la Leigne, prisoner of John Radclyf, coming to England for the payment of his ransom. Westm.
O. ix. 172. H. iv. p. ii. 93.
Pro Financia Domini de Leigne.
An. 2. H. 5. Vasc. 2. H. 5. m. 2.
Rex, Universis & Singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, Custodibus Castrorum & aliorum Fortalitiorum, & eorum Locatenentibus, Custumariis, Custodibus Portuum Maris & aliorum Locorum Maritimorum, Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Ministris, & aliis Fidelibus & Subditis suis, tam per Terram quàm per Aquam constitutis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in Protectionem & Defensionem nostram, ac salvum & securum Conductum nostrum, necnon salvam Gardiam nostram speciales, Johannem de la Leigne Chivaler, Dominum de la Leigne, in Episcopatu de Seyntange, infra Ducatum Aquitanniae, Prisonarium, dilecti Armigeri nostri, Johannis Radclif, ac Petrum le Counte, & Nicholaum Ruell, Servientes ipsius Johannis de la Leigne, in Regnum nostrum Angliae, insimul vel divisim, per Mare, cum quadam Bargea sive Navi, ac Centum Doliis Vini de la Rochell, in eadem, pro Financia & Redemptione ipsius Johannis de la Leigne, penes praefatum Johannem Radclyf deferendis, veniendo, ibidem morando, & exindè ad Propria redeundo, necnon Magistrum & Marinarios praedictae Bargeae sive Navis, & eorum Res, Hernesia, & Bona sua quaecumque,
Et ideò Vobis Mandamus quòd eisdem, Johanni de la Leigne, Petro, & Nicholao, in Regnum nostrum praedictum, insimul vel divisim, per Mare, cum Bargea sive Navi hujusmodi, ac praedictis Centum Doliis Vini in eadem, penes praefatum Johannem Radclyf, ex causa praedicta, veniendo, ibidem morando, & exindè ad Propria, ut praedictum est, redeundo, aut Magistro & Marinariis praedictis, vel eorum alicui, in Personis, Rebus, Hernesiis, aut Bonis quibuscumque, non inferatis nec, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittatis Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod seu Gravamen,
Et, si quid eis Forisfactum sive Injuriatum fuerit, id eis sine dilatione faciatis emendari;
Proviso semper quòd iidem, Johannes de la Leigne, Petrus, & Nicholaus, aut praedicti Magister & Marinarii, praesenti salvo Conductu nostro durante, quicquam, quod in Nostri seu Coronae nostrae praejudicium, seu Populi nostri Dampnum, non faciant seu attemptant ullo modo,
Quodque Nobis de Custumis, Subsidiis, & aliis Deveriis, Nobis, de praedictis Centum Doliis Vini, cum in praedictum Regnum nostrum sic adducti fuerint, debitis, prout justum fuerit, fideliter persolvatur.
In cujus &c. per unum Annum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium septimo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 8. Investiture by Sigismund K. of the Romans of Louis count palatine of the Rhine. Aix la Chapelle.
O. ix. 173. H. iv. p. ii. 93.
Pro Comite Palatino Reni de Confirmatione.
An. 2. H. 5. Ex Copia. Penes Camer.
Sigismundus, Dei gratiâ, Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, &c. Rex, AD PERPETUAM REI MEMORIAM.
Quanquam Sublimitas Regiae Dignitatis, in qua Conditor Orbis Nos suae Pietatis clementiâ feliciter collocaverit, jugiter mentem nostram sollicitet ut, Curâ Pervigili, & Laborum studiis accuratis nostrorum & Imperii sacri Fidelium amputemus Incommoda, Eisque desideratae Pacis a moenitatem salubriter Procuremus; Ferventioritamen affectu, Cor nostrum accenditur penes ea, quae Sacri Decus Imperii & Illustres ipsius Principes Electores, quadam singularitate, concernunt: Eos praecipuè, quos Generis Nobilitas, multipliciaque virtutum insignia, & praeclara Fidei devotio laudabiliùs recommendant.
Sanè alias per Literas omnium Principum Electorum,
Et nominatim, Serenissimi Principis & Domini, Domini Karoli Quarti Romanorum Imperatoris & Boemiae Regis, velut Regis Boemiae, Venerabilium, Gerlaci Maguntinensis per Alemaniam, Bemundi Treverensis per Galliam & Regnum Arelatense, & Wilhelmi Coloniensis per Italiam, sacri Imperii Archicancellarii, Archiepiscoporum, Rudolfi Ducis Saxoniae Sacri Imperii Archimarscalli, & Ludowici, dicti Romer, quondam Imperatoris Ludowici Filii, Marchionis Brandenburgensis, Sacri Imperii Archicamerarii,
Ac etiam à Principibus, Comitibus, Baronibus, Nobilibus, Proceribus, ac multis aliis nostris & Imperii Sacri Fidelibus,
Informationem certissimam, & luce Testimonia clariora, nostra suscepit Regia Celsitudo, Qualiter, felicis memoriae, Illustris Rupertus praesenior, quondam Comes Palatinus Reni, Sacri Romani Imperii Archidapifer, & Bavariae Dux, Patruus Illustris Ludowici moderni Comitis Palatini Reni, Sacri Romani Imperii Archidapiferi, Principis Electoris, necnon Bavariae Ducis, Avunculi nostri Carissimi, &, post praedictum Rupertum praeseniorem, Rupertus tunc Senior, Avus jam dicti Avunculi nostri Ludowici, &, post eundem Rupertum Seniorem, Rupertus Pater jam dicti Avunculi nostri Ludowici, sic Successivè, tanquam Archidapiferi ejusdem Imperii, & veri Principes Electores, ab omnibus aliis eorum Coelectoribus semper habiti & reputati fuerunt,
Ac etiam, voluntate, consensu, & votis, aliorum suorum Coelectorum Principum, unanimiter accedentibus, clarae memoriae, Serenissimos quondam Romanorum Reges, Praedecessores nostros, temporibus suis, ritè & rationabiliter, juxta debitam Sacri Romani Imperii Observantiam, in Romanorum Reges elegerunt, ad Imperatoriam Celsitudinem promovendos,
Ac subsequenter idem modernus Ludowicus, cum aliis Coelectoribus suis modernis, retroactis temporibus, Nos in Romanorum Regem elegit,
Qui, disponente eo, à quo bona cuncta procedunt, Rege Regum & Domino Dominantium, die datae praesentium, Aquisgravi coronâ sumus Regiâ Coronati,
Quodque praefati, Rupertus praesenior Patruus, & Rupertus Senior Avus, ac Rupertus Pater dicti Ludowici, quondam Comites Palatini Reni, diuturnâ temporum praescriptione, inconcussè habuerunt, & possederunt legittimè, prout etiam ipse Ludowicus in praesentiarum, ad instar illorum, ex Successione Paterna & Haereditaria, dinoscitur justo Titulo possidere, Jus, Vocem, Dignitatem, & Potestatem Eligendi Romanorum Regem, in Imperatorem promovendum,
Sanè, tam Ecclesiasticorum, quàm Secularium Principum, Sacri Romani Imperii Electorum, Consilio & Consensu accedente, Non inprovidè, nec per errorem, sed animo deliberato, aliorum etiam Principum plurimorum, Ecclesiasticorum & Seculatium, Baronum, Nobilium, & Procerum nostrorum, ac Imperii Sacri Fidelium, maturo communicato Consilio, Cupientes, auctore Domino, futuris obviare Periculis, & materiam omnium succidere dubitationum, de certâ nostrâ scientiâ, & de plenitudine Regiae Potestatis, in hiis scriptis Pronunciamus, Decernimus, Statuimus, Declaramus, & etiam hoc Regio, perpetuè valituro, Sanccimus Edicto quòd Jus, Vox, Dignitas, & Potestas Eligendi Romanorum Regem, in Imperatorem promovendum, Eidem Ludowico Comiti Palatino Reni, tanquam Imperii Sacri Archidapifero, ac Principi Electori, Haeredibus & Suecessoribus suis legittimis (Laicis dumtaxat) ab eo descendentibus, quotiens casus hujusmodi Electionis emerserit, imperpetuum debeat competere, sicut & ritè sibi, tanquam Comiti Palatino Reni ac Sacri Romani Imperii Archidapifero, competit manifestè,
Ac ipse, velud Comes Palatinus Reni, ejusdem Romani Imperii Archidapifer, verus & legittimus Princeps Elector, &, post obitum ejus, Haeredes & Successores sui legittimi, modo & formâ submissis, Comitatum & Principatum Palatinum ac Archidapiferiam dicti Imperii Sacri,
De quibus ipsum, die supradictâ, in Aquis-gravi solemniter Infeodavimus & Investivimus, ac, Tenore Praesentium, Infeodamus & Investimus,
Cum omnibus & singulis eorum Terris, Dominiis, Proprietatibus, Vassallagiis, Libertatibus, Honoribus, & Pertinenciis, in quibuscumque rebus consistant, & quibuscunque specialibus possint Vocabulis designari,
Necnon Jus, Vocem, Dignitatem, & Potestatem Eligendi Romanorum Regem, in Imperatorem promovendum, sine impedimento quolibet, debeant obtinere.
Et, ne inter Haeredes & Successores ipsius, eo Defuncto, super Jure hujusmodi, futuris temporibus, Dubitationum, Quaestionum, seu Litium quaevis materia oriatur, Decernimus, Statuimus, & praesenti Regio Sanccimus Edicto, imperpetuum valituro,
Prout hoc idem, per praefatum Dominum Karolum Quartum, Romanorum Imperatorem, Genitorem nostrum Carissimum,
Omnium & singulorum Principum Electorum, ac multorum Sacri Romani Imperii Principum, Comitum, Nobilium, & Fidelium Consilio & unanimi Consensu accedente,
Lege & Edicto Imperiali, in Aurea Bulla, publicè Sanxitum esse dinoscitur,
Quòd, Post Obitum dicti Ludowici Comitis Palatini Reni & Bavariae Ducis, Primogenitus ejus Filius, &, post Primogeniti obitum, ejusdem Primogeniti Senior Filius ex ordine Geniturae, & sic deinceps, à Seniore Filio, descendente ex ordine Geniturae, semper Senior:
Si verò Primogenitus praefati Ludowici decesserit, Masculini sexûs (Laycis dumtaxat) legittimis Haeredibus non relictis, extunc Secundogenitus Filius Ludowici Ducis praedicti:
Et, post obitum ejusdem Secundogeniti, Filius Senior Laycus:
Et, si Secundogenitus sine Haeredibus legittimis Masculini sexûs (Laycis dumtaxat) decesserit, Tertiogenitus dicti Ludowici & Senior ejus Filius Laycus post mortem ipsius:
Et deinceps, per talem modum, directâ lineâ Geniturae, descendentes ab eo, Layci dumtaxat;
Jus, Vocem, Dignitatem, & Potestatem Eligendi Romanorum Regem, promovendum in Imperatorem, & fficium Archidapiferiae, cum omnibus & singulis Dominiis, Honoribus, Juribus, Privilegiis, Dignitatibus, & Pertinentiis, in perpetuis temporibus obtinebunt, per Successionem Haereditariam & Paternalem, ut praemittitur, ex ordine Geniturae.
Si verò praefatum Ludowicum, modernum Comitem Palatinum Reni & avariae Ducem, sine legittimis Masculi sexûs Haeredibus Laycis, directâ Lineâ Geniturae, ab eo descendentibus, mori contigerit, ex tunc Principatus & Comitatus Palatinus Reni, necnon Archidapiferia Sacri Imperii, & Jus, Vox, Dignitas, & Potestas Elegendi Romanorum Regem, in Imperatorem promovendum, ad Seniorem Fratrem praefati Ludowici, per veram Paternalem Lineam descendentem, & ad legittimos ejus Haeredes Masculini sexûs (Laycos dumtaxat) devolvantur:
Ita (videlicet) quòd, post Obitum ejusdem Fratris Senioris Primogenitus ejus Filius, &, post Primogeniti Obitum, ejusdem Primogeniti Senior Filius, ex ordine Geniturae, & sic deinceps, ex Seniore Filio descendendo, ordine Geniturae, semper Senior.
Si verò Primogenitus Senioris Fratris, ut praefertur, decesserit, Masculini sexûs (Laycis dumtaxat) Haeredibus non relictis, ex tunc Secundogenitus praedicti Fratris Senioris; &, post Obitum ejus, Secundogeniti Filius Senior Laycus:
Et, si Secundogenitus, sine Haeredibus legittimis, Masculini sexûs Laycis, decesserit, Tertiogenitus dicti Fratris Senioris; & Senior ejus Filius Laycus, post Mortem ipsius:
Et deinceps, per talem modum, directâ Lineâ Geniturae, descendentes ab eo, Layci dumtaxat, Jus, Vocem, Dignitatem, & Potestatem Elegendi Romanorum Regem promovendum in Imperatorem, & officium Archidapiferiae, cum omnibus & singulis Dominiis, Honoribus, Juribus, Privilegiis, Dignitatibus, & Pertinentiis, perpetuis temporibus, obtinebunt, per Successionem Haereditariam & Paternalem, ut praemittitur, ex ordine Geniturae,
Quibus omnibus non extantibus, ad proximiorem Haeredem, secundùm Lineam Paternalem (dumtaxat Laycum) Seniorem Comitem Palatinum Reni pro tempore, ac ejus Haeredes, secundùm eundem modum, superiùs expressatum, in perpetuum, legittimè devolventur in futurum.
Et talis Successio & Devolutio, ne in hiis committantur Errores futuris temporibus, debet, ut praemittitur, in omnibus praescriptis & singulis, sine Innovatione, perpetuè, inviolabiliter observari; taliter (videlicet) quòd, si aliquem ex eis, modo praemisso, ab hâc luce migrare contigerit, qui Masculini sexûs Haeredes legittimos Laycos post se relinquet, debitè patientes Statûs defectum, extunc Senior Frater, Nepos, aut Consanguineus proximior in Linea Geniturae, si Frater non extiterit, ejusdem defuncti (Laycus dumtaxat) dicti Puppilli & Juvenis, ad quem praescripta devolventur, de Jure Tutor esse debeat & Curator tamdiu donec debitam pertingit Aetatem:
Cui etiam Juveni, quàm citò ad Aetatem debitam pertigerit, Jus, Vocem, Dignitatem, & Potestatem praedictae Electionis, ac omnia & singula ab eis Dependentia, idem Tutor, sine difficultate & renitentiâ quâlibet, tenebitur & debebit protinus assignare:
Aetatem autem debitam in hoc casu Eligendi (videlicet) Romanorum Regem, in Imperatorem promovendum, decem & octo Annorum censeri volumus & haberi;
In Principatibus autem, Ducatibus, & Dominiis aliis temporalibus gubernandis, Aetatem observandam Decernimus, prout à divis Romanorum Imperatoribus & Regibus nostris Praedecessoribus est Sanccitum.
Porro, ne super Jure, Voce, Dignitate ac Potestate Electionis hujusmodi, necnon Principatibus, & Officio Archidapiferiae, & aliis praedictis, ullo unquam tempore, contingat scandala suscitari, vel attemptari valeant Novitates, de Regia plenitudine Potestatis, & de certa nostra scientia, omnia & singula Praemissa, prout in suis Clausulis, Membris, Articulis, atque Punctis superiùs designantur, Auctorizamus,
Necnon omnia & singula Privilegia, Donationes, ac Concessiones quaslibet, per divos Romanos Imperatores & Reges Praedecessores nostros & Nos, dicti Ludowici Progenitoribus, Comitibus Palatini Reni, & sibi quomodolibet factas, datas, & concessas, Auctorizamus, Approbamus, Ratificamus, &, Tenore Praesentium, de certa nostra scientia, Confirmamus;
Supplentes, de praefatae Regiae plenitudine potestatis, omnem Defectum, si quis, in praemissis, aut eorum aliquo, ex verborum Defectu, Sententiarum obscuritate, Solemnitatis omissione, seu alio quovis modo, nunc & in antea, reperiretur admissus.
Nulli ergo penitùs Hominum liceat hanc nostrae Pronuntiationis, Decreti, Statuti, Declarationis, Sanctionis, Infeudationis & Investiturae, Auctorizationis, Approbationis, Ratificationis, Confirmationis, & defectum Suppletionis, paginam infringere, aut ausu temerario quomodolibet contraire, sub Poena Mille Marcarum Auripurissimi, quas ab eo qui contra fecerit, totiens quotiens contra factum fuerit, irremissibiliter exigi volumus; Et earum Medietatem Regalis nostrae Camerae Fisco, Residuam verò partem Injuriarum passorum usibus applicari.
Testes hujus rei sunt,
Venerabiles,
Wernherus Treverensis, sacri Imperii per Galliam & Regnum Arelatense,
Theodoricus Coloniensis sacri Imperii per Italiam,
Archicancellarii, Archiepiscopi: Illustres,
Rudolfus Dux Saxoniae & Lunemburgensis Sacri Imperii Archimarscallus,
Reynaldus Dux Juliacensis & Gelriae,
Fridricus Burggravius Nurembergensis:
Georgius Pataviensis,
Johannes Herbipolensis
,
Et Rabanus Spirensis,
Episcopi:
Adolfus de Clivis,
Emicho de Lyningen,
Fridricus de Veldenz,
Johannes de Kazenlubogen,
Johannes de Wertheim
,
Et Thomas de Rynek,
Comites;
Et alii quamplures nostri & Imperii Sacri Principes, Nobiles, & Fideles,
Praesentium sub nostrae Majestatis Sigilli Testimonio Litterarum.
Datum Aquisgravi, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quartodecimo, ipsâ Die Coronationis nostrae, quae fuit octavâ Novembris, Regnorum nostrorum Anno Hungariae &c. Vicesimo octavo, Romanorum verò Electionis Quinto.
Nov. 8. Confirmation by K. Sigismund of the privileges granted to the predecessors of count Louis. Aix la Chapelle.
O. ix. 176. H. iv. p. ii. 94.
Pro dicto Palatino, Sororio Regis.
An. 2. H. 5. Ibid.
Nos Sigismundus, Dei gratiâ, Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, &c. Rex, RECOGNOSCIMUS & NOTUM FACIMUS universis Praesentes inspecturis.
Quamvis nostra Regalis Dignitas, ex innatâ bonitate, Pacem, Gratiam, & Tranquillitatem inclinata sit omnibus Sacri Imperii Fidelibus & Subditis procurare; attamen singularibus Favoribus praeferre intendimus, & illis Gratiam nostram clementiùs impartiri, qui, notabilibus Servitiis ac constanti Fide, se Nobis & Sacro Imperio, prae caeteris, Fideles exhibuerunt, & continuò integrâ fidelitate ostendunt.
Et quia, Regiam nostram Majestatem accedens Altigenitus Ludowicus Comes Palatinus Reni & Bavariae Dux, Avunculus noster praedilectus, & Princeps Elector, à nobis cupiit ac diligenter petivit ut Sibi & suis Haeredibus, Comitibus Palatinis Reni, omnia Jura, & Dignitates, Libertates, Privilegia, Gratias, Consuetudines, & Introducta, quae ad Ipsum & suum Principatum Electoralem, Dominia, & Dignitates pertinent: Ac omnes Cyrografos & Litteras, quos & quas, super Juribus, Dignitatibus, Privilegiis, Gratiis, Consuetudinibus, & Introductis & super omnibus Pignorationibus & Officiis, quae à Romanis Imperatoribus & Regibus, Nobis, & Imperio habent; & etiam super omnibus aliis Causis, ut Pater ipsius, Progenitores, & Ipse illa à, felicis memoriae, Romanis Imperatoribus & Regibus, Praedecessoribus nostris in Imperio, collectim & singulariter, impetrârunt & attulerunt, Approbare, Roborare, Innovare, & Confirmare dignaremur,
De singulari Gratiâ nostrâ Regali, hiis, prospeximus justam & rationi consonam Petitionem, ac notabilia & fidelia Servitia, & Honores, quos Nobis in Sacro Imperio saepiùs indefessè praebuit, & continuò integrâ Fidelitate impendit, & ea propter, singulari Consilio nostrorum Electorum Principum, Comitum, Dominorum, Nobilium, & Fidelium, animo deliberato, & certa scientia, de Romanae Regiae Potestatis plenitudine, Approbamus, Roboramus, Innovamus, & Confirmamus Sibi & Haeredibus suis Comitibus Palatinis Reni, omnia ipsorum Jura, Dignitates, Libertates, Privilegia, Gratias, Consuetudines, & Introducta, quae ad ipsum, & suum Principatum Electoralem, & Dominia pertinent: Cyrografos, Scripta, & Litteras, quibus Progenitores sui & ipse à Romanis Imperatoribus & Regibus, nostris Praedecessoribus, Nobis & Sacro Imperio, gratificati & privilegiati sunt, & quos collectim & singulariter allatos habent, super omnibus ipsorum Electoralibus, Principatibus, Juribus, Libertatibus, Privilegiis, Gratiis, Consuetudinibus, Possessionibus, Proprietatibus, Fortalitiis, Civitatibus, Terris, Hominibus, Claustris, & Claustrorum Advocatiis, Vasallis, Vasallagiis, Feudis, Infeudationibus, Districtibus, Silvis, Lignis, Buscis, Vepribus, Campis, Pascuis, Aquis, Aqueductibus, Piscariis, Venanciis, Forestis, Judiciis, Salvis Conductibus, Monetis, Montifodinis, Usibus, Censibus, Redditibus: Et super Impignorationibus & Officiis, quae ipse ab Imperio habet; & super omnibus aliis Rebus, quibus tunc nominari possint specialibus nominibus; & Approbamus & Confirmamus, illis etiam, in virtute praesentis Litterae, omnia Theolonea, & omnes grossos antiquos Turonenses, quos Pater suus, & Progenitores felices, & ipse, usque ad Datam Litterae praesentis possederunt, & in sua Potestate habuerunt,
Et Approbamus & Confirmamus illis ea omnia quae superscripta sunt, & omnes Cyrograsos, Scripta, & Litteras, quas ipsi super illis habent, in omnibus eorum Punctis, Intentionibus, & Articulis, de verbo ad verbum, sunt conceptae, & scriptae sunt, simili modo ac si.in praesenti Litterâ integrae comprehensae essent, vel si de Jure aut Consuetudinein hiis comprehensae esse deberent, & intendimus ac volumus apud ista gratiosè mittere & permanere,
Et, quamcitò Nos ad Dignitatem Coronationis Caesareae perveniemus, tunc debemus & volumus Nos ipsam etiam, tamquam Romanorum Imperator, praesentem Litteram, de verbo ad verbum, sub nostro Imperiali Sigillo dare & renovare.
Et eapropter mandamus universis & singulis Principibus, Ecclesiasticis, & Secularibus, Comitibus, Baronibus, Militibus; Clientulis, ac aliàs omnibus aliis nostris & Imperii Subditis & Fidelibus, quòd ipsi praenominatum Ludovicum, & Haeredes suos Comites Palatini Reni, in talibus ipsorum Gratiis, Libertatibus, Juribus, Litteris, & Privilegiis, ac aliis suprascriptis non impedient aliquomodo, sed ipsos circa ea fideliter manere permittant sua, prout ipsi diligunt nostram & Imperii gravem Indignationem evitare.
Harum Testimonio Litterarum cum nostrae Majestatis Sigillo sigillatarum.
Dat. Aquisgravi, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo quarto, primâ die nostrae Imperialis Regiae Coronationis, quae fuit Die octavâ Mensis Novembris; Regnorum nostrorum Hungariae, &c. in Anno xxviii. & Electionis Imperii in Anno Quinto.
Nov. 8. Protection for Henry FitzHugh, the K.'s chamberlain, going to the council of Constance. Westm.
O. ix. 177. H. iv. p. ii. 94.
De Profecturis ad Concilium Constantiense, Protectiones, de Atturnatis.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 15.
Dilectus & Fidelis Regis, Henricus Fitz Hugh, Camerarius Regis, qui, in Obsequium Regis, versus Concilium Generale, apud Constanciam in proximo celebrandum, profecturus est, ibidem in eodem Obsequio moraturus, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula volumus) per Dimidium Anni duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium octavo die Novembris.
Per Billam de Privato Sigillo.
Nov. 6. Letters of attorney for Richard, abbot of Jorovalle, in the names of Thomas Langton and John Morton. Similar letters for Elias Wheteley and 4 others. Westm.
O. ix. 177. H. iv. p. ii. 94.
De Generali Attornatu.
An. 2. H. 5. Ibid.
Dilectus Regis in Christo, Ricardus Abbas Jerevallis, qui de Licentia Regis versus Partes Transmarinas profecturusest, habet Literas Regis de Generali Attornatu, sub nominibus Thomae Langton & Johannis Morton sub alternatione, ad lucrandum &c. in quibuscumque Curiis Angliae, per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium sexto die Novembris.
Johannes Thoralby Clericus receipt Attorneamentum usque Reditum Constituentis in Angliam, ex Licentia Johannis Waker Clerici.
Consimiles Literas de Protectione vel Generali Attornatu habent subscripti; videlicet,
m. 18.
Elias Wheteley.
Baldewinus Straunge
Chivaler.
Willielmus Abbas Westmonasteriensis.
Johannes Braz
Armiger.
Abbas de Fontibus.
Nov. 14. Request for letters of general safe conduct for John prior of S. Mary's, Worcester. Westm.
O. ix. 177. H. iv. p. ii. 95.
De Requestu.
An. 2. H. 5. Ibid.
Rex, universis & singulis Regibus, Principibus, &c. ad quos &c. Salutem.
Cùm, dilectus nobis in Christo, Johannes Prior Monasterii beatae Mariae Wygorniensis, Lator Praesentium, pro certis Negotiis exequendis, ad diversas & longinquas Mundi partes habeat se transferre,
Universitatem vestram affectuosè rogamus quatinus, eundem Priorem, contemplatione nostrâ, habentes propensiùs Recomissum, cùm eum per Regna, Territoria, Loca, Dominia, Districtus, & Jurisdictiones vestra, vel alicujus vestrûm, per Terram vel per Aquam transire contigerit, eundem Priorem, cum Equestribus vel Pedestribus, & eorum Rebus, Hernesiis, Wallesiis, & Literis, liberè & absque impedimento seu perturbatione quacumque, benivolè transire, & redire, seu inibi morari permittatis, sine solutione Dacii, Pedagii, Gabellae, aut aliquâ aperitione Literarum suarum, vel aliâ exactione seu molestatione quacumque, necnon salvum & securum Conductum sibi, si necesse fuerit, suis Sumptibus fieri procuretis,
Et si quid eis, &c. ut in similibus de Requestu Literis.
In cujus &c. per unum Annum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo quarto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 16. The K. appoints sir William Lysle, junior, lieutenant of Richard earl of Warwick, captain of Calais, who is going to the council of Constance. Westm.
O. ix. 178. H. iv. p. ii. 95.
Pro Capitaneo Calesii ad Generale Concilium profecturo.
An. 2. H. 5. Ibid.
Rex, universis & singulis Capitaneis, Castellanis, Custodibus Castrorum, Villarum, & aliorum Fortalitiorum, ac eorum Locatenentibus, Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Ministris, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris, tam infra Libertates, quàm extra, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, carissimus Consanguineus noster, Ricardus Comes Warwicae, Capitaneus Villae nostrae Calesii, ac Gubernator Marchearum Picardiae eidem Villae adjacentium, necnon Locum nostrum tenens in dicta Villa nostra Calesii ac Marchearum Calesii, & in partibus Picardiae, Flandriae, & Artoys, in obsequio nostro, ad Concilium Generale, apud Constantiam in proximo celebrandum, de Mandato nostro, profecturus sit,
Et Nos proinde ipsum Comitem, tam de dicto Officio Capitanei dictae Villae nostrae Calesii, & Gubernatoris Marchearum eidem Villae adjacentium, quàm de dicto Officio Locum nostrum tenentis in eadem Villa Calesii, ac Marchearum Picardiae, Flandriae, & Artoys, ab Egressu suo, ab eadem Villa Calesii, versus Concilium praedictum, usque Reditum suum, ab eodem Concilio, usque dictam Villam Calesii, voluerimus exonerari, & de facto, per Literas nostras Patentes, inde confectas, exoneravimus, prout in Literis praedictis pleniùs continetur,
Nos,
De fidelitate & circumspectione, dilecti & fidelis nostri, Willielmi Lysle Chivaler Junioris pleniùs confidentes,
Constituimus ipsum Willielmum Locum nostrum tenentem, ad omnia & singula, quae tam ad Officium Capitanei dictae Villae nostrae Calesii, & Gubernatoris Marchearum Picardiae eidem Villae adjacentium, quàm ad Officium Locum nostrum tenentis in eadem Villa nostra Calesii ac Marchearum Calesii & Partium Picardiae, Flandriae, & Artoys, merè pertinent, in absentia praedicti Comitis (videlicet ab Egressu suo, ab eadem Villa nostra Calesii, versus Concilium praedictum, usque reditum suum, ab eodem Concilio, usque dictam Villam nostram Calesii, Facienda & Exercenda,
Dantes eidem Willielmo plenam, Tenore Praesentium, Potestatem ad omnes & singulos Ligeos nostros, ibidem venientes, & in Villa Marchiis, & Partibus praedictis morantes, transeuntes, & exinde redeuntes,
Carissimis Fratribus nostris, Thoma Clarentiae, Johanne Bedfordiae, & Humfrido Gloucestriae, ac, carissimo Consanguineo nostro, Edwardo Eborum, Ducibus exceptis,
Supervidendum & Gubernandum, prout sibi meliùs videbitur fore faciendum,
Et ad quoscumque Defectus in Villa, Marchiis, & Partibus praedictis, Emendandum & Corrigendum, & Delinquentes in hac parte, juxta eorum Demerita, secundum Legem & Consuetudinem Partium illarum, Castigandum & Puniendum,
Et ideo vobis Mandamus quòd eidem Willielmo, tanquam Locum nostrum tenenti in Villa, Marchiis, & Partibus praedictis, Intendentes sitis, Respondentes, & Obedientes, prout decet.
In cujus &c. quamdiu idem Willielmus Officia praedicta in forma praedicta occupaverit, duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo sexto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 16. Commission to sir William Lysle as governer of Calais and the marches. Westm.
O. ix. 179. H. iv. p. ii. 95.
De Custode Villae Calesii constituto.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 20.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, carissimus Consanguineus noster, Ricardus Comes Warrewicae, Capitaneus Villae nostrae Calesii, Gubernator Marchiarum Picardiae eidem Villae adjacentium, necnon Locum nostrum tenens in dicta Villa nostra Calesii ac Marchiarum Calesii, & in Partibus Picardiae, Flandriae, & Artoys, in obsequio nostro ad Concilium Generale, apud Constantiam proximò celebrandum, de Mandato nostro profecturus sit,
Nos proinde ipsum Comitem, tam de dicto Officio Capitanei dictae Villae nostrae Calesii & Gubernatoris Marchiarum praedictarum, quàm de dicto Officio Locum nostrum tenentis in dicta Villa nostra Calesii ac Marchiis Calesii, & dictis Partibus Picardiae, Flandriae, & Artoys, ab Egressu suo, à dicta Villa nostra Calesii, versus Concilium praedictum, usque Reditum suum, ab eodem Concilio, usque dictam Villam nostram Calesii volumus exonerari, & de facto exoneramus per Praesentes,
Volentes quòd, dilectus & fidelis noster Willielmus Lysle Chivaler Junior,
De cujus fidelitate & circumspectione plenam fiduciam optinemus,
Tam Custodiam dictae Villae nostrae Calesii, ac Gubernationem dictarum Marchiarum Calesii, quàm Officium Locum nostrum tenentis, in dicta Villa nostra Calesii, ac Marchiis Calesii, & in Partibus Picardiae, Flandriae, & Artoys supradictis habeat, ab hujusmodi Egressu Comitis, à praedicta Villa nostra Calesii versus Concilium praedictum, usque Reditum ejusdem Comitis, usque dictam Villam nostram Calesii, juxta formam Literarum nostrarum Patentium, eidem Willielmo in hac parte confectarum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo sexto die Novembris.
Nov. 16. Safe conduct for Copin de la Viesville, chamberlain of the duke of Burgundy. Westm.
O. ix. 179. H. iv. p. ii. 95.
Pro Camerario Ducis Burgundiae.
An. 2. H. 5. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Mensem proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Copin de la Viesville Camerarium, carissimi Consanguinei Regis, Johannis Ducis Burgundiae, in Regnum Regis Angliae, in Nuncium ipsius Ducis, penes praesentiam Regis, cum Decem Personis in Comitiva sua vel infra, veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, ac Personas praedictas, necnon Equos, Res, & Hernesia sua quaecumque,
Dumtamen quicquam, quod in Regis Contemptum vel Praejudicium aliqualiter cedere valeat, non attemptent seu attemptari praesumant quovis modo,
Quodque Personae praedictae Bannitae, aut extra Regnum Regis praedictum Abjudicatae, non existant.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo sexto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 17. The K. orders the wardens of the passage at London, Dover, and Sandwich to allow William abbot of Westminster, and John prior of Worcester, to leave England on their way to Constance. Westm.
O. ix. 179. H. iv. p. ii. 95.
De Passagio pro Ituris ad Concilium.
An. 2. H. 5. Claus 2. H. 5. m. 3.
Rex, Custodibus Passagii in Portubus Londoniae, Dovorriae, vel Sandewici, Salutem.
Mandamus vobis quòd Willielmum Abbatem Westmonasterii, & Johannem Priorem Ecclesiae Cathedralis beatae Mariae Wygorniae, qui, in obsequio nostro, de licentia nostra, versus Civitatem Constantiae, in partibus Alimanniae, profecturi sunt, in aliquo Portuum praedictorum, versus Civitatem praedictam, cum Commonachis ac Servientibus suis, usque ad Numerum Sexaginta Personarum, vel infra, ac Equis & Hernesiis, liberè & absque impedimento aliquo transire permittatis,
Aliquo Mandato nostro, vobis prius in contrarium directo, non obstante,
Dumtamen aliqua, Nobis seu Regno nostro Angliae praejudicialia, secum non deferant quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo septimo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 24. Presentation of Peter Amnener to the church of S. Martin de Veile in Jersey. Intimation thereof to Edward duke of York, warden of the islands. Westm.
O. ix. 180. H. iv. p. ii. 95.
De Praesentatione.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 11.
Petrus Amnener Clericus habet Literas Regis de Praesentatione ad Ecclesiam Parochialem Sancti Martini de Veile, in Insula de Jernesey, vacantem & ad Regis Donationem, ratione Guerrae, inter ipsum Regem & illos de Francia motae, spectantem,
Et diriguntur Litterae illae Episcopo Constantiensi, seu ejus Vicario Generali in praedicta Insula de Jernesey.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo quarto die Novembris.
Et Mandatum est, carissimo Consanguineo suo, Edwardo Duci Eborum, Custodi Insularum de Jernesey, Garnesey, Serk, & Aurney, vel ejus Locum tenenti in praedicta Insula de Jernesey, quòd ipsum Petrum, per Se, & Deputatos suos, omnes & singulos Fructus, Decimas, Oblationes, Redditus, & Proventus, de Ecclesia praedicta qualitercumque provenientes, habere, percipere, & indè liberè colligere, disponere, & in usus suos proprios convertere, absque Impedimento aliquo permittat,
Quocumque Mandato Regis, sibi prius in contrarium directo, seu Ordinatione aliquâ, in hac parte factâ, non obstante,
Proviso semper quòd eidem Ecclesiae, per ipsum Petrum, aut Deputatos suos praedictos, in Divinis Obsequiis, prout justum fuerit, debitê & honestê serviatur.
Teste ut supra.
Nov. 27. Receipt by Fernando Petri de Arala and Gonsalvo Mauri of Castile of the documents concerning the truce with England from sir John Blount and his colleagues. Bayonne.
O. ix. 180. H. iv. p. ii. 96.
De Instrumentis Treugarum Castellae receptis.
An. 2. H. 5. Ex. Autogr.
Noverint universi, praesentes pariterque futuri, quòd Nos, Fernandus Petri de Arala Miles, Gousalvus Mauri Legum Doctor,
Ambaxiatores & Nuncii per, Serenissimum Principem & Dominum, Dominum Johannem Regem Castellae & Legionis, ad Prorogandum Treugas, ultimò inter, Serenissimos Principes & Dominos, Dominos Reges Castellae & Angliae, jam initas, specialiter deputati,
Recognoscimus, &, Tenore Praesentium, Confitemur nos realiter Recepisse, & habuisse ab honorabilibus, providis, & discretis Viris, Dominis, Johane Blount Milite, Thomâ Feld Decano Herefordensi, & Johane Archidiacono Medulsensi in Ecclesia Burdegalensi, Legum Doctoribus,
Ambaxiatoribus & Nunciis praedicti Domini Regis Angliae, ad Prorogandum etiam dictas Treugas specialiter deputatis,
Unam Originalem Litteram, in Pargameno conscriptam, & Magno Sigillo ipsius Domini Regis Angliae, in Cerâ albâ impendente, munitam, Potestatem ipsorum Dominorum Ambaxiatorum, super Prorogatione dictarum Treugarum, specificè continentem;
Recognovimus etiam & fatemur Nos recepisse, & realiter habuisse, à dictis Ambaxiatoribus Regis Angliae alias Litteras, praedicto Sigillo Regis Angliae, in Cerâ albâ inpendente, munitas, & Confirmatorias Treugarum,
Inter, Serenissimos Principes & Dominos, Dominos Reges praedictos, per Johannem Roderici Archidiaconum de Gordonio, pro parte dicti Domini Regis Castellae, & Magistrum Johanem Honyngham Legum Doctorem, Archidiaconum Dunelmensem, ipsius Domini Regis Prothonotarium, pro parte ejusdem Regis Angliae, jam pridem captarum & initarum,
Prout in dictis Litteris latiùs continetur.
In cujus rei Testimonium praesentes Litteras, ad Praemissorum robur & firmitatem, Sigillis nostris propriis armorum inpendentibus sigillavimus.
Data & Acta apud Baionam, xxvii. die Mensis Novembris, & Anno de Nativitate Domini Milesimo, Quadringentesimo, Quartodecimo.
Nov. 28. Safe conduct for Benedict Buchanigra, bp. of Vintimiglia [Wintimilen], and Janot Lomelin, Genoese ambassadors. Westm.
O. ix. 181. H. iv. p. ii. 96.
Pro Ambassiatoribus Januae.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 13.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Purificationis beatae Mariae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Venerabilem in Christo Patrem, Benedictum Buchanigra Episcopum de Wintimilen. & Janotum Lomelin, Ambassiatores Ducis & Communitatis Januae, ad praesentiam Regis, per Dominia & Jurisdictiones sua, tam ultra quàm citra Mare, cum Triginta Hominibus & Servientibus Equestribus, & alia Bona & res sua sibi necessaria, veniendo, ibidem morando, perhendinando, & redeundo, ubi & quandocumque sibi placuerit, absque Perturbatione vel Impetitione,
Aliqua Marquâ, Reprisaliâ, aut aliâ Re quacumque, per Nos in contrarium concessâ vel concedendâ, non obstante;
Proviso semper quòd praedicti, Episcopus & Janotus, aut Homines seu Servientes sui praedicti, quicquam, quod &c. ut in Similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo octavo die Novembris.
Per ipsum Regem.