Rymer's Foedera with Syllabus
December 1414

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

181-195

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: December 1414', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 181-195. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115199 Date accessed: 22 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

December 1414

Syllabus EntryFoedera Text
Dec. 1. Exemplification of a treaty between Alfonso K. of Castile and Henry K. of England, dated Toledo, April 22, 1292. (A.D. 1254). Westm.
O. ix. 181. H. iv. p. ii. 96.
De Exemplificatione super Foedere, cum Rege Castellae, perpetuo.
An. 2. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Quoddam Scriptum, Alsonsi quondam Regis Castellae, Toleti, Legionis Galliciae, Sibiliae, Cordubae, Murciae, & Jahenn, factum in haec verba,
Noverint Universi, praesentes Literas inspecturi, quòd Nos, Atfonsus, Deigratiâ, Rex Castellae, Toleti, Legionis, Galliciae, Sibiliae, Cordubae, Murciae, & Jahenni, pro Nobis, & Haeredibus, & Successoribus nostris inimus Foedus perpetuae Amicitiae cum, carissimo Consanguineo nostro, Domino Henrico, Dei gratiâ, Illustri Rege Angliae, Domino Hiberniae, Duce Normanniae & Aquitanniae, & Comite Andegaviae, & Haeredibus & Successoribus suis, isto modo,
Quòd Nos, & Haeredes & Successores nostri, ab hac hora in antea, simus Amici & Imprisii praedicti Regis Angliae, & Haeredum & Successorum suorum, contra omnes Homines de Mundo imperpetuum,
Et Ipsum, & Haeredes & Successores suos, juvabimus, Nos, Haeredes, & Successores nostri, cum toto Posse nostro, bonâ fide, & sine fraude, & sine dolo, contra omnes Homines de Mundo; salvâ Fide Ecclesiae Romanae,
Et Dimittimus & Quitamus, pro Nobis, & Haeredibus, & Successoribus nostris, Domino Henrico, Illustri Regi Angliae, & Haeredibus & Successoribus suis, sicut meliùs & saniùs intelligi poterit, quicquid Juris, vel quasi habemus, vel habere debemus in tota Vasconia vel in parte, in Terris, Possessionibus, Hominibus, Juribus vel quasi Dominiis, vel quasi Actionibus & Rebus aliis, ratione Donationis, quam fecit, vel fecisse dicitur, Dominus Henricus, quondam Rex Angliae, & Aleonora Uxor sua, Aleonorae Filiae suae, &, bonae memoriae Domino Alfonso Regi Castellae, & quicquid Juris, vel quasi ibidem habemus, vel habere debemus, per Successionem supradictorum, vel per Collationem Regis Ricardi, seu Regis Johannis, vel per Collationem Nobis, vel alii, cujus Jus ad Nos pertineat, factam à Regina Berengaria, Filia Alfonsi Regis & Reginae Aleonorae,
Et omnes Cartas, quas habemus super hoc à praedictis, vel aliquo eorum, promittimus, bonâ fide dicto Regi Angliae Restituere vel Delere,
Et volumus quòd, si inventae fuerint, ex hac hora in antea sint Vacuae & Cassae,
Et hoc facimus propter multas bonas rationes, & multa alia, quae Illustris Rex Angliae praedictus, Consanguineus noster, Nobis concessit per Se, & Procuratores suos & solempnes Nuncios, Petrum, Dei gratiâ, Herefordensem Episcopum & Johannem Mansell Beverlaceusem Praepositum, prout continetur in Scriptis eorum, Sigillis eorumdem sigillatis,
Nos autem, tactis Sacrosanctis Evangeliis, pro Nobis, & Haeredibus & Successoribus nostris, praestamus corporaliter Juramentum, universa & singula, superiùs adnotata, benè, & integrè, & fideliter imperpetuùm observare,
Quòd, si forte aliquo tempore contravenerimus (quod non est Intentionis nostrae nec erit) Maledictionem Dei & Poenam Perjurii incurramus.
In cujus rei Testimonium praesentem Cartam, Sigillo nostro Aureo praemunitam, saepefato Regi Angliae, & Haeredibus & Successoribus suis, duximus concedendam.
Facta apud Toletum, Rege exprimentte, Decimo Kalendarum Maii, Aera Millesima, Ducentesima, Nonagesima Secunda.
Nos autem Scriptum praedictum duximus EXEMPLIFICANDUM per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium primo die Decembris.
Dec. 4. Confirmation of the oath of John Prophete, dean of York, in the K.'s name, that he will contract marriage with none but the lady Catherine before Feb. 2, dated London, 19 Oct. Westm.
O. ix. 182. H. iv. p. ii. 97.
De Confirmatione super Tractatu de Matrimonio cum Katerina Franciae.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, Johannis Prophete Decani Ecclesiae Eborum, ac Custodis Privati Sigilli nostri, factas in haec verba,
Universis Christi Fidelibus, ad quos praesentes Literae pervenerit, Johannes Prophete, Decanus Ecclesiae Eborum, ac Custos Privati Sigilli, metuendissimi Domini nostri Henrici, Dei gratia, Regis Angliae & Franciae, Salutem,
Literas Commissionis ejusdem Domini nostri Regis jampridem in haec verba recepi,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus Christi Fidelibus, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Cùm, inter Consanguineum nostrum Franciae, per Commissarios & Ambassiatores suos, & Nos, per Ambassiatores & Deputatos nostros, habiti fuerint varii & diversi Tractatus, ad Concludendum & Firmandum Pacem, finalem & perpetuam, inter Consanguineum nostrum praedictum & Nos, ac Subditos & Ligeos utriusque Regnorum Angliae & Franciae,
Ad quam introducendam, videbatur Ambassiatoribus & Deputatis nostris viam Justitiae (videlicet) Restitutionis Jurium & Haereditatum, in partibus ultramarinis ad Nos pertinentium, fore accomodam,
Ambassiatoribus verò & Commissariis praefati Consanguinei nostri, videbatur, via propinquior & commodior, Tractatus Parentelae, inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum, per Matrimonium inter Nos &, inclitam Puellam, Katerinam, Filiam ejusdem nostri Consanguinei, celebrandum, Renovandae,
Et propterea, tam ex parte dicti Consanguinei nostri, quàm nostrâ, hactenus factae fuerint diversae Promissiones, Temporum Dilationes ac Prorogationes,
Continentes quòd nec Nos, nec ipsa Domina Katerina, ad aliud Matrimonium, ullo modo, Consentiremus, nec Contraheremus, nisi solum inter Nos Duos, intra certa tempora jam elapsa, si commodè fieri potuisset, contrahendum,
Nos verò,
Certis ex causis, nobis in hac parte expositis, sperantes in Domino quòd adhuc ad Pacem finalem, per vias supradictas, poterit deveniri,
De Fidelitatesincerâ, & circumspecta Prudentia, dilecti Consiliarii nostri, Magistri Johannis Prophete, Decani Ecclesiae Eborum, & Sigilli nostri Privati Custodis, plurimùm confidentes,
Ad Promittendum & Jurandum, pro Nobis, & Nomine nostro, & Literas suas super hoc competenti forma faciendum, quòd, usque diem, per ipsum ad hoc limitandum, nullum, cum quacumque Muliere, alia à dicta Katerina, Matrimonium contrahemus, aut super hoc quomodolibet concludemus, praefato Magistro Johanni, Tenore Praesentium, plenam committimus Potestatem,
Promittentes, bona fide & in verbo Regio, quòd Promissionem & Juramentum hujusmodi, per ipsum Johannem nomine nostro fienda, quantum ad Nos attinet, fideliter implebimus & observabimus inconcussè,
In quorum Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri appensione fecimus communiri.
Dat. in Palatio nostro Westm. xviii. die Mensis Octobris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quartodecimo, & Regni nostri Secundo.
Quarum quidem Literarum Auctoritate & Vigore ego Johannes Prophete, Commissarius praedictus, Praesentium Tenore, Promitto, & Juro, ad Sancta Dei Evangelia, per me corporaliter tacta, Nomine dicti Domini nostri Regis, quòd praefatus Dominus noster Rex, cum nullâ Muliere, aliâ à Domina Katerina praedicta, citra Festum Purificationis beatae Mariae proximò futurum, Matrimonium contrahet, aut super eo quomodolibet concludet.
In cujus rei Testimonium Sigillum meum Decanatûs mei Eborum praesentibus apposui.
Dat Londoniae decimo nono die Octobris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quartodecimo, & Regni praedicti Domini nostri Regis Secundo.
Nos autem Literas praedictas Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus, prout eaedem Literae rationabiliter testantur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium quarto die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 5. Power for Thomas bp. of Durham, Richard bp. of Norwich, Thomas earl of Dorset, admiral, and Richard lord de Grey, to prorogue the truce with France. Westm.
O. ix. 183. H. iv. p. ii. 98.
De Prorogando Treugas Franciae.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 10.
Rex, Venerabilibus Patribus, Thomae Episcopo Dunelmensi, Consiliario, Ricardo Episcopo Norwicensi, Consanguineo, Thomae Comiti Dorsetiae, Avunculo & Admirallo, ac Ricardo Domino de Grey, etiam Consanguineo, nostris, Salutem.
Cùm nuper, per Commissarios, Adversarii nostri Franciae, & Deputatos nostros, cerae fuerint, tam per Terram & Aquas, quàm per Mare, generales Treugae firmatae, usque ad Festum Purificationis beatae Mariae proximò venturum tantummodo duraturae,
Et aliqua Negotia, inter prafatum Adversarium nostrum & Nos pertractanda, interim occurrunt, quae citra Festum praedictum non poterunt, ut creditur, verisimiliter terminari,
Idcircò, ad Prorogandum Treugas praedictas, in Tenore & Forma, quibus jam captae & firmatae sunt, cum omnibus suis Clausulis, usque ad tempus longius, prout vobis Quatuor, vel Tribus vestrûm, visum fuerit oportunum,
Ac praefatas Treugas, & earum Prorogationem, si vobis expedire videbitur, proclamari faciendum,
Ac Confirmationem Prorogationis hujusmodi, per Nos fiendam, Nomine nostro, promittendi,
Caeteraque singula, in Praemissis vel circa ea oportuna vel necessaria, Excercendi, Faciendi, & Expediendi,
Vobis Quatuor, vel Tribus vestrûm, Tenore Praesentium, speciale Mandatum, ac plenam & liberam Concedimus Facultatem,
Promittimus insuper, bonâ fide & in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros quicquid vos Quatuor, vel Tres vestrûm, feceritis in Praemissis,
Et, si Treugas praedictas per vos, ut praemittitur, prorogari contingat, Treugas ipsas, sic prorogatas, per Literas nostras confirmabimus, servabimus, & servari faciemus, perinde ac si per Nos fuissent in Persona propria prorogatae.
In cujus &c.
Dat. in Palatio nostro Westm. Quinto die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 5. Power for the same commissioners to prorogue the K.'s promise concerning marriage with the lady Catherine of France. Westm.
O. ix. 183. H. iv. p. ii. 97.
De Matrimonio cum Katerina Franciae.
An. 2. H. 5. Ibid.
Rex, Venerabilibus Patribus, Thomae Episcopo Dunelmensi, Consiliario, Ricardo Episcopo Norwicensi, Consanguineo, Thomae Comiti Dorsetiae, Avunculo & Admirallo, ac Ricardo Domino de Grey, etiam Consanguineo, nostris, Salutem.
Cùm, inter Consanguineum nostrum Franciae, per Commissarios & Ambassiatores suos, & Nos, per Ambassiatores & Deputatos nostros, habiti fuerint varii & diversi Tractatus, ad Conclu- dendum & Firmandum Pacem, finalem & perpetuam, inter Consanguineum nostrum praedictum & Nos, ae Subditos & Ligeos utriusque Regnorum Angliae & Franciae,
Ad quam inducendam videbitur Ambassiatoribus & Deputatis nostris viam Justitiae (videlicet) Restitutionis Jurium & Haereditatum, in partibus ultramarinis ad Nos pertinentium, sore Accomodam,
Ambassiatoribus verò & Commissariis praefati Consanguinei nostri videbatur, via propinquior & commodior, Tractatus Parentelae, inter Nos & praefatum nostrum Consanguineum, per Matrimonium, inter Nos &, inclitam Puellam, Katerinam, Filiam ejusdem nostri Consanguinei, celebrandum, Renovandae,
Et propterea, tam ex parte dicti Consanguinei nostri quàm nostrae, hactenus factae fuerint diversae Promissiones, Temporum Dilationes, & Prorogationes,
Quarum ultima continet quòd, citra Festum Purificationis proximò futurum, nec Nos nec ipsa Domina Katerina ad aliud Matrimonium, ullo modo, Consentiremus nec contraheremus, nisi solùm inter Nos Duos, prout in Literis hincinde confectis pleniùs continetur,
Nos verò,
Certis ex causis, nobis in hac parte expositis, tenentes in Domino quòd adliuc ad Pacem finalem, per vias supradictas, poterit deveniri,
De vestris fidelitate sincera & circumspecta prudentia plurimum confidentes,
Ad Prorogandum supra dictam Promissionem & Dilationem ultimam pro parte nostra, & Promittendum ac Jurandum pro Nobis & nomine nostro, & Litteras vestras super hoc in competenti forma faciendum, quòd, usque ad diem, per vos Quatuor, Tres, aut Duos ex vobis, ad hoc limitandum, nullum, cum qua cunque Muliere, aliâ â dicta Katerina, Matrimonium contrahemus, aut super hoc quomodolibet concludemus,
Literasque vestras super Prorogatione, Promissione, & Juramento hujusmodi per Nos confirmari Promittendum,
Vobis Quatuor, Tribus, aut Duobus vestrûm, Tenore Praesentium, plenam Committimus Facultatem,
Promittentes, in bonâ fide & in verbo regio, quòd Prorogationem, Promissionem, & Juramentum hujusmodi, per vos Quatuor, Tres, aut Duos ex vobis, nomine Nostro, ut praemittitur, fienda, per Literas nostras Confirmabimus, &, quantum ad nos attinet, finaliter implebimus & observabimus inconcussè.
In cujus &c.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii quinto die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 5. Power for the same commissioners to negotiate the marriage. Similar power for the bp. of Norwich and the earl of Dorset. Westm.
O. ix. 184. H. iv. p. ii. 97.
De Tractando, super Matrimonio praetacto.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 12.
Rex, Venerabilibus Patribus, Thomae Episcopo Dunolmensi, Consiliario, Ricardo Episcopo Norwicensi, Consanguineo, Thomae Comiti Dorsetiae, Avunculo & Admirallo, Ricardo Domino de Grey, etiam Consanguineo, nostris, Salutem.
Cùm noviter, inter Consanguineum nostrum Franciae, per Commissarios & Ambassiatores suos, & Nos, per Ambassiatores & Commissarios nostros, habiti fuerint varii & diversi Tractatus, ad inducendum & firmandum Pacem, finalem & perpetuam, inter Consanguineum nostrum praedictum & Nos, ac Subditos & Ligeos utriusque Regni Angliae & Franciae,
Ad quam inducendam & nutriendam, videbatur Nunciis Consanguinei nostri praedicti viam Commodiorem & Propinquiorem fore Renovationem Affinitatis & Parentelae, inter praefatum Consanguineum nostrum & Nos, fiendam per Contractum Matrimonii, inter Personam nostram &, inclitam Puellam, Dominam Katerinam, ipsius Consanguinei nostri Filiam, celebrandum,
Nos,
Pacis auctori in quantum possumus complacere desiderantes, & verisimiliter confidentes quòd, per hujusmodi Matrimonium, si, Deo propitio, celebrare contingat, Regna Angliae & Franciae praedicta ad Pacis & Concordiae unitatem citiùs reducentur,
Ad Communicandum, Tractandum, Concordandum, & Concludendum, cum praefato nostro Consanguineo, vel Deputatis ab eo, super Sponsalibus & Matrimonio, inter Nos & praefatam Katerinam contrahendis,
Et,
Postquam inter Consanguineum nostrum praedictum, vel Deputatos fuos, & Vos in hac Materia, cum suis Incidentiis & Connexis, concordatum fuerit & Conclusum,
Ad contrahendum, Nomine nostro, Sponsalia de futuro, per verba & modos ad hoc apta, ac Matrimonium, per verba legittima, de praesenti, purè vel sub Conditione, cum praefata Domina Katerina, & de Dote eidem Katerinae per Nos assignandâ, necnon Traductione ejusdem Katerinae ad nostram praesentiam, Tractandum & Concludendum,
Et ad Observandum hace & alia, per Vos concludenda, firmiter Nos Obligandum,
Omniaque alia & singula, in Praemissis vel circa ea necessaria vel oportuna, Faciendum, Exequendum, Expediendum, & Exercendum,
Vobis conjunctim & cuilibet vestrûm divisim,
De vestris circumspecta prudentia & fidelitate sincera pleniùs confidentes,
Speciale Mandatum & Potestatem plenariam Concedimus per Praesentes,
Promittimus insuper, bonâ fide & in verbo regio, nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros, & per nostras Literas Patentes confirmaturos quicquid, per vos vel aliquem vestrûm, Gestum, Promissum, Contractum, & Conclusum fuerit in Praemissis & quolibet praemissorum, nec praesens nostrum Mandatum quovis modo revocabimus quousque per vos vel unum vestrûm certiorati fuerimus hujusmodi Matrimonium seu sponsalia, aliquibus ex Causis, per vos vel unum vestrûm explicandis, optatum non posse sortiri effectum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii Quinto Die Decembris.
Per ipsum Regem.
Rex, Venerabili Patri, Ricardo Episcopo Norwicensi, Consanguineo, & Thomae Comiti Dorsetiae, Avunculo & Admirallo, nostris, Salutem.
Cùm &c. ut supra usque ibi Expediendum & Exercendum, & tunc sic, vobis, de vestris circumspecta prudentia & fidelitate sincera &c. ut supra mutatis mutandis.
Dat. ut supra.
Per ipsum Regem.
Dec. 5. Power for the same to grant safe conducts. Westm.
O. ix. 185. H. iv. p. ii. 97.
De Licentia concedendi salvos Conductus.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 10.
Rex, Venerabilibus Patribus, Thomae Episcopo Dunolmensi, Consiliario, Ricardo Episcopo Norwicensi, Consanguineo, Thomae Comiti Dorsetiae, Avunculo & Admirallo, ac Ricardo Domino de Grey, etiam Consanguineo, nostris, Salutem.
Ad Concedendum & Faciendum, pro Nobis & Nomine nostro, quoscumque salvos Conductus quibuscumque Personis (cujuscumque statûs, gradûs, aut conditionis existant) ac in quanto Numero vobis videbitur, in & per omnia Regna, Terras, Districtus; & Dominia nostra, per Terram & per Mare, ac sub talibus modo & forma, quae vobis videbitur expedire,
Vobis (de quorum Fidelitate, Circumspectione, & Industria fiduciam gerimus specialem) seu Tribus, aut Duobus ex vobis, Potestatem plenariam Concedimus per Praesentes,
Quos quidem salvos Conductus, per vos, ut praemittitur, concedendos, fideliter observari faciemus, talemque vigorem optinere Volumus qualem haberent si nos ipsi Concederemus eosdem,
Ac insuper Promittimus, in bonâ fide & in verbo regio, nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros quicquid Vos, quatuor, Tres, aut Duo ex Vobis in Praemissis duxeritis faciendum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Quinto die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 5. Power for the same, Philip Morgan and Richard de Holm, to demand the K.'s rights and to treat for the above marriage. Similar power for the bp. of Norwich and the earl of Dorset. Westm.
O. ix. 186. H. iv. p. ii. 98.
De Tractando, super Matrimonio Memorato.
An. 2. H. 5. Ibid.
Rex, Venerabilibus Patribus, Thomae Episcopo Dunolmensi, Consiliario, Ricardo Episcopo Norwicensi, Consanguineo, Thomae Comiti Dorsetiae, Avunculo & Admirallo, Ricardo Domino de Grey, etiam consanguineo, nostris, ac, Magistris Philippo Morgan utriusque Juris Doctori, & Ricardo de Holm Licentiato in Legibus, Salutem.
Cùm nuper, inter Nuncios & Ambassiatores solemnes, quos Adversarius noster Franciae ad nostram Praesentiam destinavit, & certos Commissarios nostros, super Viis inductivis ad Pacem finalem, inter Regna Angliae & Franciae perpetuò firmandam, fuisset aliquantulum Communicatum,
Dictis Ambassiatoribus asserentibus viam Propinquiorem, ad hujusmodi Pacem inducendam, fore Renovationem Parentelae, inter praefatum Adversarium & Nos, per Foedus Matrimonii, inter Nos, &, inclitam Puellam, Dominam Katerinam, ipsius Adversarii Filiam, annuente Domino, Contrahendi,
Commissariis verò nostris affirmantibus Viam Commodiorem ad hujusmodi Pacem fore Exhibitionem Justitiae, per quam Jura & Haereditates Nobis, in Partibus ultramarinis debita, Redderentur,
Nos (Pacem hujusmodi sincero cordis affectu desiderantes) certos nostros Ambassiatores ad Praesentiam Adversarii nostri praedicti jam tardè transmisimus, de nostris Voluntate & Proposito circa Materias praedictas pleniùs informatos,
Et licet Ambassiatores nostri supradicti, cum Commissariis & Deputatis praefati Adversarii nostri, super Viis & Mediis Pacis praedictae, diversos & exquisitos habuissent ibidem tractatus, & super Materia Parentelae supradictae, licèt succinctè fuisset aliqualis Communicatio habita inter eos, nichilominus, hujusmodi Negotiis non conclusis, praefati nostri Ambassiatores ad nostram Praesentiam sunt reversi,
Postmodùm verò praefatus Adversarius ad Nos destinavit Literas suas Credentiales, per Magistrum Johannem Andrew Consiliarium suum primò, & deinde per Dorset Haraldum secundas suas Literas,
Per quas intelleximus praefatum Adversarium nostrum, ad continuandum ulterius Tractatus praedictos, pro bona tranquillitate & quiete utriusque Regnorum praedictorum, fore efficaciter inclinatum,
Nos verò,
Pacis Auctori complacere, & ad Pacem & Tranquillitatem Regnorum praedictorum vacare & intendere efficaciter desiderantes, ac verisimiliter confidentes quòd adhuc, per vias Justitiae & Parentelae, hujusmodi Regna praedicta ad Pacis & Concordiae Unitatem citiùs reducentur,
De Vestris Circumspectione, Fidelitate, & Industria plenariè confidentes,
Vos nostros Ambassiatores, Commissarios, & Nuncios speciales, Tenore Praesentium, Facimus, Ordinamus, & etiam Deputamus,
Dantes vobis, Quinque, Quatuor, aut Tribus vestrûm, pro Nobis & Nomine nostro, plenam Auctoritatem, Potestatem, & Mandatum generale atque speciale, ad Praesentiam dicti Adversarii nostri Franciae, vos transferendi,
Ac coram ipso, & Commissariis, sive Deputatis suis, nostras Intentionem & Voluntatem, quoad ea quae Bonum Pacis & Utilitatem Reipublicae utrorumque Regnorum praedictorum respicere possunt, Exponendi & Declarandi,
Tractatumque jam inceptum Continuandi, sive alium quemcumque Tractatum Incipiendi,
Ac super praedictis viis, ad Pacem jam apertis, & aliis, quae, ab una parte vel ab alia, aperiri sive de novo reperiri poterunt, & super Pace finali & perpetua, inter Adversarium praedictum & Nos, ac Regna praedicta, favente Deo, firmanda, Tractandi, Communicandi, Concordandi, & finaliter Concludendi,
Necnon Jura, Haereditates, Possessiones, Pecuniarum Summas, & alia Bona quaecumque, Nobis debita & ad nos pertinentia, Petendi & Recipiendi, eorumque Possessionem Nanciscendi & Continuandi, Apochas de Soluto oportunas Faciendi,
Super Materia etiam Parentelae praedictae Renovandae, & Sponsalibus ac Matrimonio, inter Nos &, inclitam Puellam, Katerinam, Filiam Adversarii nostri praedicti, per verba de futuro sive de praesenti contrahendis, ac Dote, Dotalitio, seu Donatione propter Nuptias & aliis Rebus quibuslibet, ad Praemissa spectantibus seu requisitis, cum praefato Adversario, vel ejus Deputatis, Communicandi, Tractandi, Concordandi, & Concludendi,
Caetera que omnia & singula Faciendi & Expediendi, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale, & quae nos facere possemus si essemus ibidem in propria Persona praesentes,
Promittimus insuper, bonâ fide ac in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuis Temporibus, habituros, & per Literas nostras Patentes confirmaturos, totum & quicquid Vos, Quinque, Quatuor, aut Tres vestrûm, feceritis in Praemissis & quolibet Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westm. Quinto die Decembris.
Per ipsum Regem.
Rex, Venerabili Patri Ricardo Episcopo Norwicensi, Consanguineo, & Thomae Comiti Dorsetiae, Avunculo & Admirallo, nostris, Salutem.
Cùm &c. ut supra usque ibi Deputamus, & tunc sic,
Dantes Vobis, pro Nobis &c. ut supra, mutatis mutandis.
Dat. ut supra.
Per ipsum Regem.
Dec. 5. Power for the same to treat for a final peace. Westm.
O. ix. 187. H. iv. p. ii. 98.
De Potestatibus ad Tractandum super Confoederationibus cum Francia.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 22.
Rex, Venerabilibus Patribus, Thomae Episcopo Dunolmensi, Confiliario, Ricardo Episcopo Norwicensi, Consanguineo, Thomae Comiti Dorsetiae, Avunculo & Admirallo, Ricardo Domino de Grey, etiam Consanguineo, nostris, ac, Magistris, Philippo Morgan utriusque Juris Doctori, & Ricardo de Holme Licentiato in Legibus, Salutem.
Licet, inter Adversarium nostrum Franciae, per Nuncios & Ambassiatores suos, & Nos, per Commissarios & Ambassiatores nostros, pro inducenda & firmanda Pace, finali & perpetuâ, inter Adversarium nostrum praedictum & Nos, ac Ligeos & Subditos utriusque Regni, Angliae (scilicet) & Franciae, habiti fuerunt varii Tractatus, & Communicationes diversae,
Tamen hucusque non est per eos in memorato Negotio aliquid effectualiter terminatum,
Noviter ergo praefatus noster Adversarius Literas suas credentiales, per Magistrum Johannem Andrew Consiliarium suum Primò, & deinde per Dorset Haraldum Secundas suas Literas transmisit,
Per quas intelleximus praesatum Adversarium, ad Continuandum ulterius Tractatus praedictos, pro Tranquillitate & Quiete utriusque Regnorum praedictorum, sore efficaciter inclinatum,
Nos verò,
Pacis Auctori complacere, & ad Pacem & Tranquillitatem Regnorum praedictorum vacare & intendere affectantes, ac verisimiliter confidentes quòd adhuc Regna praedicta ad Pacis & Concordiae unitatem poterunt, divinâ Pietate mediante, reduci,
De vestris Circum spectione fideli & prudenti Industria plenariè confidentes,
Vos nostros Ambassiatores, Commissarios, & nuncios speciales Ordinamus, Deputamus, & Facimus per praesentes,
Dantes Vobis, Quinque, Quatuor, aut Tribus Vestrûm, pro Nobis & Nomine nostro, plenam Auctoritarem, Potestatem, & Mandatum generale atque speciale, ad praesentiam dicti Adversarii nostri Franciae, vos Transferendi,
Ac coram Ipso & Commissariis, sive Deputatis suis, nostras Intentionem & Voluntatem, quoad ea quae Bonum Pacis, & Utilitatem Rei Publicae utrorumque Regnorum praedictorum respicere possunt, Exponendi & Declarandi,
Tractatumque jam Inceptum Continuandi, sive alium quemcumque Incipiendi,
Ac super viis, ad Pacem jam apertis & aliis, quae, ab una parte vel ab alia, aperiri sive de novo reperiri poterunt, ac super Pace, finali & perpetua, inter Adversarium praedictum & Nos, ac Reg- na praedicta, firmandâ, Tractandi, Communicandi, Concordandi, & Concludendi,
Necnon Jura, Haereditates, Possessiones, Pecuniarum Summas, & alia Bona quaecumque, nobis debita & ad nos pertinentia, Petendi & Recipiendi, eorumque Possessionem Nanciscendi & Continuandi, Apochas de Soluto oportunas Faciendi,
Ligas ac Confoederationes speciales & perpetuas, cum praefato Adversario nostro, pro Se, & Successoribus suis, Ineundi, Firmandi, & Concludendi,
Et ad eas perpetuò observandas Nos & Successores nostros efficaciter Obligandi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis fuerunt quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magìs speciale,
Promittimus insuper, bonâ fide & in verbo Regio, nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros quicquid Vos, Quinque, Quatuor, aut Tres Vestrûm feceritis in Praemissis,
Actaque & Conclusa per Vos in hac parte per Literas nostras Confirmabimus, Observabimus, & observari faciemus, ac si per nosmet ipsos gesta fuissent vel conclusa.
In cujus &c.
Dat. in Palatio Regis Westm. quinto die Decembris.
Dec. 5. The K. orders the arrest of ships of Holland for the reprisal of John de Waghen of Beverley. Westm.
O. ix. 188. H. iv. p. ii. 99.
De Reprisalia Waghen.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 3. m. 25.
Rex universis & singulis Admirallis, Capitaneis, &c. Salutem.
Supplicabit Nobis, dilectus Ligeus, Johannes de Waghen de Beverlaco ut,
Cùm, carissimus Dominus & Pater noster, Dominus Henricus nuper Rex Angliae Defunctus &c. ut supra de Dat. 14 Maii usque haec verba (viz.)
Nos (Supplicationi praedictae Annuentes) Vobis, & cuilibet Vestrûm, mandamus quòd, universas & singulas Naves de partibus Hollandiae, in aliquibus Portubus aut aliis Locis infra Regnum nostrum Angliae existentes, & exnunc venturas, unà cum Mercatoribus in eisdem existentibus, ac Magistris & Marinariis earumdem, necnon Bonis Mercandisis, & Rebus ipsorum Mercatorum, Magistrorum, & Marinariorum quibuscumque, quae in Navibus illis aut extra invenire poteritis, usque ad Summam praedictam, unà cum Dampnis, Misis, & Expensis ipsius Johannis, quae in hac parte rationabiliter sustinuit, nomine Marquae & Reprisaliae, de tempore in tempus, capi & arestari, & ea sub salva, secura, & honesta Custodia poni faciatis,
Nosque de Captione & Arestatione navium, Mercatorum, Magistrorum, Marinariorum, Bonorum, Mercandisarum, & Rerum praedictorum, ac de toto Facto vestro in hac parte, in Cancellariam nostram, de tempore in tempus, distinctè & apertè, sub Sigillis vestris certificetis, ut indè, ad Prosecutionem praefati Johannis, cum saniori deliberatione facere valeamus quod justum fuerit in Praemissis, & fore viderimus consonum rationi.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Quinto Die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 7. Petition of Roger Leche, treasurer of the K.'s household, for allowance for 200l. given to the poor on Good Friday, for the expenses of the K. of Scotland, and the earl of Fife, the ambassadors of Burgundy and France, and other disbursements. Warrant granted, Dec. 7.
O. ix. 188. H. iv. p. ii. 99.
Super diversis Expensis allocandis pro Rege Scotiae Ambassiatoribus Franciae & Ducis Burgundiae, ac aliis.
An. 2. H. 5. Penes Cleric. Pell.
Please a Roy, nôtre Tressoverein Seigneur, Commander le Gardein de vôtre Prive Seal, pour faire Lettres de Garrant, directez as Tresorer & Barons de vôtre Efchequer, eux Enchargeantz d'allouer a, vôtre Servitour, Roger Leche, Tresorer de vôtre Honourable Houstiell, en ses Accomptez, queux est a rendre devant eux, certeins Sommes d'argent, par luy Paiez, par vôtre Commandement, come apiert apres,
Primerement, un Garrant, Directez as ditz Tresorer & Barons, eux Enchargeantz pour allouer a dit Roger, en ses Accomptez, CC. Li. a vous deliverez par la Distribution as xii. M. Povers Gentz a Teukisbury, le bon Vendredy darein passe, par vôtre Comaundement susdit.
Item, un autre Garrant, direct as mesmes les Tresorer & Barons, eux Enchargeantz, d'allower au dit Roger en ses dictes Accomptez xii l. xiii s. iv d. par luy paiez, par vôtre Commandement, a John Chilley & autres ses Compaignons, Luctantz en vôtre Presence a Hertforde le Jour de Seint Pier, Quod dicitur ad Vincula, darein passe.
Item, un autre Garrant, direct as mesmes le Tresorer & Barons, eux Enchargeantz d'allouer a dit Roger, en ses Accomptez avaunt dictes, ccc l. par luy Paiez a William Hudleston, pur lez Despenses du Roy d'Escoce, Count de Fyff, & autres esteantz a voz Costages, par iii C. Jours, par Accord fait par entre vôtre Senescal & Tresoror de vôtre Honourable Houstiell & le dit William Hudleston, pur le Jour xx s.
Item, un autre Garrant, direct a mesme le Tresorer & Barons, eux Enchargeantz d'allouer a dit Roger, en ses dictes Accomptez, xx l. xvi s. viii d. par luy Paiez pur les Despenses des Ambassatours de Duk de Burgoyne, esteantz a voz Costages, par entre le viii. Jour de Novembre & Primer Jour de Decembre.
Item, un autre Garrant, direct as mesmes le Tresorer & Barons, eux Enchargeantz d'allouer a dit Roger, en ses dictes Accomptes, xxiv l. xiv s. iii. d. par luy Paiez pur les Despenses des certeins Ambassatours de Roy de France, esteantz a voz Coustages a Leycestre & a allours, par entre le xvii. Jour de May, & le secounde Jour de Juyn.
Item, un autre Garrant, direct a ditz Tresorer & Barons, eux Enchargeantz d'allouer a dit Roger, en ses ditz Accomptes, lxxii s. ob. par luy Paiez pur les Despenses du Chivaler de Duk de Burgoyne, esteantz a voz Costages a Leycestre, par iv. Jours en le Moys de Juyn darrein passe:
Item, un autre Garrant, direct as mesmes le Tresorer & Barons, eux Enchargeant d'allouer a dit Roger, en ses dictes Accomptes, lvi l. xxii d. par luy Paiez pur les Despenses des diverses Seigneurs & autres Officers, esteantz a voz Costages a Langeley, & d'illoques tanque a Westm. par iv. Jours, en le Moys de Decembre, pur la Translation del Corps de Roy Richard n'adgairs Roy d'Engleterre.
Item, un autre Garrant, direct a mesmes le Tresorer & Barons, eux Enchargeantz d'allouer a dit Roger, en sez ditz Accomptes, M. vi C. xxxiv l. xi d. ob. par luy Paiez pur les Despenses des Archevesque de Bourge, le Sire de la Britte, & autres, esteantz a voz Costagez, par entre le vi. Jour de Decembre & xiii. Jour de Feverer darein passez.
Item, un autre Garrant, direct a mesmes les Tresorer & Barons, eux Enchargeantz d'allour au dit Roger, en ses Accomptes, vi C. xliv. l. xii s. x. d. ob. par luy Paiez pur les Despenses des Ambassiatours de Duc de Burgoyne, esteantz a vox Costages, parentre xix. Jour d'Aprill & xvii. Jour de Juyn, darrein passe.
Item, un autre Garrant, direct as mesmes les Tresorer & Barons, eux Enchargeantz d'allour au dit Roger, en ses dictes Accomptes,
v. Verges de Drap de Colour, par luy deliverez a Johan Typp Clerc de Monsieur d'Everwyk.
ii. Verges iii. Quarters de Drap de Colour, & iv. Verges de Ray, par luy Liverez a Johan Burgh.
v. Verge de Drap de Colour, par luy Liverez a Sire Symon de Sholey.
ii. Verge iii. Quarters, de Drap de Colour,
iv. Verges de Ray, par luy Liverez a William Fitzhugh,
ii. Verges iii. Quarters de Drap de Colour, & iv. Verges de Ray, par luy liverez a Nich. Saxton,
ii. Verges iii. Quarters de Drap de Colour, iv. Verges de Ray par luy liverez a Johan Ashfores apres le Fest de Nowell.
Par Commandement du Roy, a la Relation de l'Evesque de Wincestre, Chancellor d'Engleterre, Lettre soit fait le vii. Jour de Decembre, l'An &c. Second.
Dec. 10. Warrant for the payment of the expenses of Richard bp. of Norwich, while ambassador in France. Westm.
O. ix. 189. H. iv. p. ii. 99.
Super Vadiis & Expensis Ambassiatorum.
Le Roy a Grante toute la Bille.
An. 2. H. 5. Ex Origine. Panes Cler. Pill.
Plese a, nôtre Tres Soverain Seigneur, le Roy Graunter Garaunt, desoubz vôtre Prive Seal, directe as Tresorer, Barons, & Chamberleyns de vôtre Eschequer, pur Accompter ovesque, vôtre humble Liege,
Richard Evesque de Norwiz, ou un autre Persone Covenable en son Noun, par Serement de l'une ou de l'autre,
D'un Viage que mesme l'Evesque fist alant ja tarde, de vôtre Commandement, en vôtre Ambassiate vers les Parties de France, & des Deniers par luy Receuz pur celle Cause,
Faisantz a lui due Allouance de Ancienx Gages Journelles, come autres de son Estat ount eu devaunt ces Heures en semblable Cas, del' Jour, qu'il departist de vôtre Citee de Loundres vers les ditz Parties de Fraunce, tanque a son Retourne illeoques, ovesque sa Misnie, Chivaulx, & lour Harnois; c'estassavoir,
Del x. Jour de Juylet tanque al' tierce Jour d'Octobre adonques proschein ensuant, quel Jour sa dicte Meisnie, ovesque lour Chivalx & Harnois, & vos Joalx par luy Achatez a Parys, retourneroint de illeoques al dictee Citee de Loundres, par iv XX. vi. Jours (le primer & darrein Jours Accomptez) Nientcontre esteant que le dit Evesque & le Counte de Salesbury furount Commandez par voz Lettres de Venir, & venoient par devant voz autres Ambassiatours,
Ensemblement ovesque ses Costages & Despenses, pur ses Passage & Repassage parmy la Mer, c'estassavoir, ovesque xxvii. l. vii s. x d. par son Passage de Wynchelse al Port de Depe en Normandie,
Et xxx l. pur Repassage de Luimesme, & del dit Counte, venantz par devant de Harflu al Port de Portesmouth, en Dieu Niefs, Saunz Chivaulx, come desuz,
Et xxxvi l. vi s. viii d. pur Repassage de sa dite Meisnie, toutz ses Chivalx, vos Joalx, & lour Harnois suisdictes, ovesque les autres Ambassiatours, de Harflu al Port de Hampton,
Et auxi ovesque iv l. vi s. viii d. Paiez sibien pur Repassage de v. Hommes, & xii, Chivalx, par Tempest de Mer, Arrivez al Port de Caleys tanque al Port de Dovorre, come pur Regarde fait as Mariners suisditz,
Et, ce que a lui serra trove due par mesme l'Accompte, q'il poet ent avoir Paiement sufficeaunt.
H. Chambellan d'Engleterre.
Don. a
Westm. le x. Jour de Decembre, l'An &c. seconde.
Dec. 12. Warrant for the arrest of those who prevent the admission of John Martell to the chapel of the Holy Trinity in Cork, void by the death of Maurice Morgan. Letter forbidding ecclesiastics in Ireland to impugn the K.'s presentation. Westm. 10 Dec.
O. ix. 190. H. iv. p. ii. 99.
De non Attemptando contra Jus Regium.
An. 2. H. 5. pat. 2. H. 5. p. 3. m. 20. d.
Rex, Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Ministris, & omnibus aliis Fidelibus & Subditis nostris in Terra nostra Hiberniae, tam infra Libertates, quàm extra, ad quos &c. Salutem.
Cùm nuper, Carissimo Domino & Patre nostro, Domino Henrico, nuper Rege Angliae, viam universae Carnis ingresso,
Ac Potestate Locumtenentis, & aliorum Officiariorum suorum, in dicta Terra Hiberniae, ea de causa penitus cessante,
Liberâque Capellâ Sanctae Trinitatis de Cork in Hibernia, per mortem Mauritii Morgan Capellani, nuper Custodis ejusdem, tunc vacante, Capellam illam, ad nostram Donationem spectantem, dilecto nobis, Magistro Johanni Martell Clerico Contulerimus Regio jure nostro,
Et Mandaverimus, Venerabili Patri, Patricio, Episcopo Corkagensi, quòd ipsum Johannem ad dictam Capellam, praetextu Collationis nostrae hujusmodi, admitteret, & Custodem institueret in eadem,
Jamque intellexerimus quòd nonnulli Rebelles nostrae Terrae praedictae, ac quidam alii, Jus nostrum regium, ac Collationem nostram praedictam, pro viribus impugnare machinantes, quasdam Provocationes, Appellationes, Inhibitiones, Intrusiones, Inductiones, Notificationes, Praefixiones, Citationes, Processus, & alia Impedimenta diversa fecerunt & fieri procurârunt, ac indies facere & fieri procurare non desistunt, per quae utique, si procederent, jus nostrum Regium ac effectus Collationis nostrae praedictae enervari, nobisque & Coronae nostrae praejudicium & exhaeredatio possent multipliciter generari,
Nos,
Volentes hujusmodi praejudicio & exhaeredationi Remedio quo poterimus obviare, omniumque Jura Coronae nostrae Impugnantium Conatusillicitos refraenare,
Vobis, & cuilibet vestrûm, Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd hujusmodi Rebelles ac alios, si quos inveneritis, hujusmodi Provocationes, Appellationes, Inhibitiones, Intrusiones, Inductiones, Notificationes, Praefixiones, Citationes, Processus, & alia im- pedimenta indebita seu injusta facientes ad impediendum effectum Collationis nostrae supradictae, tunc eos sine dilatione capi, & in Prisona nostra salvò custodiri faciatis, donec aliud à Nobis indè habueritis in Mandatis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xii. die Decembris.
Ibid.
Rex, Universis & singulis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis, Cancellariis, Praecentoribus, Praepositis, Sacristis, Praebendariis in Ecclesiis Cathedralibus, seu Collegiatis, & omnibus aliis Personis Ecclesiasticis, in quacumque Dignitate vel Officio constitutis, necnon Notariis Publicis, & aliis quibuscumque in Terra nostra Hiberniae, ad quos &c. Salutem.
Cum &c. ut supra usque ibi in eadem,
Jamque intellexerimus quòd quidem Jus nostrum Regium &c. ut supra usque ibi refraenare, tunc sic,
Vobis & cuilibet vestrûm, sub gravi Indignatione nostra, Prohibemus, firmiter Injungentes, nè quicquam, quòd in Derogationem Juris nostri Regii, seu Collationis nostrae praedictae enervationem cedere valeat, Nobis inconsultis, quacumque Auctoritate, seu quovis quaesito colore, attemptetis, aut per alios faciatis attemptari quoquo modo, Scientes pro certo quòd, si secus feceritis, ad vos, tanquam ad Violatores Juris nostri Regii, graviter capiemus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium x. die Decembris.
Dec. 12. Assignment of the manors and vills of Harlowe, Netteswell, Matching, and Latton, for the lodging of the retinue of Thomas bp. of Durham, he paying for the hay, horses, carts, and other necessaries he may use there. Westm.
O. ix. 191. H. iv. p. ii. 100.
Pro Episcopo Dunolmensi de Herbergagio.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 23.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Assignavimus, Venerabili Patri, Thomae Episcopo Dunelmensi Manerium & Villam de Harlowe, Manerium & Villam de Netteswell, Villam de Matchyng, & Villam de Latton,
Habenda eidem Episcopo, quamdiu nobis placuerit, pro Herbergagio Hominum & Servientum, ac Equorum suorum,
Ita quòd Herbergeator Hospitii nostri dicta Maneria & Villas, vel aliqua eorumdem, alteri non assignet,
Nec aliquis Provisorum Hospitii praedicti, seu alius Minister noster, quicquam de Bladis, Foenis, Equis Carectis, Cariagiis, seu aliis necessariis, infra dicta Maneria & Villas vel aliqua eorumdem, capiat quovis modo,
Proviso semper quòd idem Episcopus pro hujusmodi Foenis, Equis, Carectis, Cariagiis, & aliis Necessariis, per se vel Homines, aut Servientes suos praedictos, ibidem capiendis, fideliter solvat & satisfaciat, ut est justum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xii. die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 13. John de Clyfford desires the K. to order John Nevyll, warden of the Marches, to be present at Carlisle at a combat between him and William Douglas of Dunlangryng. Westm.
O. ix. 191. H. iv. p. ii. 100.
Pro Johanne de Clyfford super Factis Armorum.
Au Roy nôtre Soveraigne Seigneur.
Le Roy la Grante.
An
. 2. H. 5. Penes Cleric. Pell.
Ssupplie vôtre humble Liege Johan de Clyfford que,
Come il ad plieu a vôtre Hautesse de luy doigner Licence pur Accomplier & faire certaines faitez d'Armes, a luy faitz par Monsieur William Douglays de Dunlangryng,
Vous plese adressor voz Honorables Lettres a, son Treschier Cosyn, Johan Nevyll, Gardeyn des voz Westmarches vers l'Escoce, ou a son Lieutenant, luy Comandauntz de luy teigner lieu a Carlill, a certain jour par luy a lymyter, & entre lez Partiez accordes,
Et, outre ceo, si ascuns Chivalers ou Esquiers, a mesme temps veignauntz, en lour Compaignie, al Noumbre de vi. Vous plese de lour doigner Licence a ceo Parfourmer, & de Comaunder le dit Monsieur John Nevyll, ou a son Lieutenant, de lour teigner Lieux a Carlill, come desuitz, & a mesme le temps.
H. Chambellan d'Engleterre.
Don. a Westm. le xiii. Jour de Decembre l'An &c. II.
Dec. 16. Safe conduct for sir William Douglas of Dunlangryg going to Carlisle for the combat above mentioned. Westm.
O. ix. 192. H. iv. p. ii. 100.
Pro Willielmo Douglas de Dunlangryg, super praedictis Armorum Factis.
An. 2. H. 5. Scot. 2. H. 5. m. 16.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Quintum decimum Diem Februarii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Willielmum Douglas de Dunlangryg in Scotia Chivaler, usque Civitatem Karliolensem, cum Sex Personis de Scotia in Comitiva sua, per ipsum nominandis, pro certis Factis Armorum, infra Civitatem praedictam, cum Johanne de Clifford Chivaler, & aliis Sex Personis de Regno Regis Angliae, per ipsum nominandis, faciendis, cum Equis, Armaturis, & aliis Hernesiis suis, ex Causa supradicta sibi necessariis, unà cum certis aliis Personis usque ad Numerum Quaterviginti Equitum in Comitiva sua, veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, ac Personas, Equos, Armaturas, & Hernesia sua quaecumque,
Dumtamen Personae praedictae proditores Regis aut extra dictum Regnum Regis Bannitae seu Abjudicatae non existant, nec quicquam, quod in Regis Contemptum vel Praejudicium, aut Populi Regis Dampnum aliqualiter cedere valeat, attemptent seu attemptari praesumant quovis modo,
Volumus tamen quòd, si praedictus Willielmus, vel dictae Personae de Scotia, per ipsum nominandae, aut eorum aliquis, aliquod Dampnum praefato Johanni, seu alicui dictarum Sex Personarum, per ipsum Johannem sic nominandarum, in faciendo Arma sua praedicta, faciant, tunc, eo non obstante, praesentes Literae Regis de salvo Conductu in suo robore permaneant & virtute.
Teste Rege apud Westmonasterium xvi. die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 16. Another safe conduct for sir William Douglas for the same purpose. Westm.
O. ix. 192. H. iv. p. ii. 100.
Super Factis praedictis.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 17.
Rex, per Literas suas Patentes, usque ad Quintumdecimum Diem Februarii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Willielmum Douglas de Dunlangryg in Scotia Chivaler, usque ad Civitatem Karliolensem, cum Sex Personis de Scotia in Comitiva sua per ipsum nominandis, pro certis Factis Armorum, infra Civitatem praedictam, vel alibi prope eandem Civitatem, ubi per, carissimum Consanguineum Regis, Johannem de Nevyll, Custodem Marchiarum Regis de la Westmarche versus Scotiam, & Judices in hac parte per Regem assignatum, juxta sanam discretionem suam provisum fuerit, cum Johanne de Clyfford Chivaler, & aliis Sex Personis de Regno Regis Angliae, per ipsum nominandis, Faciendis &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste Rege apud Westmonasterium xvi. Die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 16. Pardon for John Langacre of Wycombe and 12 other Lollards. Westm.
O. ix. 193. H. iv. p. ii. 100.
De Pardonationibus.
An. 2. H. 5. pat. 2. H. 5. p. 3. m. 23.
Rex, Omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ut accepimus, Johannes Langacre de Wycombe, quondam de London. Mercer, nuper, coram Willielmo Roos de Hamelak, & Sociis suis, Justiciariis nostris, ad diversas Proditiones & Felonias, infra Civitatem Londoniae & Comitatum Middlesexiae, perpetratas, Audiendum & Terminandum assignatis, Indictatus fuisset, de eo quod Ipse, & alii, Lollardi vulgariter nuncupati,
Qui, contra legem catholicam, diversas Opiniones haereticas & alios Errores manifestos, Legi Catholicae repugnantes, a diu est, temerariè tenuerunt,
Opiniones & Errores praedictos manutenere aut in facto minimè perimplere valentes, quamdiu regia Potestas, & tam Status noster Regalis, quàm Status & Officium Praelaticae Dignitatis, infra Regnum nostrum Angliae, in prosperitate & tranquillitate perseverarent,
Falsò & proditoriè machinando, tam Statum Regni, quàm Statum & Officium Praelatorum, necnon Ordines Religiosorum, infra dictum Regnum Angliae, penitus adnullare,
Ac Nos, Fratres nostros, Praelatos, & alios Magnates ejusdem Regni interficere, necnon Viros Religiosos, relictis Cultibus divinis & religiosis Observantiis, ad occupationes mundanas revocare, & tam Ecclesias Cathedrales, quàm alias Ecclesias, & Domos Religiosas, de Reliquiis & aliis Bonis Ecclesiasticis totaliter spoliare, ac funditus ad Terram prosternere,
Et Johannem Oldecastell, de Coulyng in Comitatu Kantiae Chivaler, Regentem ejusdem Regni constituere,
Et quamplura Regimina, secundum eorum Voluntatem, infra Regnum praedictum, quasi Genssine capite, in finalem destructionem tam fidei Catholicae & Cleri, quàm Statûs & Majestatis Dignitatis nostrae, infra idem Regnum nostrum, ordinare falsò & proditoriè ordinaverunt & proposuerunt,
Et quod ipsi, simul cum quampluribus Rebellibus nostris ignotis, ad numerum Viginti Millium Hominum, de diversis partibus Regni Angliae, modo guerrino arraiatorum, privatim insurgerent,
Et, Die Mercurii proximo post Festum Epiphaniae Domini, Anno Regni nostri Primo, apud Villam & Parochiam Sancti Egidii, extra Barram Veteris Templi Londoniarum, in quodam magno Campo, ibidem unanimiter convenirent, & insimul obviarent, pro nephando proposito suo in praemissis perimplendo,
Quo quidem Die Mercurii, apud Villam & Parochiam praedictas, praedictus Johannes Oldecastell & alii praedicti, subsequenter in hujusmodi proposito proditoriè perseverantes, Nos, Fratres nostros (videlicet) Thomam Ducem Clarentiae, Johannem de Lancastria, & Humfridum de Lancastria, necnon Praelatos & Magnates praedictos interficere, ac nos & Haeredes nostros de Regno nostro praedicto exhaeredare, & praemissa omnia alia & singula, necnon quamplura alia mala & intollerabilia, facere & perimplere falsò & proditorie proposuerunt & imaginaverunt,
Et ibidem, versus Campum praedictum, modo guerrino arraiati, proditoriè, modo insurrectionis, contra Ligeantias suas equitaverunt ad nos debellandum, nisi per nos manu forti gratiosè impediti fuissent,
Postmodumque praedictus Johannes Langacre, de proditionibus & Feloniis praedictis coram praefatis Justiciariis allocutus, dixerit quòd ipse in nullo fuit inde culpabilis, & inde de bono & malo posuerit se super Patriam,
Ac per inquisitionem, coram praefatis Justiciariis in hac parte captam, compertum fuisset quòd praedictus Johannes Langalcre culpabilis fuit de proditionibus & Feloniis supradictis,
Per quod consideratum fuit quòd praedictus Johannes Langacre usque Turrim nostram Londoniarum duceretur, & abinde, per medium Civitatis Londoniarum, usque Parochiam Sancti Egidii, juxta Campum praedictum, ad novas furcas, ibidem factas & levatas, traheretur & ibidem suspenderetur,
Nos, de gratiâ nostrâ speciali, Pardonavimus praefato Johanni Langacre, tam Sectam Pacis nostrae, quae ad Nos versus ipsum pertinet pro omnimodis Proditionibus & Feloniis, per ipsum ante haec tempora factis, quàm executionem Judicii praedicti, erga ipsum sic redditi, & firmam Pacem nostram ei inde Con- cedimus, ac ipsum ad Leges & Consuetudines Regni nostri Angliae restituimus per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo sexto die Decembris.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis de Pardonatione habent subscripti, viz.
Johannes Parchemyner de Hamborgh de Comitatu Oxon.
Nicholaus Selby, Iremongerin Com. Leic.
Ricardus Sprotford de Amondesham in Com. Buk. Carpenter.
Thomas Gray de Comitatu North. aliàs dictus Thomas Gray de Oxenford, Clericus.
Johannes Grene de Chateseone in Derb. Webbe.
Johannes Donne de Frome in Selewode in Com. Somers.
Robertus Hierne de Knoshale.
Thomas Pelle de Colchestr. in Com. Essex. Cordener.
Thomas Blake Wever de Cestria.
Johannes Garthorp de Oxenford Scoler.
Willielmus Ward de Belton in Com. Leyc. Plowman.
Thomas Ydeoz, aliàs dictus Idyoz de London. Carpenter.
Dec. 27. Power for Edward duke of York, warden of the East March, to make a truce with Scotland. Westm.
O. ix. 194. H. iv. p. ii. 101.
De Treugis Scotiae.
An. 2. H. 5. Scot 2. H. 5. m. 16.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate & circumspectione, carissimi Consanguinei nostri Edwardi Ducis Eborum, Custodis Marchiarum nostrarum de la Estmarche versus Scotiam, pleniùs confidentes,
De avisamento Concilii nostri, volumus, &, Tenore Praesentium, Concedimus quòd idem Custos per se, vel per Deputatos suos, per ipsum in hac parte faciendos, Treugas, generales vel particulares, per Terram, cum Deputatis Regentis, seu Custodum, aut eorum Loca tenentium & Deputatorum, de partibus Scotiae, capere possit,
Ita semper quòd Treugae praedictae, qualibet vice, quâ captae fuerint, ultra Terminum unius Quarterii anni non durent.
In cujus &c. quamdiu nobis placuerit duraturas,
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo septimo die Decembris.
Per Concilium.
Dec. 31. Confirmation of the agreement between the English and Breton commissioners relative to the payment of certain sums of money, dated 17 Oct. 1414. Westm.
O. ix. 194. H. iv. p. ii. 101.
Appunctuamenti de Solutione certarum Summarum, a Duce Britaniae exigenda, Confirmatio.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 4.
Rex Omnibus ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd IN SPEXIMUS quoddam Appunctuamentum, inter, dilectos & fideles nostros, Johannem de Colevyle Militem, & Ricardum Hals in Legibus Licentiatum, Procuratores & Nuncios nostros, ex una parte, & Henricum de Parc Militem, & Magistrum Johannem de Eruc, Consiliarios & Procuratores, carissimi Fratris nostri, Johannis Ducis Britanniae, ex altera parte, nuper factum & indentatum, in haec verba,
Ceste Indenture,
Faite, le xvii. jour d'Octobre, l'An Mille, Quatre Cens, & Quatorze, parentre Johan de Colevyle Chivaler, & Richart Hals Licencie en Loys, Procureurs & Ambasseurs de, Treshault & Trespuissant Prince, le Roy d'Angleterre, d'une part, & Messere Henry du Parc Chivaler, & Maistre Jehan de Bruc, Conseillers & Procureurs en cest partie de, Treshault & Puissant Prince, le Duc de Bretaigne, d'autre,
Tesmoigne &c. ut de Dat. xvii. Octobris.
Nos,
De fidelitate & Circumspectione & discretione dilecti Clerici nostri, Johannis Chamberleine pleniùs confidentes,
Ordinavimus & Assignavimus ipsum ad se versus partes Britanniae, cum omni festinatione qua commode fieri poterit, Transferendum,
Et ad Liberationem & Solutionem Summarum, de quibus in eodem Appun- ctuamento fit mentio, Petendum & Exigendum, ac Summas illas Recipiendum,
Et ad sufficientes Acquietantias inde illi, sive illis, ad quem, vel ad quos, pertinere debet, Nomine nostro faciendum, dandum, & liberandum,
Ac etiam omnia alia & singula Faciendum & Excercendum, prout secundum formam & effectum Appunctuamenti praedicti fuerit faciendum,
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid idem Johannes Chamberlaine, Nomine nostro, fecerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium tricesimo primo die Decembris.
Per Billam de Privato Sigillo.