Rymer's Foedera with Syllabus
February 1415

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

200-204

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: February 1415', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 200-204. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115201 Date accessed: 01 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

February 1415

Syllabus EntryFoedera Text
Feb. 5. Warrant to John Covyn, the K.'s tent-maker, to arrest workmen for the K.'s tents. Westm.
O. ix. 200. H. iv. p. ii. 103.
De Operariis capiendis pro Pavilionibus & Tentoriis Regis.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 1. m. 6. d.
Rex, Dilecto sibi, Johanni Covyn Pavilionario nostro, Salutem.
Scias quòd Nos (de Fidelitate & Circumspectione tuis pleniùs confidentes) Assignavimus Te ad tot Operarios & alios Laboratores, quot pro Factura & Emendatione Pavilionum & Tentoriorum nostrorum necessarii fuerint, ac ad Cariagium & Eskippamentum, tam per Terram, quàm per Mare, pro Pavilionibus & Tentoriis nostris praedictis ad Loca ubi magis indiguerit cariandis, tam infra Libertates, quàm extra, pro Denariis nostris, in hac parte promptè solvendis, per Te aut sufficientem Deputatum tuum Providendum, Eligendum, & Capiendum;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris, infra Libertates & extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd tibi, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium quinto die Februarii.
Feb. 6. The K. orders William Lysle, lieutenant of the earl of Warwick, captain of Calais, to make inquisition as to whether the goods of Thomas Plouche, bastard and foreigner, ought to belong to the K. Westm.
O. ix. 200. H. iv. p. ii. 103.
De inquirendo in Civitate Calesii.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 6.
Rex, Dilecto & Fideli suo, Willielmo Lysle Locumtenenti, carissimi Consanguinei nostri, Ricardi Comitis Warwicae Capitanei Villae nostrae Calesii, Salutem.
Quia datum est nobis intelligi quòd Bona & Catalla quorumcumque Alienigenarum Bastardorum, infra Villam prae- dictam sine Haerede Decedentium, ad Nos, post Mortem hujusmodi Bastardorum, pertinere debeant,
Nos,
Volentes inde, ac si Bona & Catalla, quaefuerunt Thomae Plouche Alienigenae Bastardi, qui nuper in Villa praedicta obiit, ut dicitur, ad Nos ex causa praedicta pertinere debeant necne, per vos pleniùs certiorari,
Assignavimus vos ad Inquirendum per Sacramentum Proborum & Legalium Hominum Villae praedictae, per quos rei veritas meliùs sciri poterit, si Bona & Catalla hujusmodi Alienigenarum Bastardorum, infra Villam praedictam, ut praemittitur, Decedentium, ac si dicta Bona & Catalla, quae fuerunt ejusdem Thomae, ad Nos, ex Causa praedicta, seu aliqua alia, pertineant, seu pertinere debeant necne,
Et ideo vobis Mandamus quòd, ad certos Diem & Locum, quos ad hoc provideritis, diligentem super Praemissis faciatis Inquisitionem, & eam, distinctè & apertè factam, nobis in Cancellariam nostram, sub Sigillo vestro, & Sigillis eorum per quos facta fuerit, sine dilatione mittatis, & hoc Breve;
Damus autem universis & singulis Officiariis & Ministris nostris Villae predictae, ac aliis Ligeis nostris ibidem, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Praemissis faciendis & exequendis, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium sexto die Februarii.
Feb. 16. Licence to Richard Nicholl to convey 24 pilgrims to S. James of Galicia. Westm.
O. ix. 201. H. iv. p. ii. 103.
De Licentia Traducendi Peregrinos versus Sanctum Jacobum.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 5.
Rex universis & singulis Admirallis, Capitaneis, &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Ricardo Nicholl, Magistro cujusdam Balingerae vocatae la Marie de Pensans, quòd ipse Viginti & Quatuor Peregrinos, in Balingera praedicta, recipere, & eos versus Sanctum Jacobum Galiciae, ad Vota sua ibidem perficienda, traducere, & abinde in Regnum nostrum Angliae reducere, possit liberè & impunè; aliquibus Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus,
Dumtamen Peregrini illi, &c. ut in similibus de Licentia Literis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo sexto die Februarii.
Feb. 17. Confirmation by the K. of England of the prorogation of the truce with France. Westm.
O. ix. 231. H. iv. p. ii. 104.
De Confirmatione Prorogationis Treugarum Franciae.
An. 2. H. 5. Ibid. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, Venerabilium, Patrum, Thomae Episcopi Dunelmensis, Consiliarii, Richardi Episcopi Norwicensis, Consanguinei, Thomae Comitis Dorsetiae, Avunculi & Admiralli, ac Ricardi Domini de Grey, Consanguinei, nostrorum, Ambassiatorum & Nunciorum nostrorum, factas in haec verba,
Nos Thomas, Permissione Divinâ, Dunelmensis, Ricardus Norwicensis, Episcopi, Thomas Comes Dorsetiae Admirallus Angliae, & Ricardus Dominus de Grey, Ambassiatores, &c. ut supra in Tractatu Dat. 24. Jan. An. 1414. tunc sic.
Nos autem, Litteras praedictas Ratas habentes & Gratas, eas, Tenore Praesentium, ex certa scientia nostra, Laudamus, Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus,
Promittentes Nos, bonâ fide & verbo Regio, eas Tenere & Custodire, ac, pro Posse nostro, absque Fractione per Fideles & Subditos nostros quoscunque, quovismodo, secundum Tenorem & Formam earumdem, integrè Teneri & Custodiri facere.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo septimo die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 18. The K. appoints sir Thomas Carrewe and Gilbert Talbot of Irchenfeld captains of the fleet to resist an expected invasion. Westm.
O. ix. 202. H. iv. p. ii. 104.
De Capitaneis, supra Mare, pro Malitia Inimicorum resistenda, constitutis.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 3. m. 13. d.
Rex, Dilecto & Fideli suo, Thomae Carrewe Chivaler, Salutem.
Quia, ex fidedignis nonnullorum relatibus, nostris Auribus est intimatum quòd diversi Inimici nostri diversas Magnas Flotas Navium Guerrinarum, Hominibus ad arma ad non modicam Multitudinem munitarum, supra Mare congregare, & cum Navibus illis Regnum nostrum Angliae invadere, ac Nos & Gentes nostras expugnare & gravare, & alia Mala quae poterunt Nobis & Populo nostro, tam per Terram, quàm per Mare, infra breve, proponunt pro viribus perpetrare,
Nos,
Pro eo quòd, carissimus Avunculus noster, Thomas Comes Dorsetiae, Admirallus noster Angliae, super Negotiis nostris, in partibus Transmarinis, de Mandato nostro, ad praesens est intendens, qui in Resistentiam Malitiae Inimicorum nostrorum praedictorum, in hac parte, supra Mare proficisceretur, si praesens personaliter interesset,
Aliter, ratione Absentiae ipsius Admiralli, pro ipsorum Inimicorum nostrorum Malitiâ in hac parte Resistendâ, auxiliante Domino, providere volentes,
De vestrisque fidelitate & circumspectione providâ pleniùs confidentes,
Constituimus vos Capitaneum & Ductorem Hominum ad Arma & Sagittariorum nostrorum, quos, in Resistentiam ipsorum Inimicorum nostrorum, in hac parte, ad praesens, supra Mare destinare proponimus,
Dantes vobis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem ad tot Naves & Naviculas guerrinas, quot vobis in hac parte necessariae, cujuscumque Portagii fuerint, congregandum,
Ac tot Homines ad Arma, Sagittarios, Marinarios, & alios, quot, pro Munitione, Eskippamento, & Gubernatione Navium & Navicularum illarum, fore videritis oportunos, tam infra Libertates, quàm extra, Eligendum, Capiendum, & in eisdem, ad Vadia nostra, per vos in Navibus promptè solvenda, ponendum,
Ac cum Navibus & Naviculis illis, cùm sic Hominibus ad Arma, Sagittariis, Marinariis, & aliis praedictis Munitae fuerint & Arraiatae, supra Mare contra Inimicos nostros praedictos proficiscendum,
Et ipsorum Malitiae, in hac parte, potenter & viriliter, cum Dei adjutorio, Resistendum,
Ipsosque de loco ad locum Insequendum & Debellandum, ac omnibus viis & modis, quibus meliùs sciveritis aut poteritis, Gravandum, Destruendum, & Capiendum,
Ac ipsos, cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint, cum ipsorum Navibus, Bonis, Rebus, & Hernesiis quibuscumque, in Regnum nostrum Angliae Adducendum,
Et ad omnes illos, de Ligeantia nostra, qui in hac parte Delinquentes, Rebelles, vel Contrariantes fuerint, juxta eorum Demerita, Castigandum, Puniendum, & Incarcerandum, ac Incarceratos, qui Deliberandi fuerint, Deliberandum,
Et ad omnia alia, quae ad Officium hujusmodi Capitanei & Ductoris, contra hujusmodi Pericula, poterunt pertinere, Faciendum, Ordinandum, & Exequendum, prout de Jure & secundum Legem maritimam fuerit faciendum;
Et ideo vobis Mandamus quòd circa Officium praedictum diligenter Intendatis, & illud Excerceatis, Faciatis, & Exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Praepositis, Ministris, Dominis, Magistris, & Marinariis Navium, ac aliis Fidelibus, Ligeis, & Subditis nostris, tam per Terram, quàm per Marre, infra Libertates & extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd vobis, in Praemissis, in forma praedicta, faciendis & exequendis, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, ac vestris Mandatis Obedientes, prout decet.
In cujus &c. quamdiu Regi placuerit duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo octavo die Februarii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis habet Gilbertus Talbot de Irchenfeld, sub eadem Data.
Per ipsum Regem.
Feb. 22. Grant of 700l. to sir John Pelham for the custody and maintenance of James K. of Scotland. Westm.
O. ix. 203. H. iv. p. ii. 104.
Super Custodia Regis Scotiae.
An. 2. H. 5. Pat. 2. H. 5. p. 3. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Commisserimus, dilecto & Fideli nostro, Johanni Pelham Chivaler Custodiam & Gubernationem Jacobi Regis Scotiae, quamdiu nobis placuerit,
Nos, eâ consideratione, Concessimus eidem Johanni, pro Sustentatione ipsius Regis in Victu & Vestitu, ac aliis necessariis sibi incumbentibus, Septingentas Libras,
Percipiendas singulis Annis, quamdiu praefatus Johannes Custodiam & Gubernationem ejusdem Regis habuerit, in certis Locis, prout inter Concilium nostrum & praefatum Johannem poterit concordari, ad terminos Paschae, Nativitatis Sancti Johannis Baptistae, Sancti Michaelis, & Natalis Domini, per aequales Portiones.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xxii. die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 22. Commission to John Holand to obtain the union of the college of Fotheringhay with the parish church of that vill. Westm.
O. ix. 203. H. iv. p. ii. 104.
De Assensu Regis executioni Bullarum de Appropriatione adhibendo.
An. 2. H. 5. Franc. 2. H. 5. m. 4.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm, Sanctissimus in Christo Pater, Dominus Johannes, Divina Providentia, Papa vicesimus tertius, per suas Bullas Apostolicas,
Ad instantiam & supplicationem, carissimi Consanguinei nostri Edwardi Ducis Eborum,
Collegium de Fodryngheye, Lincolniensi Dioecese, juxta & prope Ecclesiam ejusdem Villae situatum,
De illustrissimi Domini & Patris nostri Defuncti ac dicti Ducis Edwardi Fundatione, nostroque Patronatu,
Quibusdam Judicibus delegatis (prout in eisdem Bullis Apostolicis continetur) in Ecclesiam Parochialem de Fodryngheye praedictam (dumatamen eorum, quorum interest, consensus accesserit) Transferendi, ac eidem Collegio dictam Ecclesiam Parochialem de Fodryngheye Appropriandi & Uniendi, Necnon dictum Collegium honestis & rationabilibus Statutis & Ordinationibus Stabiliendi, concesserit Potestatem,
Nos verò,
Considerantes valde fore expediens, Divinique Cultûs cedere in augmentum, dictum Collegium de Loco praefato in Ecclesiam Parochialem de Fodryngheye praedictam Transferri, ubi Magistri, Capellani, Clerici & Choristae ejusdem Collegii Deo poterunt in Divinis devotiùs famulari,
Volentesque & Affectantes, ad Laudem Dei, ac ad majorem Devotionem Populi, dictam Translationem, & singula alia Praemissa, debitè exequi & feliciter expediri,
Ad Prosequendum igitur, coram Judicibus memoratis, pro Nobis & Nomine nostro, Negotio Translationis, & dictae Ecclesiae de Fodryngheye Appropriationis & Unionis,
Antedictorum Statutorumque ac Ordinationum, in ea parte promulgandorum, Editioni interessendum & Consentiendum,
Necnon in singulis, quae ad Finalem expeditionem & perfectam executionem Literarum Apostolicarum hujusmodi necessaria fuerunt seu quomodolibet oportuna, Consensum adhibendum pariter & Assensum,
Providum Virum, Magistrum Johannem Holand, utriusque Juris Doctorem,
De cujus Fidelitate & Circumspectionis Industria fiduciam gerimus specialem,
Nostrum verum & legitimum Procuratorem, ac Attornatum, seu Nuncium specialem, Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Ratum, Gratum, & Firmum, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris imperpetuum habituri quicquid per dictum Magistrum Johannem, Procura- torem ac Attornatum nostrum, Factum, Actum, vel Gestum fuerit in Praemissis, vel in aliquo Praemissorum,
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xxii. die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 24. The K. orders the publication of the prorogation of the truce with Castile. Westm.
O. ix. 204. H. iv. p. ii. 104.
De Proclamatione Treugarum Castellae.
An. 2. H. 5. Claus. 2. H. 5. m. 1. d.
Rex, Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Cùm nuper in Tractatu habito apud Fontem Rabidum, inter Ambassiatores & Nuncios nostros, ex una parte, & Ambassiatores & Nuncios Regis Castellae & Legionis ex altera, iidem Ambassiatores, vigore Potestatum eis hincinde concessarum, Treugas, inter Nos & praefatum Regem Castellae & Legionis priùs habitas & initas, & in Festo Purificationis beatae Mariae ultimò praeterito finientes, per unum Annum integrum Prorogaverint, (videlicet) à praefato Festo, usque ad Festum Purificationis beatae Mariae proximò nunc futurum, & etiam in Solis Occasu duraturas,
Et quia Praemissa ad Notitiam omnium & singulorum, quorum interest, deduci volumus, Vobis Praecipimus quòd statim, visis Praesentibus, ea omnia & singula, in singulis locis Civitatis praedictae & Suburbiorum ejusdem, ubi expediens fuerit & necesse, ex parte nostra Publicè proclamari, & ea firmiter & inviolabiliter observari faciatis juxta Formam earumdem, Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium xxiv. die Februarii.
Per ipsum Regem.
Consimilia brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet.
Vicecom. Norff. & Suff.
Vicecom. Kanc.
Vicecom. Eborum.
Vicecom. Sussex.
Vicecom. Sutht.
Vicecom. Devon.
Vicecom. Bristoll.
Vicecom. Cornub.
Vicecom. Lincoln.
Vicecom. Villae Novi Castri super Tynam.
Vicecom. Somers. & Dors.
Cancellar. suo in Com. Palatino Lancastr
.