Rymer's Foedera with Syllabus
May 1415

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

238-258

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: May 1415', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 238-258. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115204 Date accessed: 29 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

May 1415

Syllabus EntryFoedera Text
May 3. Warrants for John Kyngeston, master of the ship called "la Katerine de la Toure," and three other shipmasters, to impress mariners. Similar warrants for William Richeman, master of "la Gabriell de la Toure," dated Westm., 16 May; for John Huterell, master of the "Petit Marie de la Toure," dated Westm., 4 June; and for Haukin Pitman, master of "la Rude Cog de la Toure," dated Jun. 2. Westm.
O. ix. 238. H. iv. p. ii. 118.
De Marinariis arestandis.
An. 3. H. 5. Pat. 3. H. 5. p. 1. m. 29. d.
Rex, dilecto sibi, Johanni Kyngeston, Magistro cujusdam Navis vocatae la Katerine de la Toure, Salutem.
Scias quòd assignavimus Te ad tot Marinarios, pro Gubernatione Navis praedictae, quot necessarii fuerint, tam infra Libertates, quàm extra, pro Denariis nostris, in hac parte rationabiliter solvendis, per Te & sufficientes Deputatos tuos Arestandum & Capiendum, & eos, Nobis in obsequio nostro deservituros, ponendum;
Et ideò tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, ac ea facias & exequaris in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis Constabulariis, Ministris, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris infra Libertates, & extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd Tibi, & Deputatis tuis praedictis, in Executione praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Tertio die Maii.
Per ipsum Regem.
Eodem modo assignantur subscripti, sub Datis subscriptis; videlicet,
Willielmus Robyn son Magister Navis vocatae le Nicolas de la Toure.
Stephanus Thomas Magister cujusdam Navis vocatae la Trinite Roiale,
Johannes Piers Magister cujusdam Navis vocatae la Petit Trinite de la Toure.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Will. Richeman Magister cujusdam Navis vocatae la Gabriell de la Toure.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo sexto die Maii.
Per ipsum Regem.
Johannes Huterell Magister cujusdam Navis vocatae Petit Marie de la Toure.
Teste Rege apud Westmonasterium quarto die Junii.
Per ipsum Regem.
Haukinus Pitman Magister Navis vocatae la Rude Cog. de la Toure, secundo die Januarii.
May 8. Protection for Thomas de Lancaster, steward of England, duke of Clarence, and for Edward duke of York. Westm.
O. ix. 239. H. iv. p. ii. 118.
Pro Comitiva Regis.
An. 3. H. 5. Franc. 3. H. 5. m. 22.
Carissimus Frater Regis Thomas de Lancastre, Senescallus Angliae, Dux Clarenciae, aliàs dictus Thomas de Lancastre, Senescallus Anglie, Dux Clarentiae, carissimus Filius Domini Henrici nuper Regis Angliae Patris ipsius Ducis, qui, in Obsequium Regis, versus Partes ultramarinas, in Comitiva sua, profecturus est, ibidem in eodem Obsequio moraturus, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula volumus) per unum Annum duraturas,
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium octavo die Maii,
Per Billam de Privato Sigillo.
Carissimus Consanguineus Regis, Edwardus Dux Eborum, qui, in Obsequium Regis, versus Partes Transmarinas profecturus est, ibidem in eodem Obsequio moraturus, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium octavo die Maii.
Per Billam de Privato Sigillo.
May 8. The K. appoints sir John Tiptot as seneschal of Aquitain. Westm.
O. ix. 239. H. iv. p. ii. 118.
De Senescallo Aquitaniae constituto.
An. 3. H. 5. Vasc. 3. H. 5. m. 5.
Rex, dilectis & fidelibus nostris universis, Praelatis & Personis Ecclesiasticis, Comitibus, Vicecomitibus, Baronibus, Nobilibus, necnon Universitatibus, Communitatibus, Civitatum, Villarum, Castrorum Ducatûs nostri Aquitanniae, & Rectoribus, Majoribus, & Gubernatoribus earum; necnon Castellanis, Praepositis, Capitaneis, & caeteris quibuscumque Ligeis nostris, in dicto Ducatu nostro Aquitanniae constitutis, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Industriâ, Sufficientâ, & Probitate, dilecti & fidelis nostri, Johannis Tiptot Chivaler, plenariè confidentes,
Eundem Johannem Constituimus, Fecimus, & Ordinavimus, &, Tenore Praesentium, Ordinamus & Deputamus Senescallum nostrum Aquitanniae,
Et eidem Officium Senescalciae ipsius nostri Ducatûs, cum omnibus Juribus & Pertinentiis, ad dictum Officium debitè & rationabiliter spectantibus, Committimus per Praesentes, Habendum, Regendum, & Excercendum, Nomine nostro, dictum Officium, cum Vadiis, in INDENTURA, inter Nos & Ipsum confectâ, specificatis, quamdiu nostrae placuerit voluntati;
Dantes, & Concedentes, &, Tenore Praesentium, Committentes eidem Senescallo nostro plenam & liberam Potesta- tem Regendi & Excercendi dictum Officium in dicto Ducatu nostro, & qualibet parte ejusdem,
Et etiam Requirendi, & Exigendi, atque Recipiendi ab omnibus & singulis Ligeis & Fidelibus nostris dicti Ducatûs nostri quodcumque Fidelitatis & Obedientiae Juramentum,
Et etiam Praestandi quod est praestari consuetum per alios Senescallos, hactenus constitutos,
Necnon de quibuscumque Causis & Negotiis, Criminalibus & Civilibus, ad dictum Officium pertinentibus, Judicandi & Cognocendi, nostro Nomine, in Judicio vel extra,
Necnon quoscumque Sceleratos, Criminosos, & Delatos, & de quibuscumqum Criminibus & Forisfactis culpabiles & convictos (cujuscumque Statûs, Gradûs, vel Conditionis existant) Puniendi, Corrigendi, & Castigandi, & debitam Punitionem Criminalem, Civilem seu Pecuniariam, ac Executionem Judicii & Justitiae, prout qualitas Delinquentium & Forisfactorum exegerit, Faciendi,
Et etiam Potestatem Absolvendi, Quietandi, & Relaxandi quoscumque Delinquentes, Forisfacientes, Criminosos, & Malefactores, ac eisdem, Crimina, Delicta, Forisfacta, necnon omnimodam Poenam, Criminalem & Civilem, ratione Delictorum & Forisfactorum hujusmodi debitam, Remittendi, Pardonandi, & Quietandi,
Criminibus seu Forisfactis, Offensam nostrae Regiae Magestatis concernentibus, dumtaxat exceptis, quorum Remissionem Nobis specialiter Reservamus,
Damus etiam & Concedimus eidem nostro Senescallo Potestatem Deponendi, Ammovendi & Revocandi, de avisamento Concilii nostri ibidem, quoscumque Officiarios nostros, Judices, & Ministros Justitiae, in Ducatu nostro praedicto existentes, ab eorum Officiis & Regiminibus, si Culpabiles inventi fuerint, & Casus exegerit, &, loco ipsorum, alios Sufficientes & Idoneos Ponendi & Deputandi, & ipsa Officia Comittendi,
Officiis Constabularii & Majoris Civitatis Burdegaliae, ac omnium aliorum, quibus Officia ad Terminum Vitae Concessimus, dumtaxat exceptis, quorum Dispositionem nobis Reservamus,
Et etiam Concedimus & Donamus dicto Senescallo nostro plenam & liberam Potestatem Audiendi & Cognoscendi, Decidendi & Terminandi, Judicio & Justitiâ, quascumque Causas & Vadia Belli seu Duelli, coram eodem deducta & vertentia, inter quoscumque Personas,
Necnon Potestatem & Facultatem Faciendi, Constituendi, Deputandi, & Creandi de novo, nostro Nomine & Auctoritate nostrâ Regiâ, unum & plures Notarios seu Tabelliones, ad Regendum & Excercendum Officium Tabellionatûs in dicto nostro Ducatu, Sufficientes, Aptos, & Fideles,
Et etiam Potestatem Faciendi & Constituendi Duos vel Tres servientes seu Serjantes Regios, assignando eisdem Vadia consueta;
Necnon omnia alia & singula Faciendi, Regendi, Excercendi, & Disponendi omnia, quae ad dictum nostrum Officium Senescalciae Aquitanniae debitè pertinent, & quae per alios Senescallos de Jure fieri & excerceri consueverunt, etiam si majora forent superiùs expressatis,
Asserentes Grata, Rata, & Firma habituros, quae per dictum nostrum Senescallum facta & gesta fuerint, & faciemus inviolabiliter observari,
Praecipientes vobis, & vestrùm cuilibet, ut, in Praemissis & circa Praemissa, pareatis & efficaciter intendatis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium octavo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 9. Power for sir Robert Umfrevill and sir James Haryngton, lieutenant of the duke of York, to prorogue the truce with Scotland. Westm.
O. ix. 240. H. iv. p. ii. 119.
De Tractando, super Treugis Scotiae Prorogandis.
An. 3. H. 5. Scot. 3. H. 5. m. 15.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Roberto Umfrevill Chivaler, Jacobo Haryngton Chivaler Locumtenenti, carissimi Consanguinei nostri, Edwardi Ducis Eborum, Custodis de la Eastmarche Regni Angliae versus Scotiam, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ vestris pleniùs confidentes,
Fecimus, Ordinavimus, Assignavimus, & Constituimus, ac Facimus, Ordinamus, Constituimus, & Assignamus vos Deputatos nostros & Nuncios speciales,
Dantes vobis, Tenore Praesentium, Potestatem ad Tractandum & Concordandum, pro Nobis & Nomine nostro, cum quibuscumque Personis Regni Scotiae, sufficientem Potestatem pro se & eodem Regno habentibus, vel habituris, super Prorogatione Treugarum, per Deputatos & Commissarios, pro parte nostrâ, & Deputatos & Commissarios, pro parte Scotiae, ultimò captarum, assignatos,
Ac super Novis Treugis, inter Nos, pro Nobis, & Regno nostro, & ipsas Personas, pro Se, & dicto Regno Scotiae, tam per Terram, quàm per Mare, ineundis & firmandis, melioribus formâ, & modo, & conditione quibus sciveritis aut poteritis, per tanti temporis spatium, quantum vobis placuerit, seu melius videbitur expedire, duraturis, cum omnibus Clausulis, Conditionibus, Modificationibus, & Circumstantiis, quae necessariae & expedientes fuerint & concordatae,
Caeteraque alia. & singula Excercendum, Faciendum, & Expediendum, quae in Praemissi & circa ea necessaria fuerint vel etiam quomodolibet oportuna,
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per vos Actum, Gestum, vel Procuratum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii sub Magni Sigilli nostri Testimonio, nono die Maii.
Per ipsum Regem.
May 10. The K. desires a loan for the payment of the second instalment to his army, due at their embarkation, sir John Pelham and sir William Esturmy being appointed to collect Reading.
O. ix. 241. H. iv. p. ii. 119.
Pro Chevancia Habenda.
De par le Roy.
An. 3. H. 5. Ex Bibl. Cot. Cleopatra F. 6.
Treschiers, & foiaulx, & bien Amez, Nous vous salvons souvent, en vous signifiant que, en Nom de la Benoite Trinite, Nous avons prins nôtre Chemyn sur nôtre prouchein Voiage, par Nous Personnellement a faire, & en nôtre Droit, as Parties depar dela,
Et avons fait paier les Seignurs & autres de nôtre Retinue pur un Quarter d'un An,
Et lour avons Promis de eulx paier pour un autre Quarter, lors prouchein ensuant, au Temps de lour Eskippeson, que s'approche bien briefment,
Et les Grantes & Chevances, a Nous faites par nos foiaulx Liges de nôtre Royaume ne vuillent suffire pur faire Paiement, a Noz Gens de nôtre dicte Retenue, pur le dit Second Quarter, au Temps a eulx Assignez, selon nôtre dit Promesse; si que, pour Defaute du dit Second Paiement, notre dit Voiage est semblable d'estre Retardez, & la Premiere Paiement, par Nous faite, estre perdue, a grand Domage de Nous, & de tout notre Royaulme, que Dieu defend,
Pour quoy vous prions Effectueusement que, par Consideration de ce que dessus est dit, & comme vous desirez le bon Exploit de nostre dit Voiage, & le bien Commun de Nous & de tout notre dit Royaulme, Apprester Nous vuilliez, a cest Grande Besoigne, tiele Somme, comme, nos Chiers & Foiaulx Chivalers, Johan Pelham & William Esturmy, les Portours de cestes, vous declareront depar Nous a cest Fois,
Et a lui donner pleniere Foy & Credence de ce qu'ils vous diront presentement de nostre Part,
Et Tiele Somme, que Apprester vous vuillez, facez Envoier devers Nous, a tout le Haste que faire se pourra bonnement, par un de voz Gens, en qui vous affiez; de qui Nous ferons sur ce bailler & deliverer Tiele Seurtee pour la Repaiement de la dit Somme, que vous vous tiendrez pour Content a la Grace de Dieu,
Et ceste notre Priere vuilliez prendre tendrement & effectuelment au Cueur, senz Nous ent failler, sur l'Affiance qu'elle Nous avons en vous.
Donne soubs notre Signet a Redyng le 10. Jour de May,
May 11. Exemplification of a petition granted by the K. for the restoration of Henry Percy, grandson of the late earl of Northumberland. Westm.
O. ix. 242. H. iv. p. ii. 119.
De Exemplificatione, pro Comite Northumbriae, de habilitate.
An. 3. H. 5. Pat. 3. H. 5. p. 1. m. 21.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Irrotulamentum cujusdam Petitionis, nobis, in Parliamento nostro, apud Westmonasterium ultimò tento, exhibitae, & in Rotulo ejusdem Parliamenti irrotulatae, in haec verba,
Plese a nostre Soverain Seignurle Roy benignement remembrer, coment, de vestre propre entier Motion & tresnoble Grace, Vous ad pleu de Habler, vestre treshumble Liege, Henry Percy a le Nous, Estate, & Heritage du Count de Northumbre, nient obstantz les Rebellions & Forfaitures de Monsieur Henry Percy son Pier, & Monsieur Henry Percy jadis Count de Northumbre son Graund Pier,
Et sur ceo, de vestre pluis habundant Grace, Graunter que la dite Habilite poet estre Enacte en cest present Parliament, en les maners & fourme que icy ensuent,
Plese a Roy nostre Tressoverain Seignur, de vestre treshabundant Grace, en cest present Parlement, par avys de toutz le Seigneurs, Espirituelx & Temporelx, & la Comunialtee, en cest present Parliament esteantz, Grantier, Ordeiner, & Accepter que Henry Percy, vestre Liege, a le Noun & Habilitee d'estre Fitz & Heir a Monsieur Henry Percy son Pier, & Cousyn & Heir a Monsieur Henry Percy jadis Count de Northumbre, Pier a l'avuntdit Monsieur Henry, & a chascun de eux, & à toutz lour Auncestres, & a le Noun & Habilitee d'estre Count de Northumbre, poet estre restore & restitut, les Rebellions & Forfeitures des dites Monsieur Henry le Pier, & Monsieur Henry Count, envers vestre tresnoble Pier & sa Roiale Mageste, & les Juggementz, envers eux donez, par Parliament, ou en autre manere, nient Obstantz,
Et que le dit Suppliant eit toutz les Seignuries, Chastelx, Garde des Chastelx & Forestes, Manoirs, Terres, Tenementz, Rentes, Services, Reversions, Fees, Advowesons, Vieue de Franc Pleggie, Hundredz, Wapentakes, Courtes Letes, Baillywykes, Retourne des Briefs, Faires, Marketz, Libertees, Fraunchises, Parkes, Chaces, Garreyns, Wrek de Meer, & autres Commoditees & Profitz queconqes, oue les appurtenantz deinz vestre Roialme d'Engleterre, queux fuerent Taillez a dit Monsieur Henry le Pier, & a dit Monsieur Henry Count, ou a ascun de eux, ou a ascun de lour Auncestres, les queux le dit Suppliant duist avoir hue a Luy & sez Heirs, de son Corps engendrez, si les ditz Rebellions & Forfaitures des ditz Messieurs Henry & Henry n'ussent este faitz,
Et, outre ceo, que le dit Suppliant poet Entrer en toutz les ditz Seignuries, Chastelx, Garde des Chastelx & de Forestes, Manoirs, Terres, Tenementz, Rentes, Services, Reversions, Fees, Advowesons Vieue de Franc Pleggie, Hundredz, Wapentakes, Courtes Letes, Baillywykes, Retourne des Briefs, Faires, Markets, Libertees, Fraunchises, Parkes, Chaces, Garreins, Wrek de Mer, & autres Commodites & Profites queconqes, oue les Appurtenantz, saunz Suer, par Petition, ou autre Processe par la Ley, & eux Tenir a Luy & sez Heirs, de son Corps engendrez, en la fourme suisdit, ascuns Patentes ou Confermentz, grantez par vestre tresnoble Pier, ou vous, ou ascuns Offices, par Commissioners, ou en autre manere, trovez a le Contraire, des ditz Tailles, devant ces heures,
Et auxi, que le dit Suppliant est deinz Age, & detenuz en Escoce, encontre son bon gre & voluntee, ou ceo que le Sank parentre les ditz mes Seignurs, Henry & Henry, & le dit Suppliant, sez Heirs, & toutz lour Auncestres, par la cause suisdit, estoit Corrumpe, nient Contreesteantz,
Sanz autre Livere Suyer hors les Mayns nostre Seignur le Roy suisdit,
Savant toutz foitz, a nostre dit Seignur le Roy, & sez Heirs, les Forfaitures de toutz les Seignuries, Chastelx, Gardes des Chastelx & de Forestes, Manoirs, Terres, Tenementz, Rentes, Services, Reversions, Fees, Advowesons, Vieuez de Franc Pleggie, Hundredz, Wapentakes, Courtes Letes, Baillywkes, Retourne des Briefs, Faires, Marketz, Libertees, Franchises, Parkes, Chaces, Garreyns, Wrec de Mer, & autres Profitz & Commodites queconqes, des queux les ditz Auncestres del dit Suppliant fuerent seisez a temps de lour Forfaiture, ou unqes puys en Fee Simple,
Purveue toutz foitz que le dit Suppliant, quant il vient en Engleterre, si tost come il purra bonement, face son Homage a nostre Seignur le Roy avauntdit.
Inspeximus etiam Irrotulamentum Responsionis, ejusdem Petitionis in dicto Parliamento factae sive habitae, & in praedicto Rotulo similiter irrotulatae, in haec verba,
Le Roy, nostre Seignur tressoverain, de sa Grace especial, & par Auctorite d'icest present Parlement, ad Graunte mesme la Petition, en toutz Pointz, Issuit que le dit Henry, Filz Henry, Filz Henry jadis Count de Northumbre, Sue a le Chancellarie le Roy, & monstre illoeqes ceo q'il purra prover estre donee en la Taill a sez Auncestrez espicifiez en la dite Petition, & come est contemue en mesme la Petition, par Fyn, par Patentz des Roys, ou par autre chose de Record, avant ceo que mesme cely Henry, Filz Henry, Filz Henry jadis Count de Northumbre, Entre es ascuns Terres ou Tenementz, ou autres Choses, Droitures, ou Possessions queconqes, queux il Clayme a Luy ensy estre Taillez,
Savant toutdiz a Roy, & a sez Heirs, les Forfaitures de toutz les Seignuries, Chasteux, Manoirs, Terres, Tenementz, Rentz, Services, Reversions, Fees, Advoesons, Hundredes, Wapentakes, Courtes Letes, Parkes, Chaces, Boys, Gardes des Chasteux & de Forestes, Libertees, Franchises, & autres Choses, Droitures & Possessions queconqes, des queux les ditz Henry jadis Counte de Northumbre & Henry son Filz furent Seisez, jointement, ou severalment, a temps de lour Forfaitures, ou puis, en Fee Simple, & auxi de toutz maners Seignuries, Chasteux, Manoirs, Terres, Tenementz, Rentes, Services, Reversions, Fees, Advoesons, Hundredes, Wapentakes, Courtes Letes, Parkes, Chaces, Bois, Gardes des Chasteux & de Forestes, Libertees, Franchises, & autres Choses, Droitures & Possessions, es queux autres Parsones furent Enfeffezal Oeps les ditz Henry, jadis Count de Northumbre, & Henry son Filz, & al Oeps del'un de eux, es temps de mesmes les Forfaitures, ou unqes puis, en Fee simple.
Nos autem Tenores Irrotulamentorum Petitionis & Responsionis supradictorum, ad Requisitionem praefati Henrici, Filii Henrici, Filii Henrici quondam Comitis Northumbriae, duximus EXEMPLIFICANDOS per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xi. die Maii.
May 12. Protection for sir John Tiptoft, seneschal of Aquitain; also for sir Thomas Hawkwode, in his retinue. Westm., June 4.
O. ix. 243. H. iv. p. ii. 120.
De Protectione pro Johanne Tiptoft.
An. 3. H. 5. Vasc. 3. H. 5. m. 5.
Johannes Tiptoft Miles, aliàs dictus, Johannes Tiptot de Comitatu Somersetiae Miles, aliàs dictus, Johannes Tiptoft de Comitatu Cantebrigiae Miles, aliàs dictus, Johannes Tiptot de Comitatu Cantebrigiae Miles, Senescallus Ducatûs Regis Aquitanniae, qui, in Obsequium Regis, versus partes Aquitanniae profecturus est, ibidem, super excercitio Officii sui praedicti, & salva Custodia Partium praedictarum, moraturus, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xii. die Maii,
Per Billam de Privato Sigillo.
Thomas Hawkwode Miles, qui, in Obsequium Regis, in Comitiva, dilecti & fidelis Militis Regis, Johannis Typtoft, Senescalli Ducatûs Regis Aquitaniae, ad partes Aquitanniae profecturus est, ibidem super salva Custodia ejusdem Ducatûs moraturus, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium quarto die Junii.
Per Billam &c.
May 12. Safe conduct for Robert Steward, son of Murchowe de Fyfe, George de Dunbar, son of the earl of March, and five others, coming to treat for the liberation of Murchowe. Westm.
O. ix. 244. H. iv. p. ii. 120.
Super Liberatione Murdaci de Fyfe.
An. 3. H. 5. Scot. 3. H. 5. m. 15.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum Diem Augusti, proximò futurum, duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Robertum Steward Filium & Haeredem Murchowe de Fyfe Filii Ducis Albaniae, Georgium de Dunbar Filium & Haeredem Comitis Marchiae Scotiae, Willielmum Gram Dominum de Gram, Johannem Steward Comitem de Bughan, Johannem Steward Dominum de Inirmeth, Robertum de Maxwell Dominum de Calderwode, & Magistrum Andream Hawyl Personam Ecclesiae de Lyston, in Regnum Regis Angliae, cum Viginti Personis in eorum Comitiva, veniendo,
Ad Tractandum & Communicandum, cum certis Personis, per Regem assignatis, pro Deliberatione praefati Murchowe, Prisonarii Regis,
Ibidem morando, & perhendinando, & exinde ad partes suas proprias, absque Molestatione sive Impedimento quibuscumque, salvò & securè redeundo,
Proviso semper &c. ut in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Duodecimo Die Maii.
Per ipsum Regem.
May 12. Safe conduct for the above-mentioned persons, who will deliver Henry de Percy in exchange for Murchowe de Fyfe. Westm.
O. ix. 244. H. iv. p. ii. 120.
Super Liberatione Henrici Percy.
An. 3. H. 5. Ibid. m. 14.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum Diem Augusti proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Robertum Steward Filium & Haeredem Murchowe de Fyfe Filii Ducis Albaniae, Georgium de Dunbar Filium & Haeredem Comitis Marchiae Scotiae, Willielmum Gram Dominum de Gram, Johannem Steward Comitem de Bughan, Johannem Steward Dominum de Inirmeth, Robertum de Maxwell Dominum de Calderwode, & Magistrum Andream Hawyll Personam Ecclesiae de Lyston, conjunctim, & divisim, usque Calf hill juxta Berewicum, cum omnibus & singulis Personis, cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint, in Comitiva sua existentibus, salvò & securè veniendo,
Et Henricum de Percy Filium & Haeredem Henrici Percy Militis defuncti, secum ducendo, & ipsum ibidem liberando, ac, praefato Henrico sic liberato, Murchowe de Fyfe, Filium & Haeredem Ducis Albaniae, recipiendo, & exinde, unà cum praefato Murchowe, ad Partes suas proprias, liberè & absque impedimento aliquo, redeundo.
Teste Rege apud Westmonasterium Duodecimo Die Maii.
Per ipsum Regem.
May 13. Warrant for the payment of the wages of Alexander Lounde, with two men-at-arms and six archers. Westm.
O. ix. 244. H. iv. p. ii. 120.
Pro Alexandro Lounde, super Viagio Regis.
An. 3. H. 5. Ex Origine penes Cler. pell.
Henri, par la Grace de Dieu, Roy d'Engleterre, & de France, & Seignur d'Irland, as Tresorer & Chamberlains de nostre Eschequer, Saluz.
Nous vous Mandons que,
Veue l'ENDENTURE,
Fait parentre Nous &, nostre chere & foial, Alisandre Lounde,
Sur ce qu'il est Retenuz devers Nous, ovec Deux Homes d'Armes Luy mesmes acontez, & Sys Archers, pur Nous faire Service de Guerre en le Viage, que Nous ferrons, Dieu donant, deinz brief,
Facez Paier a mesme cellui Alisandre ce q'il doit avoir & prendre de Nous pur Lui & ses ditz Gentz de sa Retenue, selonc l'effect & contenue de la ENDENTURE avantdite.
Don. souz nostre Prive Seal, a Westm. le xiii. Jour de May, l'An de nostre Regne Tierz,
xvii l. xvii s. xi d.
Dors.
Alexander Lounde Chivaler
.
May 13. Confirmation of grants of Henry IV. and Richard II. to Bernard de l'Esparre, lord de la Bardes. Westm.
O. ix. 245. H. iv. p. ii. 120.
Pro Domino de la Bardes.
An. 3. H. 5. Vasc. 3. H. 5. m. 4.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, carissimi Domini & Patris nostri, Domini H. nuper Regis Angliae, de Confirmatione, factas in haec verba,
Henricus, Dei Gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inspeximus Literas Patentes Domini Richardi, nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, factas in haec verba,
Richardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & pro eo quòd, dilectus & fidelis noster, Bernardus de l'Esparre, Dominus de la Bardes, in Dominio nostro Aquitanniae, perdidit, per Guerras nostras, Terras de Haereditate sua in eodem Dominio nostro, prout sumus informati,
Concessimus eidem Bernardo Custodiam Castri de Marmanda, cum Peagio ibidem,
Habendam, ad Terminum Vitae suae, de Nobis & Haeredibus nostris, in casu quòd ipse dictum Castrum, extra manus Inimicorum nostrorum, qui illud occupant, & tenent in praesenti, ut dicitur, poterit Conquestari.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Notyngham Tertio Die Augusti, Anno Regni nostri Septimo.
Inspeximus etiam quasdam Literas Patentes de Confirmatione, Carissimi Domini & Patris nostri, Johannis, nuper Ducis Aquitanniae & Lancastriae, similiter factas in haec verba,
Johannes, Filius Regis Angliae, Dux Aquitanniae & Lancastriae, Comes Derbiae, Lincolniae, & Leycestriae, Senescallus Angliae, Literas, Serenissimi Principis & Domini nostri metuendissimi, Domini Richardi Regis Angliae & Franciae, non vitiatas, nec in aliqua sui parte suspectas, INSPEXIMUS sub eo qui sequitur Tenore verborum,
Richardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratiâ nostrâ speciali, & pro eo quòd, dilectus & fidelis noster, Bernardus de Lesparre, Dominus de la Barde, in Dominio nostro Aquitanniae, perdidit, per Guerras nostras, Terras de Haereditate sua in eodem Dominio nostro, prout sumus informati,
Concessimus eidem Bernardo Castrum de Marmanda, cum Peagio ibidem,
Habendum ad Terminum Vitae suae de Nobis & Haeredibus nostris, in casu quòd ipse Dominus Castrum, extra manus Inimicorum nostrorum, qui illud occupant, & tenent in praesenti, ut dicitur, poterit Conquestari.
In cujus rei Testimonium has Literas nostra fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Notyngham Tertio Die Augusti Anno Regni nostri Septimo.
Quam Ratificamus & Confirmamus.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes,
Dat. sub Sigillo nostro, jam infra Gerundam juxta Castillion, Vicesimo Die Octobris, Anno Domini, Millesimo, Trecentesimo, Nonagesimo Quinto.
Nos autem,
Concessionem praedictam, ac omnia alia & singula, in Literis & Confirmatione praedictis contenta,
Illâ Clausulâ, in casu quod ipse dictum Castrum extra manus Inimicorum nostrorum, qui illud occupant & tenent in praesenti, ut dicitur, poterit conquestari, quàm quidem Clausulam omni suo vigore & effectu de caetero carere volumus, dumtaxat exceptâ,
Rata habentes & Grata,
Ea, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Acceptamus, Approbamus, & praefato Bernardo, de Gratia nostra speciali, purè & simpliciter Concedimus & Confirmamus,
Et, ulterius, de uberiori Gratia nostra, praefato Bernardo Custodiam dicti Castri cum Peagio praedicto (illâ CLAUSULA penitùs amotâ & sublatâ) de Novo Concedimus per praesentes.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium nono die Maii, Anno Regni nostri Secundo.
Inspeximus etiam quasdam alias Literas Patentes, ejusdem Patris nostri, similiter factas in haec verba,
Henricus, Dei gratia, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, de assensu Concilii nostri, & pro bono Servitio quod, dilectus & fidelis noster, Bernardus de Lesparre, Dominus de la Barde Chivaler, Nobis impendit & impendet,
Concessimus eidem Bernardo Senescalciam d'Agenoys in Ducatu nostro Aquitanniae,
Habendum, pro Termino Vitae suae, cum Proficuis, Emolumentis, Vadiis, & Feodis eidem Senescalciae consuetis.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium vicesimo tertio die Aprilis Anno Regni nostri secundo.
Inspeximus etiam quasdam alias Literas Patentes praedicti Patris nostri de Confirmatione, similiter factas in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, Carissimi Consanguinei nostri, Edwardi de York, Comitis Rutelandiae, nuper Locumtenentis nostri Aquitaniae, factas in haec verba,
Edward de Deverwyk, Count de Rutel & de Cork, Lieutenant de Guyenne, a toutz ceulx, qui ces presentes Lettres orront ou verront, Salutz.
Savoir vous faiceons que,
Pur les bones & agreables Services, que, nostre Treschier & bien ame, Messieur Bernard de Lesparre, Seigneur de la Barde, ad fait avant ces heures a Mon Seigneur le Roy, & a la Corone d'Engleterre, & fait continuelment, & ferra par temps avenir,
A icelly Seigneur de la Barde, de nostre certaine science & grace especiale, & du dit Povoir & Auctorite Roial, dont Nous usons, & par avis & deliberacion des Gentes de Conseill de Mondit Seigneur le Roy esteantz a Bourdeux, avons Done & Ottroie, &, par ces Presentes, Donons & Ottoions, Cent & Vint Escutz d'Or, a les Prendre & Avoir, chascun An, durant le Terme de sa Vie, de & sur le Disme les Primers Vins queux il ferra deualer, soit il en son propre Nonne, ou en les Nonns d'ascuns autres, de la haut Paiis, par le Ryvere de Dordondha, entrauntz en la ville de Leybourne, en passantz par d'avant icelle, en Recompensacion de l'Office du Prevostee de Lombrere de Bordeux, que le dit Seigneur de la Barde avoit de Graunt de, noz treschiers & bien amez, Monsieur Hugh le Despenser, & Maistre Henri Bowet, au temps q'ils estoient Commissairs de mon dit Seigneur le Roy en sa Duchie de Guyenne,
Le quell Office depuis mon dit Seigneur le Roy ad Donne & Ottroie a James d'Artasso,
Les queux Cent & Vint Escuts d'Or suisdites le dit Seigneur de la Barde se puisse prendre, par sa propre Auctorite, pru son Paiement, ou ses Procureours ou Attornez, par Nonne de Luy appelle Collectour ou Resceivour de la dit Disme, en Nonne de dit Seigneur de la Barde, ou autrement,
Si Mandons & Comandons a Collectour ou Resceivour de la dit Disme, q'ore est, ou qui pur le temps a venir serra, & a toutz autres Officers, Ministres, & Subgiz de mon dit Seigneur le Roy, & a chescun d'eulx, que au dit Seigneur de la Barde, ou a son certein Procureour ou Attourne, ne facent ils, ne suffrent estre fait, ascun Empeschement ne Partourbement en cella faiceant.
En tesmoignance de quelx choses a ycestes Presentes Nous avons fait mettre nostre Seel.
Donne a Bourdeux le Vynt & oeptisme jour d'Augst, l'An de Grace Mille Quatre Cens & deux.
Nos autem,
Donationem & Concessionem ipsius Locumtenentis Ratas habentes & Gratas,
Eas, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, & praefato Bernardo, Tenore Praesentium, de gratiâ nostrâ speciali, Confirmamus, prout Literae ejusdem Locumtenentis rationabiliter testantur.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium quartodecimo die Decembris, Anno Regni nostri septimo.
Inspeximus insuper quasdam alias Literas Patentes Praefati Patris nostri, similiter factas in haec verba,
Henricus, Dei Gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ut accepimus, Venerabilis Pater, Episcopus Bathon. & Wellen. & Hugo le Despenser Chivaler defunctus, tempore quo ipsi Ambassiatores & Commissarii nostri in partibus Aquitaniae extiterunt, ordinaverint, dilectum & fidelem nostrum, Bernardum de Lesparre Chivaler, Dominum de la Barde, Senescallum Senescalciae nostrae d'Agenes,
Quam quidem Ordinationem Confirmavimus, ut dicitur,
Ac idem Bernardus Centum Libras Sterlingorum Monetae Anglicanae pro Feodis suis, ratione Gubernationis Senescalciae praedictae, per manus Constabularii nostri Burdegaliae, vel ejus Locumtenentis, percipere & habere debeat, ut asserit,
De quibus quidem Centum Libris, pro Feodis suis praedictis, Solutionem, quanquam pro eisdem sumptibus suis non modicis saepiùs prosecutus fuerit, habere non potuit, ut dicit,
Nos,
De Gratia nostra speciali, & ut idem Bernardus Servitiis nostris meliùs vacare, & Senescalciam praedictam gubernare valeat,
Assignavimus eidem Bernardo dicta Feoda sua Centum Librarum, Percipienda apud Agulhon, de Custuma & Decima Vinorum de alta Patria, quae, ante eundem Locum de Agulhon, usque dictam Civitatem Burdegaliae transire seu descendere contigerit, & quòd ipsi sibi inde ibidem solvi facere possit, eo non obstante quòd dictus Constabularius, vel ejus Locumtenens, dictas Custumam & Decimam apud Burdeux percipere consuevit,
Volentes & Concedentes quòd dictus Constabularius noster Burdegaliae, qui nunc est, vel qui pro tempore fuerit, vel ejus Locumtenens, de eo quod, pro & in nomine dicti Bernardi, de Custuma & Decima praedictis, usque ad summam dictorum Feodorum suorum, apud Agulhon, percipi, colligi, & levari contigerit, teneat & teneri faciat Quietos Mercatores & alios quoscumque, de quibus eidem Constabulario, vel ejus Locumtenenti, per Literas Acquietantiae vel Testimoniales ipsius Bernardi, vel ejus Procuratoris in hac parte, legitimè constare poterit Summam illam sic percipi, colligi, & levari, ipsos inde non molestans in aliquo sive gravans,
Quam quidem Summam, per praefatum Bernardum sic percipiendam, deduci, & in Compoto Constabularii praedicti allocari volumus, ut est justum,
Proviso semper quòd hujusmodi Feoda Centum Librarum pro Gubernatione Senescalciae praedictae antiquitùs solvi consueverunt, & quòd dictus Bernardus Summam praedictam, pro tempore quo Senescallus noster ibidem extiterit, tantùm & non diutiùs percipiat quovis modo.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium decimo quarto die Decembris, Anno Regni nostri Quinto.
Nos autem,
De Gratia nostra speciali, & pro bono Servitio, Nobis per praefatum Bernardum impenso & impediendo,
Concessiones & Confirmationes praedictas, ac omnia alia & singula, in Literis praedictis contenta, Rata habentes & Grata,
Ea, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, & praefato Bernardo, Tenore Praesentium, Confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur,
Ita tamen quòd idem Bernardus, pro Termino Vitae suae, cum aliquo alio, praeterquam nobiscum, non Retineatur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Decimo Tertio Die Maii.
Pro Quadraginta Solidis solutis in Hanaperio.
May 15. Restitution of the temporalities to John bp. of Coventry and Lichfield, translated from S. David's. Westm.
O. ix. 248. H. iv. p. ii. 121.
De Restitutione Temporalium Coventriae & Lichfldiae.
An. 3. H. 5. Pat. 3. H. 5. p. 1. m. 18.
Rex, Escaetori suo in Comitatu Warriwicae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, Venerabilem Patrem, Johannem, nuper Episcopum Menevensem, à vinculo, quo eidem Ecclesiae tenebatur, absolverit, & ipsum ad Ecclesias Coventrensem & Lichfedensem transtulerit, ipsumque in Episcopum locorum illorum praefecerit & Pastorem, sicut, per Literas bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, in Cancellaria nostra ostensas, Nobis constat,
Nos,
Considerantes qualiter idem Episcopus Coventrensis & Lichfeldensis, ex Ordinatione & Mandato nostris, in Servitio nostro, apud Constanciam, per magnum tempus stetit, & ibidem graves Custus & Expensas, occasione praedictâ, multipliciter effudit, ipseque adhuc, apud dictam Villam Constanciae, in dicto Servitio nostro, per certum tempus jam futurum attendet,
De Gratia nostra speciali, tam Renunciationem omnium & singulorum verborum, in dictis Literis contentorum, nobis & Coronae nostrae praejudicialium, quàm Fidelitatem ipsius Episcopi, Nobis in hac parte debitam, usque Reditum suum in Angliam Respectuavimus, & Temporalia dicti Episcopatûs Coventrensis & Lichfeldensis Restituimus eidem,
Et ideo Tibi Praecipimus quòd eidem Episcopo Temporalia praedicta, cum pertinentiis, in Balliva tua, liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo quinto die Maii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Midd.
Escaetori Regis in Com. Salop. ac Marchiis Walliae eidem Comitatuiadjacentibus.
Escaetori Regis in Com. Staff.
Escaetori Regis in Com. Notyngh. & Derb.
Per ipsum Regem
.
Et Mandatum est Militibus &c.
May 16. Memorandum of allowance to be made for payments by sir William de Haryngton, late sheriff of Yorkshire, to the duke of York, the earl of Cambridge, and others.
O. ix. 248. H. iv. p. ii. 122.
Pro Vicecomite Eborum.
An. 3. H. 5. pen. Cler. pell.
Fait a Remembrer que,
Le xvi. Jour de May, l'An &c. Tierz, A la Relation de Monsieur le Conte de Dorset, & par l'Entersigne d'un Anel, au Gardein de Prive Seal de par notre Seigneur le Roy envoiez,
Lettre ent feut faicte, a Westmonstier, as Tresorer & Barons de l'Eschequier pur les Persones desouz Escriptz, Assavoir, le Duc d'Everwyk, le Conte de Cantebrigge, Monsieur Alisandre Lounde, Henri Lounde, Johan Mosdale, Johan Selby, & Johan Skipton, pur Allouer William de Haryngton Chivaler, n'adgairs Visconte du Contee d'Everwyk, les Paiementz, par lui faitz, ou a faire, as dictes Persones, par Vertu de les Briefs du Roy au dit William Adressez.
May 16. Robert Hunt, sergeant of the carriage of the K.'s household, is ordered to provide carts for the K.'s voyage. Westm.
O. ix. 248. H. iv. p. ii. 122.
De Carectis providendis, pro Viagio Regis.
An. 3. H. 5. Pat. 3. H. 5. p. 1. m. 17.
Rex, dilecto sibi, Roberto Hunt, Servienti Cariagii Hospitii nostri, Salutem.
Scias quòd Assignavimus Te ad tot Carectas & Quadrigas, quot Sufficientes fuerit ad Cariagium nostrum, in praesenti Viagio nostro, versus partes Transmarinas faciendo, ac Maeremium, Ferrum, Carpentarios, & Fabros, pro hujusmodi Carectis & Quadrigis, ex hac causa de novo construendis, necessarios, necnon Equos sufficientes pro eisdem, & omnia alia quae circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ubicumque inveniri poterunt, tam infra Libertates quàm extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) pro Denariis nostris, promptè & rationabiliter solvendis, Capiendum, Emendum, & Providendum, ac etiam ad Homines, sufficientes pro hujusmodi Cariagio nostro ducendo & gubernando, tam infra Libertates, quàm extra, Arestandum & Capiendum, & in Servitio nostro hujusmodi ad vadia nostra Ponendum;
Et ideò tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, ac ea facias & exequaris in formâ praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Praepositis, Ministris, & aliis Fidelibus & Subditis nostris, tam infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Tibi, in executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c. per dimidium Annum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium xvi. die Maii.
Per Billam Thesaurarii Hospitii ipsius Regis.
May 17. Protection for sir John Topclyff, sir Thomas Percy, and 21 others, in the retinues of the K. and others. Westm.
O. ix. 249. H. iv. p. ii. 122.
De Protectionibus in Comitiva Regis ad partes ultramarinas.
An. 3. H. 5. Franc. 3. H. 5. m. 21.
Johannes Topclyff Armiger, qui in obsequium Regis, in Comitiva sua, ad Partes ultramarinas, profecturus est, ibidem in eodem Obsequio Regis moraturus, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xvii. die Maii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Consimiles Literae de Protectione habent, subscripti; videlicet,
Dilectus & fidelis Miles Regis Thomas Percy,
Willielmus Shore Valectus, Hospitiarius Regis, Aliàs dictus, Willielmus Shorne de Ware in Comitatu Hertfordiae Herbergier,
Thomas Chaworth Miles.
Johannes Sampson de Plymmouthe.
Johannes Baskerville de Com. Hereford Miles.
Willielmus Grantham, aliàs dictus, Taverner Sondeour, nuper Wolpacker & Civis Londoniae.
Jacobus Grigge de London Squier, qui cum Rege in Comitiva dilecti Regis Michaelis de la Pole Filii Comitis Suffolciae.
Rogerus Trumpington Miles.
Jacobus Ethevenes de Comitatu Cornubiae, aliàs dictus, Jacobus Ethevenys de Comitatu Cornubiae Gentilman, qui in obsequium Regis, in Comitiva dilecti Armigeri Regis, Nicholai de Haywode, ad partes ultramarinas &c.
Nicholaus de Haywode Armiger.
Willielmus atte Lee Armiger.
Dilectus & fidelis Miles & Consanguineus Regis Richardus Arundell.
Willielmus de Gelria, aliàs, de Acun, qui cum Rege, in Comitiva Carissimi Fratris Regis Thomae Ducis Clarenciae Comitis Albemarliae & Senescalli Angliae versus partes transmarinas &c.
Dilectus Servitor Regis Gilbertus Kyrton nuper dilectus Servitor Carissimi Domini & Patris Regis H. nuper Defuncti unus Valettorum Butellariae suae,
Johannes Edward Armiger, qui cum Rege, in Comitiva Michaelis de la Pole Filii Comitis Suffolciae versus partes transmarinas &c.
Willielmus Wyngate de Sharpyngho in Comitatu Bedfordiae, qui in Comitiva Carissimi Fratris Regis, Thomae Ducis Clarenciae Comitis Albemarliae, & Senescalli Angliae versus partes ultramarinas &c.
Johannes Parore, aliàs dictus, Johannes Tournour, quicum Rege, in Comitiva, dilecti & fidelis Militis Regis, Willielmi de Legh versus partes transmarinas &c.
Richardus Shawe de London. Gentilman, qui cum Rege, in Comitiva, dilecti & fidelis Militis Regis, Gilberti Umfrevill ad partes Transmarinas &c.
Willielmus Bowet Miles, qui cum Rege, in Comitiva, Carissimi Fratris Regis, Thomae Ducis Clarenciae ad partes Ultramarinas &c.
Johannes Rassh Armiger, qui in obsequium Regis, in Comitiva sua versus partes Transmarinas &c.
Johannes Bank Armiger, qui in obsequium Regis in Comitiva sua ad partes ultramarinas &c.
May 20. Warrant for the payment of the wages of Richard earl of Cambridge and his retinue. Westm.
O. ix. 250. H. iv. p. ii. 122.
Pro Comite Cantebrigiae.
An. 3. H. 5. Pen. Cler. Pell.
Henri, par la Grace de Dieu, Roy d'Engleterre & de France, & Seigneur d'Irland, as Tresorer & Chamberlains de nostre Eschequer, Saluz.
Nous vous Mandons que,
Veue l'ENDENTURE,
Faite d'entre Nous &, nostre treschere Cousin, Richard Conte de Cantebrigge,
Sur ce qu'il est Retenuz devers Nous, ovec Sessance Homes d'armes luy mesmes acontez, Deux Chivalers, & le remenant Esquiers, & Cent & sessante Archers, pur Nous faire Service de Guerre, en le Viage, que Nous ferrons Dieu devant, deinz brief,
Facez Paier au dit Conte ce qu'il doit avoir & prendre de Nous pur Lui & sa dite Retenue, Selonc l'effect & contenue de L'ENDENTURE avantdite.
Don. souz nostre Prive Seal, a Westmonster le xx. jour de May, l'An de nostre Regne Tierz.
May 23. Warrant for the payment of the wages of John earl of Huntingdon. Westm.
O. ix. 250. H. iv. p. ii. 122.
Super Indentura Comitis de Huntingdon.
An. 3. H. 5. Ibid.
Henri, par la grace de Dieu, Roy d'Engleterre & de France, & Seigneur d'Irland, as Tresorer & Chamberlains de nostre Eschequer, Saluz,
Nous vous Mandons que,
Veue l'ENDENTURE,
Faite d'entre Nous &, nostre treschere & foial Cousin, Johan Conte de Huntingdon,
Sur ce qu'il est Retenuz devers Nous, ovec Vynt Homes d'armes luy mesmes acontez, & Sessante Archers, pur Nous faire Service de Guerre en le Viage, que Nous ferons, Dieu devant, deinz brief,
Facez Paier a mesme nostre Cousin ce q'il doit avoir & prendre de Nous, pur lui & ses dites Gens de sa Retenue, selonc l'effect & contenue de l'ENDENTURE susdite.
Purveu, toutes voies, que, par force, de noz autres Lettres de Prive Seal, a vous jatard adresses pur nostre suisdit Cousin, nulle Execution soit fait.
Don. souz nostre Prive Seal a Westmonster le xxiii. jour de Maii, l'An de nostre Regne Tierz.
May 24. The K. orders the constable of the Tower of London to deliver Mordak de Fyfe to John Hulle and William Chanceller. Westm.
O. ix. 250. H. iv. p. ii. 122.
De Deliberando extra Turrim Londoniae Mardak de Fyfe.
An. 3. H. 5. Claus. 2. H. 5. m. 21.
Rex, Constabulario Turris nostrae Londoniae, vel ejus Locum tenenti ibidem, Salutem.
Mandamus Vobis quòd Mordak de Fyfe, in Turri praedicta, sub Custodia vestra, de Mandato nostro, detentum, dilectis Armigeris nostris, Johanni Hulle & Willielmo Chanceller, sine dilatione liberetis.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo quarto die Maii.
Per ipsum Regem.
May 25. The K. orders Stephen Ferrour, his sergeant farrier, to provide horseshoes, nails, and smiths for the K.'s expedition. Westm.
O. ix. 250. H. iv. p. ii. 122.
De Ferris & Clavis Equorum providendis pro Viagio Regis.
An. 3. H. 5. Pat. 3. H. 5. p. 1. m. 16.
Rex, dilecto sibi Stephano Ferrour, Servienti Ferrurae nostrae, Salutem.
Scias quòd Assignavimus Te ad tot Ferra & Clavos Equorum, quot pro Equis Stabuli nostri, in praesenti Viagio nostro, serrandis necessaria fuerunt, ac Fabros & Ferrum, & omnia alia, quae Officio Ferrurae necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac Cariagium sufficiens pro eisdem, ubicumque inventa fuerint, tam infra Libertates, quàm extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) pro Denariis nostris, promptè & rationabiliter solvendis, arestandum, Capiendum, Emendum & Providendum;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris, tam infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Tibi, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c. per Dimidium Annum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium xxv. die Maii.
Per Billam Thesaurariae Hospitii ipsius Regis.
May 26. The sheriffs of Kent and three other counties are ordered to provide 200 oxen for the K.'s voyage. Westm.
O. ix. 251. H. iv. p. ii. 123.
De Bobus providendis, pro Viagio Regis.
An. 3. H. 5. Claus. 3. H. 5. m. 19.
Rex, Vicecomiti Kantiae, Salutem.
Quia, ut tibi satis constat, sumus, cum Dei adjutorio, versus partes Exteras, pro Recuperatione & Adeptione Haereditatum & Jurium Coronae nostrae, à diu, ut cunctis liquet, injuriosè detentorum, in proximo profecturi,
Et volentes proinde, pro Vitellatione nostra, ac aliorum, in Comitiva nostra, versus partes praedictas profecturorum, in hac parte providere,
Tibi Praecipimus, firmiter injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, Ducentos Boves, infra Comitatum tuum, ubicumque inveniri contigerint, tam infra Libertates, quàm extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) pro Denariis nostris, in hac parte rationabiliter solvendis, per Te & sufficientes Deputatos tuos, Emi, Capi, & Provideri, ac eos usque Suthwik Duci facias,
Ita quòd sint ibidem in Crastino Sancti Johannis Baptistae proximò futuro, Thesaurario Hospitii nostri, ex Causa supradicta, ibidem adtunc liberandi; Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo sexto die Maii.
Per ipsum Regem.
Rex Vicecomiti Oxoniae, Salutem. Quia &c. ut supra usque ibi, provideri, & tunc sic, ac eos usque Faram juxta Tychefeld Duci facias, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Ibid.
Rex Vicecomiti Wiltesiae, Salutem.
Quia, &c. ut supra usque ibi, Praesentibus, & tunc sic, Centum Boves infra Comitatum tuum, &c. ut supra usque ibi, provideri, & tunc sic, as eos usque Tychefeld duci facias, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Ibid.
Rex Vicecomiti Suthamptoniae, Salutem.
Quia, &c. ut supra usque ibi, provideri, & tunc sic, ac eos usque Beaulewe duci facias, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
June 24. The sheriffs of Southampton and Wilts are each ordered to provide 100 oxen, calves, and cows for the K.'s voyage. Winchester.
O. ix. 251. H. iv. p. ii. 123.
De Boviculis & Vaccis pro Viagio Emendis.
An. 3. H. 5. Ibid.
Rex, Vicecomiti Suthamptoniae, Salutem.
Quia, ut tibi satis constat, sumus, cum Dei adjutorio, versus partes exteras, pro Recuperatione & Adeptione Haereditatum & Jurium Coronae nostrae, à diu, ut cunctis liquet, injuriosè detentorum, in proximo profecturi,
Et volentes proinde, pro Vitellatione Dominorum, & aliorum, in Comitiva nostra, versus partes praedictas profecturorum, in hac parte providere,
Tibi Praecipimus, firmiter injungentes, quòd statim, visis praesentibus, Boves, Boviculos, & Vaccas, usque ad Numerum Centum Bestiarum, infra Comitatum tuum, ubicumque inveniri poterunt, tam infra Libertates, quàm extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) per Te & sufficientes Deputatos tuos, Capi & Provideri, ac eos, per Possessores eorumdem, aut alios, eorum nomine, usque Lemyngton, Romesey, Alderford, & Farham, in Comitatu praedicto, pro Vitellatione & Sustentatione Dominorum, & aliorum praedictorum, dum infra Comitatum praedictum immorentur, cum omni festinatione, quâ commodè fieri poterit, Ducifacias, praefatis Dominis & aliis praedictis, ex Causa supradicta, Vendendos,
Prout inter eos & praefatos Possessores, seu alios eorum nomine, in hac parte, rationabiliter poterit concordari; Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Wynton. vicesimo quarto die Junii.
Per ipsum Regem.
Consimile Breve dirigitur Vicecomiti Wiltesiae pro bujusmodi Bobus, Poviculis, & Vaccis, usque adnumerum praedictum, usque Tychefeld in Comitatu Suthamptoniae duci faciendis, sub eadem Data
.
May 26. The K. appoints assistant surgeons, one chariot, and two somers [sumpter horses] for the use of Thomas Morstede, his surgeon.
O. ix. 252. H. iv. p. ii. 123.
Petitio Cirurgici Regis.
Au Tresgracious Roy nostre Seignur Soverayn.
Le Roy luy a Grante xii Persones de son Mestier, i Chariot, & Deux Somers.
An. 3. H. 5. Ex Orig. Pen. Cler. Pell.
Supplie, vôtre Humble Liege Servitour & Surgien, Thomas Morstede, qu'il pleise a vôtre Roiale Magestee Commander, Ordeigner, & Appoynter coment & par quele manere il mesmes, ovec autres Surgiens soubz luy a Servir & Occupier mesme l'Office, en vôtre Honurable Voiage, Ore, par Divine Grace, purpose, selonc l'Effect des Articles, cy apres escriptz, s'il vous pleist,
En Primes, q'il vous please commander & assigner, sur appreste, tiele Summe en Monoye, quele meulx semblera a vôtre excellente Nobleye, dont Achater & Purvoier tout ceo q'affiert pur Choses bosoignables en estuffurre du dit Office, a Servir par tout le Temps qe vôtre dit Honourable Voiage en durera.
Item, de Commander, Assigner, & Appoynter a tantz des Gentz, pur occupier & servir soubz Luy en mesme l'Office, come il plerra a vestre Haultesse nominer, as queux Gages, & par quele manere.
Item, de Commander, Assigner, & Appoynter, selonc vôtre Tressage discrecion, tout manere Cariage, bossoignable & afferant pur faire Carier, par tout le Temps de vôtre dit Honourable Voiage, toutes Choses Necessaires & Appendantz a le suisdit Office, i Chariet, & ii Somers.
Don. le xxvi. Jourde May, l'An &c. Tierz,
Item, de Comander, Assigner, & Appoynter coment, par quele manere, & queux Gages de Guerre, vôtre dit Poure Suppliant prendra & avera pur sa propre Persone, & pur ses Gentz Gagers, & au quel Noumbre, durant vôtre Honurable Voiage susdit, selonc ceo q'il meulx semblera a vôtre Excellente Nobleye.
The K. allows Thomas Morstede, his surgeon, to take with him 12 persons of his mystery and three archers.
O. ix. 252. H. iv. p. ii. 123.
Alia ejusdem Petitio.
A nôtre Tresexcellent & Tressouverain Seignur le Roy.
Le Roy a Grante toute la Bille.
An. 3. H. 5. Ex Origine. Penes Cler. Pell.
Supplie Humblement, vôtre Pouere Liege & Foial Serviteur, Thomas Morstede Surgien, qe vous plese, de vôtre benigne Grace, graunter voz Lettres, de Prive Seal, directes a vôtre Chanceller d'Engleterre, pour faire deliverer a dit Suppliaunt Lettres de Commission, desouz vôtre Grand Seal, par force des quelles il ayt Poair de prendre, si beins Franchise, come dehors, Dousze Persones de son Mestier, tieux come il vorra eslire, pour aler en sa Compaignie, a faire Service a vous Tressoverain Seignur; durant vôtre Voyage.
Item, que vous plese, de vôtre benigne Grace, comander, faire ENDENTURE, desouz vôtre Privie Seal, Faitz d'entre vous, Tressouverain Seignur, & l'avantdit Thomas, par vertue des quelles soit le dit Thomas Tenuz de Servir vous Tresexcellent Seignur en dit Voyage, come Homme d'Armes, preignant Gages, ou Gages ovec Regard, come prendront autres de son Estat, ayant ou sa Compaignie Quinsze Persones, dont serront Trois Archers & les autres Hommes de son Mistier, preignant chascun de eulx autieux Gages come prendrount autres Archers, alantz en dit Voiage; & qe les susditz ENDENTURES soient de tiel Fourme, come sount faitz pour voz Esquiers.
H. Chamberlan d'Engleterre.
May 27. The K. orders the people of Hampshire to bake and brew in preparation for his voyage. Westm.
O. ix. 253. H. iv. p. ii. 123.
De Pistrinando & Brasiando pro Viagio saepe memorato.
An. 3. H. 5. Claus. 3. H. 5. m. 20.
Rex Vicecomiti Suthamptoniae, Salutem.
Quia, ut tibi satis constat, sumus, cum Dei adjutorio, versus partes Exteras, pro Recuperatione & Adeptione Haereditatum & Jurium Coronae nostrae, à diu, ut cunctis liquet, injuriosè detentorum, in proximo profecturi,
Tibi Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Locis, infra Civitatem Wyntoniae, & Villam Suthamptoniae, & in omnibus aliis Villis Mercatoriis & Hamelettis, infra eundem Comitatum, ubi magis expediens fuerit & necesse, publicè ex parte nostrâ proclamari facias,
Quòd omnes & singuli Ligei nostri, in eisdem commorantes, quibus attinet, Pistrinent & Brasient, per personalem supervisum tuum, aut Subvicecomitis tui ejusdem Comitatûs, erga adventum nostrum, cum Retinentia nostra, ac aliorum Ligeorum nostrorum, in partes illas (videlicet) à die Proclamationis praedictae, usque ad Festum Sancti Petri, quod dicitur ad Vincula, proximò futurum;
Et hoc, sub incumbenti periculo & gravi indignatione nostra, nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo septimo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 28. The several abps. and bps. are ordered to array the clergy for the defence of the kingdom. Westm.
O. ix. 253. H. iv. p. ii. 123.
De Arraiatione Cleri.
An. 3. H. 5. Ibid. m. 21.
Rex, Venerabili in Christo Patri, H. eâdem Gratiâ, Archiepiscopo Cantuariensi totius Angliae Primati, Salutem.
Quia, ut vobis satis constat, sumus, cum Dei adjutorio, versus partes exteras, pro Recuperatione & Adeptione Haereditatum & Jurium Coronae nostrae, à diu, ut cunctis liquet, injuriosè detentorum, in proximo profecturi,
Et volentes proinde, pro salvâ & securâ Custodiâ & Defensione Regni nostri, & Ecclesiae Anglicanae Matris nostrae, ac Fidei Catholicae,
Ad quam defendendam cuncti tenentur Christiani, sacro attestante Eloquio, etiam usque ad Mortem, si necesse fuerit, decertare, contra Proterviam & Malitiam Hostium & Inimicorum Regni, Ecclesiae, & Fidei praedictorum, si illa, nobis in remotis agentibus, invadere & perturbare praesumpserint (quod absit) & infestare,
Prout Votis astringimur praecipuis, providere,
Assignavimus vos ad Clerum vestrae Dioecesis, tam Religiosos, quàm Seculares, exemptos & non exemptos, idoneos & defensabiles, tam infra Libertates, quàm extra, cum omni celeritate possibili, Uniendum & Congregandum.
Ipsumque Clerum benè & competenter Arraiandum & Muniendum, ac Arraiari & Muniri, juxta status & facultates suas, nemini in hac parte parcendo, faciendum & compellendum,
Ac in Arraiatione hujusmodi Ponendum & Conservandum,
Ita quòd Prompti sint & Parati ad Resistendum Malitiae, Proterviae, & Infestationi Inimicorum praedictorum, quotiens & quando necesse fuerit & oportunum,
Sic quòd, in eorum Defectum, seu vestri negligentiam, vel tepiditatem, Dampnum in Praemissis non eveniat ullo modo,
Necnon ad Nos de Arraiatione, & Munitione, ac Numero Personarum Cleri praedicti, sic arraiandi, citra Sextumdecimum diem Julii, proximò futurum, in Cancellariâ nostrâ, sub Sigillo vestro, distinctê & apertê, certificandum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Cleri praedicti, ac aliis Ligeis nostris (quos vobis similiter a ssistere volumus in hac parte) Tenore Praesentium, sub forisfacturâ omnium quae nobis forisfacere poterunt, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Executione Praemissorum, de tempore in tempus, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout necessitatis eventus exigit & requirit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo octavo die Maii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Archiepiscopo & Episcopis subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
H. Archiepiscopo Eborum Angliae Primati.
R. Episcopo London.
H. Episcopo Wynton.
P. Episcopo Lincoln.
N. Episcopo Bathon. & Wellen. & ejus Vicario generali, ipso Episcopo in Remotis agente.
J. Episcopo Elyen.
R. Episcopo Norwicen.
R. Episcopo Cicestr.
R. Episcopo Hereford.
E. Episcopo Exon.
R. Episcopo Sarum, & ejus Vicario generali, ipso Episcopo in Remotis agente.
W. Episcopo Karliol.
Th. Episcopo Wygorn.
R. Episcopo Roffen.
Th. Episcopo Landaven.
J. Episcopo Meneven.
B. Episcopo Bangoren.
Episcopo Assaven.
Custodi Spiritualitatis Episcopatus Coventren. & Lichfeld. Sede vacante.
Th. Episcopo Dunolmen
.
Aug. 7. The K. desires John Macworth, dean of Lincoln, and Henry Welles, archdeacon of Lincoln, to go to their cathedral church and put themselves in array. Porchester.
O. ix. 254. H. iv. p. ii. 124.
Super dicta Arraiatione.
De par le Roy.
An. 3. H. 5. Pen. Cler. Pell.
Treschier Et Bien Ame,
Por ce que Nous sumes de present, sicome vous bien savez, sur nôtre Passage vers les Parties de dela, pur le Recoverir de noz Heritages & Droitz illeoques, les queux ount este ja piecea par noz Adversairs & Enemys detenuz & a grant Tort Occupiez,
Et avons ordennez & fait Proclamer que touz les Gentz de Sainte Eglise, de notre Roiaume d'Engleterre, de quelque Estat & Condition q'ils soient, soy mettent en Arraye, & soy Apparaillent en la Meillour & plus Forcible manere qu'ils saveront & purront, pur Resister la Malice des Enemys de Dieu & les nostres, si aucuns, en nôtre Absence, se vorroient lever, encontre Nous, pur mettre notre Roiaume en Trouble, que Dieu Defende,
Si volons & vous Mandons que vous vous mettez en Arraye, & vouz Trehez a votre dite Eglise, & y demourez tanque a notre Retour en notre dit Roiaume, pour forciblement Resister la Malice de tieux Enemys si busoigne serra;
Et ce en nulle Manere ne lessez sur le Peril Garrant.
Don. &c. a notre Chastel de Porchestre le vii. Jour d'Augst.
A nôtre bien Ame Clerc Johan Macworth, Dean de l'Eglise Cathedrale de Nicole.
Semblable Lettre a Mestre Henry Welles, Arcedeakne de Nicole, pur lui treher a l'Eglise Cathedrale de Nicole.
May 29. The K. desires John Cliff, Thomas Noreys, tromper, and 13 other minstrels, to have the usual wages during his expedition.
O. ix. 255. H. iv. p. ii. 124.
Pro Menestrallis in dicto Viagio.
An. 3. H. 5. Ibid.
Ces sont les Noums de les Menestreux du Roi.
John Cliff,
Thomas Norys Tromper,
William Baldewyn,
John Michel,
Panel Trimper,
Peut Tromper,
Richard Pyper,
Thomas Haliday,
Waulter Haliday,
Meysham Pyper,
Bronne Pyper,
Snyth Fydeler,
William Langton,
Thomas Hardiberd,
William Haliday
,
Le Roy veult q'ils aient Garant pour ceste Voiage pour leurs Gages, ensi q'il a este Acoustume.
H. Chambellan d'Engleterre.
Dat. xxix. Maii Anno Tertio.
May 29. Commission of array for the ridings of Yorkshire and 16 other counties; also for the cities of Salisbury and Canterbury. Westm. 28 Aug.
O. ix. 255. H. iv. p. ii. 124.
De Arraiatione facienda.
An. 3. H. 5. Pat. 3. H. 5. p. 2. m. 37. d.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Roberto Rokley, Richardo Redmane, Henrico Hoghton, & Halnath Mauleverer, Militibus, Roberto Waterton, Willielmo Gascoigne, Thomae Redmane, Edmundo Filz William, Thomae Clarell, Johanni de Wortley, Roberto Tempest, Radulpho Pudsay, & Roberto Mauleverer, ac Vicecomiti Eborum, Salutem.
Quia, ut vobis satis constat, sumus, cum Dei adjutorio, versus partes Exteras, pro Recuperatione & Adeptione Haereditatum & Jurium Coronae nostrae, à diu, ut cunctis liquet, injuriosè detentorum, in proximo profecturi,
Et volentes proinde pro Salvatione & Defensione Regni nostri Angliae, contra Malitiam Inimicorum nostrorum Exterorum, si illud, Nobis in Remotis sic agentibus, ingredi (quod absit) & invadere praesumpserint, prout Votis astringimur praecipuis, providere,
Assignavimus Vos, conjunctim, & divisim, ad omnes & singulos Homines ad Arma, ac alios Homines Defensabiles, tam Hobelarios, quàm Sagittarios, infra Westrithingum, in Comitatu praedicto, tam infra Libertates, quàm extra, commorantes, Arraiandum & Triandum.
Et eos, sic Arraiatos continuè in Arraiatione hujusmodi, & in Millenis, Centenis, & Vintenis, & aliter prout conveniens & necesse fuerit, teneri & poni faciendum,
Ac etiam ad eos, tam ad Costeram Maris, quàm alia Loca, ubi & quotiens necesse fuerit, ad dictos Inimicos nostros Expellendum, Debellandum, & Destruendum, de tempore in tempus, Cùm aliquod periculum immineat, Ducendum & duci faciendum,
Et ad Monstrum sive Monstrationem eorumdem Hominum ad Arma, Hobelariorum, & Sagittariorum, de tempore in tempus, quotiens indiguerit, diligenter faciendum & supervidendum;
Et ideò vobis, & cuilibet vestrûm, districtiùs quo possumus, Injungimus & Mandamus quod statim, visis Praesentibus, vos ipsos Arraiari & Armari, ac omnes & singulos Homines Westrithingi praedicti, ad Laborandum potentes, coram vobis venire, &, juxta sanas discretiones vestras, Arraiari, Armari, & Muniri, ac eos, sic Arraiatos, Armatos, & Munitos, in Arraiatione hujusmodi teneri faciatis,
Et insuper Signa, vocata Bekyns, in locis consuetis, per quae Gentes Patriae, de adventu Inimicorum hujusmodi Exterorum, potuerunt congruis temporibus praemuniri, poni,
Et eosdem Homines, sic Armatos, Arraiatos, & Munitos, Cùm periculum immineat, in Defensionem & Salvationem Regni & Patriae praedictorum, de tempore in tempus, tam ad Costeram Maris, quàm alia Loca, ubi magis necesse fuerit, prout hactenus in casu consimili rationabiliter fieri consuevit, & necessitatis eventus exigerit, duci faciatis,
Ita quòd, pro defectu Defensionis, & Arraiationis, seu Ductionis dictorum Hominum, vel per Negligentiam vestram, Dampna Patriae praedictae, aut alia/s, per Inimicos nostros, amodò non eveniant ullo modo:
Damus autem universis & singulis Comitibus, Baronibus, Militibus, Majoribus, Ballivis, Ministris, ac aliis Fidelibus & Ligeis nostris Westrithingi prae- dicti, tam infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd Vobis, & cuilibet vestrûm, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xxix. die Maii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literae Regis Patentes diriguntur Personis subscriptis, in Comitatibus & Locis subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Radulpho de Evere Militi.
Willielmo Fulthorp Militi.
Thomae Roythe Militi.
Roberto Coniers Militi.
Johanni de Barton Armigero.
Thomae Crathorn Armigero.
Roger Ask Armigero.
Willielmo Fencotes Armigero.
Willielmo de Burgh.
Vicecomiti Eborum
.
in Northrithingo in Com. Eborum.
Roberto Hilton Militi.
Johanni Etton Militi.
Edmungo Hastynges Militi.
Johanni Routh Militi.
Petro de le Hay.
Thomae Egmanton.
Roberto Rudstane.
Willielmo Yerslay.
Henrico Nesfeld.
Thomae Seyntquyntyn.
Vicecomiti Eborum
.
in Estrithingo in Com. Eborum.
Roberto Leybourne Chivaler.
Johanni Bethom Chivaler.
Richardo de Musgrave.
Thomae Stirklande.
Richardo Ducket.
Hugoni Salkilde.
Thoma Warkop, de Warkop.
Vicecomiti Westmerlandiae
.
in Com. Westmerlandiae.
Johanni Souche Chivaler.
Nicholao Streuley Chivaler.
Nicholao Mongomory Chivaler.
Radulpho Frechvill Chivaler.
Vicecomiti Derbiae.
in Com. Derb.
Roberto Waterton.
Willielmo Rigmayden.
Hugoni Cressy.
Simoni de Leek.
Willielmo de Leek.
Thurstano del Bour.
Viceccom. Notyngh
.
in Com. Notyng.
Thomae Dymmok Militi.
Richardo Hausard Militi.
Waltero Tailbois Militi.
Nicholao Towrney.
Rogero Barneston.
Roberto Darcy.
Thomae Somercotes.
Richardo de Themelby.
Johanni de Thymelby.
Willielmo Gibthorp
Armigero.
Vicecomiti Lincolniae.
in partibus de Lyndesey in Com. Lincoln.
Roberto de Ponynges Chivaler.
Johanni Pelham Chivaler.
Johanni de Bohun Chivaler.
Johanni Priori de Michelham.
Roberto Oxenbrigge.
Johanni Hall Juniori.
Thomae Seyncler.
Johanni Assheburnham.
Johanni Wakehurst.
Johanni Waleys.
Vicecomiti Sussexiae
.
in Com. Sussex.
Thomae Tunstall Chivaler.
Willielmo Tunstall Armigero.
Richardo de Musgrave.
Thomae de Strykland.
Thomae de Bethome.
Vicecomiti Westmerlandiae
.
in Com. Westmerl.
Thomae Colepepir Chivaler.
Richardo Wayveld.
Richardo Cliderhowe Armigero.
Johanni Darell.
Johanni Boteler.
Valentino Baret.
Willielmo Langley.
Johanni Martyn.
Willielmo Clifford.
Reginaldo Pympe.
Willielmo Notebeme.
Vicecomiti Kantiae
.
in Com. Kanc.
Richardo Beauchamp de Bergevenny Chivaler.
Thomae de Berkley de Berkley Chivaler.
Thomae Filz Nicholl Chivaler.
Thomae Mille.
Roberto Whityngton.
Roberto Poyns.
Johanni Grevell.
Vicecomiti Gloucestriae
.
in Com. Glouc.
Thomae de Berkley de Berkley Chivaler.
Humfrido Stafford Chivaler.
Richardo Boyton.
Roberto Hull Juniori.
Vicecomiti Somersetiae
.
in Com. Somers.
Thomae Berkley de Berkley Chivaler.
Johanni Droys.
Majori Villae Bristoll.
Johanni Stevenes Seniori.
Johanni Sharp.
Vicecomiti Villae Bristoll
.
in Villa Bristoll.
Thomae de Morle Chivaler.
Johanni Rothenale Chivaler.
Johanni Wodehous.
Johanni Inglesthorp Chivaler.
Edmundo Oldhalle.
Vicecomiti Norffolciae
.
in Com. Norff.
Johanni Garbonell Chivaler.
Johanni Lancastre.
Johanni Glemham.
Vicecomiti Suffolciae
.
in Com. Suff.
Rogero Leche Chivaler.
Nicholao Mongomery Seniori Chivaler.
Roberto Fraunceys Chivaler.
Petro de Melbourne.
Johanni de la Pole de Hertyngton.
Petro de la Pole.
Vicecomiti Derbiae
.
in Com. Derb.
Johanni Laurence.
Thomae Breredyng.
Willielmo Dreu.
Johanni Garstone.
Henrico Houles.
Johanni Rokle.
Vicecomiti Suthamptoniae
.
infra Insulam de Wyght in Com. Sutht.
Willielmo Sturmy Chivaler.
Thomae Trewyn.
Thomae Bonham.
Roberto Andrewe.
Vicecomiti Wiltesiae
.
in Com. Wiltes. excepta Civitate Sarum.
Thomae Chaucer.
Roberto James.
Johanni Wylcotes.
Thomae Bekyngham.
Vicecomiti Oxoniae
.
in Com. Oxon.
Willielmo Coggeshale.
Johanni Dureward.
Richardo Baynard.
Johanni Leventhorp.
Roberto Rygdon.
Richardo Darcy.
Vicecomiti Essexiae
.
in Com. Essex.
Ibid. m. 36.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Johanni Lonesham, Majori Civitatis Sarum, Waltero Shirley, Willielmo Waryn, Willielmo Tuyll, ac Vicecomiti Wiltesiae, Salutem.
Quia, ut vobis satis constat, &c. ut supra usque ibi, quam Sagittarios, & tunc sic, infra Civitatem praedictam & Suburbia ejusdem commorantes, Arraiandum & Triandum &c. ut supra usque ibi teneri faciatis & tunc sic,
Et eosdem Homines, sic Armatos, Arraiatos, & Munitos, cum periculum immineat &c. ut supra usque ibi ullo modo & tunc sic:
Damus autem universis & singulis Ligeis nostris Civitatis & Suburbiorum praedictorum, Tenore Praesentium, &c. ut supra.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westmonasterium, xxviii. die Augusti.
Eodem modo assignantur subscripti, videlicet,
Thomas Lane.
Johannes Bron.
Edmundus Horne.
Johannes Sextayn.
Willielmus Lane.
Willielmus Mason, Ballivi Civitatis Cantuariensis
.
infra Civitatem Cantuar. & Suburbia ejusdem.
May 30. Warrant to Richard bp. of Norwich, keeper of the K.'s jewels, to deliver jewels to the lords, knights, and others in the K.'s expedition, in pledge for the payment of the second quarter's wages. Westm.
O. ix. 257. H. iv. p. ii. 125.
De Jocalibus pro Solutione Secundi Quarteri Liberandis.
An. 3. H. 5. Pat. 3. H. 5. p. 1. m. 13.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm inter Nos & Dominos, Milites, Armigeros, & alias Personas,
Qui, per seperales INDENTURAS, penes Nos, per unum Annum, Nobis in Viagio nostro, in propria Persona (Deo dante) faciendo, deservituri, Retenti existunt,
Inter alia, Conventum & Concordatum existat quòd, pro Securitate Solutionis Vadiorum, seu Vadiorum cum Regardo, pro Secundo Quaterio Anni praedicti, pro Dominis, Militibus, Armigeris, & aliis de eorum Retinentiis, juxta Casûs exigentiam, ipsi tot de Jocalibus nostris habeant, quot per eorum Aggreamentum, pro Solutione dicti Secundi Quarterii, sufficere valeant,
Sub conditione Nobis Reddendi & Restituendi Jocalia illa, in casu quo Nos ea, infra unum Annum & Dimidium, ac unum Mensem, post Receptionem Jocalium praedictorum, Acquietare velimus, prout in INDENTURIS praedictis pleniùs expressatur,
Volumus & Assignamus, Venerabilem Patrem, Consanguineum nostrum Carissimum, Richardum Norwicensem Episcopum, Custodem Jocalium nostrorum, ac ei, Tenore Praesentium, Committimus Auctoritatem & Mandatum, ad Deliberandum, sine dilatione, cuilibet eorum, qui per INDENTURAM, penes Nos, pro praesenti Viagio nostro, sunt Retenti, seu ejus certo & sufficienti Attornato vel Deputato,
Praefato Episcopo Billas, sub signaturâ Manûs, & Signeto, Carissimi Consanguinei nostri, Thomae Comitis Arundellae, Thesaurarii nostri Angliae, continentes Summas eis, quas sic pro quarterio praedicto perciperent debitas, deferenti,
Tot de Jocalibus nostris secundum discretionem suam & Aggreamentum Partis, quot Summis, in Billis hujusmodi contentis, controvalere possint,
Ita semper quòd inter praefatum Episcopum Norwicensem & ipsos, quibus idem Episcopus Jocalia nostra praedicta liberari faciet, fiant INDENTURAE, mentionem facientes, tam de Liberatione Jocalium praedictorum, ac de Summis pro quibus ipsa Vadiata existunt, & per quantum tempus, quàm de Descriptione & Valore cujuslibet Jocalium supradictorum secundum Appretiationem eorumdem.
In cujus, &c.
Teste Rege apud Westmonasterium tricesimo die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.