Rymer's Foedera with Syllabus: July 1415

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: July 1415', in Rymer's Foedera Volume 9, (London, 1739-1745) pp. 283-298. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol9/pp283-298 [accessed 25 April 2024]

July 1415

Syllabus Entry Foedera Text
July 5. Power for sir Gilbert Talbot to treat with Owin Glendourdy. Porchester.
O. ix. 283. H. iv. p. ii. 135.
De Tractando cum Owino Glendourdy.
An. 3. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, circumspectione, & industria, dilecti & fidelis nostri, Gilberti Talbot Chivaler pleniùs confidentes,
Commisimus & deputavimus ipsum Gilbertum ad Comunicandum & Tractandum cum Owino Glendourdy de Wallia de & super certis Materiis, praefato Gilberto per Nos injunctis,
Et tam ad praedictum Owinum, quàm alios Rebelles nostros Wallenses, ad Obedientiam & Gratias nostras, si se ad eas petendum optulerint, nomine nostro Admittendum & Recipiendum,
Et alia omnia & singula Faciendum & Exercendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid praefatus Gilbertus fecerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis de Porchestre Quinto die Julii.
July 10. Letters of attorney for Richard Grey, lord de Wilton, in the names of John Barton, junior, and John Boteler. Similar letters for sir William Bowet. Westm. 6 July; and for Edmund earl of March. Westm. 18 June.
O. ix. 283. H. iv. p. ii. 136.
De Generali Attornatu, de Licentia Regis profecturis.
An. 3. H. 5. Franc. 3. H. 5. m. 14.
Richardus Grey Dominus de Wilton, qui de Licentia Regis versus partes Transmarinas profecturus est, habet Literas Regis de Generali Attornatu sub nominibus Johannis Barton Junioris, & Johannis Boteler, sub alternatione, ad lucrandum &c. in quibuscumque Curiis Angliae, per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo die Julii.
Johannes Spryngthorp Clericus recepit Attorneamentum &c.
Willielmus Bowet Chivaler, qui de Licentia Regis versus partes Transmarinas profecturus est, habet Literas Regis de Generali Attornatu, sub Nominibus Nicholai Mokkyng Clerici, & Johannis Bowet Armigeri, sub alternatione, ad lucrandum &c. in quibuscumque Curiis Angliae, per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium sexto die Julii.
Johannes Hertilpole Clericus recepit Attorneamentum &c.
Edmundus Comes Marchiae
, qui de Licentia Regis versus partes Transmarinas profecturus est, habet Literas Regis de Generali Attornatu, sub Nominibus Walteri Lucy & Willielmi Walweyn, sub alternatione, ad lucrandum &c. in quibuscumque Curiis Angliae, per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo octavo die Junii.
Henricus Shelsord Clericus recepit Attorneamentum de Licentia Cancellarii.
July 11. The K. orders Thomas Barton and Thomas Botiller, collectors of custom in the port of London, to repay to Nicholas de Mulyn and his partners, Venetian merchants, their loan of 1,000 marks. Westm.
O. ix. 284. H. iv. p. ii. 136.
Pro Mercatoribus de Venicia, super Mutuo.
An. 3. H. 5. Claus. 3. H. 5. m. 19.
Rex, dilectis sibi, Thomae Burton & Thomae Botiller, Collectoribus Custumae & Subsidii Lanarum in Portu Londoniae, & in singulis Portubus & Locis eidem Portui adjacentibus, Salutem.
Cùm Nicholaus de Mulyn, & Socii sui, Mercatores de Venicia, Mille Marcas, pro praesenti Viagio nostro nobis mutuaverint,
Et illas, de Mandato nostro, carissimo Consanguineo nostro, Thomae Comiti Arundellae, Thesaurario nostro Angliae deliberaverit, ad eas juxta Ordinationem nostram applicandas & expediendas,
Nos,
Volentes promptam & securam Resolutionem Summae praedictae praefatis Nicholao & Sociis suis, per Nos, ex hac causa, fieri, ut tenemur,
Vobis Praecipimus quòd praefatis Nicholao & Sociis suis praedictas Mille Marcas (videlicet) de Galeis provenientes, juxta quandam Assignationem, eisdem Nicholao & Sociis suis, Quartodecimo Die Junii proximò praeterito, ad Receptam Scaccarii, in hac parte factam, sine dilatione liberetis, juxta Assignationem supradictam.
Teste Rege apud Westmonasterium undecimo die Julii.
Per Billam Thesaurariae.
Et erat Patens
.
July 12. The K. pledges "la corowne Henry" to Thomas duke of Clarence, for the payment of his wages.
O. ix. 284. H. iv. p. ii. 136.
De Corona, vocata LA COROWN HENRY, Impignorata.
An. 3. H. 5. Pat. 3. H. 5. p. 2. m. 42.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, carissimus Frater noster, Thomas Dux Clarenciae Nobiscum, ad Deserviendum Nobis, pro praesenti Viagio nostro, versus partes Transmarinas, per unum Annum integrum sit Retentus,
Ac, Venerabilis Pater, Richardus Episcopus Norwicensis, Thesaurarius Camerae nostrae, virtute Literarum nostrarum Patentium, sibi directarum, eidem Duci quandam Coronam, vocatam LA COROWINE HENRY,
Pro Securitate totius illius, quod praefato Duci, pro Se & Retinentia sua praedicta, erit debitum, & quod ipse, pro eodem Quarterio integro Anni praedicti, secundum sormam & effectum quarumdam INDENTURARUM, inter Nos & praefatum Ducem indè confectarum, percipere & recipere debet,
Deliberaverit,
Unde Dies Solutionis, ad quem volumus & acquietare debemus Coronam praedictam per Deputatos, Assignatos, Haeredes, seu Executores nostros, erit in die Circumcisionis, qui erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Sextodecimo, secundum cursum & computationem Ecclesiae Anglicanae, prout in INDENTURIS praedictis pleniùs continetur,
Nos (Securitati praedicti Ducis in hac parte prospicere volentes, ut tenemur) Volumus & Concedimus per Praesentes quòd,
In casu quo dicta Corona, dicto Die Circumcisionis, per Nos, haeredes, seu Executores nostros non acquietetur,
Extunc bene licebit eidem Duci, & aliis, quibus hujusmodi Jocalia per ipsum Ducem libera buntur, post eundem Diem, inde secundum suam Voluntatem disponere, absque Impedimento nostri seu Haeredum nostrorum;
Proviso semper quòd, si Nos dictam Coronam, citra eundem Diem Circumcisionis, acquietare fecerimus, extunc praefatus Dux ad eandem Coronam nobis reddendum & restituendum, adeò integrè, absque Fractione seu Pejoratione, sicut Corona illa sibi liberata fuit, teneatur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium duodecimo die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 14. The K. pledges a silver gilt tabernacle, set with sapphires and pearls, formerly the property of the duke of Burgundy, as security for the loans of the dean and chapter of Exeter, the mayor and commonalty of Exeter, John Abbot of Tavistock, and eight others. Westm.
O. ix. 285. H. iv. p. ii. 136.
De Tabernaculo, quod fuit Ducis Burgundiae, Impignorato.
An. 3. H. 5. Pat. 3. H. 5. p. 2. m. 40.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, Venerabilis Pater, Henricus Archiepiscopus Cantuariensis, & Johannes Wakeryng Custos Privati Sigilli nostri, Auctoritate, Potestate, & Mandato nostris, sibi datis & attributis, dilectis nobis,
Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Exoniensis,
Majori & Comunitati ejusdem Civitatis Exoniensis,
Johanni Abbati de Tavystoke,
Johanni Priori de Plympton,
Johanni Priori de Launceston,
Willielmo Abbati de Bukfast,
Roberto Cary
Armigero,
Alexandro Chambernoun Armigero,
Johanni Bevyle Armigero,
Johanni Copleston Armigero,
Majori & Comunitati Villae de Plymmouth,
Pro Securitate Resolutionis Octingentarum & Sexaginta Marcarum, ad opus nostrum ab eis Mutuatarum, & Thesaurario nostro Angliae Liberatarum; videlicet,
De dictis Decano & Capitulo Centum Marcas,
De Majore & Comunitate Civitatis Exoniensis, Centum Marcas,
De Abbate de Tavystoke, Centum Marcas,
De Priore de Plympton, Centum Marcas,
De Priore de Launceston, Centum Marcas,
De Abbate de Bukfast, Centum Marcas,
De Roberto, Centum Marcas,
De Alexandro, Sexaginta Marcas,
De Johanne Bevyle, Sexaginta Marcas,
De Johanne Copleston, Decem Marcas,
De Majore & Comunitate de Plymmouth, Triginta Marcas,
Quoddam MAGNUM TABERNACULUM de Argento deauratum de Auro garnizatum, quod fuit Ducis Burgundiae, Garnizatum cum Viginti Balais, Viginti & Duobus Saphiris, & de Centum Triginta & septem Parles, deliberaverunt, prout in quibusdam INDENTURIS,
Inter ipsos Archiepiscopum & Custodem, Decanum & Capitulum, Majorem & Comunitatem Civitatis Exoniensis, Abbatem de Tavystoke, Priorem de Plympton, Priorem de Launceston, Abbatem de Bukfast, Robertum, Alexandrum, Johannem Bevyle, Johannem Copleston, & Majorem & Comunitatem de Plymmouth, inde confectis,
Pleniùs poterit apparere,
Nos,
Pro majori Securitate praedictorum Decani & Capituli, Majoris & Comunitatis Civitatis Exoniensis, Abbatis de Tavystoke, Prioris de Plympton, Prioris de Launceston, Abbatis de Bukfast, Roberti, Alexandri, Johannis Bevyle, Johannis Copleston, Majoris & Comunitatis de Plymmouth, in hac parte, prospicere volentes, ut tenemur,
Volumus & Concedimus, per Praesentes, quòd,
In casu quo dictum Tabernaculum, per Nos, haeredes, aut Executores nostros, infra unum Annum & Dimidium, ac unum Mensem, proximò post Receptionem ejusdem Tabernaculi, non acquietetur,
Extunc benè liceat eisdem, Decano & Capitulo, Majori & Comunitati Civitatis Exoniensis, Abbati de Tavystoke, Priori de Plympton, Priori de Launceston, Abbati de Bukfast, Roberto, Alexandro, Johanni Bevyle, Johanni Copleston, Majori & Comunitati de Plymmouth, ac aliis, quibus dictum Tabernaculum per eos liberabitur, post finem ejusdem Mensis, indè, secundum suam voluntatem, disponere, absque Impetitione nostri, seu Haeredum nostrorum;
Proviso semper quòd (si dictum Tabernaculum, citra finem ejusdem Mensis, acquietari fecerimus) extunc praefati, Decanus & Capitulum, Major & Comunitas Civitatis Exoniensis, Abbas de Tavystoke, Prior de 'Plympton, Prior de Launceston, Abbas de Bukfast, Robertus, Alexander, Johannes Bevyle, Johannes Copleston, & Major & Comunitas de Plymmouth, ad idem Tabernaculum Nobis reddendum & restituendum, adeò integrè, absque fractione seu pejoratione, sicut Tabernaculum illud eis liberatum fuit, teneantur.
Et etiam (si dictum Tabernaculum, per illos, quibus sic liberabitur, exnunc vendatur) tunc ipsi, Haeredes, Successores, & Executores sui, per Praesentes, ad Respondendum Nobis, Haeredibus, Executoribus, seu Assignatis nostris, de Superplusagio indè, teneantur & obligentur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo quarto die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 14. The K. pledges a gold circlet as security for the loans of the commonalties of Norwich and Lenn, William Westacre, and two others. Westm.
O. ix. 286. H. iv. p. ii. 137.
De Magno Circulo Aureo Pignori dato.
An. 3. H. 5. Ibid. m. 36.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cum, Venerabilis Pater, Henritus Archiepiscopus Cantuariensis, & Johannes Wakeryng Custos Privati Sigilli nostri, Auctoritate, Potestate, & Mandato nostris, sibi attributis, dilectis nobis,
Majori, Vicecomitibus, & Comunitati Civitatis nostrae Norwici,
Majori & Comunitati Ville de Lenne
,
Magistro Willielmo Westacre,
Willielmo Walton
,
Et Nicholao Scounfet,
De Comitatu Norffolciae,
Pro Securitate Resolutionis Mille Marcarum, ad opus nostrum ab eis Mutuatarum, & Thesaurario nostro Angliae Liberatarum; videlicet,
De illis dictae Civitatis nostrae Norwici, Quingentas Marcas,
De illis dictae Villae de Lenne, Quadringentas Marcas,
De praedicto Willielmo Westacre, Quadraginta Libras,
De praefato Willielmo Walton, Viginti Libras,
Et de praedicto Nicholao, Decem Marcas,
Unum Magnum Circulum Aureum Garnizatum, deliberaverunt, prout in quibusdam INDENTURIS, inter ipsos Archiepiscopum & Custodem, & praefatos Majores, Vicecomites, Comunitates, Wilielmum, Willielmum, & Nicholaum, inde confectis, pleniùs poterit apparere,
Nos,
Pro Securitate, praedictorum Majorum, Vicecomitum, Comunitatum, Willielmi, Willielmi, & Nicholai, in hac parte, prospicere volentes, ut tenemur,
Volumus & Concedimus, per Praesentes, quòd,
In casu quo dictus Circulus, per Nos, Haeredes, aut Executores nostros, infra unum Annum & Dimidium, ac unum Mensem, proximos post Receptionem ejusdem Circuli, non acquietetur,
Extunc benè liceat eisdem, Majoribus, Vicecomitibus, Comunitatibus, Willielmo, Willielmo, & Nicholao, ac aliis, quibus dictus Circulus per eos liberabitur, post finem ejusdem Mensis, indè, secundum suam voluntatem, disponere, absque Impetitione nostri, seu Haeredum nostrorum;
Proviso semper quòd (si Nos dictum Circulum, citra finem ejusdem mensis, acquietare fecerimus) extunc praefati Majores, Vicecomites, Comunitates, Willielmus, Willielmus, & Nicholaus, ad eundem Circulum Nobis reddendum & restituendum, adeò integrè, absque fractione seu pejoratione, sicut Circulus, ille eis liberatus fuit, teneantur,
Ac (si dictus Circulus, per illos, quibus sic deliberabitur, exnunc vendatur) tunc ipsi, Haeredes, Successores, & Executores, per praesentes, ad Respondendum Nobis, Haeredibus, Executoribus, seu Assignatis nostris, de Superplusagio indè, teneantur & obligentur,
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo quarto die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 20. Commission to Richard Redeman and John Strange to muster the retinue of the duke of Clarence. Southampton.
O. ix. 287. H. iv. p. ii. 137.
De Monstro supervidendo.
An. 3. H. 5. Pat. 3. H. 5. p. 2. m. 40. d.
Rex, Dilecto & Fideli suo, Richardo Redeman, ac, dilecto Clerico suo, Johanni Straunge Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & Circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus vos conjunctim, & divisim, ad Monstrum sive Monstrationem Hominum ad Arma, Armatorum, & Sagittariorum,
Qui Nobiscum, in praesenti Viagio nostro, versus partes Transmarinas, in Comitivâ, carissimi Fratris nostri, Thomae Ducis Clarenciae, in proximo sunt profecturi,
Supervidendum,
Et ad Nos, in propria Persona nostra, de Numero dictorum Hominum ad Arma, Armatorum, & Sagittariorum, ac de modo, forma, & sufficientia Arraiationis eorumdem, sub Sigillis vestris, vel alterius vestrûm, dictinctè & aperte, Certificandum,
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem praefatis Hominibus ad Arma, Armatis, & Sagittariis, ac aliis, quorum interest, Tenore praesentium, firmiter in Mandatis, quòd vobis & alteri vestrûm, in Executione Praemissorum, Pareant, Obediant, & Intendant, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Suthampton. Vicesimo Die Julii.
Per ipsum Regem.
July 24. Safe conduct for Gerald Caelmanach, son of Arthur Makmurgh of Ireland, who has done homage to the K. by proxy. Southampton.
O. ix. 287. H. iv. p. ii. 137.
De Homagio Arthuri Makmurgh praestando.
An. 3. H. 5. Pat. 3. H. 5. p. 1. m. 14.
Rex, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, Justitiariis, Admirallis, Vicecomitibus, Majoribus, Constabulariis, Ballivis, ac aliis Officiariis & Ministris nostris, tam per Terram, quàm per Mare constitutis, tam Regni nostri Angliae, quàm Terrae nostrae Hiberniae, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cum Johannes Doun, Abbas Vallis Sancti Salvatoris, Legum Doctor, Procurator Arthuri Makmurgh de Hiberniâ, nomine Procuratorio, pro eodem, fessus fuerit & recognoverit dictum Arthurum fuisse & esse Ligeum & Subjectum nostrum, & Fidelitatem, Subjectionem, & Ligeantium Nobis, & Successoribus nostris, Regibus Angliae, debere,
Et insuper promiserit, juraverit, & sposponderit in Animam dicti Arthuri, nomine Procuratorio quo supra, quòd dictus Arthurus pro se & suis erit Fidelis Ligeus, exnunc in antea, Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, & Fidelitatem omnimodam & Subjectionem Nobis observabit, necnon Homagium Ligeum Nobis praestabit, & Juramentum, per praefatum Abbatem, nomine praedicti Arthuri, praestitum, in Persona propria, melioribus v iis, modo, & formâ quibus de jure poterit, renovabit, quandocumque ex & pro parte nostra fuerit requisitus,
Promiserit etiam idem Abbas quòd Procuratorium & Mandatum, hac vice in nomine praedicti Arthuri facta, secundum videre Nostrûm & Concilii nostri, idem constituens effectualiter reformabit,
Et Insufficientias Procuratorli, nunc praestiti, in omni sua parte supplebit,
Et Juramentum, per praefatum Abbatem nunc praestitum, personaliter renovabit,
Et praedicta omnia & singula Sigilli sui Magni appositione muniet & roborabit,
Nos (ad instantiam praefati Arthuri) suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem & Defensionem nostras speciales, Geraldum Caelmanach, Filium ejusdem Arthuri, in Regnum nostrum Angliae, penes Presentiam nostram, tam per Terram nostram praedictam, quàm alia Terras & Dominia nostra, Mare & Aquam, veniendo, ibidem morando, perhendinando, & exinde ad propria redeundo, necnon Servientes, Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque,
Et ideò vobis Mandamus quodipsum Geraldum, in dictum Regnum nostrum, penes Praesentiam nostram, tam per Terram nostram praedictam, quàm alia Terras & Dominia nostra, Mare, & Aquam, veniendo, ibidem morando, perhendinando, & exinde ad propria, ut praedictum est, redeundo, necnon Servientes, Equos, Bona, & Hernesia sua quaecumque, manuteneatis, protegatis, & defendatis,
Non inferentes eis, seu, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittentes, Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen,
Et, si quid eis forisfactum fuerit, id eis sine dilatione corrigi & debitè reformari faciatis.
In cujus &c. per Biennium duraturas.
Teste Rege apud Suthampton vicesimo quarto die Julii.
Per ipsum Regem.
July 24. The K. pledges jewels as security for the second quarter's wages due to sir Robert Chalons. Southampton.
O. ix. 288. H. iv. p. ii. 137.
De Pignore pro Solutione Secundi Quarterii.
An. 3. H. 5. Pat. 3. H. 5. p. 2. m. 38.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cum Robertus Chalons Chivaler Nobiscum, ad Deserviendum Nobis, in praesenti Viagio nostro, versus partes Transmarinas, per unum Annum integrum sit Retentus,
Ac, Venerabilis Pater, Richardus Courtenay, Episcopus Nowicensis, Thesaurarius Camerae nostrae, virtute Literarum nostrarum Patentium, sibi directarum, eidem Roberto unam Coupam Auri, Duas Ollas de Argento deauratas, & Unam parvam Pelvem de Argento deauratam,
Pro Securitate Quadraginta & quinque Librarum, Sex Solidorum, Novem Denariorum, Unius Oboli, & Unius Quadrantis, quosidem Robertus percipere & recipere debet, pro Secundo Quarterio integro Anni praedicti, secundum formam & effectum quarumdam INDENTURARUM, inter Nos & praefatum Robertum indè confectarum,
Delibera verit,
Unde Dies Solutionis, ad quem volumus & acquietare debemus Jocalia praedicta per Deputatos, Assignatos, Haeredes, seu Executores nostros, erit in die Circumcisionis, qui erit in Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Sextodecimo, secundum cursum & computationem Ecclesiae Anglicanae, prout in INDENTURIS praedictis pleniùs continetur,
Nos,
Securitati praedicti Roberti in hac parte prospicere volentes, ut tenemur,
Volumus & Concedimus per Praesentes quòd,
In casu quo dicta Jocalia, dicto Die Circumcisionis, per Nos, Haeredes, seu Executores nostros non acquietentur,
Tunc benè licebit eidem Roberto, & aliis, quibus hujusmodi Jocalia per ipsum Robertum liberabuntur, post eundem diem, inde, secundum suam Voluntatem, disponere, absque Impetitione nostri, seu Haeredum nostrorum;
Proviso semper quòd (si Nos dicta Jocalia, citra eundem diem Circumcisionis, acquietare fecerimus) extunc praefatus Robertus, ad eadem Jocalia Nobis reddendum & restituendum, adeò integrè, absque fractione seu pejoratione, sicut Jocalia illa sibi liberata fuerunt, teneatur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Suthampton. vicesimo quarto die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 24. The K. orders the sheriff of Southampton to proclaim that those about to accompany him must provide victuals for a quarter of a year, and also that persons who have been molested by the captains or soldiers must complain to the steward of the treasury or comptroller of the household. Southampton.
O. ix. 288. H. iv. p. ii. 138.
De Victualibus & de non gravando Habitantes.
An. 3. H. 5. Claus. 3. H. 5. m. 18. dors.
Rex, Vicecomiti Suthamptoniae, Salutem.
Praecipimus Tibi, firmiter injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Locis infra Balivam tuam, tam infra Libertates, quàm extra, ubi melius expedire videris, ex parte nostra, publicè proclamari facias,
Quòd omnes & singuli Domini, Milites, Armigeri, Valetti, & alii quicumque,
Qui Nobiscum in praesenti Viagio nostro, cum Dei adjutorio, versus Partes Transmarinas, profecturi sunt,
Sibi de Victualibus, & aliis sibi pro eodem Viagio necessariis, pro uno Quarterio Anni, provideant indilatè,
Proclamari facias etiam, ex parte nostra, in Locis praedictis, quod omnes & singuli Ligei nostri, infra Comitatum praedictum seu alibi habitantes, qui se, per aliquos Capitaneos, seu eorum Soldarios, sentiunt aliqualiter molestatos, seu aliter indebitè Gravatos, penes Senescallum Thesaurariae, seu Contrarotulatorem Hospitii nostri, pro Remedio in hac parte habendo, prosequantur cum effectu,
Et Nos eis, & eorum cuilibet, in Adventu suo, Justitiae Complementum exhiberi faciemus.
Teste Rege apud Villam Regis Suthampton. Vicesimo quarto die Julii.
Per ipsum Regem.
July 24. Testament of the K. He desires to be buried in Westminster Abbey, and appoints as his executors Henry bp. of Winchester, Thomas bp. of Durham, Richard bp. of Norwich, Ralph earl of Westmoreland, Thomas duke of Exeter, Henry lord FitzHugh, sir Walter Hungerford his steward, sir John Rothenale, John Wodehous, and John Leventhorp. Southampton. The following words are written with the K.'s own hand, "This is my last will, subscribed with my own hand, R.H. Jesu mercy and gremercy ladie Marie help."
O. ix. 289. H. iv. p. ii. 138.
Testamentum Regis.
An. 3. H. 5. Inter Collectimer Magistri Roberti Hare, Vol. 2. p. 1. in Bibliotheca Collegii Caii Gonvilensis apud Cantabr.
In Nomine Summae Et Individuae Trinitatis Patris Et Filii Et Spiritus Sancti.
Nos Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, & Corpore (Altissimo grates) & Memoria sani, in Conditione TESTAMENTI nostri & hujus ultimae VOLUNTATIS nostrae procedimus in hunc modum,
Imprimis, transiturus ab hoc Mundo, Pater in manus tuas commendo Spiritum meum, redimisti me Domine Deus veritatis: Et, si non meritis meis (qui homo Peccator sum) spero tamen quòd sinus Abrahae me suscipiet Meritis & Suffragiis,
Praecelsae Genetricis Dei Mariae,
Sanctorum Michaelis, Gabrielis, & omnium Angelorum, & Archangelorum,
Sanctorum Johannis Baptistae & Paetriarcharum omnium,
Sanctorum Petri & Johannis & Apostolorum omnium,
Sanctorum Georgii, Thomae, & omnium Sanctorum Martirum,
Sanctorum Edwardi, Johannis de Bridlington, & omnium Confessorum,
Sanctarum Annae, Magdalenae, & Brigidae Matronarum,
Catherinae, Barbarae, Vrsulae, & undecim Millium, & omnium Sanctarum Virginum,
Et totius coelestis Curiae
.
Item, Legamus Summi Salvatoris Clementiae Summae Fidem, Spem, & Charitatem, Virtutem, Prosperitatem, & Pacem Successorum nostrorum Regum & Regni nostri Angliae, ut Deus, pro sua pietate, Eos à Divisionibus & Dissentionibus, & ab omni in specie Haereticorum fallacia, protegat, visitet, & defendat, AMEN.
Item, Legamus Corpus nostrum sepeliendum in Ecclesia beati Petri Westmonasteriensi, Apostolorum Principis, inter Sepulturas Regum, in loco in quo modò continentur Reliquiae Sanctorum:
Ubi volumus supra Corpus nostrum Fabricari Locum Excelsum, per ascensum Graduum in uno fine Tumbae nostrae, & per descensum Graduum ex alio fine; in quo loco volumus dictas Reliquias collocari:
Et volumus ibidem Fundari Altare, in honorem Annunciatioais beatae Mariae Virginis, & omnium Sanctorum; ad quod Altare volumus, in perpetuum, singulis diebus, per ejusdem Ecclesiae Monachos, dici Tres Missas; quarum Trium Missarum semper Mediam esse volumus Missam de Die;
Et, omni Die Dominico, volumus Primam dici de Assumptione Beatae Mariae Virginis, & ultimam Missam de Resurrectione Domini,
Die Lunae, Primam Missam de Annunciatione, & ultimam de Angelis,
Die Martis, Primam Missam de Nativitate Domini, & ultimam de Nativitate beatae Mariae,
Die Mercurii, Primam Missam de Sancto Spiritu, & ultimam de Conceptione beatae Mariae,
Die Jovis, Primam Missam de Corpore Christi, & ultimam de Purificatione beatae Mariae,
Die Veneris, Primam Missam de Sancta Cruce, & ultimam de Annunciatione,
Die Sabbati, Primam Missam de Omnibus Sanctis, & ultimam de Requie, pro Anima nostra, & Animabus Parentum nostrorum, & omnium Fidelium Defunctorum:
Et VOLUMUS dictum Altare supra Tumbam nostram tali modo fabricari, quòd poterint Sacerdotes, inibi celebrantes, à Populo videri, ut & ejus Devotio in Dei laudem ferventiùs accendatur, & Deus in Creaturis suis saepiùs glorificetur.
Volumus etiam quòd, omni die illarum Trium Missarum, Prima dicatur circa Horam Septimam, quâ horâ surgere solent dictae Ecclesiae Monachi, & Secundam Missam (quae semper erit de Die) circa Horam Nonam dici Volumus: Et Tertiam post Evangelium altae Missae; ut variis Diei Horis valeant ad dictam Ecclesiam Confluentes Missas audire, & in Creatoris sui laudem contemplationibus indulgere.
Et, in casu quo in Vita nostra non provideatur Ecclesiae Westmona steriensi in Ecclesiis vel Redditibus, ad Valorem Annuum Centum Librarum, pro dictarum Missarum onere Supportando, volumus quòd Executores nostri, secundum eorum discretionem, de Ecclesia vel Ecclesiis aliis vel Redditibus, melioribus modo & formâ quibus poterint, dictae Ecclesiae ad dictum Valorem Annuum faciant provideri; facientes inter ipsos & ejusdem Ecclesiae Abbatem & Capitulum Compositionem, quae contineat hanc nostram ultimam Voluntatem.
Item, VOLUMUS quòd, Annis singulis, in eadem Ecclesia teneantur solemniter, in Die Obitûs nostri, Exequiae nostrae regiae cum Missa de Requie in Crastino.
Item, quoad Funeralia & Sumptus Sepulturae nostrae, omnia ponimus in Supervisorum & Executorum nostrorum discretione; Ita quod Dignitatis Regiae conservetur Honor, & damnanda Superfluitas evitetur; VOLUMUS tamen, in speciali, quòd in Hersia nostra solemniori, quae serviet in die Sepulturae nostrae, sint, inter caeteros, Tres Cerei, excellentiores caeteris, unius Quantitatis & Formae, Quinque Minores illis Tribus unius Quantitatis, Septem Minores illis Quinque unius Quantitatis, & Quindecim Minores illis Septem unius Quantitatis.
Item, VOLUMUS quòd, à Die Sepulturae nostrae, per Annum unum integrum, exhibeatur xxx. Pauperibus sufficienter in Victu & Vestitu, qui sint Viri multum indigentes; quorum quilibet omni Die pro Anima nostra dicat Psalterium beatae Virginis, & in fine subjungat, in vulgari suo, Mater Dei Maria memento Famuli tui Henrici, qui totam spem suam in te posuit.
Item, VOLUMUS celebrari, pro Anima nostra, Tria Millia Missarum in honorem Sanctae Trinitatis.
Item, pro omni Die Anni Quindecim Missas, in honorem Vulnerum Christi.
Item, Quinque Millia, in honorem Quinque Gaudiorum beatae Virginis.
Item, Novem, in honorem Novem ordinum Angelorum.
Item, CCC. in honorem Trium Patriarcharum.
Item, Duodecim, in honorem Duodecim Apostolorum.
Item, Quatuor Millia Centum & Viginti quinque, in honorem Omnium Sanctorum; ita quòd omnes Missae se extendant ad Viginti Millia: quas Missas ita citò post Mortem nostram celebrari volumus, sicut poterint celebrari,
Et sedulâ mente, quaesumus, cogitent Executores nostri quàm sancta & quàm salubris est cogitatio pro Defunctis exorare; & sentiat Anima nostra quòd, quomodo in Vita sua Nos dilexerint, ita quoque, post Obitum nostrum, nostri Memoriam Oblivioni non tradant.
Item, si qui, post Mortem nostram, ostendere sciverint quòd quicquam injustè de eis contra Conscientiam reciperimus, vel quicquam de eis injusto Titulo vel quovis exquisito colore rapuerimus, & Restitutionem debitam non fecerimus in vita nostra, VOLUMUS eis Restitutionem fieri secundum quod Casus suâ naturâ exigerit & requirit; super qua re Executorum nostrorum Conscientias oneramus.
Item, VOLUMUS quòd omninò satissiat Executoribus Testamenti Metuendissimi Nobis Patris & Domini de omni illo Residuo xxv. Millia Marcarum, quod eis Mortis nostrae tempore reperietur debitum, pro Bonis & Jocalibus ejusdem Patris nostri & Domini, ab eisdem Executoribus Emptis.
Item, LEGAMUS Religiosae Domui Sancti Salvatoris, Ordinis Sanctae Brigidae, propè Civitatem nostram Londoniarum, nostrae Fundationis, Mille Marcas auri, quas expendi volumus circa Constructionem novae Domûs suae, de novo aedificandae.
Item, LEGAMUS Religiosae Domui nostrae Cartusiensium ibidem, quae vocatur Bethleem, Mille Marcas, ad Constructionem majoris Domûs suae, quàm sufficienter dotavimus pro Sustentatione Quadraginta Monachorum, quem ibidem Numerum volumus in perpetuum haberi; & ad hoc benè videant Executores nostri.
Item, VOLUMUS quòd omnia Debita nostra, tam pro Hospitio nostro & Camera, quàm Garderoba, fideliter persolvantur: Et, quoad ea quae debentur pro Custodia Marchiarum nostrarum, Calesiae, Hiberniae, Scotiae, & aliarum Marchiarum, fecimus pro eis Assignationes sufficientes fieri, ut tenemur; rogantes & exhortantes Successorem nostrum, quòd ipse permittat Assignatio- nes hujusmodi liberè Executioni demandari; considerato quòd bona hujusmodi non in Privatos & Familiares usus nostros, sed in Regni Tuitionem & Defensionem Reipublicae convertuntur.
Item, Legamus Ecclesiae beati Petri Westmonasteriensi, & Altari Annunciationis beatae Virginis supra Tumbam nostram, Tria Paria Vestimentorum, cum Ornamentis pro Altari ejusdem sortis.
Item, unam Calicem cum Patena, unum Par Urseolorum, unam Pacem cum Campana de Auro puro, unum Par Candelabrorum deauratorum boni ponderis; quae omnia volumus eidem Altari, unam Crucem Argenti deauratam pro medio ejusdem, & unam Imaginem beatae Virginis ex una parte ejusdem Crucis, & Angelum annunciantem ex alia, quas Crucem & Imagines esse volumus de valore ccc. Marcarum & in fronte ejusdem Altaris firmiter fixas, pro perpetuo remanere.
Item, Legamus eidem Altari Calicem cum Patena, Urseolos, Pacem, & Campanam deauratam, & unum Par Candelabrorum Argenti, eidem Altari, imprimis Diebus Ferialibus, Servitura.
Item, Legamus, Excellentissimo Principi, Fratri nostro percharissimo, Sigismundo Romanorum Regi qui nunc est Ensem ornatum de Lapidibus pretiosis ad valorem D. Marcarum; Et, quia recepimus Ensem ab Altari ad fidem & Ecclesiam defendendas, eidem Romanorum Regi & in manus suas Ensem Ecclesiae & Christianitatis commendamus, tanquam illi qui est (Judicio nostro) & Ecclesiae & Fidei fidissimus Defensator.
Item, Legamus, charissimo Fratri nostro, Johanni Duci Bedfordiae Lectum nostrum de Arras, vocatum le Lit de Fans, cum toto apparatu.
Item, Legamus eidem carissimo Fratri nostro, ad Nostri Memoriam, Cyphum factum de Auro, per Nos oblatum in die Parascevae, de quo Cypho, dum viximus, bibere solebamus.
Item, Legamus, carissimo Fratri nostro, Humfrido Duci Gloucestriae Rubeum nostrum Lectum de Velveto, embraudatum de Quercu in Medio, & sparsim per totum Lectum cum Foliis quercinis, cum toto Apparatu; & Mille Libras Auri.
Item, Legamus cuilibet praedictorum Fratrum nostrorum Quatuor Equos, anglicè Courciers.
Item, Legamus, Reverendissimo Patri, Henrico Cantuariensi Archiepiscopo Rubeum Vestimentum embraudatum de Velveto, & emptum de Ricardo Clitherow Armigero.
Item, Legamus, Avunculo nostro, H. Wintoniensi Episcopo Blodinum Vestimentum de Velveto embraudatum de Stellis, emptum ab Executoribus Thomae Arundell, quondam Cantuariensis Episcopi & Consanguinei nostri.
Item, pulchrum Portophorium in Duobus Voluminibus, scriptum per Johannem Frampton.
Item, Legamus, reverendo Patri, Thomae Dunelmensi Episcopo Missale & Portophorium, quae habuimus de Dono, Charissimae Aviae nostrae, Comitissae Herefordiae, & sunt ejusdem Scripturae.
Item, Legamus, reverendo Patri, Stephano Menevensi Episcopo, Confessori nostro, melius Altare de Closeta nostra, unà cum Calice, Patena, Urseolis, & Pace de Auro.
Item, cum Candelabris & Pelvibus deauratis, quae communiter Serviunt in Oratorio nostro.
Item, Legamus, Charissimae Aviae nostrae, Johannae Comitissae Herefordiae unum Cyphum de Auro cum Aquario.
Item, Legamus, consanguineo nostro, Edmundo Comiti Marchiae Lectum, cum Leonibus & Rosis, cum toto Apparatu.
Item, Legamus, consanguineo nostro, Ricardo Comiti Warrwicae unum Cyphum de Auro, cum Aquario, valoris c l.
Item, Legamus, Avunculo nostro, Thomae Comiti Dorset Crucem Ligni Dominici, datam Nobis per, charissimum consanguineum nostrum, Thomam Comitem Arundelliae, & Cyphum cum Aquario de auro, valoris c l.
Item, Legamus, eidem Mille Libras Auri.
Item, Legamus, consanguineo nostro, Radulpho Comiti Westmerlandiae unum Cyphum cum Aquario de auro, valoris c. Marcarum.
Item, Legamus, Carissimae Amitae nostrae, Johannae Consorti suae, Cyphum cum Aquario de auro, ejusdem valoris.
Item, Legamus, consanguineo nostro, Edwardo Holland Bis Mille & Quingentas Marcas ad usum suum.
Item, Legamus, consanguineo nostro, Gilberto Domino de Talbot unum Cyphum cum Aquario, valoris c. Marcarum.
Item, Legamus, dilectissimo & fideli nostro, Henrico Domino de Fitz Hugh, Camerario nostro, omnes Robas no- stras Furratas, & omnia Indumenta nostra Regalia cum Furruris, necnon & omnes Lectos nostros vocatos Trussing Beddes.
Item, Legamus, eidem D. Marcas Auri.
Item, Legamus Walteri Hungerford, Senescallo Hospitii nostri, unum Cyphum aureum, valoris c l.
Item, Legamus Domino Johanni Rothevalle Militi unum Cyphum de Auro.
Item, Legamus Johanni Wodehous armigero unum Cyphum Auri.
Item, Legamus dilectis Militibus nostris, Gilberto Humfravill, Johanni Gray, & Rolando Leynchale, cuilibet ipsorum unum Cyphum Auri.
Item, Legamus Cyphum de Auro & Sex Libras dilecto Militi nostro, Willielmo Porter.
Item, Legamus Johanni Cheney, Rogero Salvayn, & Johanni Steward, & Lodowico Robessart, armigeris pro Corpore nostro, cuilibet ipsorum c. Libras Auri.
Item, Legamus Johanni Waterton armigero omnes Equos nostros,
Exceptis illis Octo quos Duobus Fratribus nostris legavimus, prout superius est expressum,
Et aliis Octo de proprie Melioribus,
De quibus Octo Legamus Duos meliores, praefato consanguineo nostro, Edwardo de Holland,
Et unum Willielmo Bourchier,
Unum Johanni Gray,
Unum Willielmo Porter,
Unum Gilberto Vmfravill,
Militibus,
Unum Johanni Brom,
Et unum praedicto Lodowico Robessart.
Item, Legamus Nicholao Merbury & Johanni Botteler, Hostiariis Camerae nostrae, cuilibet ipsorum Centum Libras.
Item, Legamus dilectis Clericis nostris, Johanni Stone Secretario nostro, Stephano Payne Elemosinario nostro, Nicholao Colnet Medico nostro, Johanni Wickham, Henrico Romworth, Thomae Rodburne, & Ricardo Cassy, Capellanis nostris, cuilibet istorum unum Missale, vel unum Portoforium, valoris Decem Librarum.
Item, Legamus Clericis Capellae nostrae cc l. Auri, inter eos aequaliter dividendas.
Item, Legamus Decem Milia Librarum, distribuenda, secundum discretionem Executorum nostrorum, inter Antiquos Servitores nostros, sine acceptione Personarum, secundum quod nobis diutiùs & fideliùs servierint:
Et volumus quòd incipiatur à Pauperioribus, & primò à Servientibus in Camera nostra; & quòd, tempore solutionis, dicatur cuilibet ipsorum, ista Legavit tibi Dominus noster Rex pro bono Servitio tuo:
Et volumus, in specie, quod de illis decem Milia Librarum, dilectus Servitor noster, Thomas Brussingham habeat cc. Marcas, & Johannes Brom c. Libras.
Item, ultimò Legamus Successori nostro & Regno nostro Angliae,
Imprimis, Duas excellentiores & meliores Coronas nostras.
Item, Duo Paria Armillorum.
Item, Sceptrum nostrum Regium,
Item, Ensem Hispaniae,
Item, Coronam pro Regina.
Item, totam Armaturam nostram.
Item, Volumus quòd, audito per Executores nostros Computo omnium & singulorum Officiariorum nostrorum, in Officiis Bottellarii, Celarii, Aquarii, Panatriae, & aliorum hujusmodi parvorum Officiariorum, fiat eis per Executores nostros, & Nomine nostro, de & super quibuscumque Arrestis, plena Quietatio & Pardonatio.
Et, pro Executione hujus nostrae Vltimae Voluntatis, dimittimus Executoribus nostris omnia Bona nostra & Jocalia praesentia & futura, quae non sunt Legata in praesenti Testamento nostro.
Et, in casu quo non valeant iidem Executores nostri, cum praedictis & hujusmodi Bonis Mobilibus, hanc nostram ultimam Voluntatem in omnibus perficere & adimplere, Volumus quòd iidem Executores nostri habeant & percipiant id, quod inde defuit, Annuatim, de tempore in tempus, de Reditubus, Exitubus, & Proficuis, provenientibus de certis Castris, Dominiis, & Possessionibus, quae, Venerabilis Pater, Henricus Cantuariensis Archiepiscopus, & alii, per diversas Literas nostras, habent & tenent, ex Concessione nostra, in diversis Comitatibus Regni nostri Angliae & Marchiis Walliae, tam per Literas nostras sub Magno Sigillo nostro, quàm sub Sigillo Ducatûs nostri Lancastriae, eis super hoc confectas, per manus dicti Archiepiscopi & aliorum praedictorum, quousque Residuum dicti TESTAMENTI & ULTIMAE VOLUNTATIS nostrae hujusmodi plenariè perficiatur, juxta formam Declarationis nostrae indè super Feoffamento habitae,
Hujus siquidem TESTAMENTI no stri Regii EXECUTORES Nominamus, Facimus, & Deputamus,
Venerabiles Patres,
Henricum Wintoniensem Episcopum, Avunculum nostrum,
Thomam Dunelmensem Episcopum,
Richardum Norwicensem Episcopum, Consanguineum nostrum,
Radulphum Comitem Westmerlandiae, Consanguineum nostrum,
Thomam Ducem Exoniae, Avunculum nostrum:
Ac,
Dilectos & fideles nostros,
Henricum Dominum de Fitz Hugh,
Walterum Hungerford, Senescallum nostrum,
Et Johannem Rothenale,
Milites;
Johannem Wodehous,
Et Johannem Leventhorp,
Armigeros:
Inter quos Executores nostros, Henricum Dominum de Fitz Hugh, Johannem Rothenale Militem, & Johannem Wodehous Armigerum Volumus continuè intendere Executioni hujus nostrae Voluntatis in Loco ad hoc per omnes Executores nostros assignando, & continue sollicitare donec omnia & singula, in hoc Testamento nostro contenta, compleantur,
Et Volumus quòd praedicti, Henricus, Johannes, & Johannes in arduis tum oporteat ad omnes & singulos Coexecutores suos rursum habeant accessum.
Supervisores hujus nostri TESTAMENTI Creamus, Ordinamus, Deputamus, & Facimus, carissimos Fratres nostros, Thomam Ducem Clarentiae, Johannem Ducem Bedfordiae, & Humfridum Ducem Gloucestriae, necnon, venerabilem Patrem, Henricum Cantuariensem Archiepiscopum, &, reverendum Patrem, Robertum Sarum Episcopum,
Quos omnes & singulos (quantum ad Nos attinet) in Domino Jesu requirimus & hortamur, quatenus ipsam hanc ULTIMAM VOLUNTATEM & DISPOSITIONEM nostram debitè & sollicitè, quatenus opus fuerit, supravideant, ipsamque Executioni debitè & demandari faciant; Resistentes vero seu Contradicentes Praelati Ecclesiasticâ Censurâ percellant, &, prout eorum Officium exigit, debitè coherceant & compescant, sicuti coram Deo reddere voluerint rationem.
In quorum omnium & singulorum Testimonium atque fidem, praesentem Paginam, sive praesens TESTAMENTUM, VOLUNTATEM NOSTRAM ULTIMAM continens, suprascriptum, in scriptis redigi, ac Sigillo nostro Privato & Signeto signeto signari, nostrique Sigilli Magni appensione, & propriae manûs nostrae subscriptione fecimus roborari.
Datum, scriptum, & ordinatum fuit praesens TESTAMENTUM in villa nostra murata Southamptoniae, sub Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Decimo Quinto, Mensis Julii Die Vicesima Quarta, Anno Regni nostri Tertio; praesentibus, Venerabilibus Patribus, Johanne Coventrensi & Lichfeldensi, & Stephano Menevensi, Episcopis, necnon, Strenuis Viris, Edwardo Comite Marchiae Consanguineo nostro, Thoma Erpingham; & multis aliis.
Haec Scripta sunt propria Manu Regis, viz.
This is my last Will subscribed with my own Hand R. H. Jesu Mercy and Gremercy Ladie Marie help.
July 25. Commission to John Waterton and John Kemp to treat for an alliance with Ferdinand K. of Arragon. Southampton.
O. ix. 293. H. iv. p. ii. 140.
De Tractando, super Alligantiis, cum Rege Aragoniae.
An. 3. H. 5. Franc. 3. H. 5. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm nuper, Serenissimus Princeps, Frater noster, Ferdinandus, Dei gratiâ, Rex Aragoniae, Sciciliae, Valentiae, Majoricae, Sardiniae, & Corsicae, Comes Barchinonae, Dux Athenarum & Neopatriae, ac etiam Comes Rossilion & Ceritan, certos suos solempnes Ambassiatores, Commissarios, & Nuncios, ad Regnum nostrum Angliae transmiserit,
Ad Conveniendum & Tractandum unà nobiscum, seu alio, vel aliis, per Nos Deputando, vel Deputandis, de & super nonnullis Materiis,
Amorem mutuum, Amicitias, Confoederationes, & Alligantias, firmas & perpetuas, inter praefatum Serenissimum Principem, Fratrem nostrum, & Nos, & Regna nostra ineundas, firmandas, & stabiliendas, concernentibus,
Nos,
Considerantes quòd, inter caetera, quae Fidei Catholicae & Ecclesiae Exaltationem respiciunt, Christianosque Principes condecorant, illud videtur Praecipuum, quòd ipsi eorumque Regna & Subditi sub Pacis tranquillitate vigeant, indissolubili Unionis & Amicitiae Foedere feliciter connectantur,
Ac de Fidelitate, Prudentiâ, & Circumspectione, dilectorum & fidelium nostrorum, Johannis Waterton Domicelli, & Johannis Kemp Legum Doctoris, Consiliariorum nostrorum, & eorum utriusque, plenariè confidentes,
Ad Tractandum, Conveniendum, & Concludendum cum praefato, Serenissimo Principe, Rege Aragoniae, Fratre nostro Carissimo, sive per eum ad hoc Deputandis, Mandatum in ea parte sufficiens habentibus, de & super quibuscumque Ligis, Confoederationibus, & Amicitiis, generalibus sive particularibus, personalibus seu realibus,
Inter dictum, Serenissimum Principem, Regem Aragoniae Fratrem nostrum Carissimum, Haeredes, & Successores suos, Reges Aragoniae, Ligeos, Subditos, & Vassallos, Regna, Terras, & Dominia sua quaecumque ex unâ, & Nos, Haeredes, & Successores nostros Reges Angliae & Franciae, Ligeos, Subditos, & Vassallos, Regna, Patrias, & Dominia nostra quaecumque ex parte alterâ, contrahendis, ineundis, atque firmandis perpetuò, vel ad tempus,
Necnon de & super omnibus & singulis Articulis, quantumlibet specialibus,
Qui Ligas, Consoederationes, seu Amicitias, inter memoratum, Serenissimum Principem, Fratrem nostrum Carissimum, & nos, ineundas, firmandas, & stabiliendas, concernere poterunt quovis modo,
Cum eorum Incidentibus, emergentibus, dependentibus, atque connexis,
Ac omnia & singula, quae sic Tractata, Concordata, & Conventa fuerint, cum omni Securitate debitâ & honestâ, Nomine nostro firmandi,
Necnon Omnes & Omnimodas Securitates & Obligationes, Cautiones reales & personales, pro Nobis & Nomine nostro, petendi, stipulandi, & recipiendi,
Promittendi in verbo regio, ac Jurandi, in Animam nostram, quod Tractata, Conventa, & Concordata hujusmodi Rata habebimus & Grata, nec aliquid Procurabimus, vel faciemus per quod Tractata & Concordata hujusmodi effectu debito frustrari poterunt seu quomodolibet impediri,
Ac Promissionem & Juramentum consimilia à dicto, Serenissimo Principe, Fratre nostro Carissimo, seu ipsius in eâ parte deputandis, petendi, exigendi, & recipiendi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Exercendi, & Expediendi, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint, seu quomodolibet oportuna, ac quae qualitas & natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae nosmetipsi facere possemus si personaliter interessemus, & si talia forent quae Mandatum exigerent quantumlibet speciale,
Ipsos, Johannem & Johannem, nostros legitimos Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, Ambassiatores, & Nuncios speciales, Fecimus, Creavimus, Ordinavimus, & Constituimus, Facimus, Creamus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, bonâ fide, & in verbo regio, ac sub Ypothecâ & Obligatione Omnium Bonorum nostrorum, praesentium & suturorum, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Procuratores, Commissarios, Ambassiatores, & Nuncios nostros Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Teste Rege apud Villam nostram Suthamptoniae vicesimo septimo die Julii.
Per ipsum Regem.
[July 25.] Commission to the same persons to treat for a marriage between the K. and Mary, daughter of the K. of Aragon.
O. ix. 294. H. iv. p. ii. 140.
De Tractando cum eodem, super Sponsalibus.
An. 3. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, seu quos praesens Negotium tangit, aut quomodolibet tangere poterit in futurum, Salutem, ac fidem indubiam praesentibus adhibere.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & providâ circum- spectione, dilectorum & fidelium nostrorum, Johannis Waterton Domicelli, & Johannis Kemp Legum Doctoris, Consiliariorum nostrorum, & eorum utriusque, plenariè confidentes,
Ipsos, ex certâ Scientâ nostrâ, & assensu ac avisamento nostri Sanioris ac digesti Consilii, nostros veros, certos, legitimos, & indubitatos Procuratores, Actores, Factores, Negotiorum Gestores, Ambassiatores, & Nuncios speciales, Fecimus, Ordinavimus, & Constituimus, Facimus, Ordinamus, & Constituimus, ac plenariâ praesentibus Potestate Fulcimus,
Ad Tractandum, Loquendum, & Communicandum, Loco, Vice, & Nomine nostris, & pro Nobis,
Cum, Serenissimo Principe, ac Carissimo Fratre nostro, Ferdinando, Dei gratiâ, Rege Aragoniae, Sciciliae, Valenciae, Majoricae, Sardiniae, & Corsicae: Comite Barchinonae: Duce Athenarum & Neopatriae: ac etiam Comite Rossilion. & Ceritan. & cum, praeclarissimâ Dominâ, Dominâ Mariâ, Filiâ dicti Serenissimi Principis Naturali & legitimâ, seu eorum, aut alicujus eorundem Procuratoribus, in hac parte plenam & sufficientem Potestatem habentibus,
De & super Sponsalibus, Matrimonio, ac copulâ Conjugali inter Nos, & pro Nobis, ex parte unâ, &, dictam Praeclarissimam Dominam, Dominam Mariam, praefati Serenissimi Principis Filiam, ex alterâ,
Necnon de & super Dote, & Dotalitiis, & Dotationibus, propter Nuptias, ratione & praetextu praedictorum Sponsaliorum & Matrimonii, per utramque Partem hincinde concedendis, donandis, atque solvendis,
Ac omnia & singula faciendi, exercendi, & expediendi quae in Praemissis & circa ea Necessaria fuerint, seu quomodolibet oportuna, & quae qualitas & natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae Nosmetipsi facere possemus si personaliter interessemus, & si talia forent que Mandatum exigerent quantumlibet speciale,
Ipsos Johannem & Johannem nostros legitimos Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, Ambassiatores, & Nuncios speciales Fecimus, Creavimus, Ordinavimus, & Constituimus: Facimus, Creamus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, bonâ fide, & in verbo regio, ac sub Ypothecâ & Obligatione Omnium Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Procuratores, Commissarios, Ambassiatores, & Nuncios nostros Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri minimine fecimus roborari.
Dat. ut supra.
Per ipsum Regem.
July 28. Instructions for John Kemp and John Waterton. Southampton.
O. ix. 295. H. iv. p. ii. 140.
Super Tractatu praelibato.
Instructio Data Magistro Johanni Kemp Legum Doctori, & Johanni Waterton Domicello, Ambassiatoribus & Nunciis, Illustrissimi Principis, Domini Henrici, Dei Gratiâ, Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, ad, Serenissimum Principem, Dominum Regem Aragoniae Transmissis.
An. 3. H. 5. Ex Bibl. Cot. Fespas. C. 12.
In Primis, post Salutationem debitam, exponant dicti Ambassiatores Serenitati praefati Regis Aragoniae Quòd,
Receptis, ac auditis Ambassiatoribus suis, Considerans Dominus noster Rex sinceram Affectionem, quam Ipse Rex Aragoniae ad Dominum nostrum Regem, & Amicitias, Alligantias, & Confoederationes, cum Domino nostro Rege ineundas, copulandas, atque firmandas, habuit atque gessit,
Deputavit certos de Concilio suo ad Tractandum, cum dicti Regis Aragoniae Ambassiatoribus, de & super Amicitiis, Alligantiis, & Confoederationibus hujusmodi,
In quo Tractatu Excepit Dominus Noster Rex, pro parte suâ, Dominum Summum Pontificem, Ecclesiam Romanam, Dominos Reges Romanorum, Castellae & Legionis, & Portugaliae, Nec non ipsius Domini nostri Regis Liberos qui pro Tempore erunt & Fra- tres qui dicti Domini nostri Regis Dominationi Subjecti non fuerint: Necnon eos qui Sororibus Domini nostri Regis desponsati sunt aut erunt,
Dictique Ambassiatores Regis Aragoniae, pro Parte sua, exceperunt, Dominum Summum Pontificem qui pro Tempore erit, Ecclesiam Romanam, Regem Castellae & Legionis, Necnoa Filios ipsius Regius Aragoniae, qui Dominationi suae subjectae non fuerint,
Verumque dicti Regis Aragoniae Ambassiatores, praefatae Exceptioni Domini nostri Regis, praeterquam in unico solo Rege, per Partem ipsius Domini nostri Regis excipiendo, quemadmodum pro Parte dicti Regis Aragoniae unicus solus Rex excipiebatur, concordare noluerant, asserentes se Potestatem ad hoc non habere,
Credebant tamen, ut dixerunt, eorum Regem supradictum, super dictis Exceptionibus consultum, eisdem fore verisimiliter inclinandum,
Idcirco Dominus noster Rex, volens, quantum ad Amicitias, Confoederationes, & Alligantias praedictas iniundas, similem praefato Regi Aragoniae ostendere Affectionem, qualis ex parte ejusdem Regis Aragoniae eidem Domino nostro Regi extitit praeostensa, suos Ambassiatores supradictos mittit de praesenti.
Vult igitur Dominus noster Rex quòd dicti sui Ambassiatores tractent cum praefato Rege Aragoniae, aut Deputatis suis, sufficientem ad id Potestatem habentibus, de & super Amicitiis, Confoederationibus, & Alligantiis hujusmodi; & ipsas iniant, copulent, atque firment, reales, & generales, atqui juratas, sub & salvis Exceptionibus supradictis, pro parte Domini nostri Regis.
Et quòd, ut detur Aequalitas Exceptionum, liceat dicto Regi Aragoniae, pro Parte sua, excipere alios Duos Reges, quorum tamen neuter si dicti Domini nostri Regis Adversarius Franciae, nec Rex Scotiae,
Item, quòd, si Amicitiae, Alligantiae, & Confoederationes hujusmodi haberi nequeant, ut praefertur, reales, fiant personales, sub Modis & Exceptionibus supradictis.
Item, quòd concordent dicti Ambassiatores Domini nostri Regis,
Quòd in Eventum quo dictus Rex Aragoniae se procuraturum promittat quòd Filii sui, qui in praesenti habent, vel amodò habebunt, Regnum seu Regna, Dominium seu Dominia, firmabunt Alligantias supradictas.
Quòd pari modo dictus Dominus noster Rex procurabit quòd Filii sui & Fratres supradicti, qui Regnum seu Regna, Dominium seu Dominia, habebunt, Alligantias firmabunt supradictas, ita quòd in omnibus Paritas observetur.
Item, quòd, post firmatas, concordatas, & sigillatas Alligantias supradictas, & nullatinus antequam, exponant dicti Ambassiatores quòd.
Ad majus Robur dictarum Alligantiarum, & ut eo ampliùs atque fortiùs stabiliatur atque firmetur mutuus & hinc inde optatus Amor inter Reges supradictos,
Videretur expediens quòd, si possibile foret, fieret Vicinitas, Approximatio, atque Conjunctio Sanguinis intereosdem:
Si verò, ex parte dicti Regis Aragoniae, petatur per quem modum ista fieri possent? Declaretur atque Respondeatur quòd Dominus noster Rex nondum extat uxoratus,
Et quòd etiam habet Duos Nobiles Dominos Fratres necdum Conjugatos,
Petaturque à Parte dicti Regis Aragoniae, si quas habeant, de Sanguine ipsius Regis, Nobiles Dominas Maritandas,
Et, si dicant quòd Dominus eorum Rex habet Filiam maritandam, petatur demùm ab eis cui dictorum Dominorum eam affectent copulare?
Et, si dicant quòd Domino nostro Regi, Respondeatur eis per dictos Amba ssiatores in hunc modum;
Quòd ista Materia perquàm ardua est, quae, absque Nobilium Dominorum, de Sanguine dicti Domini nostri Regis, Mediatione, de Honestate expediri non posset, nec in eâ concludi:
Nichilominus tamen, ut informari possit Dominus noster Rex de Mediis perveniendi ad Conclusionem in dicta Materia, si placuerit Domino Regi Aragoniae, parati sint Ambassiatores dicti Domini nostri Regis ad Tractandum & Communicandum de Mediis hujusmodi; sperantes, per Dei Gratiam, talia in ipsis Tractatu & Collatione proponi posse & afferri, per quae Res ipsa ad Effectum verisimiliter poterit deduci.
Si verò voluit de Matrimonio, inter dictam Nobilem Dominam & aliquem è dictis Duobus Fratribus Domini nostri Regis contrahendo, tractare, intrent cum eis Tractatum hujusmodi; videlicet,
Quoad Dotem ipsius Dominae, si petatur ab eis quanta erit? Promittant ipsi Ambassiatores Terras & Possessiones ad Valorem Annuum Octo Milium Scutorum; & sic Ascendendo, prout Res exigit, ad Valorem Duodecim Milium ad omne magis.
Item, cum Muliere petant dicti Ambassiatores Ducenta Milia Scutorum; & sic descendendo, ad Centum Sexaginta Milia Scutorum ad omne minus.
In cujus Rei Testimonium huic praesenti Instructioni dictus Dominus noster Rex, tam Magnum quàm Privatum Sigilla, necnon Signetum fecit apponi.
Dat. apud Suthampton. vicesimo octavo die Julii, Anno dicti Domini nostri Regis Tertio.
Par Commandement du Roy.
July 28. Power for John Honyngham and Simon Flete to treat for an alliance with John duke of Brittany. Southampton.
O. ix. 297. H. iv. p. ii. 141.
De Tractando, cum Duce Britaniae.
An. 3. H. 5. Franc. 3. H. 5. m. 11.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cum nuper inter, inclitissimae memoriae, Henricum Regem Augliae & Franciae Progenitorem nostrum, &, Magnificum & Praepotentem Principem, Fratrem nostrum Carissimum, Johannem Ducem Britanniae & Comitem Montis fortis, Amicitiae, Confoederationes, & Alligantiae personales, sub certis modo & formâ, initae fuerant & firmatae,
Idemque, Frater noster Carissimus, Johannes Dux antedictus, ad renovandum, ineundum, & de novo capiendum, inter Nos & ipsum Fratrem nostrum, Alligantias, Uniones, & Amicitias, certos suos solempnes Ambassiatores ad Regnum nostrum Angliae transmiserit,
Nos,
Internam & sinceram affectionem Dilectionis mutuae, quae inter praefatum Progenitorem nostrum & ipsum Fratrem nostrum Johannem Ducem supradictum temporibus viguit retroactis, summis desideriis affectantes, pro tempore Nobis de super commissi Regiminis, ad Exaltationem Ecclesiae Orthodoxae, & Tranquillitatem Subditorum, uberius prosperari,
Ac de fidelitate probata, industria, & circum spectione providis, dilectorum & fidelium nostrorum, Magistri Johannis Honyngham Legum Doctoris, & Simonis Flete Domicelli, Consiliariorum nostrorum, & eorum utriusque, plenissimè confidentes,
Ad Tractandum, Conveniendum, & Concordandum cum praefato, Magnifico & Praepotente Principe, Fratre nostro Carissimo, Johanne Duce Britanniae & Comite Montisfortis, seu ad hoc per eum Deputatis, Mandatum in ea parte sufficiens habentibus, super quibuscumque Ligis, Confoederationibus, & Amicitiis,
Inter Nos, Subditos, & Vassallos, nostros, Regna, Terras, Patrias, & Dominia nostra quaecumque ex unâ, & dictum Fratrem nostrum Carissimum, Subditos, & Vassallos suos, Ducatum, Comitatum, Terras, Patrias, & Dominia sua quaecumque ex altera parte, perpetuò, vel ad tempus ineundis,
Necnon super omnibus & singulis Articulis, quantumcumque specialibus, qui Ligas, Confoederationes, seu Amicitias, inter Nos & ipsum Fratrem nostrum carissimum firmandas, concernere poterunt quovis modo, cum eorum Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis,
Ac, insuper, quae sic Tractata, Conventa, & Concordata fuerint, cum omni Securitate, debita & honesta, in hoc casu, Nomine nostro, firmandum,
Consimilemque Securitatem pro Nobis & Nomine nostro petendum, stipulandum, & recipiendum,
Promittendumque, in verbo Regio, ac Jurandum, in Animam nostram, quod Tractata, Conventa, & Concordata hujusmodi Rata habebimus & Grata, nec aliquid Procurabimus, vel faciemus per quod Tractata & Concordata hujusmodi effectu debito frustrari poterunt seu quomodolibet impediri,
Ac Juramentum consimile ab eodem Fratre nostro Carissimo, seu ipsius in ea parte Deputatis, petendum, exigendum, & recipiendum,
Caeteraque omnia & singula excercendum, & expediendum quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac quae qualitas & natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae nosmet ipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia forent quae Mandatum exigerent quantumlibet speciale,
Ipsos, Johannem & Simonem, nostros legitimos & indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, Ambassiatores, & Nuncios speciales, Fecimus, Creavimus, Ordinavimus, & Constituimus, Facimus, Creamus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, bonâ fide, & in verbo Regio, ac sub Ypothecâ & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum, Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Procuratores, Commissarios, Ambassiatores, & Nuncios nostros Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. apud Viilam Regis Suthampton. vicesimo octavo die Julii.
Per ipsum Regem.
July 29. The K. orders his army to be ready to embark on Thursday uext. Porchester.
O. ix. 298. H. iv. p. ii. 141.
De Festinando ad Naves.
An. 3. H. 5. Claus. 3. H. 5. m. 18. dors.
Rex eidem Salutem.
Praecipimus tibi, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Locis, infra Ballivam tuam, ubi meliùs expedire videris, publicè ex parte nostra proclamari facias,
Quòd omnes & singuli Domini, Magnates, Milites, Armigeri, & Valetti, ac alii quicumque,
Qui nobiscum, in praesenti Viagio nostro, versus Partes Transmarinas, prosecturi sunt,
Se versus Naves ac alia Vasa, eis pro Viagio praedicto assignata, properent & festinent,
Ita quòd sint in eisdem die Jovis proximò futuro ad ultimum, ad proficiscendum nobiscum, in Viagio nostro supradicto, quodque ipsi hoc sub gravi Indignatione nostra nullatenus omittant.
Teste Rege apud Castrum Regis de Portchestr. vicesimo nono die Julii.
Per ipsum Regem.