Rymer's Foedera with Syllabus
January-March 1416

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

327-333

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-March 1416', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 327-333. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115210 Date accessed: 23 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–March 1416

Syllabus EntryFoedera Text
1416. Jan. 6. Safe conduct for John Benard and John Lesnoille, servants of the count of Vendôme, the K.'s prisoner. Westm.
O. ix. 327. H. iv. p. ii. 152.
Pro Servientibus Comitis de Vendosme.
An. 3. H. 5. Franc. 3. H. 5. m. 6.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Sanctae Julianae Virginis proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem Benard & Johannem Lesnoille, Servientes Comitis de Vendosme Prisonarii Regis, in Regno Regis Angliae jam existentes, versus partes Franciae, cum uno Famulo in Comitiva sua, pro certis Negotiis praedicti Comitis ibidem expediendis, transeundo, & in Regnum Regis praedictum redeundo, ac Equos, Res, Bona, & Hernesia sua quaecumque,
Dumtamen quicquam, quod in Regis contemptum vel praejudicium, aut Populi Regis dampnum, aliqualiter cedere valeat, non attemptent, seu attemptari faciant quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium sexto die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 11. Warrant to the treasurer and chamberlains of the Exchequer for the payment of the allowance to the duke of Bedford as regent, at 5,000 marks a year. Westm.
O. ix. 327. H. iv. p. ii. 152.
De Computando cum Duce Bedford, pro tempore quo fuit Custos Regni.
An. 3. H. 5. Ex Origine Penes Cler. Pill.
Henry, par la Grace de Dieu, Roy d'Engleterre, & de France & Seignur d'Irlande, as Tresorer, Barons, & Chamberlains de nôtre Eschequier, Saluz.
Come, au Temps que Nous estiens a nostre Ville de Suthampton, sur nostre departir vers les Parties de Dela, eussiens, pur certaines Causes, lors Nous moevantes, donez en Mandement a, nôtre Trescher & Tresame Frere, Johan Duc de Bedford, pur y ent departir, de nostre presence, Marsdy le Vynt & Second Jour de Juill, darrein passez, par devers nôtre Chastel de Kenilworth,
Et Depuis pur attendre, en notre Absence, come nostre Lieutenant & Gardein de nostre Roiaume d'Engleterre,
Preignant pur Supportacion de son Estat, en le dit Office, selonc l'Afferant de Cynk Mille Marcs par An,
Dont, d'entre le dit Vynt & Second Jour de Juill, & de Seszisme Jour de Novembre darrein passez (q'estoit le Jour de nôtre Arrivaille & Retour a nostre dit Royaume) il receust la Somme de Mille Livres tant soulement, a ce q'il dit,
Si volons & Vous Mandons que vous Acontez duement ovec nostre susdit Frere, ou ovesque un autre Persone covenable en son Nonn, du dyt Vynt & second Jour de Juill tanque au Seszisme Jour de Novembre dessusdit, & de noz ditz Deniers, par Lui receuz par celle cause, & de ce, que par le dit Aconte serra troevez par Nous estre Resonablement duz a nostre dit Frere, du dit Vynt & second Jour de Juill jusques au susdit Jour de nostre Arrivaill, Vous, avantditz Tresorer & Chamberlains, Lui facez avoir Paiement, ou sufficeant Assignement, selonc l'Afferant de les Cynk Mille Marcs susdites.
Don. souz nostre Prive Seal a Westm. le xi. Jour de Januer, l'An de nostre Regne Tierz.
Per Unam Quarter & xxiv. Dies, per Diem iil. iis. viid. ob. quadr. M. liil. xs. iid.
Jan. 13. Power for sir John Tiptoft, seneschal of Aquitain, sir William Clifford, constable of Bourdeaux, sir John Seynt John, mayor of Bourdeaux, Bertrand de Asta, and Arnald de Meana to prorogue the truce with the K. of Castile. Westm.
O. ix. 328. H. iv. p. ii. 152.
De Tractando cum Rege Castellae.
An. 3. H. 5. Franc. 3. H. 5. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, circumspectione, & industria, dilectorum & fidelium nostrorum, Johannis Tiptoft Militis Senescalli Ducatûs nostri Aquitaniae, Willielmi Clifford Militis Constabularii Castri nostri Burdegaliae, & Johannis Seynt John Militis Majoris Civitatis nostrae Berdegaliae, ac, dilectorum nobis, Magistri Bertrandi de Asta, & Magistri Arnaldi de Meana, Doctorem in Decretis, pleniùs confidentes,
Ipsos Quinque, Quatuor, Tres, & Duos eorum (quorum aliquem praedictorum Senescalli, Constabularii, & Majoris unum esse volumus) Fecimus, Ordinavimus, & Constituimus, ac Facimus, Ordinamus, & Constituimus, per Praesentes, nostros Ambassiatores & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eisdem Auctoritatem, Potestatem, ac Mandatum speciale, ad Conveniendum, Comunicandum, Tractandum, & Appunctuandum cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, seu Nunciis, Serenissimi Principis, Regis Castellae & Legionis, Consanguinei nostri Carissimi, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro ad hoc habentibus, de & super Prorogatione Treugarum, inter Regna praedicta ultimò captarum, seu etiam ad alias Treugas, secundum formam priorum Treugarum, seu meliori modo & formâ, si fieri poterit, de Novo Capiendum ad tantum tempus, prout inter dictos Ambassiatores, Commissarios, Deputatos, seu Nuncios ambarum Partium poterit concordari, duraturas,
Ac etiam de & super quibuscumque forsitan hactenus Attemptatis hincinde, contra Treugas hujusmodi jam praesentes, necnon Sententiam sive Sententias in Litibus sive Causis hujusmodi concorditer Proferendum,
Ulteriusque Faciendum, Excercendum, & Expediendum quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum de se magis exigant speciale,
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum, pro perpetuo, habituros quicquid, per praedictos Ambassiatores & Nuncios nostros, Quinque, Quatuor, Tres, vel Duos eorum (quorum aliquem praedictorum Senescalli, Constabularii, & Majoris unum esse volumus) unà cum Ambassiatoribus, Commissarios, Deputatis, seu Nunciis antedictis, Actum, Gestum, Conventum, Concordatum, Promissum, Firmatum, vel Appunctuatum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum, & illud effectualiter & bonâ fide, sine aliqua deceptione, quantum ad Nos attinet, faciemus Executioni debitè demandari.
In cujus &c.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii xiii. die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 15. Safe conduct for Thierre le Roy and George Doonstede, ambassadors of the duke of Burgundy. Westm.
O. ix. 328. H. iv. p. ii. 153.
Pro Nunciis Ducis Burgundiae.
An. 3. H. 5. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, usque primum diem Martii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Magistrum Thierre le Roy Consiliarium, & Magistrum Georgium Doonstede Secretarium, Carissimi Consanguinei Regis, Ducis Burgundiae, cum Octo Personis in Comitiva sua, penes Praesentiam Regis, ob certas Causas & Materias, in Regnum Regis Angliae veniendo, ibidem morando, perhendinando, & exinde ad propria redeundo, necnon Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque,
Proviso semper quòd ipsi & eorum quilibet &c. ut in hujusmodi de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium xv. die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 26. Safe conduct for the earl of Douglas coming to England. Westm.
O. ix. 329. H. iv. p. ii. 153.
Pro Comite de Douglas.
An. 3. H. 5. Scot. 3. H. 5. m. 12.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Tricesimum diem Martii proximò futurum duraturas, Suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Comitem de Douglas de Scotia, in Regnum Regis Angliae, cum Quadraginta Personis, vel infra, Equitibus vel Pedestribus, in Comitiva sua, penes Praesentiam Regis veniendo, ibidem morando, & exinde ad partes suas proprias transeundo & redeundo, ac Personas praedictas, necnon Equos, Bona, & Hernesia sua quaecumque,
Nolentes quòd idem Comes, aut Personae praedictae, ratione seu occasione alicujus Debiti, Compoti, Conventionis, aut alterius Contractûs eujuscumque, durante praesnti salvo Conductu Regis in Personis, Bonis, Rebus, aut Hernesiis suis quibuscumque Arestentur, Attaichientur, Inquietentur, Molestentur in aliquo, seu Graventur;
Dumtamen quicquam, quod in Regis contemptum vel praejudicium, aut Populi Regis dampnum, aliqualiter cedere valeat, non attemptent, seu attemptari faciant quovis modo.
Quodque Personae praedictae Gentes Abjudicatae, aut extra Regnum Regis praedictum Bannitae, non existant.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo sexto die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 26. Safe conduct for George, son of the earl of Dunbarre, coming to England. Westm.
O. ix. 389. H. iv. p. ii. 153.
Pro Filio Comitis de Dunbarre.
An. 3. H. 5. Ibid. m. 13.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Tricesimum diem Martii proximò futurum duraturas, Suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Georgium Filium Comitis de Dunbarre de Scotia, in Regnum Regis Angliae, cum Duodecim Personis, vel infra, Equitibus vel Pedestribus, in Comitiva sua, penes Praesentiam Regis veniendo, ibidem morando, & exinde ad partes suas proprias transeundo, ac Personas praedictas, necnon Equos, Bona & Hernesia sua quaecumque;
Nolens idem Rex quòd idem Georgius, aut Personae praedictae, ratione seu occasione alicujus Debiti &c. prout in superiore Conductu.
Teste Rege apud Westmonasterium xxvi. Die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 29. The K. grants to sir John Fastolff the manor of Frilense near Harfleur. Westm.
O. ix. 329. H. iv. p. ii. 153.
Pro Johanne Fastolff Milite, de Manerio juxta Villam de Harflieu concesso.
An. 3. H. 5. Franc. 3. H. 5. m. 4.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & pro bono Servitio quod, dilectus & fidelis Miles noster, Johannes Fastolff Nobis impendit & impendet,
Concessimus ei Manerium & Dominium de Frilense, cum pertinentiis, jacentia & situata juxta Villam de Harflieu in partibus Normanniae,
Habenda & Tenenda eidem Johanni Manerium & Dominium praedicta, cum pertinentiis, pro termino Vitae suae, u- nà cum omnibus Terris, Tenementis, Redditibus, Servitiis, Wardis, Maritagiis, Releviis Escaetis, Waifs, Straifs, Curiis Baronum, & aliis Proficuis, Commoditatibus, Pertinentiis, & Emolumentis quibuscumque, ac etiam cum Advocationibus & Patronatibus quorumcumque Beneficiorum, dictis Manerio & Dominio quoquo modo pertinentibus sive spectantibus,
Quae quidem Manerium & Dominium jam tarde in Possessione cujusdam Guidonis Malet, Domini de Gravyll, extiterunt, & quae ad Nos pertinent, ut de jure Coronae nostrae, & jam in Manibus nostris, per nostrum Conquestum inde factum, existunt, ut dicitur,
Reddendo inde Nobis Annuatim, ad Festum Sancti Johannis Baptistae, unum Florem de Licie.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xxix. die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 5. The K. orders his officers in Aquitain to allow Charles de Beaumont, Alferez de Navarre, and his son Charles, to hold the bailliwick of la Bourt, granted to them by Henry IV. Westm.
O. ix. 330. H. iv. p. ii. 153.
Pro Alferez de Navarra.
An. 3. H. 5. Vasc. 3. H. 5. m. 1.
Rex, Locumtenenti suo in Ducatu Aquitaniae, Senescallo, Constabulario, & Consulibus ejusdem Ducatûs, necnon Procuratori nostro Phiscali, ac omnibus aliis Officiariis & Ministris nostris, & eorum Locatenentibus ibidem, & eorum cuilibet, qui nunc sunt, vel qui pro tempore fuerint, Salutem.
Cùm Dominus H. nuper Rex Angliae, Pater noster, per Literas suas Patentes, quas Confirmavimus, de Gratia sua speciali, Dederit, Concesserit, & Confirmaverit Karolo de Beaumont Alferez de Navarra, & Karolo Filio suo Bailliagium & Jurisdictionem de la Bourt, cum omnibus Proficuis & Emolumentis eisdem pertinentibus,
Habenda, Excercenda, & Occupanda, per se, & Loca sua tenentes, ac Deputatos suos, ad Terminum Vitae eorumdem Karoli & Karoli, & alterius eorumdem diutiùs viventis, prout in Literis & Confirmatione praedictis pleniùs continetur,
Vobis Mandamus, firmiter Injungentes, quòd praefatos, Karolum & Karolum, per se, & Loca sua tenentes, ac Deputatos, & Procuratores suos, Bailliagium & Jurisdictionem praedicta, cum omnibus Proficuis & Emolumentis eisdem pertinentibus, ad Terminum Vitae eorumdem Karoli & Karoli, & alterius eorum diutiùs viventis, Habere, Excercere, & Occupare, & eisdem liberè & absque impedimento aliquo Uti & Gaudere permittatis, juxta Tenorem Literarum & Confirmationis praedictarum, ipsos contra Tenorem earumdem non molestantes in aliquo seu graventes,
Et, si quid, in hac parte, contra formam & effectum Literarum & Confirmationis praedictarum, perceperitis sive levaveritis, eisdem Karolo & Karolo, sive eorum Loca tenentibus, Deputatis, aut Procuratoribus, sine dilatione liberetis, prout juxta formam & effectum Literarum & Confirmationis praedictarum, ac Foros, & Consuetudines Partium praedictarum rationabiliter fuerit faciendum.
Teste Rege apud Westmonasterium Quinto Die Februarii.
Feb. 24. Power for sir Gilbert Talbot to treat with Meredyth ap Owyn, son of Owyn de Glendourdy. Westm.
O. ix. 338. H. iv. p. ii. 153.
De Recipiendo Glendourdy & Wallenses ad Gratiam.
An. 3. H. 5. Pat. 3. H. 5. p. 2. m. 1.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, & Circumspectione, & Industria, dilecti & fidelis nostri, Gilberti Talbot Chivaler, pleniùs confidentes,
Assignavimus & Deputavimus ipsum Gilbertum ad Communicandum & Tractandum cum Meredith ap Owyn, Filio Owyni de Glendourdy, de & super certis Materiis, praefato Gilberto per Nos injunctis & declaratis,
Et tam ad praedictum Owinum, quàm alios Rebelles nostros Wallenses, ad Obedientiam & Gratias nostras, si se ad eas petendum optulerint, nomine nostro Admittendum & Recipiendum,
Caeteraque omnia alia & singula Faciendum & Excercendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Promittentes, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid praefatus Gilbertus fecerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xxiv. die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 28. Safe conduct for Cadier Thierry of Cleve, and Henry de Faulcomer, servants of the duke of Bourbon. Westm.
O. ix. 331. H. iv. p. ii. 153.
Pro Servientibus Ducis de Bourbon.
An. 3. H. 5. Franc. 3. H. 5. m. 2.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum diem Aprilis proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Cadier Thierry de Cleve, & Henricum de Faulcomer, Servientes Ducis de Burbon Prisonarii Regis, in Regno Regis Angliae jam existentes, versus partes Franciae, pro certis Negotiis praedicti Ducis ibidem expediendis, transeundo, & in dictum Regnum Regis redeundo, ac Equos, Bona, Res & Hernesia sua quaecumque,
Dumtamen quicquam, quod in Regis Contemptum vel praejudicium aut Populi sui Dampnum, aliqualiter cedere valeat, non attemptent, seu attemptari praesumant quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium xxviii. die Februarii.
Per ipsum Regem.
March 6. Power for Philip Morgan, John Chirche, lieutenant of the staple at Calais, and others, to prorogue the truce with Flanders. Westm.
O. ix. 331. H. iv. p. ii. 154.
De Tractando super Treugis Flandriae Prorogandis.
An. 3. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos nostrae Praesentes Literae pervenerint, Salutem, & Fidem indubiam Praesentibus adhibere.
Ad universitatis vestrae notitiam deduci volumus, per Praesentes, quòd,
Cùm certae Sufferentiae, Treugae, Provisiones, seu Abstinentiae inter, divae memoriae, Dominum & Patrem nostrum, nuper Regem Angliae, defunctum, pro parte sua, & Johannem Ducem Burgundiae, Comitem Flandriae, Consanguineum nostrum, & illos de partibus Flandriae,
A Quintodecimo die Junii, Anno Regni ejusdem Patris nostri Duodecimo, usque ad Terminum Quinque Annorum, extunc proximò sequentium duraturae,
Initae & captae existant,
Nos,
De fidelitate, circumspectione, & industria, dilectorum & fidelium nostrorum, Magistri Philippi Morgan utriusque Juris Doctoris, Johannis Chirche Locumtenentis Stapulae nostrae Calesii, Johannis Michel Civis & Aldermanni Civitatis nostrae Londoniae & Johannis Pykeryng, & eorum cujuslibet, pleniùs confidentes,
Ipsis Quatuor, Tribus, aut Duobus eorumdem (quorum dictum Magistrum Philippum unum esse volumus) Dedimus, Concessimus, & Commisimus, ac Damus, Concedimus, & Committimus, per Praesentes, sufficientem Auctoritatem, plenamque ac liberam Potestatem, & Mandatum generale, pro Nobis & Nomine nostro, dictas Sufferentias, Treugas, Provisiones, seu Abstinentias, ad Terminum quemcumque longiorem, ultra Terminum superiùs limitatum & praefixum, pro Securitate Mercandisarum, inter Nos & Regnum nostrum Angliae, Terras, Dominia, & Loca alia Nobis Subdita, & Johannem Ducem Burgundiae, Comitem Flandriae, Consanguineum nostrum, ac Partes Flandriae, Continuandi & Prorogandi,
Et, si qua Verba seu Clausulae quaecumque in praedictis Sufferentiis, Treugis, Provisionibus, seu Abstinentiis inveniantur Dubia, Obscura, sive Ambigua, ea Interpretationem seu Declarationem à Parte adversa Petendi & Obtinendi,
Ac etiam de & super dictarum Sufferentiarum, Treugarum, Provisionum, seu Abstinentiarum Violationibus, ac earum Reformationibus, ac contra earum formam, seu aliàs, injustè Attemptatorum Reparationibus & Emendis, Dandis, Faciendis, & Recipiendis, quibuscumque Locis & temporibus oportunis, cum dicto Domino Duce, Consanguineo nostro, seu ejus sufficienter Deputatis vel Deputandis in hac parte, Conveniendi, Tractandi, Componendi, Paciscendi, finaliter Concordandi & Concludendi,
Necnon, si necesse fuerit, novas Sufferentias, Treugas, Tollerantias, Provisiones, seu Abstinentias, generales, speciales, seu particulares, tam per Terram, Aquam, quam per Mare, simul, vel separatim, melioribus viis, modo, & formâ quibus fieri possit, tamdiu & tanto tempore duraturas, inter Nos & Regnum nostrum, Terras, Dominia, & Loca Nobis subdita quaecumque praedicta, & praefatum Ducem, Consanguineum nostrum, & partes Flandriae, secundum quod praefatis Commissariis nostris, Quatuor, Tribus, vel Duobus eorum (quorum praefatum Magistrum Philippum unum esse volumus) placebit in eventum cum dicto Domino Duce, Consanguineo nostro, seu ejus in hac parte Deputatis seu Deputandis ab eodem Ineundi, Tractandi, Capiendi, Firmandi, & finaliter Concludendi, cum quibuscumque Provisionibus, Conditionibus, Modificationibus, Additionibus, & Declarationibus, Interpretationibus, & Circumstanciis necessariis, utilibus, vel oportunis,
Ac dictarum Sufferentiarum, Treugarum, Provisionum, seu Abstinentiarum Continuationem seu Prorogationem, necnon praefatas Sufferentias, Treugas, Tollerantias, Provisiones, seu Abstinentias, sic, ut praemittitur, de novo in eventum Capiendas, si praefatis Commissariis nostris, Quatuor, Tribus vel Duobus eorum (quorum praefatum Magistrum Philippum unum esse volumus) ubi, quando, & quotiens expedire videbitur, Publicandi, Proclamandi, Publicari & Proclamari faciendi,
Ac Confirmationem Prorogationis, seu in eventum Novarum Sufferentiarum Treugarum, Provisionum, seu Abstinentiarum hujusmodi, de novo capiendarum, per Nos, sub Literis nostris Patentibus fiendis, Nomine nostro Promittendi,
Ac consimiles Proclamationes & Confirmationes ab adversa Parte fieri Petendi & optinendi,
Promittimus insuper, bonâ fide & in verbo veritatis, Nos, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus, & Subditis nostris, quantum in Nobis est, Ratum, Gratum, & Firmum, perpetuis temporibus, habituros totum & quicquid, per hujusmodi Commissarios seu Deputatos, Quatuor, Tres, vel Duos eorumdem (quorum praedictum Magistrum Philippum unum esse volumus) cum dicto Duce, Consanguineo nostro, vel ejus Deputatis vel Deputandis ab eodem, Actum, Factum, Conventum, Concordatum, & Conclusum fuerit in Praemissis, vel in aliquo Praemissorum,
Et exponimus Cautionem per Praesentes.
In cujus rei testimonium has Literas nostras Patentes fieri & Magni Sigilli nostri munime fecimus roborari.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii sexto die Martii.
Per ipsum Regem.
March 18. Safe conduct for George de Dunbarre, earl of March, coming to England. Westm.
O. ix. 332. H. iv. p. ii. 154.
Pro Comite Marchiae.
An. 3. H. 5. Scot. 3. H. 5. m. 12.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum diem Julii proximò futurum duraturas, Suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Georgium de Dunbarre Comitem Marchiae Scotiae, cum Quadraginta Personis in Comitiva sua, infra Regnum Regis Angliae, ad quascumque partes sibi placuerit, tam per Villas firmatas, quàm alibi, veniendo, ibidem morando, & exinde ad partes suas proprias redeudo, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd idem Georgius praesentes Literas &c. ut in similibus de Conductu Literis,
Teste Rege apud Westmonasterium decimo octavo die Martii.
Per ipsum Regem.
Safe conduct for the ambassadors whom the duke of Burgundy intends to send to England. Westm.
O. ix. 332. H. iv. p. ii. 154.
Pro Ambassiatoribus Ducis Burgundiae.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 33.
Henricus, Dei gratiâ, Rex &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ut accepimus, carissimus Consanguineus noster Johannes Dux Burgundiae certos Ambassiatores, Nuncios, & Commissarios, ac alias Personas, diversorum Statûs & Conditionis existentes (quorum Nomina nobis non certificavit) in Regnum nostrum Angliae, penes Praesentiam nostram, ob certas Causas & Materias, Nobis, ex parte praefati Consanguinei nostri, Intimandas & Declarandas, in proximo destinare intendat & proponat,
Nos,
Pro Securitate Adventûs praedictorum Ambassiatorum, Nunciorum, Commissariorum, & Personarum, in hac parte, providere volentes,
Suscepimus, &, per Praesentes, ponimus & suscipimus omnes & singulos hujusmodi Ambassiatores, Nuncios, Commissarios, & Personas, cujuscumque Praeeminentiae, Statûs, Gradûs, sive Conditionis fuerint, in dictum Regnum nostrum, penes Praesentiam nostram, ob Causas & Materias praedictas, veniendo, ac Homines & Servientes suos, necnon Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque, in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales,
Volentes, & Concedentes, ac bonâ fide Promittentes quòd iidem Ambassiatores, Nuncii, Commissarii, & Personae, & eorum quilibet, incontinenti, post Adventum suum usque Praesentiam nostram, ha beant & habeat tot & tantas speciales & seperales Literas nostras de salvo Conductu validas & sufficientes, quot & quantae, tam pro Mora sua infra dictum Regnum nostrum, quàm pro eorum Reditu extra idem Regnum versus partes suas proprias, necessariae fuerint & oportunae;
Et ideò vobis Mandamus quòd omnes & singulos hujusmodi Ambassiatores, Nuncios, Commissarios, & Personas (cujuscumque Praeeminentiae, Statûs, Gradûs, sive Conditionis fuerint) in Regnum nostrum praedictum, penes Praesentiam nostram, ob Causas & Materias praedictas, ut praedictum est, veniendo, ac Homines & Servientes suos, necnon Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque, &c. ut in hujusmodi de Conductu Literis.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes, usque primum diem Junii proximò futurum duraturas.
Teste meipso apud Westmonasterium Anno Regni nostri Quarto.
Per ipsum Regem.
March 26. Safe conducts for John de Lethe going from the K. of the Romans to the duke of Albany on a matter concerning the church, and to John Busby, chancellor of Glasgow Cathedral. Westm.
O. ix. 333. H. iv. p. ii. 154.
De Salvis Conductibus, Contemplatione Regis Romanorum, versus Regnum Scotiae, pro Bono Sacrosanctae Ecclesiae.
An. 4. H. 5. Scot. 4. H. 5. m. 10.
Rex, Contemplatione, Serenissimi & Excellentissimi Principis, Regis Romanorum, Fratris sui carissimi, per Literas suas Patentes, usque primum diem Julii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem de Lethe Scutiserum de Scotia, cum Sex Personis in Comitiva sua, in Regnum Regis Angliae, ac alia Dominia & Potestates Regis quaecumque, tam per Terram, quàm per Mare, veniendo, ibidem morando, & exinde versus Regnum Scotiae, penes Praesentiam Ducis Albaniae, Gubernatoris Regni Scotiae, pro Bono Sacrosanctae Ecclesiae, transeundo, & deinde per dictum Regnum Regis Angliae, ac dicta alia Dominia & Potestates Regis, tam per Terram, quàm per Mare, penes Praesentiam, dicti Illustrissimi Principis Regis Romanorum, se divertendo, & redeundo, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque,
Nolens enim idem Rex quòd idem Johannes aut Personae praedictae, ratione alicujus Marquae, Contromarquae, Reprisaliae, sive Intercursûs, aut alicujus Debiti, Compoti, Transgressionis, sive alterius Contractûs cujuscumque, per Regem, vel Ministros suos quoscumque, arestentur, impetantur, molestentur in aliquo, seu graventur;
Proviso semper quòd praedictus Johannes aut Personae praedictae quicquam, quod in Regis contemptum, aut Populi sui Dampnum sive Praejudicium, cedere valeat, non attemptent, aut facere vel attemptare praesumant, quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo sexto die Martii.
Per ipsum Regem.
Rex, &c. ut supra usque ibi, speciales, & tunc sic, Johannem Busby Capellanum, Cancellarium Ecclesiae Glasguensis in Scotia, cum Sex Personis in Comitiva sua, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.