Rymer's Foedera with Syllabus
April 1416

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

334-342

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April 1416', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 334-342. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115211 Date accessed: 31 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

April 1416

Syllabus EntryFoedera Text
April 18. Order for the livery of gowns, &c. to 30 poor men at Lambeth, by Stephen Payne, the K.'s almoner.
O. ix. 334. H. iv. p. ii. 155.
Liberationes, pro Pauperibus, in Coena Domini.
An. 4. H. 5. Ex Rot. de Computis Garderobe Penes Camer.
Stephano Payne
, Eleemosinario Domini Regis, ad Mandatum ipsius Domini Regis faciendum & tenendum, die Coenae apud Lambhithe, ad Distribuendum, de Eleemosina Regis, inter Triginta Pauperes (videlicet) cuilibet eorum ad unum Gonum cum Capuchio quatuor Ulnarum Panni Russeti Curt, & unum Par Sotulariorum, ac pro eodem Domino Rege, & aliis Dominis ibidem secum existentibus, in Ministratione dictorum Pauperum cingendorum cum Telis Lineis Flandriae & Brabantiae, ac circa Colla eorum cum Touall. Paris. Curt. de Eleemosina Domini nostri Regis.
v. Panni, v. Uln. Pann. Russet. Curt.
lviii. Uln. dimid. Touall. Paris.
clxiv. Uln. Tel. Lin. Flandr.
civ xx. iii Uln. iii Quart. Tel. Lin. Braban.
xxx Par. Sotular.
Preparations of beds at Eltham, the Tower of London, Westminster, and Windsor, &c., for the reception of the dukes of Orleans and Bourbon and other French prisoners.
O. ix. 334. H. iv. p. ii. 155.
Ad Lectos de Statu pro Prisonariis, in Conflictu apud Agencourt captis.
An. 4. H. 5. Ibid.
Eldem Domino Regi, in eandem Cameram suam, ad diversos, Lectos Curtyns, Travers, Linth, Fustians, Panes, Blanket, Coopertor, & Tapetes de Worsted, Pailet, Canvas, Fetherbeddes, Materas, & alia diversa Res & Necessaria, ordinanda & Facienda pro Apparatu & Ordinatione erga Adventum Ducumd' Orleans, Burbon, & aliorum Dominorum, Militum, & Scutiserorum, de Partibus Franciae, Prisonariorum Domini nostri Regis (videlicet) apud Eltham, Turrim Londoniae, Westmonasterium, & Wynde oram, & ad alia diversa Loca, ad xiv. Lecta de Statu, & pro quolibet Lecto iii. Pailet, de Mandato Domini Regis,
iii Pann.
Color. long.
iv Pann.
Blanket. long.
xv Pann. dimid.
Blanket. Curt.
xii Pec.
1 Boltes.
Worsted
Med. Assis.
Rotul.
x Pec.
Fustian.
D. lxxii Uln. Tel. Lin.
Reyns.
cccxlv Uln. dim.
Tel. Lin.
Champeyn.
cccclxxviii Uln. dim. Tel. Lin.
Flandr.
ccxxiv Uln. Tel.
Lin.
Braban.
ccccii Uln.
Westval.
ccxxix Uln.
Canab. p. cna de vixx
ii
Bolsteres.
ii
Fetherbeddes.
xii Materas.
Materas.
iii Pec.
Worsted Magor. Ass.
xviii Pec.
Tarterni.
x Pec.
Satyn.
Account of cloth used at the funeral of the duke of York [slain at Agincourt] at S. Paul's.
O. ix. 334. H. iv. p. ii. 155.
Pro Funere Ducis Eborum, ad Agencourt Interfecti.
An. 4. H. 5. Ibid.
Eldem Domino Regi, in eandem Cameram suam, ad & super Ordinatione, facta pro Enternamento Ducis Eborum, in Ecclesia Sancti Pauli Londoniae (viz.) ad Valanc. Vexill. & Penons vapulata de diversis Armis, & missa super & in Circuitu cujusdam Herceae ibidem factae, necnon ad Cooperiendum infra & extra, & in Circuitu & in Fundo ejusdem Herceae, cum Pannis Nigris Curt. ac etiam pro Oblationibus Regis, Fratrum suorum, & aliorum Dominorum ibidem existentium, in Vigilia & in Die ejusdem Enternamenti, de Mandato Regis,
x Pann. vi Uln. Pann. Color. Curt.
xii Pann.
Adaurat. de Cipr.
viii Pann.
Adaurat. de Luke.
vi Pann.
Adaurat. Racamaz.
xviii Pec. dim.
Tarterni.
i Pec.
Bokeram.
vi l.
Freng. Seric.
Livery of clothes to William, the K.'s fool.
O. ix. 335. H. iv. p. ii. 155.
De Apparatu pro Stulto Regis.
An. 4. H. 5.
Willielmo Stulto Regis pro Apparatu suo, de Goun. Tabard. pro Se & Servienti suo, & aliis diversis Garmentis factis & furratis, Capuch. Callig. Doublet. Rob. Lin. & aliis diversis Rebus eisdem Necessariis, per diversas vices (videlicet)
Pro Seisona Yemali, erga diversa Festa (videlicet) Festum Natalis Domini, Circumcisionis, & Epiphaniae,
Et pro Seisona Aestivali, erga Festum Paschae, Pentecostes, & aliorum diversorum Festorum, ex Mandato Domini Regis,
ii Uln. dim. Pann.
Scarlet.
iii Uln. Pann.
Long. in Grano.
xxv Uln. dim. Pann.
Color. long.
viii Uln. Pann.
Color. Curt.
vi Uln. Pann.
Blanket. Curt.
cxxxvi Tymbr. dim. x Ventr.
Calabr.
xii Bestes.
Ermyns.
vi Tymbr. ii Ventr. Menever. pur.
iii Pell.
Bong. Nigr.
xxiv Uln. Tel. Lin.
Flandr.
xii Par.
Sotular.
ii Par.
Botes.
ii Par.
Calcar. Nigr.
Account of velvet and satin delivered for covering the K.'s books.
O. ix. 335. H. iv. p. ii. 155.
Pro Coopertis Librorum Regis.
An. 4. H. 5. Ibid.
Eldem Domino Regi, in Cameram suam, ad Cooperturas diversorum Librorum Domini nostri Regis, & cum Bagges cooperiend. in Pann. Velvet. Adaurat. Seric. Plan. & Motle Pann. Baldek Adaurat. & linand. cum Satyn, diversor. Color. de Mandato Domini Regis,
i Pec. vi Uln.
Velvet Plan.
i Uln. Velvet Motle
Velvet Motle.
ii Pec. iii Uln. dim.
Velvet Adaurat.
i Pann. ii Uln. dim.
Baldek. Adaurat.
ix Pec. iv Uln. dim.
Satyn.
Livery of robes and garters, with the motto "Hony soit qui mal y pense," for the feast of S. George to the Kings of Portugal and Denmark, the dukes of Holland, Bavaria, Clarence, Bedford, and Gloucester, and 19 other knights of the order of the garter, to the queens of England, Spain, Portugal, Denmark, the duchesses of Holland, Clarence, and nine other ladies, and to the bp. of Winchester.
O. ix. 335. H. iv. p. ii. 155.
Liberationes, erga Festum Sancti Georgii.
An. 4. H. 5. Ibid.
Regi Portugaliae, Regi Daciae, Duci Hollandiae, Duci Bavariae, Duci Clarenciae, Duci Beddefordiae, Duci Gloucetriae
, & aliis Comitibus, Baronibus, & Militibus de Fraternitate Garteriorum, erga Festum Sancti Georgii, ad Robas, scilicet, de Panno Blu long. faciendas & furrandas, de Dono Domini nostri Regis, qualibet Roba operata in Brouder, cum Garteriis de Tarterin, Taffat. Auro de Cipre, & Auro Soldato, cum isto Dictamine (HONY SOIT QUI MALEY PENSE) videlicet,
Praedictis, Regibus Portugaliae & Daciae,
Duci Holandiae,
Duci Baverriae
,
Cuilibet eorum viii Ulnas Panni Color. Blu long. Dimidium Ulnae Panni Scarlet, ii Furruras, utraque de ccc Ventribus Menevr. pur. cxx Garteria de Tarterin operata cum Literis de Auro de Cipre & Serico, de Dictamine praedicto,
Et praedictis,
Duci Clarenciae,
Duci Beddefordiae,
Duci Gloucestriae
,
Ac Comiti Westmorlandiae,
Comiti Warrewicae,
Comiti Dorsetiae,
Comiti Sarum,
Comiti Huntingdoniae
,
Et Comiti Oxoniae,
Cuilibet eorum v Ulnas Panni Coloris consimilis long. dimidium Ulnae Panni Scarlet, unam Furruram de cc Ventr. Menever. pur. & cxx Garteria consimil.
Et Domino de Fitz Hugh,
Domino de Grey,
Domino de Burnell,
Domino de Carleton,
Domino Morle,
Domino de Talbot,
Domino de Zouche,
Domino de Camoys,
Roberto Vmfravile,
Thomae Erpyngham,
Simoni Felbrigg
,
Johanni Cornewaile,
Et Willielmo Haryngton,
Cuilibet eorum v Uln. Pann. Coloris consimilis long. dimidium Uln. Pann. Scarlet, i Furr. de cxx Vent. Menever. gross. & cxx Garter. consim.
Ac etiam diversis Dominabus subscriptis, ad consimiles Robas (scilicet) Faciendas & Furrandas in Brouder. cum Garter de Secta Dominorum & aliorum Militum, de consimili Dono Regis; videlicet,
Reginae Angliae,
Reginae Hispaniae,
Reginae Portugaliae,
Reginae Daciae
,
Et Ducissae Holandiae,
Cuilibet earum viii Uln. Pann. Coloris consimilis long. ii Furr. utraque de iii C. Ventr. Menever. pur. cxx Garter. consim.
Ducissae Clarenciae,
Ducissae Eborum Seniori,
Ducissae Eborum Juniori,
Comitissae Huntingdoniae,
Comitissae Sarum Juniori,
Comitissae Westmorlandiae,
Comitissae Arundellae,
Dominae de Beauchamp,
Dominae de Roos
,
Et Dominae de Waterton,
Cuilibet earum v Uln. Pann. Coloris consimilis long i Furr. de cc Ventr. Menever. pur. & cxx Garter. consim.
Et Venerabili in Christo Patri Episcopo Wyntoniensi, de consimili Dono Regis, erga idem Festum, i Pann. Color. consim. long. i Mantellam Furratam de iv C. i Furratam de ccclx Ventribus Menever. Gross. & i Furratam de cxl Bestiis de Bys, de Dono Domini nostri Regis,
ix Pann. viii Uln. Pann. Color. long.
xiii Uln. Pann. Scarlet,
xviii Qualt de ccc Ventr.
xix Qualt de cc Ventr.
i de DC Ventr.
Furr.
i de cxl Ventr.
Capuc.
Menev. pur.
i de cccc Ventr.
i de ccc Ventr.
xiii Qualt de cxx Ventr.
Furr. Menever. Gross.
i de cxl Bestiis
Furr. de Bys,
iv M. ix C. xx de Seric. & Aur. Garter. Rotund.
Livery of cloth for the gowns of 16 minstrels for the feast of Pentecost.
O. ix. 336. H. iv. p. ii. 156.
De Ministrallis, coram Imperatore, in Festo Pentecostes.
An. 4. H. 5. Ibid.
Eldem Domino Regi, in eandem Cameram suam, ad xvi Gou. faciendas de Panno long. & Blanket long. & liniatas cum Pann. Nigris Curt. pro xvi Ministrallis, erga Festum Pentecostes, in Praesentia, Domini Regis, Impetratoris, Ducis Holandiae, & aliorum Dominorum secum existentium, de Mandato Domini Regis,
iii Pann. ix Uln. Pann.
Color. long.
i Pann. iv Uln.
Blanket. long.
iv Pann. iv Uln.
Color. Curt.
April 13. Safe conduct for John Descruix and John Bennart coming to the count of Vendôme, the K.'s prisoner. Westm.
O. ix. 336. H. iv. p. ii. 156.
Pro Servientibus Comitis de Vendom.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 32.
Rex, per Literas suas Patentes, per Duos Menses proximò suturos duraturas, Suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Desensionem suas speciales, Johannem Descriux, in Regnum Regis Angliae veniendo, ibidem in Comitiva Comitis de Vendome, Prisonarii Regis, morando, & exinde ad propria redeundo;
Proviso semper quòd idem Johannes benè & honestè se habeat & gerat erga Regem & Populum Regni sui praedicti, & quicquam, quod in Regis seu Populi sui Praejudicium cedere valeat, non attemptet, seu attemptari faciat quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo tertio die Aprilis.
Per ipsum Regem.
Ibid. Rex, &c. ut supra usque ibi, speciales, & tunc sic, Johannem Bennart, ac unum Valettum suum, in Regnum Regis Angliae veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo.
Proviso, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
April 1. Safe conduct for le Bourdat and Mathien, Petit Jehan, and Henselm, falconers of the duke of Bourbon, going to France. Westm.
O. ix. 337. H. iv. p. ii. 156.
Pro Falconariis Ducis de Bourbon.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 32.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum diem Maii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, le Bourdat & Matien Valettum suum, Petit, Jehan, & Henselm Falconarios Ducis Bourboniae, in Regno Regis Angliae jam existentes, versus partes Franciae, se divertendo & transeundo, ac Equos, Res & Hernesia sua quaecumque,
Proviso semper quòd praedicti, Bourdat, Matien, Petit, Jehan, & Henselm, benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum, ac quicquam, quod in Regis Contemptum vel praejudicium, aut dicti Populi sui, cedere valeat, non attemptent, seu attemptare praesumant quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium primo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 2. Protection for Henry Verney in the retinue of Thomas earl of Dorset, admiral of England and captain of Harfleur. Westm.
O. ix. 337. H. iv. p. ii. 156.
De Protectione, in Comitiva Capitanei de Harflieu.
An. 4. H. 5. Ibid. m. 33.
Henricus Verney Armiger, qui, in Obsequio Regis, in Comitiva, carissimi Avunculi Regis, Thomae Comitis Dorsetiae Admiralli Angliae, Aquitanniae, & Hiberniae, ac Capitanei Villae Regis de Hareflieu, super salva Custodia ejusdem Villae moraturus, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium secundo die Aprilis.
Per Billam de Privato Sigillo.
April 3. Safe conduct for the lord of Gaucort, French prisoner, to go to France and to return. Westm.
O. ix. 337. H. iv. p. ii. 156.
Pro Domino de Gaucourt Prisonario.
An. 4. H. 5. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, usque octavum diem Maii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Dominum de Gaucort de Francia, Prisonarium Regis Angliae existentem, cum Tribus Personis in Comitiva sua, versus partes suas proprias, transeundo, & in dictum Regnum Regis Angliae redeundo, ac Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque.
Teste Rege apud Westmonasterium tertio die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 7. The K. orders John Wakeryng, archdeacon of Canterbury, to obtain a confirmation of his election to the see of Norwich, from the metropolitan, the papacy being vacant. Westm.
O. ix. 337. H. iv. p. ii. 156.
De Episcopis Electis, per Metropolitanos, confirmandis.
An. 4. H. 5. Claus. 4. H. 5. m. 23.
Rex, dilecto Clerico suo, Johanni Wakeryng Archidiacono Cantuariensi, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos nuper Electioni, de Persona vestra factae, in Ecclesia Carhedrali Sanctae Trinitatis Norwici, in Episcopum Loci illius, Regium Assensum adhibuerimus & Favorem,
Ac Nos jam, considerantes diutinam Vacationem Sedis Apostolicae, quae propter dampnabile Scisma à diu in Ecclesia Catholica perduravit, & incertum est quamdiu durabit,
Ac certae Ecclesiae Cathedrales infra Regnum nostrum Angliae, quae de Fundatione Nobilium Progenitorum nostrorum, quondam Regum Angliae, & Nostro Patronatu existunt, Pastorali Gubernatione destitutae extiterint & existant, eo quod Personae, ad easdem Electae, in Partibus Exteris, pro carentia Summi Pontificis, confirmari minime poterunt, quamquam Nos Assensum nostrum Regium super hoc fuerimus elargiti, in Divini Obsequii Ecclesiarum illarum Diminutionem, necnon Hospitalitatis Subtractionem, ac Animarum Periculum, non modica, & Dominiorum ac Possessionum eorumdem Vastationem & Destructionem, necnon Electorum Ecclesiarum illarum Depauperationem, manifestas,
Ac singulae Ecclesiae Cathedrales ejusdem Regni nostri sic per possibilitatem vacare possent,
Per quod ipsae Gubernatione, ac Nos & Regnum nostrum Consilio, Praesidio, & Consolatione, quae de Praelatia hujusmodi haberemus, destitueremur,
Attendentes etiam qualiter, in pluribus Locis Transmarinis, postquam Sedes Apostolica sic vacavit, quamplures Confirmationes per Metropolitanos Locorum factae fuerunt, & indies factae existunt, prout certitudinaliter informamur,
Ac volentes proinde Remedium adhibere in hac parte,
De pleno & deliberato Avisamento & Assensu Dominorum Regni nostri praedicti, & Communitatis ejusdem Regni, in instanti Parliamento nostro existentium, Voluerimus & Ordinaverimus quòd Personae, ita electae, & eligendae, infra dictum Regnum nostrum, (Vacatione dictae Sedis Apostolicae durante) per Metropolitanos Locorum, absque excusatione vel dilatione in hac parte faciendis, confirmentur,
Et quòd Brevia nostra, si necesse fuerit, eisdem Metropolitanis, ipsos districtè ad hujusmodi Confirmationes, & omne id quod ad Officium suum pertinet in ea parte, faciendum onerando, dirigantur,
Et similiter Electis hujusmodi, quòd ipsi Confirmationes ipsas versus ipsos Metropolitanos prosequantur cum effectu,
Ita quòd, pro defectu dictorum Metropolitanorum, aut Electorum praedictorum, Dampnum vel Praejudicium Nobis, aut Regno nostro, vel Ecclesiis praedictis, occasionibus Praemissis (quod absit) non eveniat quovis modo, prout in quodam Acto, in Parliamento praedicto inde habito, plenè liquet,
Et ideò vobis Mandamus, districtiùs quo possumus Injungentes quòd, ad Confirmationem vestram, virtute Electionis de vobis, ut praemittitur, factae, absque dilatione seu excusatione aliquali, effcaciter prosequamini, juxta Formam & Effectum Voluntatis, Ordinationis, & Acti supradictorum, sub Periculo quod incumbit; nè, pro defectu vestri, Damnum vel Praejudicium Nobis, aut Regno nostro, seu Ecclesiae praedictae, occasione dilationis hujusmodi, eveniat quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium septimo die Aprilis.
Et erat Patens.
Per ipsum Regem & per Concilium in Parliamento
.
[April 7.] The K. writes to the abp. of Canterbury, desiring him to confirm the election of John Wakeryng to the see of Norwich.
O. ix. 338. H. iv. p. ii. 156.
Super dicta Confirmatione Mandatum Regis.
An. 4. H. 5. Ibid.
Rex, Venerabili in Christo Patri, H. Dei gratiâ, Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos nuper Electioni, nuper factae, in Ecclesia Cathedrali Sanctae Trinitatis Norwici de, dilecto Clerico nostro, Johanne Wakeryng, Archidiacono Cantuariensi, in Episcopum Loci illius, Regium Assensum adhibuerimus & Favorem,
Ac Nos, jam considerantes, &c. ut supra usque ibi, plenè liquet, & tunc sic,
Et ideò vobis Mandamus quòd ad Confirmationem praefati Clerici nostri, virtute Electionis sibi, ut praemittitur, factae, absque excusatione seu dilatione aliquali, procedatis, ac caetera omnia, quae vestro canonice incumbunt Officio, in hac parte, peragatis & exequamini, juxta Formam & Effectum Voluntatis, Ordinationis, & Acti supradictorum,
Ita quòd, in vestri Defectum, Dampnum, vel Praejudicium, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Et erat Patens.
Per ipsum Regem & per Concilium in Parliamento
.
April 7. Safe conduct for Huges Perrier and Ralph Namtel, servants of the duke of Orleans, the K.'s prisoner. Westm.
O. ix. 339. H. iv. p. ii. 156.
Pro Servientibus Ducis Auriolensis.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 32.
Rex, per Literas suas Patentes, usque primum diem Junii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Huges Perrier, & Fratrem Radulphum Namtel, Servientes Ducis Auriolensis Prisonarii Regis, in Regnum Regis Angliae veniendo, & ibidem morando, ac Bona, Res, & Hernesia Tua quaecumque;
Proviso &c. ut in similibus Literis de Conductu.
Teste Rege apud Westmonasterium septimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 7. The K. orders the several sheriffs to summon knights and squires to London by 16 April, as the K. of the Romans intends to visit the K. Westm.
O. ix. 339. H. iv. p. ii. 157.
Super Adventu Regis Romanorum, de Proclamatione facienda.
An. 4. H. 5. Claus. 4. H. 5. m. 22. d.
Rex, Vicecomiti Kantiae, Salutem.
Quia, certâ relatione, ad Auditum nostrum credibiliter pervenit quòd, Serenissimus & Excellentissimus Princeps, Rex Romanorum, Frater noster carissimus, Nos & Regnum nostrum Angliae, cum celeritate quâ commodè potest, personaliter visitare proponit & intendit, undè valdè sumus hilares, & non modicum contentamur,
Tibi Praecipimus, firmiter injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in locis, infra Ballivam tuam, ubi magis expediens fuerit & necesse, publicè, ex parte nostra, proclamari facias,
Quòd universi & singuli Milites & Armigeri Comitatûs praedicti, omnibus aliis Praetermissis, & excusatione quâcumque cessante, in propriis Personis suis, penes Personam nostram, usque Civitatem nostram London. se trahant, properent, & festinent ex causâ supradictâ;
Ita quod sint ibidem, sextodecimo die Aprilis, proximò suturo, ad ultimum,
Et quòd ipsi, sicut Nos & Honorem nostrum diligunt, ac gravem indignationem evitare voluerint, hujusmodi Adventum suum ultra diem illum non retardent, seu retardari praesumant ullo modo;
Aliquibus aliis Mandatis, sub Privato Sigillo nostro, ante haec tempora, factis, non obstantibus;
Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium septimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam, ac Cancellario Comitatûs Palatini Lancastriae
.
April 7. The constable of Dover Castle, warden of the Cinque Ports, is ordered to send ships to Calais to convey the K. of the Romans to England. Westm.
O. ix. 339. H. iv. p. ii. 157.
De Navibus arestandis pro Conductione Regis Romanorum.
An. 4. H. 5. Ibid. m. 23.
Rex, Constabulario Castri sui Dovorriae, & Custodi Quinque Portuum suorum, sive ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Mandamus vobis, firmiter injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, & excusatione quacumque cessante, omnes & singulas Naves, ac alia Vasa quaecumque, pro salva & secura Conductione, Serenissimi & Excellentissimi Principis, Regis Romanorum, Fratris nostri carissimi, apud Villam nostram Calesii, ad praesens, ut dicitur, existentis, versus Regnum nostrum Angliae, necessaria & oportuna, quae infra Libertatem Portuum praedictorum inveniri poteritis, sine dilatione arestari, & ea, usque dictam Villam nostram Calesii, cum omni celeritate quâ fieri poterit, duci faciatis, nobis ibidem, in obsequio nostro, ex Causa praedicta, pro Denariis nostris deservitura;
Et hoc, sicut Nos & Honorem nostrum diligitis, ac gravem Indignationem nostram evitare volueritis, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium septimo die Aprilis.
April 8. The K. orders provision to be made to receive the K. of the Romans at the towns between Dover and London, and forbids his subjects taking money from him or his retinue for victuals or horseshoes. Westm.
O. ix. 340. H. iv. p. ii. 157.
Pro Rege Memorato, de Providendo.
An. 4. H. 5. Claus. 4. H. 5. m. 23.
Rex, Vicecomiti Kantiae, Salutem.
Quia, certâ relatione, ad Auditum nostrum credibiliter pervenit quòd, Serenissimus & Excellentissimus Princeps, Rex Romanorum, Frater noster carissimus, Nos & Regnum nostrum Angliae, cum celeritate quâ commodè potest, personaliter visitare proponit & intendit,
Tibi Praecipimus, firmiter injungentes, quòd, tam in singulis Villis Mercatoriis, quàm in aliis Villis & Locis eisdem adjacentibus, à Villa nostra Dovorriae usque Civitatem nostram Londoniae, ubi necesse fuerit, Victualia, sufficientia & necessaria, tam pro praefato Fratre nostro, ac Dominis, & aliis Hominibus in Comitiva sua, quàm pro Equis suis, cum omni festinatione possibili, ordinari & provideri facias;
Et ulterius, ex parte nostra, publicè proclamari facias, in eisdem Villis & Locis, ubi magis expediens fuerit & necesse,
Nè aliqui Ligeorum nostrorum, sub Forisfactura omnium quae Nobis forisfacere poterunt, aliquem Denarium ab eisdem Fratre nostro, Dominis, aut aliis Hominibus praedictis, pro aliquibus Victualibus, seu pro Ferris aut Clavis Equorum, petant aut recipiant ullo modo:
Volumus tamen & Intentionis nostrae existit quòd prompta Solutio & Satisfactio eisdem Ligeis nostris, pro hujusmodi Victualibus, Ferris, & Clavis, per Officiarios & Ministros nostros (quos penes Praesentiam praefati Fratris nostri, usque dictam Villam Dovorriae, ex hac Causa destinavimus) plenariè fiant, ut est justum;
Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium octavo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 10. Grant to Guaston de Foix, captan de Buchs, of the bailliwicks of Mios, Mixta, Aulas, and Pourge de Buch, and the provostship of Sales and Salannes; intimation thereof to the lieutenant of Aquitain. Westm.
O. ix. 340. H. iv. p. ii. 157.
Pro Guaston de Foix.
An. 4. H. 5. Vasc. 4. H. 5. m. 19.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Dominus R. nuper Rex Angliae, Secundus post Conquestum, de Gratia sua speciali, Concesserit Reymundo Dorinha, de Civitate Burdegaliae, Bailliagium & Peagium de Mios, de Mixta, de Aulas Bailliagium & Costam de Pourge de Buch, Praeposituram de Sales & de Salannes, Pontem & Praderiam, unà cum Proficuis & Emolumentis ad eadem pertinentibus, Habenda, pro Termino Vitae suae, usque ad valorem Decem Librarum per Annum,
Nos,
Pro eo quod praedictus Reymundus Diem clausit extremum, per cujus Mortem omnia superiùs nominata ad nostram pertinent Donationem,
De Gratia nostra speciali, ad Supplicationem Guaston de Foix, Captan de Buchs, Concessimus eidem Guastoni dicta Bailliagia & Peagia de Mios, de Mixta, de Aulas, Bailliagium & Costam de Pourge de Buch, Praeposituram de Sales & de Salannes, Pontem & Praderiam, unà cum Proficuis & Emolumentis ad eadem pertinentibus, Habenda, pro Termino Vitae suae, usque ad valorem decem Librarum per Annum,
Ita quòd de Superplusagio inde, si quod fuerit, Nobis ad Scaccarium nostrum Burdegaliae Annuatim respondeatur, ut est justum;
Aliquo Censu, Dimissione, sive Concessione, per Constabularium Burdegaliae, sive per Concilium, alii Personae factis, non obstante.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium decimo die Aprilis, Anno Regni nostri Quarto.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est Locum Regis tenenti Aquitanniae, Constabulario Regis Burdegaliae, & Senescallo Regis Landarum, ac eorum Loca tenentibus ibidem, & eorum cuilibet, quòd ipsum Guastonem in Corporalem Possessionem Bailliagiorum & Peagiorum de Mios, de Mixta, de Aulas, Bailliagii & Costae de Pourge de Buche, Praepositurae de Sales & de Salannes, Pontis & Praderiae, praedictorum ponant vel inducant, seu poni vel induci faciant (Habendorum juxta Tenorem Literarum Regis praedictarum ac ipsum, sic Inductum, manuteneant, protegant, & defendant.
Teste ut supra.
April 13. Safe conducts for Henry de S. Clare, earl of Orkney, James de Douglas, brother of the earl of Douglas, and lord William Douglas of Drumlangrigg. Westm.
O. ix. 341. H. iv. p. ii. 157.
Pro Comite Orchadiae.
An. 4. H. 5. Scot. 4. H. 5. m. 10.
Rex, per Literas suas Patentes, usque quintumdecimum diem Augusti proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Henricum de Sancto Claro, Comitem Orchadiae, cum Viginti Personis in Comitiva sua, cujuscumque Statûs, Gradûs, Ordinis, sive Conditionis existant, in Regnum Regis Angliae tam per Villas firmatas, quàm per Patriam, veniendo, & ibidem morando, & exinde versus Regnum Scotiae se divertendo & redeundo, necnon Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Nolens enim Rex quòd idem Comes &c. ut in Similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo quarto die Aprilis.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas de salvo Conductu habent subscripti, per idem tempus duraturas, sub eadem Data; videlicet,
jacobus de Douglas Frater Comitis de Douglas.
Dominus Willielmus de Douglas
de Drumlangrigg.
April 26. Protection for William Bonham alias Barker of Longstratton, in the retinue of John earl of Huntingdon. Westm.
O. ix. 341. H. iv. p. ii. 157.
Super salva Custodia Maris.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 32.
Willielmus Bouham, aliàs dictus Barker de Longstratton, qui in Obsequium Regis, in Comitiva, dilecti & Fidelis Consanguinei Regis, Johannis Comitis Huntyngdoniae, versus Mare profecturus est, ibidem, super salva Custodia Maris praedicti, Moraturus, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per Quarterium unius Anni duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xxvi. die Aprilis.
Per Billam de Privato Sigillo.
April 26. Safe conduct for John de Halis, abbot of Balmerynach, sir John Forester of Corstorfin, and Walter de Ogilby, coming to England concerning the liberation of the K. of Scots. Westm.
O. ix. 341. H. iv. p. ii. 157.
Super Deliberatione Regis Scotiae.
An. 4. H. 5. Scot. 4. H. 5. m. 10.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum diem Augusti proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Venerabilem in Christo Patrem, Johannem de Halis Abbatem Monasterii de Balmerynach, Johannem Forester de Corstorsin Militem, & Walterum de Ogilby Scutiferum, conjunctim, seu divisim, cum Quadraginta Personis Equestribus, cujuscumque Statûs, Gradûs, aut Conditionis existant, in eorum Comitiva, in Regnum Regis Angliae, paenes Praesentiam Regis,
Super Tractatu Deliberationis Regis Scotiae, ac super aliis certis Materiis, Statum Regnorum Angliae & Scotiae concernentibus, habendo,
Veniendo, ibidem morando, & exinde ad partes suas proprias redeundo, necnon, Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque,
Nolens idem Rex quòd praedicti, Johannes, Johannes, & Walterus, ratione alicujus Debiti &c. ut in Similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo sexto die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 26. The K. orders Richard Peverell, sub-admiral in the north, to deliver a ship to Peter Falotsr, Danish ambassador, for his return home. Westm.
O. ix. 342. H. iv. p. ii. 158.
Pro Nuncio Regis Daciae.
An. 4. H. 5. Claus. 4. H. 5. m. 22.
Rex, dilecto sibi, Ricardo Peuerell, Subadmirallo in partibus Borealibus, Salutem.
Praecipimus tibi, firmiter Injungentes, quòd unam Navem, in Portu Villae nostrae de Lenn, aut in Portu Villae nostrae de Sancto Botholpho existentem, dilecto Nobis, Magistro Petro Falster, Nuncio Regis Daciae, pro Transitu suo versus partes suas proprias, sine dilatione liberes seu liberari facias; aliquo Aresto, praetextu Mandati nostri, in hac parte facto, non obstante;
Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium xxvi. die Aprilis.
April 26. Safe conduct for Reginald abp. of Rheims coming to England. Westm.
O. ix. 342. H. iv. p. ii. 158.
Pro Archiepiscopo Remensi.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 32.
Rex, per Literas suas Patentes, usque primum diem Augusti proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Venerabilem in Christo Patrem, Dominum Reginaldum, Archiepiscopum Rmensem, ac Viginti & Quatuor Personas aut Pauciores, Equestres vel Pedestres, in Comitiva sua, in Regnum Regis Angliae veniendo, ibidem morando, & exinde versus partes suas proprias redeundo, necnon Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd praedicti, Archiepiscopus &c. ut in Similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo sexto die Aprilis.
Per ipsum Regem.
[April 26.] Safe conduct for Bartholomew Musca, servant of the K. of the Romans, and Francis de Boinohaune, secretary of the duke of Genoa.
O. ix. 342. H. iv. p. ii. 158.
Pro Familiari Regis Romanorum, & Secretario Ducis Januensis.
Ibid.
Rex &c. ut supra usque ibi speciales & tunc sic, Bartholomeum Musca, Familiarem, excellentissimi & serenissimi Principis, Regis Romanorum, Fratris Regis carissimi, & Franciscum de Boinohaune, Secretarium Ducis Januensium, Cives Januae, ac Duodecim Personas in Comitiva sua &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
April 29. The K. orders Robert Appilton, clerk, to remain at the council of Constance, notwithstanding the summons sent to him on Jan. 28. Westm.
O. ix. 342. H. iv. p. ii. 158.
Super Concilio Constantiensi, de Intendendo.
An. 4. H. 5. Claus. 4. H. 5. m. 23.
Rex, Magistro Roberto Appilton, Clerico, Salutem.
Licet, vicesimo octavo die Januarii proximò praeterito, quibusdam certis de causis, Nos specialiter moventibus, vobis, per Breve nostrum, in fide & Ligeantia quibus nobis tenemini, ac sub Forisfactura omnium quae nobis forisfacere poteritis, Injunxerimus & Mandaverimus, quòd Vos in Angliam, cum omni festinatione possibili, diverteretis & transferretis,
Quia tamen vos unus Procuratorum, per Clerum Eborum Provinciae, ad Generale Concilium, apud Civitatem Constantiensem, nuper missorum, estis, ut accepimus,
Vobis Mandamus quòd circa Negotia Concili praedicti diligenter Intendatis, & Vos usque ad Finem ejusdem Concilii in Angliam non divertatis seu transferatis; dicto Brevi nostro, Vobis sic directo, non obstante.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo nono die Aprilis.
Per ipsum Regem.