Rymer's Foedera with Syllabus
May 1416

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

343-356

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: May 1416', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 343-356. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115212 Date accessed: 23 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

May 1416

Syllabus EntryFoedera Text
May 4. Power for sir Walter Hungerford, sir John Tiptofte, and John Honyngham, archdeacon of Durham, to treat with Henry de Erpel, dean of Bonn, John de Wyhenhorst, and Roialmann de Dadembergh, ambassadors of Theodoric abp. of Cologne. Westm.
O. ix. 343. H. iv. p. ii. 158.
De Tractando cum Archiepiscopo Coloniensi.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 32.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm nuper, Reverendus in Christo Pater, Dominus Theodoricus, Permissione Divinâ, Coloniensis Ecclesiae Archiepiscopus, Sacri Imperii Elector, & per Italiam Archicancellarius, Westfaliae & Angar, Dux, certos suos solempnes Ambassiatores, Procuratores, sive Nuncios (videlicet) Magistrum Henricum de Erpel Legum Doctorem Decanum Bonnensem, Dominos, Johannem de Wyhenhorst, & Roialmann de Dadembergh, Milites, ad Regnum nostrum Angliae transmiserit,
Ad Conveniendum & Tractandum, unà nobiscum, seu alio vel aliis per Nos Deputandis, de & super nonnullis Materiis, Ligas, Amicitias, mutuasque Subventiones, & Auxilia, necnon Homagii & Fidelitatis Sacramentum, ab ipso Domino Archiepiscopo Nobis faciendum & praestandum, concernentibus,
Ac de Fidelitate, Prudentia, & Circumspectionis Industriâ, dilectorum & fidelium nostrorum, Walteri Hungerford, & Johannis Tiptofte Militum, &, dilecti Clerici nostri, Magistri Johannis Honyngham Legum Doctoris Archidiaconi Dunolmensis, & eorum cujuslibet, plenarie confidentes,
Ad Tractandum, Conveniendum, & Concludendum, cum praefatis Ambassiatoribus, Procuratoribus, sive Nunciis, de & super quibuscumque Ligis, Amicitiis mutuis, Subventionibus, & Auxiliis,
Inter Nos, Ligeos, Subditos, & Vassallos nostros, Regna, Terras, & Dominia nostra quaecumque, ex una parte, &, dictum, Reverendum Patrem, Coloniensem Ecclesiae Archiepiscopum, Subditos, & Vassallos suos, Ducatus, Terras, & Dominia sua quaecumque, ex alterâ, ad Vitam nostram & Archiepiscopi praedicti ineundis & praestandis,
Et specialiter ad Tractandum, Paciscendum, & finaliter Concordandum, cum eisdem Ambassiatoribus, Procuratoribus, sive Nunciis, de & super Homagio, ac Fidelitatis in ea parte Sacramento, per praefatum Dominum Archiepiscopum, alium, vel alios, ipsius Nomine, ad hoc sufficienter & legitimè Deputatum, sive Deputatos, nobis faciendis & praestandis,
Ipsaque Homagium ac Fidelitatis in ea parte Sacramentum, per dictum Dominum Archiepiscopum, seu alium, vel alios, ipsius Nomine, ut praemittitur, Nobis facienda & praestanda, vice & nomine nostris, Admittendum, Recipiendum, & Acceptandum, cum omnibus Capitulis & Clausulis, ad hujusmodi Sacramentum Fidelitatis debitis, ac exhiberi solitis & consuetis,
Ac pro Homagio & Fidelitate hujusmodi, nobis fiendis & praestandis, certam Provisionem, sive Pensionem Annuam Pecuniariam,
Quae Nobis, aut Procuratoribus, Negotiorum Gestoribus, Nunciis, Commissariis, & Deputatis nostris subscriptis rationabilis & congrua videbitur,
Dicto Domino Archiepiscopo, in Feudum & loco Feudi, pro Nobis & nomine nostro, Constituendum & Concedendum,
Certo Loco & Terminis, per Nos, aut ipsos Procuratores, Negotiorum gestores, Nuncios, Commissarios, & Deputatos nostros hujusmodi, Limitandis, durante Vitâ nostrâ & Archiepiscopi praedicti, solvendam,
Necnon super quibuscumque Articulis, quantumcumque specialibus, qui Ligas, Amicitias mutuas, Subventiones, & Auxilia, Homagii & Fidelitatis Sacramentum, & Provisionem, sive Pensionem, supradicta concernere poterunt quovis modo, cum eorum Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis,
Ac quae sic Tractata, Conventa, & Concordata fuerint, cum omni Securitate debitâ, requisitâ, & honestâ, in hoc Casu, nomine nostro, Firmandum,
Consimilemque Securitatem à dictis Ambassiatoribus, Procuratoribus, sive Nunciis, seu Deputato, sive Deputatis, dicti Domini Archiepiscopi supradictis, pro Nobis & nomine nostro, Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Et generaliter omnia & singula Faciendum, Gerendum, & Excercendum quae in Praemissis, vel circa ea, seu aliquo Praemissorum, necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae qualitas & natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae nosmet ipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia forent quae Mandatum exigerent quantumlibet speciale,
Ipsos, Walterum Hungerford, Johannem Tiptofte, & Johannem Honyngham nostros legitimos & indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales, Fecimus, Creavimus, & Constituimus, Facimus, Creamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, bonâ fide & in verbo Regio, ac sub Ypotheca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum, Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, singulis Praemissorum.
In quorum omnium & singulorum testimonium atque fidem has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri appensione fecimus roborari.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii Quarto Die Maii.
Per ipsum Regem.
May 5. The K. appoints John earl of Huntingdon his lieutenant of the fleet about to set sail. Westm.
O. ix. 344. H. iv. p. ii. 158.
De Locatenentibus & Ductoribus Hominum ad Arma & Sagittariorum supra Mare constitutis.
Pro Comite Huntyngdoniae.
An
. 4. H. 5. Pat. 4. H. 5. m. 34.
Rex, Carissimo Consanguineo nostro, Johanni Comiti Huntyngdoniae, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate & circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Constituimus vos Locum nostrum tenentem, ad Ductorem Hominum ad Arma & Sagittariorum, in partibus Orientalibus & Occidentalibus, qui in obsequium nostrum, in Comitiva vestra, in praesenti Viagio nostro, supra Mare, in Resistentiam Inimicorum nostrorum, ibidem profecturi sunt;
Dantes vobis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem ad omnes illos, de Ligeantia nostra, qui in hac parte Delinquentes, Rebelles, vel Contrariantes fuerint, Arestandum, & eos sub hujusmodi Aresto, quousque pro eorum Deliberatione aliter duxerimus demandandum, ponendum, seu poni faciendum,
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Officium praedictum diligenter intendatis, & illud faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem Universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, Dominis, Magistris, & Marinariis Navium, ac aliis Fidelibus, Ligeis, & Subditis nostris, tam per Terram, quàm per Mare, infra Libertates & extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd Vobis, in Praemissis in forma praedicta faciendis & exequendis, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, ac vestris Mandatis Obedientes, prout decet.
Nolumus tamen quòd Vos de Arestatione aliquorum Hominum ad Arma, Sagittariorum, sive Marinariorum, qui sunt de Retinentiis, dilecti & fidelis nostri, Johannis de Clifford, &, Carissimi Consanguinei nostri, Edwardi Courtenay, & qui cum eisdem, Johanne & Edwardo, in Obsequio nostro praedicto, supra Mare similiter profecturi sunt, in aliquo nullatenus intromittatis.
In cujus &c. quamdiu Regi placuerit duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium v. die Maii.
Per ipsum Regem.
[May 5.] Warrant to Edward Courtenay to impress 40 men-at-arms and 100 archers for the said voyage.
O. ix. 344. H. iv. p. ii. 159.
Pro Edwardo Courtenay.
An. 4. H. 5. Ibid.
Rex, Carissimo Consanguineo nostro, Edwardo Courtenay, Salutem.
Sciatis &c. ut supra usque ibi, Commisimus vobis & plenam, Tenore Praesentium, concedimus Potestatem ad Quadraginta Homines ad Arma, Armatos, & Centum Sagittarios, qui sunt de Retinentia vestra, & qui in Obsequium nostrum, in Comitiva nostra, &c. ut supra, Regendi & Gubernandi, ac Delinquentes, Rebelles, vel Contrariantes in hac parte Arestandi &c. ut supra.
Teste ut supra.
[May 5.] Appointment of John de Clifford to serve in the same expedition.
O. ix. 345. H. iv. p. ii. 159.
Pro Johanne Clifford.
An. 4. H. 5. Ibid.
Rex, dilecto & fideli suo, Johanni de Clifford, Salutem.
Sciatis &c. ut supra usque ibi & Sagittariorum & tunc sic,
In partibus Borealibus &c. ut supra usque ibi,
De Retinentiis, Carissimorum Consanguineorum nostrorum, Johannis Comitis Huntingdoniae, & Edwardi Courtenay, & qui &c. ut supra.
Teste ut supra.
May 12. Instructions for the earl of Huntingdon as to his conduct during the voyage. Westm.
O. ix. 345. H. iv. p. ii. 159.
Instructiones pro dictis Locatenentibus.
Instructio, ex parte Metuendissimi Domini nostri Regis, data Consanguineo suo Johanni Comiti Huntyngdonensi, Locumtenenti ipsius Domini nostri Regis, in quodam Viagio, super Mare, in partibus Australibus.
An
. 4. H. 5. Ex Bibl. Cot. Cliopatra F. 3.
In Primis, abstinere se debet dictus Comes, & abstinere faciet omnes de Comitivâ suâ, de Dampno, Praejudicio, seu Impedimento faciendo aliquibus Personis de Portugaliâ, Daciâ Sweciâ, & Norwegiâ, Holandiâ, & Pruciâ, sive aliis Theutonicis, seu aliis Amicis vel Confoederatis praefati Domini nostri Regis & Regni sui quibuscunque.
Item, abstinebit dictus Comes, & Omnes de dictâ Comitivâ suâ abstinere faciet, de Dampno, seu Impedimento, inferendo Subditis Regis Castellae & Legionis &c. Necnon Subditis Flandriae, contra Tenorem Treugarum, inter dictum Dominum nostrum Regem & Regem Castellae ae ipsos de Flandriâ, initarum.
Item, vult dictus Dominus noster Rex, quòd dictus Comes, cum dictâ Comitivâ suâ, postquam Monstrationem suarum Gentium fecerit, ad Villam de Harslieu, celeriùs quo poterit, se divertat, secum conducendo omnia Victualia, pro salvâ Custodiâ dictae Villae de Harflieu Necessaria, de praesenti ordinata, seu ante Transitum ipsius Comitis ordinanda.
Item, dictis Victualibus & aliis ne cessariis Discarcatis, & in dictâ Villâ de Harflieu salvò dimiffis, ad Custodiam Maris, in dictis Partibus Australibus, praefatus comes, cum Comitivâ suâ, se divertat; & in quantum poterit, Malitiae Inimicorum dicti Domini nostri Regis obviet & resistat, Subditosque ejusdem Domini nostri Regis pro Viribus defendat.
Item, quòd nec dictus Comes, nec aliqui de Comitivâ suâ, durante dicto Viagio, in aliquem Portum Maris, vel in Terram se recipiant, nisi Maris Tempestate compulsi; in quo Casu, quamcitiùs poterint, ad Mare redeant pro salvâ Custodiâ ejusdem; ceffantibus Dolo & Fraude quibuscunque.
Item, in Eventum quo, per dictum Comitem, aut aliquos de Comitivâ suâ, capiantur aliqua Gentes, Navigia, seu Bona,
De quibus dubium sit An Gentes illae, Navigia, seu Bona sub Amicitiâ, Treugis, seu salvo Conductu dicti Domini nostri Regis comprehendi debeant vel non,
Tunc dictae Gentes, Navigia, & Bona omnia & singula, salvò & securè, & absque Diminutione seu Partitione quâcunque, custodiantur, quousque per dictum Dominum nostrum Regem discussum fuerit quid de dictis Gentibus, Navigiis, seu Bonis fieri debeat.
In cujus rei Testimonium huic praesenti Instructioni Praefatus Dominus noster Rex tam Magnum quàm Privatum Sigilla sua necnon Signetum suum fecit apponi.
Dat. apud Westm. xii. Die Maii, Anno &c. Quarto.
Ad Mandatum Regium.
Consimilis
Instructio fiat Edwardo de Courtenay Juniori Militi.
May 10. Treaty by which Theodoric abp. of Cologne promises fidelity to the K. of England, who grants him an annuity of 1,000 nobles. London.
O. ix. 346. H. iv. p. ii. 159.
Tractatus cum Archiepiscopo Colniensi.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 22.
Attestatur Praesens Indentura,
Facta Londoniae, Decimâ die Mensis Maii, Anno Domini Millesimo, Quadragintesimo, Sexto decimo, INTER, honorabiles Viros, Dominos, Walterum Hungerford, Johannem Typtofte, Milites, & Magistrum Johannem Honyngham Legum Doctorem Archidiaconum Dunelmensem, Serenissimi & metuendissimi Principis Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae, ac Domini Hiberniae, Commissarios & Deputatos ex unâ, &, egregios & Nobiles viros, Magistrum Henricum de Erpell Legum Doctorem Decanum Bonnen. Coloniensis dioecesis, Dominos, Johannem de Wyhenhorst, Roilmannum de Dadembergh, Milites, Reverendi in Christo Patris, Domini Theodorici, eâdem gratiâ, Coloniensis Archiepiscopi, Sacri Imperii Electoris, & per Italiam Archicancellarii, Westfaliae & Angariae Ducis, Procuratores & Nuncios,
Ad Praesentiam Serenitatis Regiae, pro Ligis & Amicitiis, inter ipsos Dominos Regem & Archiepiscopum, Renovandis, Ampliandis, & Continuandis (prout olim inter eorumdem Dominorum Regis & Archiepiscopi, inclitae memoriae, Praedecessores initae extiterant & firmatae) & aliis Negotiis, Factum Amicitiarum hujusmodi concernentibus, per ipsum Dominum Archiepiscopum destinatos & transmissos,
Ex parte alterâ;
Quorum quidem Commissionum & Procuratoriorum Tenores sequntur, & sunt tales,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Cùm nuper, Reverendus in Christo Pater, Dominus Theodoricus, Permissione Divinâ, Coloniensis Ecclesiae Archiepiscopus, Sacri Imperii Elector, & per Italiam Archicancellarius, Westfaliae & Angariae Dux, certos suos solempnes Ambassiatores, Procuratores, sive Nuncios (videlicet) Magistrum Henricum de Erpell Legum Doctorem Decanum Bonnen. Dominos, Johannem de Wyhenborst, & Roialmannum de Dadembergh, Milites, ad Regnum nostrum Angliae transmiserit, ad Conveniendum & Tractandum unà Nobiscum &c. prout supra.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii quarto die Maii, Anno Regni nostri Quarto.
Nos Theodoricus, Dei gratiâ, Sanctae Coloniensis Ecclesiae Archiepiscopus, Sacri Imperii Elector, & per Italiam Archicancellarius, Westfaliae & Angariae Dux &c.
Notum facimus Universis & singulis, ad quos praesentes nostrae Literae pervenerint, ex omnibus melioribus viâ, jure, causâ, modo, & formâ, quibus possumus & debemus, Fecimus, Constituimus, & Ordinavimus, Praesentibusque Facimus, Constituimus, & Ordinamus, Venerabilem, & strenuos viros, Magistrum Henricum de Erpell Legum Doctorem Decanum Bonnensem, Johannem de Wyhenhorst, & Roialmannum de Dadembergh, Milites (Consiliarios devotos & fideles nostros dilectos, praesentes & consentientes) conjunctim, & divisim, & eorum quemlibet per se & in solidum,
Ita quòd non sit melior conditio Occupantis, set quod unus eorum inceperit eorum quilibet mediare, prosequi valeat, & finire,
In nostros veros, & legitimos, ac certos, & indubitatos Procuratores, Actores, Factores, & Negotiorum nostrorum Gestores, & Nuncios speciales,
Ad Comparendum pro nobis, & nomine nostro, coram, Serenissimo Principe & Domino, Domino Henrico, Dei gratiâ, Rege Angliae & Franciae, ac Domino Hiberniae, seu aliis quibuscumque, ad infrascripta Potestatem habentibus,
Ad Tractandum, Concordandum, & Concludendum cum ipso Domino Rege, seu per ipsum ad id Deputandis, de & super quibuscumque Ligis, Amicitiis, Alligantiis, & mutuis Subventionibus, Auxiliis, seu Servitiis,
Inter Nos, ac pro Nobis, Terris, Dominiis, Subditis, & Vassallis nostris quibuscumque ex parte unâ, &, praefatum Serenissimum Principem, Dominum Regem, pro se, Regnis, Terris, Dominiis, Ligeis, Vassallis, & Subditis suis quibuscumque ex parte alterâ, ad Vitam ipsius Domini Regis & nostram Ineundis & Praestandis,
Atque ad faciendum nos, praefatum Archiepiscopum, Vasallum, atque homagialem fidelem ipsius Domini Regis, atque ad petendum, & recipiendum, pro Nobis, & nostro Nomine, Investituram Feudi, seu Feudorum, si quod, vel si qua, praefatus Dominus Rex nobis concedere vellet, vel conferre,
Et specialiter ad Promittendum, faciendum, & praestandum, pro Nobis Archiepiscopo praedicto, & Nomine nostro, praefato Domini Regi Homagium,
Ac etiam ad praestandum, in Animam nostram, in eâ parte, Fidelitatis Sacramentum, cum omnibus Capitulis & Clausulis, ad hujusmodi Sacramentum Fidelitatis fieri debitis & consuetis,
Necnon super quibuscumque Articulis, quantumcumque specialibus, qui Ligas, Amicitias mutuas, Subventiones, Auxilia, sive Servitia, Homagii & Fidelitatis Sacramentum supradictum concernere poterunt quovis modo, cum eorum Incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis,
Ac quae sic Tractata, Promissa, praestita, & facta fuerint sub Cautionibus, Promissionibus, ac omni Securitate, debitâ & requisitâ in hac parte, pro Nobis & Nomine nostro, Assecurandum & Firmandum,
Consimilemque Securitatem à dictis Serenissimo Principe, seu per ipsum ad id Deputandis, pro Nobis & nomine nostro, Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Et generaliter omnia & singula Faciendum, Gerendum, & Excercendum, quae in Praemissis, vel circa ea, seu aliquo Praemissorum, necessaria fuerint quomodolibet, seu oportuna, & quae veri & legitimi Procuratores facere possint & debent, & quae nos facere possemus & faceremus si Praemissis personaliter interessemus, etiam si essent talia quae a jure Mandatum exigerent magis speciale,
Promittentes, bonâ fide, ac sub ypothecâ & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habere & tenere totum & quicquid per dictos Procuratores nostros, & eorum quemlibet Actum, Factum, vel Gestum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum, seu quomodolibet Procuratum.
In quorum omnium & singulorum testimonium praesentes nostras Litteras per Christianum de Waldorp, Publicum, Imperiali auctoritate, Notarium sub scriptum, scribi & subscribi Mandavimus, & in modo Publici Instrumenti Signo ejusdem signari, necnon Sigilli nostri appensione roborari.
Acta sunt haec, prout subscribuntur & recitantur, in quadam Camerâ Dormitorii superiori, infra Castrum Moirse situati, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, decimo Sexto, Indictione Nonâ, Sede Apostolicâ vacante, & Sacrosanctâ Universali Synodo Constantiae congregatâ, Mensis Januarii Die penultimâ.
Praesentibus, honorabilibus Petro de Erpell Secretario, & Johanne de Mielenhem Theolonario nostro Berken, Canonico Ecclesiae Sancti Cassii Bonnensis, Devotis nostris dilectis, Testibus ad praemissa vocatis specialiter & rogatis.
Et Ego Christianus Schurgun de Waldorp, Clericus Coloniensis Dioecesis, Publicus, Imperiali auctoritate, Notarius, praemissis omnibus & singulis, dùm sic, ut Praemittitur, sub Anno Domini, Indictione, Mense, Die, & Loco praedictis, per praefatum Reverendissimum in Christo Patrem & Dominum, Dominum Theodoricum Archiepiscopum Coloniensem &c. & coram eo agebantur & fiebant, unà cum praenominatis Testibus, praesens fui, & ea sic ut narrantur superiùs fieri vidi & audivi, Ideoque, de ipsius Domini Archiepiscopi Mandato, praesentes suas Litteras, ejus vero Sigillo Sigillatas, manu meâ propriâ Scriptas, subscripsi, Signoque & Nomine meis solitis & consuetis Signavi requisitus.
Quòd iidem Commissarii, & Deputati, ac Procuratores, & Nuncii, inter Mentium suarum praecordia, sedulis & internis affectibus, revolventes qualiter, inter gloriosas Reipulicae Curas, & Boni Communis fructus uberes, illud dignoscitur esse praecipuum Potentum & Sublimium, & non tam Potentiâ, quàm Victimâ invicem sibi conjunctarum Personarum copulare praesidia, & individuâ unione Amicitiarum Foedera colligare,
Per quos Principatus, indissolubilis amoris confoederati nexibus, ex adverso insurgentibus resistere, & ab omni oppressionis clade, coadunatis viribus, poterunt se tueri,
Horum consideratione providâ, ac singularis intuitu Amicitiae, quam dictus Dominus Archiepiscopus, suorum Praedecessorum insequendo vestigia, ad Coronam & Regnum Angliae continuis gessit & gerit in votis, ipsius Procuratores & Nuncii supradicti cum dicti Domini Regis praetactis Commissariis & Deputatis insimul concordârunt, Nominibus quibus supra, sub modo & formâ subscriptis; videlicet,
Quòd ipsi, Magister Henricus Decanus, Johannes, & Roillmannus, Milites, dicti Domini Archiepiscopi Procuratores & Nuncii, & Procuratorio nomine, ad Sacra Dei Evangelia, per ipsos & eorum quemlibet corporaliter tacta, promittent & jurabunt, in Animam dicti Domini Archiepiscopi, Domini sui, quòd ipse Dominus Archiepiscopus memorato, Serenissimo Principi, Henrico, Regi Angliae & Franciae, ac Domino Hiberniae, durante vitâ ipsorum Dominorum Regis & Archiepiscopi, Fidelis erit, & ejusdem Domini Regis Vasallus homagialis,
Et quòd Honorem & Utilitatem, pro posse suo, Consiliis & Auxiliis, ac modis omnibus, quibus potest, eidem Domino Regi fideliter custodiet & procurabit,
Dampnum quoque & Periculum ipsius Domini Regis, ac Statûs sui, pro posse suo, avertet,
Proditoribus & Rebellibus ejusdem Domini Regis non consentiet, & Malum suum vitabit,
Et, quando sibi inde constiterit, Regiam Majestatem super hoc avisabit & praemuniet,
Secretaque ipsius Domini Regis non pandet,
Omniaque & singula erga Personam ejusdem Domini Regis & Coronam suam purè faciet, attendet, & observabit, quae Vassallus homagialis & fidelis Domino suo observare debet & tenetur; dolo & fraude quibuscumque procul amotis.
Item, concordârunt Commissarii, & Deputati, Procuratores, & Nuncii antedicti, vice & nominibus supradictis, quòd praefatus Dominus Archiepiscopus, contra dictum Dominum Regem, Regnum suum Angliae, Terras, & Dominia sua quaecumque, per se, aut suos Subditos, aut Vassallos nullatenus faciet, aut attemptabit, neque, in quantum in ipso est, fieri aut attemptari patietur, aut permittet,
Quinimmò eidem Domino Regi, contra quoscumque Injuriatores & Inimicos, quotiens & quando idem Dominus Archiepiscopus per partem ipsius Domini Regis fuerit desuper congrue requisitus, extunc etiam diffidare debet ipsos Injuriatores & Inimicos, & eis, publicè & palàm, per suas Litteras Patentes & autenticas, intimare se velle eidem Domino Regi assistere, & ipsum pro viribus adjuvare; eorum contrariâ voluntate quomodolibet non obstante.
Concordârunt, insuper, Commissarii, & Deputati, ac Procuratores, & Nuncii saepedicti, nominibus quibus supra, quòd dictus Dominus Archiepiscopus praefato Domino Regi serviet, & Servitium ac Subventionem faciet & praestabit cum numero Ducentorum Virorum Belligerorum Militarium, & Armigerorum Lanceatorum, quotiens & quando per Partem dicti Domini Regis debitè super hoc fuerit requisitus;
Concordato tamen priùs, inter eosdem Dominos Regem & Archiepiscopum, de Stipendiorum satisfactione Virorum hujusmodi, pro minori Summâ, quâ poterit, concordandâ.
Item, Conventum & Concordatum est, inter Deputatos, & Commissarios, necnon Procuratores, & Nuncios antedictos, vice & nominibus quibus supra, quòd praefatus Dominus Archiepiscopus universos & singulos praedicti Domini Regis Ligeos, Vassallos, & Subditos (cujuscumque Dignitatis, Praeminentiae, Statûs, Gradûs, Nationis, & Conditionis extiterint) per ipsius Domini Archiepiscopi, Terras, Districtus, & Dominia quaecumque transeuntes, Moram ibidem facientes, sive Negotiantes, aut Mercandisantes, in eundo, redeundo, moram faciendo, negotiando, & mercandisando, cum Armaturis, Mercandisis, Bonis, & Rebus quibuscumque, fideliter protegere & defendere tenebitur, velud ipsius Domini Archiepiscopi Subditos proprios, ipsisque, & eorum cuilibet, concedere & dare, juxta Casus exigentiam, salvos Conductus, sive salvum Conductum, si desuper requisitus fuerit, quotiens opus erit; salvo quòd consueta Pedagia & Theolonia debitè persolvantur.
Excipiebant tamen Procuratores & Nuncii ipsius Domini Archiepiscopi, nomine quo supra, in Praemissis,
Sanctissimum Dominum Papam quem pro tempore habere contigerit Sanctam Apostolicam Sedem;
Serenissimum Principem, Dominum Sigismundum, Romanorum ac Vngariae, Dalmatiae &c. Regem Romanorum Imperii:
Ipsiusque Imperii suos Coelectores:
Gelren. Juliacen. & Monten. Duces:
Comitem Marsen. ipsius Domini Archiepiscopi Patrem praedilectum, & ejus Filios, Fratres suos:
Cliven. & Marken. Comites, Confoederatos suos:
Civitatem Colonien. omnesque alios sibi Subditos & Vasallos,
Quorum pro tempore erit potens in jure & justitiâ, si cum illis praefatus Dominus Rex agere haberet;
In omnibus Praemissis & singulis Praemissorum, dolo & fraude penitùs exclusis.
Et, Praemissorum intuitu, ac ex eo quòd memoratus, Serenissimus Princeps, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae Personam dicti Domini Theodorici Coloniensis Archiepiscopi aliquamdiu Prosecutus est & prosequitur Favoribus gratiosis, ipsius Domini Regis Commissarii & Deputati supradicti, cum ejusdem Domini Archiepiscopi Procuratoribus & Nunciis saepedictis, Nominibus quibus supra, Concordârunt, Promiserunt, & Concesserunt, &, Praesentium Tenore, Promittunt & Concedunt quòd,
Postquam ipse Dominus Archiepiscopus, in Personâ suâ, aut per Procuratores suos, sufficientem in hac parte Potestatem habentes, se dicto Domino Regi suum Fidelem, Homagialem, & Vassallum, ac Fidelitatem & Homagium fecerit, ac hujusmodi Fidelitatis & Homagii, in formâ superiùs expressatâ, praestiterit Juramentnm,
Idem, Dominus Rex, de gratiâ suâ speciali, concedet, dabit, & assignabit ipsi Domino Theodorico, Coloniensi Archiepiscopo, in Feudum & in loco Feudi, Provisionem, sive Pensionem Annuam Mille Nobilium Monetae Anglicanae,
Percipiendam & Habendam eidem Domino Archiepiscopo, ad Receptam Scaccarii Angliae ipsius Domini Regis, singulis Annis durante Vitâ ipsorum Dominorum Regis & Archiepiscopi, Festis & Terminis subsequentibus; videlicet,
Quinto die post datam Praesentium Quingenta Nobilia,
Et ad Festum Paschae proximò futurum alia Quingenta Nobilia,
Et deinceps singulis Annis, ad Festum Paschae, Mille Nobilia, durante, ut praemittitur, vitâ eorumdem.
Quam quidem Provisionem, sive Pensionem Annuam Mille Nobilium hujusmodi, eidem Domino Archiepiscopo, seu ejus Procuratori, sufficienter & legitimè constituto, sive suo certo Nuncio, sufficientem & plenariam Acquietantiam in ea parte eidem Domino Regi praesentanti & daturo, ipse Dominus Rex realiter & cum effectu per se, aut suos Deputatos, solvet, & liberabit; concederque idem Dominus Rex liberam Licentiam exportandi Aurum & Monetam hujusmodi de Regno suo Angliae, & aliis Dominiis suis quibuscumque.
Et idem Dominus Rex contra ipsum Dominum Archiepiscopum, Terras, aut Dominia sua quaecumque, per se, aut suos Subditos, aut Vasallos, quicquam injuriosum minimè faciet, aut attemptabit, nec, quantum in ipso est, fieri aut attemptari faciet aut permittet.
Et debebit idem Dominus Rex praefatum Dominum Archiepiscopum manutenere, prout de jure bonus Dominus Vasallum suum defendere debet & tenetur (ipsius tamen Domini Archiepiscopi Sumptibus propriis & Expensis) contra quoscumque; exceptis Personis inferiùs designatis.
Et dictus Dominus Rex universos & singulos praefati Domini Archiepiscopi Vasallos & Subditos (cujuscunque Dignitatis, Praeeminentiae, Statûs, Gradûs, Nationis, & Conditionis extiterint) per ipsius Domini Regis Regna, Terras, Districtus, & Dominia quaecumque transeuntes, Moram ibidem facientes, Negotiantes, aut Mercandisantes, in eundo, redeundo, moram faciendo, negotiando, & mercandisando cum Mercandisis, Bonis, & Rebus quibuscumque, fideliter Protegere & Defendere tenebitur, velud ipsius Domini Regis Subditos proprios; ipsisque, & eorum cuilibet concedere & dare, juxta Casûs exigentiam, salvos Conductus, sive salvum Conductum, si desuper requisitus fuerit, quotiens opus erit;
Salvo quòd Personae, superitis nominatae, Pedagia, Theolonia, Custumas, Subsidia, & Denaria debita & consueta solvere tenebuntur.
Excipiebant tamen Commissarii & Deputati ipsius Domini Regis nomine quo supra in Praemissis,
Sanctissimum Dominum Papam quem pro tempore habere contigerit Sanctam Apostolicam Sedem:
Serenissimum Principem, Dominum Sigismundum Romanorum ac Vngariae, Dalmatiae, &c. Regem, Romanorum Imperium:
Necnon, Illustrissimos Principes, Castellae & Legionis, Portugaliae & Algarbiae, Daciae Sweciae & Norwegiae, Reges:
Praecarissimum ipsius Domini Regis Fratrem, Lodowicum Bavariae Ducem, Comitem Palatinum Reni:
Guillielmum in Bavaria Ducem, Hannoniae & Hollandiae Comitem:
Saxoniae, Monten. Gelren. & Juliacen. Duces:
Cliven. Murken
. & Mursen. Comites;
Dolo & fraude in praemissis omnibus & singulis cessantibus quibuscumque.
In quorum omnium & singulorum Testimonium atque Fidem, dicti Commissarii & Deputati, pro parte, praefati Serenissimi Domini, Regis Angliae, praesentem Indenturam, penes dictum Dominum Archiepiscopum remanfuram, Sigillorum suorum appositione roborârunt.
May 11. Confirmation of a grant by Henry [I.], formerly K. of England, exempting the men of S Audoen of Rouen from payment of toll in the ports of England and Normandy. Westm.
O. ix. 350. H. iv. p. ii. 161.
De Confirmatione, pro Hominibus Sancti Audoeni de Rothomago.
An. 4. H. 5. Pat4. H. 5. m. 19.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Cartam Domini H. quondam Regis Angliae, Progenitoris nostri, factam in haec verba,
Henricus Rex Angliae Rogero Episcopo & Justiciario, & omnibus Baronibus, & omnibus Ministris Portuum Maris totius Angliae & Normanniae, & Willielmo de Emesfoit, Salutem.
Praecipio quòd Naves & Homines, & omnes res Sancti Audoeni de Rothomago, sint omnio Quieti de omni Theoloneo & Consuetudine, ubicumque venerint, & prohibeo ut nullus eos disturbet, neque contrarium faciat super xl. Forisfacturâ.
Testibus, Willielmo de Albiniis & Goisfrido Filio Pag. apud Oissel.
Nos autem, Cartam praedictam, ac omnia in ea contenta, Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, ac nunc Hominibus Sancti Audoeni, & eorum Successoribus, Tenore Praesentium, Concedimus & Confirmamus, prout Carta praedicta rationabiliter testatur, & prout iidem Homines & eorum Praedecessores Libertatibus & Quietantiis, in Carta praedicta contentis, à tempore Confectionis ejusdem, rationabiliter usi sunt & gavisi.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium undecimo die Maii.
Pro Viginti Solidis solutis in Hanaperio.
May 14. Commissions of array in the Isle of Wight and the southern counties, a French invasion being expected. Westm.
O. ix. 350. H. iv. p. ii. 161.
De Arraiatione, contra Invasionem Gallicorum.
An. 4. H. 5. Pat. 4. H. 5. m. 36. dors.
Rex dilectis sibi Johanni Laurence, Johanni Haket, Johanni Veer, Henrico Hawles, Johanni Pershute, & Willielmo Drewe, Salutem.
Quia, prout satis informamur, Inimici nostri Franciae, aggregatis sibi quampluribus de Janua ac aliis, Regnum nostrum Angliae, ad Mala quae poterunt Ligeis nostris ejusdem inferenda, invadere intendunt & nituntur,
Nos,
Volentes proinde, pro Salvatione & Defensione Regni nostri Angliae, contra Malitiam Inimicorum nostrorum praedictorum, si illud ingredi (quod absit) & invadere praesumpserint, prout Votis astringimur praecipuis, providere,
Assignavimus vos, conjuctim, & divisim, ad omnes & singulos Homines ad Arma, ac alios Homines Defensabiles, tam Hobelarios, quàm Sagittarios, infra Insulam Vectam, tam infra Libertates, quàm extra, commorantes, Arraiandum & Triandum,
Et eos, sic Arraiatos, continuè in Arraiatione hujusmodi, ut in Millenis, Centenis, & Vintenis, & aliter, prout conveniens & necesse fuerit, tenere & poni faciendum,
Ac tam ad Costeram Maris, quàm alia Loca, ubi & quotiens necesse fuerit, ad dictos Inimicos nostros Expelendum, Debellandum, & Destruendum, de tempore in tempus, Cùm aliquod Periculum immineat, ducendum & duci faciendum,
Et ad Monstrum sive Monstrationem eorumdem Hominum ad Arma, Hobellariorum, & Sagittariorum, de tempore in tempus, quotiens indiguerit, diligenter faciendum & supervidendum;
Et ideò vobis & cuilibet vestrûm, districtiùs quo possumus, injungimus & mandamus quod statim, visis Praesentibus, vos ipsos arraiari & armari, ac omnes & singulos Homines Insulae praedictae, ad Laborandum potentes, coram vobis venire, &, juxta sanas discretion- nes vestras, arraiari, armari, & muniri, ac eos, sic Arraiatos, Armatos, & Munitos, in Arraiatione hujusmodi tenere faciatis,
Et insuper Signa, vocata BEKYNS, in Locis consuetis, per quae Gentes Patriae de Adventu Inimicorum exterorum hujusmodi poterunt congruis temporibus praemuniri, poni,
Et eosdem Homines, sic Armatos, Arraiatos, & Munitos, Cùm Periculum inminuerit, in Defensionem & Salvationem Regni & Patriae praedictorum, de tempore in tempus, tam ad Costeram Maris, quàm alia Loca, ubi magis necesse fuerit, prout hactenus in Casu consimili rationa biliter fieri consuevit, & necessitatis eventus exigerit, duci faciatis,
Ita quòd, pro Defectu Defensionis, & Arraiationis, seu Ductionis dictorum Hominum, vel per negligentiam vestram, Dampna Patriae praedictae, aut aliàs, per Inimicos nostros amodo non eveniat ullo modo:
Damus autem universis & singulis Comitibus, Baronibus, Militibus, Majoribus, Ballivis, Ministris, & aliis fidelibus Ligeis nostris Insulae praedictae, tam infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd vobis, & cuilibet vestrûm, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo quarto die Maii.
Per ipsum Regem.
Eodem modo a ssignantur subscripti, in Comitatibus & Locis subscriptis; videlicet,
Thomas Comes Sarum,
Thomas de Camoys
Chivaler,
Thomas West Chivaler,
infra Comitatus Sutht. Wiltes. & Dors.
Johannes Arundell de Lychet Mautravers Chivaler,
Humfredus de Stafford Chivaler,
Johannes Moine Chivaler,
Johannes Frampton Armiger,
Johannes Neuburgh Armiger,
Willielmus Payn Armiger,
Johannes Fauntlery,
Walterus Biere
,
infra Comitatus Dors.
Johannes Pelham Chivaler,
Vicecomes Comitat. Surr. & Sussex.
infra Comitatus praedictos.
Thomas Camoys Chivaler,
Vicecomes Comitat. Sutht. Wiltes. & Berks,
infra Comitatus praedictos.
May 21. Restitution of the temporalities to William Best, abbot of S. Mary's, Cirencester. Westm.
O. ix. 351. H. iv. p. ii. 161.
De Restitutione Temporalium.
An. 4. H. 5. Pat. 4. H. 5. m. 24.
Rex, Escaetori suo in Comitatu Gloucestriae, ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus, Salutem.
Cùm, Venerabilis Pater, Thomas, Episcopus Wygorniensis, Electionem, nuper factam in Ecclesia Conventuali beatae Mariae Virginis Cirencestriae, Ordinis Sancti Augustini, suae Dioecesis, de Fratre Willielmo Best, Canonico ejusdem Domûs, in Abbatem loci illius (cui prius Regium Assensum adhibuimus & favorem) confirmaverit, sicut per Literas Patentes ipsius Episcopi, nobis inde directas, nobis constat.
Nos (Confirmationem illam Acceptantes) cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Abbatiae illius, prout moris est, restituimus eidem;
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, liberes in forma praedicta; salvo jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo primo die Maii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Oxon. & Berk.
Escaetori Regis in Com. Norht.
Escaetori Regis in Com. Wiltes.
Escaetori Regis in Com. Somer s. & Dors.
Majori Civitatis London. & Escaetori suo in eadem Civitate
.
Et Mandatum est Militibus &c.
May 22. Prorogation of the truce with Flanders until June 15. Westm.
O. ix. 352. H. iv. p. ii. 161.
De Prorogatione Treugarum Flandriae.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 30.
Rex Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem, & Fidem indubiam praesentibus adhibere.
Noveritis Nos INSPEXISSE Literas, recolendae memoriae, Domini & Patris nostri, nuper Regis Angliae, Defuncti,
Certarum Treugarum, Sufferentiarum, Provisionem, seu Abstinentiarum, pro Securitate Mercandisarum & aliorum, in dictis Literis comprehensorum, Captarum & Firmatarum, &, secundum indigentiam temporum, saepius prorogatarum, inter eundem, divae memoriae, Dominum & Patrem nostrum pro parte sua, & Johannem Ducem Burgundiae, Comitem Flandriae, Consanguineum nostrum, & illos de partibus Flandriae, ex altera,
Eo non obstante quòd Guerra, inter Regnum nostrum Angliae, & Adversarium nostrum Franciae, adtunc fuerit aperta & exorta,
Continentes Tenores, de verbo in verbum, qui sequuntur,
Henrry, par la Grace de Dieu, Roy d'Engleterre, & de France, & Seignour d'Irland, a toutz ceux, qui cestes Lettres verront ou orront, Salutz.
Come, en outre & par desuis, plusours Poins & Articles accordez, par noz Ambassiateurs, en nostre Nom, & pour Nous, ovesques les Commys de, Haut & Puissant Prince, le Duc de Burgoigne, Cont de Flandres, par vertue des Licence, Pouoir, & Auctorite a Luy done par nostre Adversaire de Fraunce,
Lesquelles Poins & Articles par Nous aient este Confermez,
Pour la Merchandise avoir Cours seurement, par manere de Provision, entre nostre Roialme d'Engleterre, & noz autres Villes, Terres, & Seigneuries, & la dit Paiis de Flandres, les Pelerins d'une couste & d'autre passer & faire lour Pellerinage, les Clers de nostre Roialme aler a Court de Rome pour lour Busoignes, & les Pescheurs generalment aler Pescher sur Meer,
Premiers par l'espace d'un An,
Et depuis Prolonge jusques a Trois Ans,
Nous aions aussi accordez, pour ce fait, aucuns autres Poins & Articles, les dites espaces de temps durant,
Suppose & non obstant que la Guerre fust ou serroit ouverte entre Nous & nostre Roialme & nostre dit Adversaire de France,
Sicome, par noz Lettres de Prorogation de Trois Ans, sur ce faitz, est contenue plus a plein;
D'esquelles le Teneur s'ensuit,
Henry, par la Grace de Dieu, Roy d'Engleterre & de Fraunce, & Seignur d'Irland, a tous ceux, qui cestes Lettres verront ou orront, Salut.
Come, a l'instance des Gens d'Esglise, & autres Habitans des Conte & Paiis de Flaundres, diverses journees de Traitie aient este huez & tenuz, &c. prout in Treugis Datis 27. die Maii, de Anno 12. H. 4. tunc sic,
Verum, quia ultimae Treugae, Sufferentiae, Provisiones, seu Abstinentiae Quinquenales (de quibus [supra] in dictis Literis, inclitae recordationis; Patris nostri Regis Defuncti) in Quintodecimo die Mensis Junii, proximò futuro post Datam praesentium, expirare dinoscuntur, prout ex ipsarum Litterarum inspectione pleniùs ac clariùs poterit apparere,
Quare, pro parte dicti Johannis Ducis Burgundiae ac Comitis Flandriae Consanguinei nostri, & illorum de partibus Flandriae, Nobis saepiùs fuit cum instantia supplicatum, quatinus in Praemissis & circa Praemissa de celeri & oportuno Remedio curare dignaremur,
Nos igitur,
Post diversas Dietas & Tractatus, varios & satis prolixos, per Ambassiatores nostros, in Villa nostra Calesii, de Mensibus Martii & Aprilis, ultimò elapsis, cum Commissariis praefati Johannis Ducis Burgundiae ac Comitis Flandriae Consanguinei nostri, de & super hujusmodi Prorogatione & Securitate Mercandisarum, & omnium aliorum, in dictis Litteris Patris nostri comprehensorum, habitos,
Considerantes commoda & utilitatem, quae ex mutuâ Communicatione hujusmodi Mercatorum, & omnium aliorum, in dictis Literis comprehensorum, provenerunt, ac indies Subditis utriusque Partis poterunt verisimiliter provenire,
Ad Dei laudem, ac commodum Subditorum Regni nostri Angliae, ac omnium aliorum Subditorum, Terrarum, Dominiorum nostrorum quorumcumque, ac Subditorum Partium praedictarum Flandriae,
Eo non obstante quòd Guerra, inter Nos & Regnum nostrum Angliae, & dictum Adver sarium nostrum Franciae, in praesenti sit aparata & exorta,
A quintodecimo die Mensis Junii, proximò futuri post Datam Praesentium, usque ad Quintumdecimum Diem ejusdem Mensis Junii, Anno revoluto, & sic per unum Annum immediatè sequentem, dictas Treugas, Sufferentias, Provisiones, seu Abstinentias, quocumque nomine censeantur, ac omnes & singulos Articulos eorumdem, aliàs, ut praemittitur, prorogatas, prout & sicut in dictis Litteris, inclitae recordationis, Domini & Patris nostri nuper Regis defuncti, singillatim ac articulatim seriosiùs continentur, ex certa nostra scientia, & deliberato Consilio, nil addito vel mutato de praesenti, jam de novo Resumimus, Prorogamus, & Prolongamus,
Prout inter Ambassiatores pro parte nostra, & Commissarios dicti Consanguinei nostri, Johannis Ducis Burgundiae ac Comitis Flandriae, ultimò, in dicta Villa nostra Calesii, appunctuatum extitit pariter & concordatum:
Promittimus, insuper, bonâ fide, & in verbo veritatis, Nos, Haeredes, & Successores nostros omnes & singulos, praesentium Treugarum, Sufferentiarum, seu Provisionum Prorogationem, ac omnes & singulos Articulos ejusdem benè & fideliter observaturos, & per omnes & singulos Subditos, nostros, quantum ad Nos pertinet, teneri & firmiter observari, sine violatione quacumque:
Praeterea Damus, Tenore Praesentium, in Mandatis Admirallo, Custodi Quinque Portuum, & omnibus Capitaneis, Senescallis, Ballivis, Castellanis, Praepositis, Majoribus, Custodibus Bonarum Villarum, Fortalitiorum, Pontium, Portuum, Passagiorum, & omnibus aliis Justiciariis & Subditis nostris, & ipsorum Locumtenentibus, ac eorum cuilibet, prout eos praesens Negotium tangit, seu tangere poterit quomodolibet in futurum, quòd praesentes Litteras nostras, ac omnia & singula contenta in eisdem, teneant & observent, & ab omnibus & singulis Subditis nostris teneri & observari faciant, secundum earumdem Litterarum effectum & tenorem,
Nec permittant, seu permitti faciant, sustineant, seu sustineri faciant quòd Mercatores, ipsorum Factores, Familiares, Magistri Navium, Marinarii, Peregrini, Clerici, Piscatores, & alii, in praesentibus Litteris nostris comprehensi, seu quilibet eorumdem, de una parte & de alia, patiantur Dampnum, Gravamen, vel Injuriam aliquam in Corpore, vel in Bonis; set quòd possint & debeant liberè, benè, & securè uti & gaudere omnibus & singulis Provisionibus & Securitatibus, in praesentibus Literis nostris comprehensis, sine impedimento vel disturbatione quibuscumque, durante Anno praedicto,
Et, si contingat quòd aliquid sit attemptatum, seu dampnificatum, contra praesentium Provisionum, sic Prorogatarum, Tenorem, in corpore, vel in Bonis (quod absit) illud taliter Attemptatum, seu dampnificatum, emendent & emendari faciant, prout ad eos & eorum quemlibet pertinet, secundum praesentium Provisionum effectum, & prout Ratio & Justitia de se exigunt & requirunt; ita ut, exemplo hujusmodi Punitionis alii perterriti, similia agere in futurum pertimescant,
Et, nè praesentium Sufferentiarum, sic, ut praemittitur, per Nos Prorogatarum, Ignorantiae Affectatores inveniantur, vobis omnibus & singulis, quibus supra, Praecipimus & Mandamus, quatinus praesentes Treugas, seu Sufferentias, sic, ut praemittitur, per Nos Prorogatas, in locis solitis & consuetis, ac locis aliis, quibus vobis, & cuilibet vestrûm, meliùs videbitur expedire, Proclametis & Publicetis, seu Proclamari & Publicari faciatis.
In quorum omnium & singulorum Fidem & Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Data in Palatio nostro Regis Westmonasterii vicesimo secundo die Mensis Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo sexto, & Regni nostri Quarto.
May 27. Restitution of the temporalities to John Wakeryng, bp. of Norwich. Westm.
O. ix. 354. H. iv. p. ii. 162.
De Restitutione Temporalium.
An. 4. H. 5. pat4. H. 5. m. 23.
Rex, Escaetori suo in Comitatibus Norffolciae & Suffolciae, Salutem.
Cùm, Venerabilis Pater, Henricus Archiepiseopus Cantuariensis, totius Angliae Primas, Electionem, nuper factam in Ecclesia Conventuali Sanctae Trinitatis Norwici, de, Venerabili Viro, Domino Johanne Wakeryng, Archidiacono Cantuariensi, in Episcopum loci illius (cui prius Regium Assensum adhibuimus & favorem) confirmaverit, sicut per Literas Patentes ipsius Archiepiscopi, nobis inde directas, nobis constat.
Nos (Confirmationem illam Acceptantes) cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem,
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, in Balliva tua, liberes in forma praedicta.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo septimo die Maii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Essex.
Escaetori Regis in Com. Midd
.
Et Mandatum est Militibus &c.
May 28. Safe conduct for the lord of Colescamp, William de Stanele, the bourgrave of Fourneux, the dean of Leige, and George d'Ostende, secretary of the duke of Burgundy, ambassadors of the duke of Burgundy. Westm.
O. ix. 354. H. iv. p. ii. 162.
Pro Ambassiatoribus Ducis Burgundiae.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 31.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum Diem Julii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Dominum de Colescamp, Willielmum de Stanele Chivaler, Bourghgrave de Fourneux, Decanum de Liege, & Magistrum Georgium d'Ostende Secretarium, carissimi Consanguinei sui, Johannis Ducis Burgundiae, Ambassiatores sive Nuncios ejusdem Consanguinei sui, in Regno Regis Angliae, sub salvo Conductu suo, jam existentes, ibidem morando, & perhendinando, & exinde ad partes suas proprias redeundo, necnon Servientes, Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd praedictus Dominus de Colescamp, Willielmus, Decanus & Georgius, ac Servientes sui praedicti, benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum,
Quodque ipsi quicquam, quod in Regis Contemptum, aut Populi sui Praejudicium, cedere valeat, non attemptent, seu facere vel attemptare praesumant.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo octavo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 28. The K. orders the publication of the prorogation of the truce with Burgundy. Westm.
O. ix. 354. H. iv. p. ii. 162.
De Proclamatione Prorogationis Treugarum Burgundiae.
An. 4. H. 5. Claus. 4. H. 5. m. 21. d.
Rex, Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Cùm ultimae Treugae, Sufferentiae, Provisiones, sive Abstinentiae Quinquenales,
Pro Securitate Mercandisarum & aliorum, in dictis Sufferentiis comprehensorum,
Inter Dominum H. nuper Regem Angliae, Patrem nostrum, pro Parte sua, & Johannem Ducem Burgundiae Comitem Flandriae, & illos de Flandria captae & initae,
A quintodecimo die Mensis Junii, proximò futuro, usque ad quintumdecimum diem ejusdem Mensis, Anno revoluto, & sic per unum Annum immediatè sequentem, nil addito vel mutato, de praesenti, jam de novo Resumptae, Prorogatae sint, & Prolongatae,
Et quia hujusmodi Prorogationem & Prolongationem Treugarum, Sufferentiarum, Provisionum, seu Abstinentiarum praedictarum, ad Notitiam omnium & singulorum Ligeorum nostrorum, quorum interest, festinanter deduci volumus;
Vobis Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis praesentibus, dictas Prorogationem & Prolongatio- nem, in singulis Locis Civitatis praedictae, & Suburbiorum ejusdem, ubi expediens fuerit & necesse, publicè Proclamari faciatis,
Et eas, sic Proclamatas, juxta Vim, Formam, & effectum earumdem, firmiter & inviolabiliter observari & teneri faciatis;
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium xxviii. die Maii.
Per ip sum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vicecomiti Villae novi Castri super Tynam,
Vicecomiti Eborum &c
.
May 28. The several sheriffs and the chancellor of the palatinate of Lancaster are ordered to summon the K.'s retainers to meet him at Southampton on June 22. Westm.
O. ix. 355. H. iv. p. i. 163.
De Proclamatione ad proficiscendum cum Rege.
An. 4. H. 5. Claus. 4. H. 5. m. 21. d.
Rex Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Praecipimus vobis, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Locis Civitatis praedictae, & Suburbiorum ejusdem, ubimagis expediens fuerit & necesse, publicè ex parte nostra proclamari faciatis,
Quòd Omnes & Singuli Milites, Armigeri, & Valetti,
Qui aliqua Feoda sive Annuitates de Nobis, ad Terminum Vitae suae, habent sive percipiunt, sub Forisfactura eorumdem,
Sint, in propriis Personis suis, apud Villam nostram Suthamptoniae, Vicesimo Secundo Die Junii, proximò futuro ad ultimum, ad proficiscendum nobiscum supra Mare, benè & competenter, juxta statûs sui exigentiam, Arraiati & Muniti, ac de Victualibus, pro Quarterio unius Anni, tunc proximò sequentis, sufficienter provisi & ordinati, ac Vadia sua ibidem, pro Quarterio praedicto, adtunc in manibus recepturi;
Illis Personis, quae Capitanei sive Ductores Hominum ad Arma per Indenturas Nobiscum in praesenti Viagio nostro retentae existunt, dumtaxat Exceptis:
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium xxviii. die Maii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam, ac Cancellario Comitatus Palatini Lancastriae, sub eadem Data
;
May 30. Engagement by indenture of John duke of Bedford to accompany the K. on his expedition, with 200 men-at-arms and 400 archers. Westm.
O. ix. 355. H. iv. p. ii. 163.
Indentura Ducis Bedfordiae, pro Servitio Guerrae.
An. 4. H. 5. Ex Autogr.
Ceste Endenture,
Fait parentre le Roy nôtre Soverain Seigneur d'une part, &, son Treschere Frere, John Duc de Bedford d'autre part,
Tesmoign que le dit Duc est Retenuz devers nôtre dit Seigneur le Roy, pur luy accompaigner, en un son Viage, en son propre Persone (Dieu devant) a faire sur la Meer.
Et illoeques lui faire Service de Guerre ovec Deux Centz Homes d'Armes (dont li mesmes & Quinsze Chivalers, & le Remenant Esquiers) & Quatrecenz Archers, bien & covenablement Armez & Arraiez, selonc lour Estatz, par le Quarter d'Un An, a Commencer Lundy le Vynt & Second Jour de Juyn prochein venant,
Et prendra le dit Duc pur luy mesmes Tresze Souldz & Quatre Deniers, pur chescun des ditz Chivaliers Deux Souldz, par chescun des ditz Esquiers Dousze Deniers, & pur chescun des ditz Archers Sys Deniers, le Jour, pur lour Gages, durant le susdit Quarter,
Dont avera l'avantdit Duc Assignment d'estre Payez de les Quinzisme & Disme de les Layes, Payables a le Pentecost prochein venant, en teilx lieux, come parentre le dit Duc & le Tresorer des Guerres du Roy notre dit Seigneur purra estre accordez.
Et avera mesme celui Duc, pur luy & ses ditz Genz, Eskippeson as Coustages de nôtre Seigneur le Roy susdit,
Et serra Tenuz le dit Duc estrea Port de Suthampton le susdit Lundy, prestpur y faire sa Monstre, deins la Nief des ditz Gens d'armes & Archers, devant celui qi par nôtre dit Seigneur le Roy a ce serra deputez & assignez,
Et des Gaignes de Guerre, & de la Prinse des grandz Chiestains (si aucuns aviegnent, en dit Viage, desouz la fortune de l'avantdit Duc, & de ses ditz Genz) avera nôtre dit Seigneur le Roy ce que a luy appertienra par manere, come ad este cy devant d'auncien temps usee & accustumee.
En Tesmoignance de quele chose, a la partiez de CESTE ENDENTURE, demorante devers nôtre dit Seigneur le Roy l'avantdit Duc ad mys son Seel.
Don. a Westm. xxx. jour de May, l'An du Regne du Roy nôtre dit Seigneur Quart.
May 30. Engagement by indenture of Henry lord FitzHugh, with 40 men-at-arms and 80 archers; also of the earls of Northumberland, March, and Salisbury, Brian Stapleton, Thomas Rokeby, and Hartonk van Clux. Westm.
O. ix. 356. H. iv. p. ii. 163.
Indentura Domini Fitz Hugh.
An. 4. H. 5. Ex Autogr.
Ceste Endenture,
Fait parentre le Roy nôtre Soverain Seigneur d'une part, & Henri Sire Filz Hugh d'autre part,
Tesmoigne que l'avant Sire est demorez devers nôtre dit Seigneur le Roy, pur luy accompaignier, en un son Voiage, en sa propre Persone (Dieu devant) a fair sur la Meer.
Et illoeques lui faire Service de Guerre ovec Quarante Hommes d'Armes (dont seront lui mesmes & Troys Chivalers) & Quatre Vyntz Archiers, bien & convenablement Armes & Arraiez, selonc leur Estatz, pur le Quarter d'Un An, a Commencer Lundy le vynt & Second Jour de Juyn prochein venant,
Et prendra le dit Sire pur lui mesmes Quatre Souldz, & pur chascun des ditz Chivaliers Deux Souldz, & pur chascun des ditz autres Hommes d'Armes Dousze Deniers, & pur chascun des ditz Archiers Sys Deniers, le Jour, pur lour Gages, durant le dit Quarter,
Dont aura le dit Sire Assignement d'estre Paiez de les Quinzisme & Disme de les Layes, Paiables a le Pentecoste prochein venant, en tielx lieux comme par entre le dit Sire & le Tresorer des Guerres du Roy nôtre dit Seignur purra estre accordez,
Et aura le dit Sire, pur lui & ses ditz Genz, Eskippeson as Coustages de nôtre dit Seigneur le Roy,
Et serra tenuz le dit Sire d'estre au Port de Suthampton le susdit Lundy, prest pur y faire sa Moustre, deinz la Niefdes ditz Cens d'Armes & Archiers, devant celui qi par nôtre dit Seigneur le Roy a ce sera deputez & assignez,
Et des Gaignes de Guerre, & de la Prise des Grandz Chieftains (si aucuns aviegnant, en dit Viage, desouz la Fortune de l'avant Sire & de ses ditz Gens) avera nôtre dit Seigneur le Roy ce que lui appartiendra par Maniere, come ad este cy devant Usez & Accustumez d'auncien temps.
En Tesmoignance de quelle Chose a la Parte de ceste ENDENTURE, demorante devers nôtre dit Seigneur le Roy, l'avantdit Sire ad mys son Seal.
Don. a Westm. le xxx. jour de May, l'an du Regne du Roy nôtre dit Seigneur Quart.
Sigillo avulso.
Consimiles Indenturae, mutatis mutandis, cum
,
Henrico Comite Northumbriae,
Edmundo Comite Marchiae,
Thomae Comite Sarum &c.
Cum Briano Stapleton,
Thoma Rokeby,
Hartonk Van Clux &c.