Rymer's Foedera with Syllabus
June 1416

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

356-367

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: June 1416', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 356-367. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115213 Date accessed: 01 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

June 1416

Syllabus EntryFoedera Text
June 1. Release to John Haregrove, sergeant of the pantry, for salt cellars and other plate lost at the battle of Agincourt, and for arrears of his accounts. Westm.
O. ix. 356. H. iv. p. ii. 163.
Super Jocalibus, ad Bellam de Agencourt deperditis.
An. 4. H. 5. Pat 4. H. 5. m. 17.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Cùm,
Ut accepimus,
Unum Salarium de Auro,
Cum ligulis & colaribus enamelatum,
Et una longa Serpentina, per Pondus Troie, Duas Libras & Undecim Uncias ponderantia, Libra ad Sexdecim Libras, & Uncia ad Viginti & Sex Solidos & Octo Denarios, quae Quadraginta & Sex Libras, Tresdecim Solidos, & quatuor Denarios,
Tresdecim Cocliaria albi Argenti, cum parvis Coronis Signata, per idem Pondus Unam Libram Tres Uncias & Dimidiam ponderantia, Libra ad Triginta Solidos, & Uncia ad Duos Solidos & Sexdenarios, quae Triginta & Octo Solidos, & Novem Denarios,
Tria Salaria argenti deaurata, cum Cooperculis in Pomellis cum Cignis enamelatis signata, per praedictum Pondus Septem Libras & Septem Uncias ponderantia, Libra ad Sexaginta Solidos, & Uncia ad Quinque Solidos, quae Viginti & Duas Libras, & Quindecim Solidos,
Unum Cocliar argenti albi, cum una parva Corona signatum, per dictum Pondus Unam Unciam ponderans, quae Duos Solidos & Sex Denarios.
Unum Cocliar auri non signatum, per idem Pondus Duas Uncias & Septem Denarios & Unum Obolum ponderans, Uncia ad Viginti & Sex Solidos & Octo Denarios, & Pondus Denarii ad Sexdecim Denarios, quod Sexaginta & Tres Solidos & Quatuor Denarios,
Sex Cocliaria albi argenti non signata, per dictum Pondus Sex Uncias & Unum Quarterium ponderantia, Uncia ad Duos Solidos & Sex Denarios quae Quindecim Solidos, Septem Denarios, & Unum Obolum,
Et Septem Cocliaria albi argenti non signata, per idem Pondus Sex Uncias & Tria Quarteria Ponderantia, Uncia ad Duos Solidos & Sex Denarios, quae Sexdeeim Solidos, Decem Denarios, & Unum Obolum attingunt,
Et quae ad Sexaginta & Sexdecim Libras, & Quinque Solidos, & Quinque Denarios in toto attingunt,
De tempore, dilecti & fidelis Militis nostri, Rogeri Leche, nuper Thesaurarii Hospitii nostri, & in onere, dilecti Servientis nostri, Johannis Haregrove Servientis Panetriae nostrae,
Necnon Unum Salarium Auri, operis de Morask, de Duabus Amatistes garnisatum, Una Perula Scotiae in summitate, & de pluribus parvis Garnades Rubeis & Viridibus, Pretii Decem Librarum in Moneta,
De Episcopo Norwici extra Domum Jocalium recepta,
Ad Bellum de Azencourt perdita fuissent,
Ac etiam idem Johannes in Arreragiis de Compotis suis Officii sui praedicti, tempore quo Princeps eramus, & postmodum erga Nos sit Incursus; videlicet,
De Undecim Libris Decem & Octo Denariis, & Uno Obolo, tempore Simonis Bache, adtunc Thesaurarii Hospitii nostri,
De Quatuor Libris, Sex Solidis, Octo Denariis, & Uno Obolo, & Uno Quadrante in diversis Summis, tempore Johannis Iklyngton nuper separatim Thesaurarii,
De Quatuor Libris, Duodecim Solidis & Sex Denariis in diversis Summis, tempore Thomae More nuper Thesaurarii,
Et de Viginti & Una Libris, Decem & Novem Solidis, tempore praefati Rogeri Leche, nuper Thesaurarii Hospitii nostri supradicti,
Nos (ad honorem & reverentiam Dei, & Diei Parasceves, de Gratia nostra speciali) Pardonavimus & Relaxavimus praefato Johanni Haregrove, tam omnia praedicta Vossellamenta Auri & Argenti, sic ad Bellum praedictum perdita, quàm dicta Arreragia, Nobis sic, ex causa Officii sui praedicti, de tempore quo Princeps eramus, & postmodum Incursa,
Volentes quòd idem Johannes Haregrove de Parcellis praedictis erga Nos & Haeredes nostros quietus sit & exoneratus imperpetuum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium primo die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 1. The K. declares that he has ordered the publication of the prorogation of the truce with the duke of Burgundy. Westm.
O. ix. 357. H. iv. p. ii. 164.
De Proclamatione Prorogationis Treugarum Flandriae.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 26.
Rex omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, & praesersertim Commissariis Domini Johannis Ducis Burgundiae ac Comitis Flandriae Consanguinei nostri Carissimi, ad Prorogandum Treugas seu sufferentias pro securitate Mercandisarum inter Angliam & Flandriam ultimo Calesii Deputatis, Salutem & fidem indubiam praesentibus adhibere.
Ad vestram notitiam deduci Volumus, per Praesentes, quòd,
Cùm, inter Ambassiatores nostros, pro parte nostra, & vos, Commissarios, dicti Consanguinei nostri Johannis Ducis Burgundiae ac Comitis Flandriae, pro parte vestra, in dicta Villa nostra Calesii, Appunctuatum fuerat pariter & Concordatum, quòd Treugae seu Guerrarum sufferentiae pro securitate Mercan- disarum, & aliorum, in dictis Sufferentiis comprehensorum, debeant per unum Annum sequentem prorogari, prout de facto per nos sunt Prorogatae,
Dictaeque Treugae seu Sufferentiae, sic, ut praemittitur, per Nos Prorogatae, debeant, in Locis solitis & consuetis, per Regnum nostrum, ac Terras, & Dominia quaecumque Nobis Subdita, Publicari & Proclamari,
Nosque, Volentes dicta Appunctuamenta, inter nostros Ambassiatores & Vos sic facta, quantum ad Nos pertinet, observari, dictarumque Treugarum Prorogationis Proclamationem, in Locis solitis & consuetis, per nostros Ministros, juxta dictorum Appunctuamentorum Tenorem, fieri fecimus realiter & cum effectu.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri fecimus testimoniales.
Dat. in Palatio Regis in Westmonasterii primo die Mensis Junii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, decimo sexto, Et Regni nostri Quarto.
June 1. Confirmation of the grant by John duke of Lancaster, exempting the hospital of S. Andrew's, Bourdeaux, from the payment of custom for wine, dated Bourdeaux, 15 Oct. 1395. Westm.
O. ix. 358. H. iv. p. ii. 164.
De Confirmatione pro Hospitalario Sancti Andreae, Burdegaliae.
An. 4. H. 5. Vasc. 4. H. 5 m. 19.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes Domini H. nuper Regis Angliae, Patris nostri, factas in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, Carissimi Patris nostri, Johannis Ducis Acquitanniae & Lancastriae, factas in haec verba,
Johan, Filz de Roy d'Engleterre, Duc de Guyenne & de Lancastre, Conte de Derby, de Nicole, & de Leycestre, Seneschalle d'Engleterre, a toutz iceulx, qi cez noz Lettres verront ou orront, Savoir faisons que Nous,
A la humble Supplicacion de Johan Guibon, Hospiteler del Hospitel de Seint Andrieu, deinz nostre Citee de Bourdeux, pur l'oneur & reverence de Dieu, par voie d'Almoigne, & de nostre Grace especiale,
Tantcome en Nous est, avons Donne & Graunte, Donnons & Ottroions par ces Presentes, Perpetulement au mesme Johan Guihon, Hospiteler du dit Hospitel, & ses Successours, Hospitelers de mesme l'Ospitel, a la Sustentacion de les poueres en icel, qu'ilz puissent accustumer franchement les Vyns de les propres Vinhas, Rendas, & Dismes que sount au present, & serrount paravant au dit Hospitel regardantz, Jusques a la Somme de Vynt Tonelx, saunz paier a scune Custume ne Issac a nostre Chaistel de Bourdeux,
Si Mandons a nostre Conestable de Bourdeux, q'orest, & qi pur le temps serra, que deca en avant il souffre le dit Johan Guibon, Hospiteler du dit Hospitel, & ses Successours, Hospitelers d'icel, enjoier paisiblement de nostre Graunt & Ottroie avantditz, saunz ascun contradiction ou empeschement quelxconqes.
En Tesmoignance de quele chose Nous avons fait faire cez noz Lettres Patentz.
Don. soubz nostre Seel, a nostre Citee de Bourdeux, le Quinszisme Jour d'Octobre, l'An de Grace Mille, Trois Cens, Quatrevyns, & quinszisme.
Nos autem, Donationem & Concessionem praedictas Ratas habentes & Gratas, eas, pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Acceptamus, Approbamus, & praefato Hospitulario & Successoribus suis praedictis Concedimus & Confirmamus, sicut Literae praedictae rationabiliter testantur;
Et praetereà,
Volentes eidem Hospitalario in hac parte Gratiam facere uberiorem,
De Gratia nostra speciali, & ad Supplicationem Pauperum praedictorum, Concessimus eidem Hospitalario, & Successoribus suis praedictis, quòd ipsi, ultra praedicta Viginti Dolia Vini, alia Viginti Dolia Vini de propriis Vineis, Redditibus, & Decimis, qui nunc sunt, vel qui pro tempore erunt, praedicti Hospitalis in forma praedicta, liberè & quietè Accustumare possint, absque Custuma & Issac Solutione qua- cumque dicto Castro nostro Burdegaliae inde fiendis.
Data in Palatio nostro apud Westmonasterium, sub Magni Sigilli nostri testimonio, undecimo die Aprilis, Anno Regni nostri Primo.
Nos autem, Literas praedictas Ratas habentes & Gratas, Eas, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, ac nunc Hospitulario, & Successoribus suis, Tenore Praesentium, de Gratia nostra speciali, Concedimus & Confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Primo die Junii.
Pro Duabus Marcis solutis in Hanaperio.
June 1. Confirmation of the grant by Thomas earl of Dorset of lands, late the property of Raymund G. den Gotz, to Bernard de Puy, dated Bourdeaux, 6 Dec. 1413. Westm.
O. ix. 359. H. iv. p. ii. 164.
De Confirmatione pro Bernardo de Podio.
An. 4. H. 5. Vasc. 1. H. 5. m. 19.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, Carissimi Avunculi nostri, Thomae Comitis Dorcestriae, Admiralli Angliae, Aquitaniae, & Hiberniae, factas in haec verba,
Thomas Comes Dorcestriae, Locumtenens Aquitaniae, Admirallus Angliae, Aquitaniae, & Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper, Excellentissimus & Dominus noster, Dominus Henricus, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Rex Dedisset & Concessisset Johanni Ayrally quondam Armigero, propter grata Obsequia, quae eidem Regi & Coronae Angliae idem Johannes Airalli Armiger impenderat, & impendere sperbat in futurum, omnes Terras, Haereditates, Census, Redditus, Obventiones, Proventus, & Possessiones quascumque, quas Ramundus G. den Gotz, Dominus de Castro en Dorte, in Dioecesi Burdegaliae, habebat, & tenebat, atque possidebat, propter Rebellionem, per dictum Dominum de Castro en Dorta tunc commissam contra Dominum nostrum Regem praedictum, & hoc dictus Dominus Rex sibi Concessisset ad Terminum Vitae suae, prout in Patentibus Literis, sibi in hac parte concessis, pleniùs continetur,
Dictusque Johannes Ayralli condam Decesserit, & de praesenti dictae Terrae, Haereditates, Census, Redditus, Obventiones, Proventus, & Possessiones praedictae, per ipsius Obitum, ad Dominum nostrum Regem hodiernum pervenerint,
Ea propter, attentis laudabilibus & gratis Servitiis, quae Bernardus de Podio Armiger Domino nostro Regi praedicto in suis Guerris impendit, & etiam Nobis curiosè per ipsum factis, & quae indesinenter Nobis impendet, dictas Terras, Haereditates, Census, Redditus, Obventiones, Proventus, & Possessiones quascumque, quas dictus Johannes Airralli condam in Vita sua tenebat & possidebat, dicto Bernardo, si & quantum in Nobis est, tanquam benè merito, de avisamento Concilii regii Burdegaliae, Dedimus & Concessimus, atque Damus & Concedimus per Praesentes de Gratiâ nostrâ speciali, ad Terminum Vitae suae, usque ad valorem Sex Librarum Sterlingorum Monetae Angliae per Annum,
Proviso quòd de superplusagio, Anno quolibet, teneatur Constabulario Burdegaliae respondere,
Dantes in Mandatis Conftabulario praedicto ut ipse per se, seu alium ad hoc Deputatum, dictum Bernardum in Possessionem pacificam & quietam dictarum Rerum, sibi per Nos Donatarum, ut praemittitur, ponant & inducant, & Inductum defendant; amoto ab inde quolibet alio Detentore, & nostrâ praesenti Gratiâ ipsum gaudere faciant, quum ita fieri volumus & jubemus.
In quorum omnium & singulorum fidem & Testimonium Sigillum nostrum hiis Praesentibus duximus apponendum.
Dat. Burdegaliae Sexto die Mensis Decembris, Anno Gratiae Millesimo Quadringentesimo Tertiodecimo, Et Anno Regni metuendissimi Regis Henrici Quinti Primo.
Nos autem, literas praedictas Ratas habentes & Gratas, Eas, pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Acceptamus, Approbamus, & praefato Bernardo, Tenore Praesentium, Concedimus & Confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur; Ita semper quòd idem Bernardus, pro Termino vitae suae, cum aliquo alio, praeterquam Nobiscum, non Retineatur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Primo die Junii.
Pro Duabus Marcis solutis in Hanaperio.
June 3. Safe conduct for John lord of Lyne, prisoner of Richard earl of Oxford. Westm.
O. ix. 360. H. iv. p. ii. 164.
Pro Domino de Lyne Prisonario.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 24.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Sancti Michaelis proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem Dominum de Lyne, Prisonarium, carissimi Consanguinei Regis, Richardi Comitis Oxoniae, infra Regnum Regis Angliae jam existentem, cum uno Famulo suo in Comitiva, versus partes Franciae transeundo, & exinde in dictum Regnum Regis Angliae Se divertendo & redeundo, necnon Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd praedictus Johannes ac Famulus suus praedictus benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum,
Quodque ipsi quicquam, quod in Regis Contemptum, aut Populi sui Dampnum, cedere valeat, non attemptent, aut facere vel attemptare praesumant, quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium Tertio die Junii.
Per ipsum Regem.
June 5. Safe conduct for John de Flament and John Rouge, servants of the duke of Bourbon, the K.'s prisoner. Westm.
O. ix. 360. H. iv. p. ii. 164.
Pro Servientibus Ducis de Burbon.
An. 4. H. 5. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Sancti Johannis Baptistae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem & Defensionem suas speciales, Johannem ae Flament, & Johannem Rouge, Servientes Ducis Burboniae, Prisonarii Regis, in Regno Regis Angliae existentes, versus partes Franciae transeundo, ac Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium Quinto die Junii.
Per ipsum Regem.
June 5. Safe conduct for Venetian merchants. Westm.
O. ix. 360. H. iv. p. ii. 165.
Pro Mercatoribus de Venitia.
An. 4. H. 5. Ibid.
Rex, universis & singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Mercatores de Venitia, ac Factores, Attornatos, & Servientes suos, in Regnum nostrum Angliae, ac Dominia & Jurisdictiones nostra quaecumque, cum Carrakis, Galeis, Navibus, & aliis Vasis suis, tam per Terram, quàm per Aquam, conjunctim, vel divisim, veniendo, ibidem morando, perliendinando; Bona & Mercandisas sua ibidem vendendo; ac Lanas, Pannos laneos, Stannum, & alias Mercandisas Emendo; & de eisdem Regno, Dominiis, & Jurisdictione, cum Carrakis, Galeis, Navibus, Vasis, Bonis, Mercandisis, & Hernesiis suis, quotiens sibi placuerit, transeundo, & redeundo; ac Carrakas, Galeas, Naves, & Vasa hujusmodi, necnon Patronos, Marinarios, & Servientes eorum, ac Bona, Mercandisas, & Hernesia sua quaecumque; Ita quòd ipsi Bona, Merces, & Mercan- disas sua, infra Regnum, Dominia, & Jurisdictiones nostra praedicta, per ipsos adducenda & non vendita, quocumque sibi placuerit, absque Custumis, Subsidiis, aut aliis Deveriis, ad opus nostrum inde capiendis seu solvendis, ducere possint;
Et ideò Vobis mandamus quòd ipsos Mercatores de Venitia, ac Factores, Attornatos, & Servientes suos, in Regnum nostrum praedictum, ac Dominia & Jurisdictiones nostra quaecumque, cum Carrakis, Galeis, Navibus, & aliis Vasis suis, tam per Terram, quàm per Aquam, conjunctim, vel divisim, veniendo, ibidem morando, perhendinando; Bona & Mercandisas sua ibidem vendendo; ac Lanas, Pannos laneos, Stannum, & alias Mercandisas emendo; & de eisdem Regno, Dominiis, & Jurisdictione, cum Carrakis, Galeis, Navibus, Vasis, Bonis, Mercandisis & Hernesiis suis, quotiens sibi placuerit, transeundo & redeundo; ac Carrakas, Galeas, Naves, & Vasa hujusmodi, necnon Patronos, Marinarios, & Servientes eorumdem, ac Bona, Mercandisas, & Hernesia sua quaecumque; Ita quòd ipsi Bona, Merces, & Mercandisas sua, infra Regnum, Dominia, & Jurisdictiones nostra praedicta, per ipsos adducenda & non vendita, quotiens sibi placuerit, absque Custumis, Subsidiis, aut aliis Deveriis, ad opus nostrum inde capiendis seu solvendis, ducere possint, Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis,
Non inferentes eis, vel, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittentes Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod seu Gravamen,
Et, siquid eis forisfactum sive injuriatum fuerit, id eis, sine dilatione faciatis corrigi & debitè reformari,
Proviso semper quòd Carrakae, Galeae, Naves, & Vasa praedicta de Amicitia nostra existant, ac Mercatores, Factores, & Attornati eorumdem legales excerceant Mercandisas ac Custumas, Subsidia, & alia Deveria, Nobis in hac parte debita, de tempore in tempus, fideliter solvant, quodque etiam iidem Mercatores, Factores, Attornati, Patroni, Marinarii, & eorum Servientes, Ligeis nostris pro Victualibus abeis emptis & emendis satisfaciant; & quòd aliqua Bona seu Mercandisas aliquorum Inimicorum nostrorum, Colore Bonorum & Mercandisarum suorum propriorum, in Carrakis, Galeis, Navibus, & Vasis hujusmodi non Carcent, nec ea Venditioni exponant, sub Forisfactura eorumdem.
In cujus &c. per unum Annum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium Quinto die Junii.
Per ipsum Regem.
June 5. The K. appoints the ship called "la Marie Godshipp de Cicestria" and 3 balingers to convey stores to Calais. Westm.
O. ix. 361. H. iv. p. ii. 165.
Pro Vitellatione Calesii & Marchiarum.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 24.
Rex, universis & singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Intimè affectantes salvum & securam Custodiam ac Munitionem Villae nostrae Calesii, & Marchiarum nostrarum ibidem,
Volentesque providè pro Stuffura & Vitellatione earumdem Villae & Marchiarum, & praesertim tempore instantis Guerrae, ordinare & providere, ut tenemur,
Assignavimus & Ordinavimus quandam Navem, vocatam la Marie Godshipp de Cicestria, quandam Balingeram vocatam la Bertrice de Arundella, quandam Balingeram vocatam la Marie de Cicestria, & quandam Balingeram vacatem Lytell John Blake, ac Magistros Marinarios & Servientes earumdem, ad omnimoda Stuffuram & Victualia, pro Villa & Marchiis praedictis necessaria, & ad Usum & Proficuum earumdem Villae & Marchiarum empta & provisa, & exnunc emenda & Providenda, usque Villam & Marchias praedictas, de tempore in tempus, quotiens opus fuerit & necesse, traducenda & carianda;
Et ideo Vobis Mandamus quòd praefatos Magistros & Marinarios omnimoda Stuffuram & Victualia, pro dictis Villâ & Marchiis necessaria, & ad Usum & Proficuum earumdem Villae & Marchiarum, ut praedictum est, empta & provisa, & exnunc emenda & providenda, in Navi & Balingeris praedictis, de tempore in tempus, quotiens opus fuerit & necesse, Carcare, & ea sic Carcata usque Villam & Marchias praedictas Traducere permittatis, aliquo Aresto, in hac parte, super Navi & Balingeris praedictis facto, sive aliquo Mandato nostro, Vobis in contrarium directo sive dirigendo, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Quinto die Junii.
June 11. Safe conduct for William d'Achyngcourt, prisoner of Edmund earl of March, to go to France and to return. Westm.
O. ix. 362. H. iv. p. ii. 165.
Pro Prisonario Comitis Marchiae.
An. 4. H. 5. Ibid. m. 25.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Sancti Michaelis proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem Tuitionem & Defensionem suas speciales, Willielmum d'Achyngcourt, Prisonarium, carissimi Consanguinei Regis, Edmundi Comitis Marchiae, infra Regnum Regis Angliae existentem, versus partes Franciae transeundo, & in Regnum Regis redeundo, ibidem morando, & perhendinando, necnon Bona, Res & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quod idem Willielmus quicquam &c. ut in hujusmodi de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium Undecimo Die Junii.
Per ipsum Regem.
June 13. The K. orders proclamation to be made throughout England of the futility of his negotiations with the K. of the Romans and the duke of Holland for peace with France, and summons his retainers to meet him at Southampton to go to the defence of Harfleur. Westm.
O. ix. 362. H. iv. p. ii. 165.
Post varios Tractatus cum Rege Romanorum & Duce Holandiae, super viis & modis Pacis, habitos absque effectu, de Viagio Regis Proclamando.
An. 4. H. 5. Claus. 4. H. 5. m. 21. dors.
Rex, Vicecomiti Kantiae, Salutem.
Cùm Nos (ut novit Deus) de tempore quo, sui Gratiâ, Regni nostri Gubernacula suscepimus, in votis semper gesserimus praecipuis ea, quae Pacis forent, multis inducti causis & materiis, procurare,
Ac, serenissimus & excellentissimus Princeps, Fraterque noster praecarissimus, Rex Romanorum semper Augustus, ac, Consanguineus noster illustris, Dux Holandiae, pro Bono Pacis hujusmodi (ut Pacis Principes & Zelatores) intuitum dirigentes, penes Personam nostram se nuperimè personaliter diverterint,
Dictique Principes nobiscum, super diversis Viis & modis Pacis & Concordiae, inter Nos & Adversarium nostrum Franciae optinendae, Tractatus habuerunt multiplices & diversos,
Inter quos Tractatus, quòd Custodia Villae nostrae de Harflieu in eorumdem Principum Regis Romanorum & Ducis Holandiae manibus poneretur, per Avisamentum Procerum & Magnatum Regni nostri Angliae, Nobiscum existentium, ad certum tempus habenda, Appunctuatum fuerat & Concordatum,
Sub certis tamen Securitatibus & Conditionibus, Nobis & Regno nostro honorabilibus & oportunis,
Quae quidem Securitates & Conditiones, absque assensu certorum Dominorum Captivorum nostrorum, & aliorum Dominorum de Francia, in eodem Regno nostro ad praesens existentium,
Qui hujusmodi Securitates & Conditiones facere & perimplere, pro posse suo, omnino renuunt & recusant,
Tam dictos Principes Regem Romanorum & Ducem Holandiae, quam Nos, pro Viribus suis deludere & subdolè defraudare machinantes,
Effectum debitum sortiri non poterunt in praesenti,
Quapropter Iter nostrum, pro Rescussione & Defensione Villae nostrae praedictae, cum omni Festinatione possibili, juxta prius Propositum nostrum, in propria Persona nostra, arripere intendimus, Deo Duce,
Tibi Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Locis Comitatûs praedicti, ubi magis expediens fuerit & necesse, publicè ex parte nostra Proclamari facias,
Quòd, tam omnes & singulae Personae, quae Capitanei sive Ductores Hominum ad Arma, per Indenturas nobiscum, in praesenti Viagio nostro, Retentae existunt, cum Numero Personarum juxta formam Retinentiae suae hujusmodi, quàm omnes & singuli Mihites, Armigeri, & Valetti, qui aliqua Feoda sive Annuitates de Nobis ad Terminum Vitae suae habent sive percipiunt, sub Forisfactura eorumdem, sint, in propriis Personis suis, apud Villam Suthamptoniae, die Mercurii proximo post Festum Sancti Johannis Baptistae proximò futurum ad ultimum, ad proficiscendum nobiscum supra Mare, benè & competenter, juxta Statûs sui exigentiam, Arraiati & Muniti, ac de Victualibus pro Quarterio unius Anni tunc proximò sequente sufficienter provisi & ordinati, iidem Milites, Armigeri, & Valetti Vadia sua ibidem, pro Quarterio praedicto, adtunc in manibus recepturi, aliquâ aliâ Proclamatione, in contrarium factâ, non obstante; & hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo tertio die Junii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam, ac Cancellario Comitatûs Palatini Lancastriae sub eadem Data
.
June 14. The K. forbids all persons leaving England without licence. Westm.
O. ix. 363. H. iv. p. ii. 165.
De non transeundo versus Partes Exteras.
An. 4. H. 5. Claus. 4. H. 5. m. 19.
Rex, Constabulario Castri sui Dovorriae, ac Custodi Quinque Portuum nostrorum, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Quibusdam certis de Causis, nos specialiter moventibus, vobis Mandamus, firmiter Injungentes, nè aliquas Personas (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) in aliquo Portuum praedictorum, seu aliis Locis eisdem Portubus adjacentibus, versus Partes Exteras, absque speciali Mandato nostro, transire permittatis; Et hoc nullatenus omittatis,
Teste Rege apud Westmonasterium decimo quarto die Junii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Custodibus Passagii in singulis Portubus Regni Angliae sub eadem Data.
June 14. Warrant to Thomas Morestede and William Bredewardyn, the K.'s surgeons, to provide surgeons and artificers to make the necessary surgical instruments. Westm.
O. ix. 363. H. iv. p. ii. 166.
De Sururgicis providendis, pro Viagio Regis.
An. 4. H. 5. Pat. 4. H. 5. m. 24.
Rex, dilectis sibi, Thomae Morestede, & Willielmo Bredewardyn, Sururgicis nostris, Salutem.
Sciatis quòd assignavimus vos, conjunctim, & divisim, ad tot Sururgicos, & alios Artifices, pro certis Instrumentis Misterae vestrae necessariis & competentibus faciendis, quot pro praesenti Viagio nostro supra Mare necessarii fuerint & oportuni, ubicumque inveniri poterunt, tam infra Civitatem nostram Londoniae, quàm alibi, sine dilatione Capiendum & Providendum;
Et ideò vobis Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, & Ligeis nostris, tam infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, & alteri vestrûm, in Executione Praemissorum Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo quarto die Junii.
Per ipsum Regem.
June 20. The K. orders sir Edward Courtenay to summon the ships of the West to meet him at Southampton. Westm.
O. ix. 363. H. iv. p. ii. 166.
De Rege in Portu Suthamptoniae expectando.
An. 4. H. 5. Claus. 4. H. 5. m. 19.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Edwardo Courtenay Chivaler, Salutem.
Quibusdam certis de Causis, Nos ad praesens specialiter moventibus, vobis Mandamus, firmiter Injungentes, quòd universa & singula Naves & alia Vasa, de partibus Occidentalibus, ac Magistros & Marinarios eorumdem, in Portu Villae nostrae Suthamp- toniae, ac Soldarios in eadem Villa existentes, usque Adventum nostrum ad Villam praedictam, ibidem morari & expectari faciatis;
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 20. Safe conduct for Reginald abp. of Rheims going to France. Westm.
O. ix. 364. H. iv. p. ii. 166.
Pro Archiepiscopo Remensi.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 25.
Rex, per Literas suas Patentes, per Viginti & Quinque Dies proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Venerabilem in Christo Patrem, Reginaldum Archiepiscopum Remensem, in Regno Regis Angliae jam existentem, unà cum Triginta Personis in Comitiva sua, versus partes Franciae transeundo & proficiscendo, & exinde in dictum Regnum Regis Angliae veniendo, ibidem morando & perhendinando, necnon Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd praedictus Archiepiscopus & Personae praedictae benè & honestè se habeant &c. ut in hujusmodi Literis de Conductu.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 24. Safe conduct for James de Liternelde, lord of Boolscampe, and 3 other ambassadors of the duke of Burgundy, now in England. Westm.
O. ix. 364. H. iv. p. ii. 166.
Pro Ambassiatoribus Ducis Burgundiae.
An. 4. H. 5. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Octavum Diem Julii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem & Defensionem suas speciales, Jacobum de Liternelde Dominum de Boolscampe, Guillermum de Stanles Burgravum Furnen. Milites, Henricum Goedhals Decanum Leodiensem, Consiliarios, & Georgium de Orstende, Secretarium, carissimi Consanguinei Regis, Johannis Ducis Burgundiae, Ambassiatores sive Nuncios ejusdem Consanguinei Regis, in Regno Regis Angliae sub salvo Conductu Regis jam existentes, ibidem morando & perhendinando, & exinde ad partes suas proprias redeundo, necnon Servientes, Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd praedicti Dominus de Boolscamp, Guillemus, Henricus & Georgius, ac Servientes sui praedicti, benè & honestè se habeant & gerant, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo quarto die Junii.
Per ipsum Regem.
June 25. Confirmation by the K. of England of the treaty with the abp. of Cologne, dated London, May 10.
O. ix. 364. H. iv. p. ii. 166.
De Confirmatione Coloniensis Tractatus.
An. 4. H. 5. Ibid. m. 22.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd INSPEXIMUS alteram Partem cujusdam INDENTURAE,
Inter, dilectos & fideles nostros, Walterum Hungerford & Johannem Typetoft Milites, &, dilectum Clericum nostrum, Johannem Honyngham Legum Doctorem Archidiaconum Dunelmensem,
Commissarios & Deputatos nostros, ex una, &, egregios & nobiles Viros, Magistrum Henricum de Erpeil Legum Doctorem Decanum Bonnen. Coloniensis Dioecesis, Dominos, Johannem de Wyhenhorst, Roilmannum de Dadembergh, Milites, Reverendi in Christo Patris, Domini Theodorici, eâdem gratiâ, Coloniensis Archiepiscopi Sacri Imperii Electoris, & per Italiam Archicancellarii, Westfaliae & Angariae Ducis, Procuratores & Nuncios, ex altera parte, FACTAE, & Sigillis ipsorum Walteri, Johannis, & Johannis consignatae, in haec verba,
Attestatur praesens INDENTURA,
Facta Londoniae, decimâ die Mensis Maii, Anno Domini Milesimo, Quadrigentesimo, Sextodecimo, inter, honorabiles Viros, Dominos, Walterum Hungerford, Johannem Typtofte, Milites, & Magistrum Johannem Honyngham Legum Doctorem Archidiaconum Dunelmensem, Serenissimi & Metuendissimi Principis, Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae, & Franciae, ac Domini Hiberniae, Commissarios & Deputatos ex una, &c. prout supra in Tractatu Coloniensi, Dat. 10. Maii, tunc sic.
Nos autem, Concordias praedictas, ac omnia alia Praemissa, in INDENTURA praedicta contenta, Rata habentes & Grata, ea, pro parte nostra, Approbamus, Ratificamus, &, Tenore Praesentium, Confirmamus.
In cujus &c.
Dat. &c. xxv. die Junii.
June 26. The K. orders the mayor and other officers of Bayonne to deliver the balinger, called "St. Piere," to Garcia, secretary of the K. of Navarre, for his return home. Westm.
O. ix. 365. H. iv. p. ii. 166.
Pro Secretario Regis Navarrae.
An. 4. H. 5. Vasc. 4. H. 5. m. 18.
Rex, dilectis sibi, Majori, Scabinis, Juratis, Praepositis, ac aliis Officiariis & Ministris nostris Civitatis nostrae Baionae, Salutem.
Mandamus vobis, firmiter Injungentes, quòd quandam Balingeram vocatam Seint Piere, in qua Magister Garcie, Secretarius Regis Navarrae, usque Civitatem praedictam est transiturus, quamcito idem Garcie in Portu Civitatis praedictae applicuerit, cum omni diligentia vestra, in eodem Portu, usque Reditum suum à partibus Navarrae, salvò & securè custodiri, ac praefato Garcie, pro celeriori Adventu suo penes Personam nostram in Angliam, liberari faciatis; & hoc nullatenus omitatis.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo sexto die Junii.
June 27. Licence to Philip Saty, of Florence, to convey out of the realm the jewels of the K. of the Romans, free of duty. Westm.
O. ix. 365. H. iv. p. ii. 166.
De Jocalibus Regis Romanorum absque Custuma reportandis.
An. 4. H. 5. Claus. 4. H. 5. m. 19.
Rex, universis & singulis Custumariis & Custodibus Passagii in singulis Portubus Regni nostri Angliae, ac Scrutatoribus in eisdem Portubus, Salutem.
Mandamus vobis quòd Philippum Saty de Florentia quandam Cofinam de Corio, cum diversis Jocalibus,
Sigillis, Serenissimi & Excellentissimi Principis, Regis Romanorum, Fratris nostri carissimi, & Thesaurarii sui sigillatam,
Versus partes Transmarinas portare, & mittere eandem Cofinam, quandocumque sibi placuerit,
Licet ad Reportationem ejusdem Sigillum dicti Regis fractum fuerit, ita quòd Sigillum praedicti Thesaurarii desuper existat,
Absque Custuma seu Subsidio, ad opus nostrum inde capiendis, liberè & absque impedimento aliquo, reportare & remittere permittatis;
Aliquo Mandato nostro, vobis in contrarium directo, non obstante.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo septimo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 28. Power for sir Ralph Rachefort, Robert Waterton, and Philip Morgan, to treat for truce with France, at the request of Sigismund K. of the Romans and William duke of Bavaria. Westm.
O. ix. 365. H. iv. p. ii. 166.
De Tractando, super Treugis Franciae, ad Complacentiam Regis Romanorum & Ducis Bavariae.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 25.
Rex Omnibus ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem, & Fidem indubiam praesentibus adhibere.
Cùm Serenissimus in Christo Princeps, Dominus Sigismundus, Dei gratiâ, Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae, Dalmaciae, & Crowaciae, &c. Rex, & Magnificus Dux Willielmus de Bavaria, Comes Hanoniae, Holandiae, & Zelandiae, & Dominus Frisii, Consanguineus noster carissimus, penes Nos, pro Bono Pacis & Concordiae finalis, inter Nos & Adversarium nostrum Franciae feliciùs pertractandae & finaliter concludendae (suis non parcentes Laboribus & Expensis) cum diligentia affectuosa institerunt,
Ipsique considerantes Pacem hujusmodi finalem pertractari non posse nisi essent aliquae Treugae inter Regna praedicta, quibus durantibus posset dictum Negotium Pacis finalis feliciùs pertractari,
Hinc est quòd Nos,
Ob reverentiam Dei, qui ad Pacem firmandam Bellum spontaneus iniit, ac ad evitandum Sanguinis Christiani effusionem, & ad Complacentiam ipsorum Dominorum Regis & Ducis,
De Prudentia, Circumspectione, Fidelitate, & Industria, dilectorum & fide- lium nostrorum, Radulphi Rachefort Militis, & Roberti Waterton Domicelli, ac Magistri Philippi Morgan utriusque Juris Doctoris, Consiliariorum nostrorum, plenariè confidentes,
Ipsos Tres, aut Duos eorumdem, Fecimus, Ordinavimus, & Deputavimus, ac, per Praesentes, Facimus, Ordinamus, & Deputamus nostros certos & indubios Ambassiatores, Commissarios, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes ipsis Tribus, aut Duobus eorumdem, plenam Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale,
Pro Nobis & Nomine nostro, cum dicto Adversario nostro, seu ejus in hac parte legitimè & sufficienter Deputatis, sive Deputandis ab eodem,
Bonas, firmas, & stabiles Treugas,
Generales vel particulares, tam per Terram, Aquas, quàm per Mare, tam diu ac tanto tempore duraturas, omnibus melioribus modo, viâ, & formâ quibus ipsis Tribus Ambassiatoribus nostris praedictis, aut Duobus eorumdem, melius in eventum videbitur expedire,
Capiendi, Ineundi, Firmandi, & finaliter Concludendi, pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, Patriis, Subditis, Vassallis, Amicis, Alligatis, & Confoederatis nostris quibuscumque,
Et ipsas Treugas, inter ipsos Ambassiatores nostros, aut Duos eorumdem, ac dictum Adversarium nostrum Franciae, seu Deputatos, vel Deputandos ab eodem, sic, ut praemittitur, capiendas & concordandas, per omnia Regna, Terras, & Dominia nostra quaecumque, Publicari & Proclamari faciendi ubicumque opus fuerit,
Necnon Jurandi in Animam nostram quòd dictas Treugas, sic, ut praemittitur, captas & concordatas, observabimus, &, quantum ad Nos pertinet, per Subditos nostros observari faciemus,
Ac etiam, ut praedictae Treugae, sic captae, initae, & concordatae, firmiùs atque inviolabiliùs observentur seu conserventur, tam per Terram, Aquas, quàm per Mare, ad Faciendum, Ordinandum, & Deputandum tot & tales Conservatores & Judices dictarum Treugarum, generales & speciales, & in tanto Numero, prout & sicut eis meliùs videbitur expedire,
Qui quidem Conservatores habeant Potestatem sufficientem Corrigendi & Reformandi totum & quicquid contra dictas Treugas Attemptatum seu Malefactum fuerit,
Necnon caetera omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis & quolibet Praemissorum necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Et Promittimus, in bonâ fide & in verbo Regio, ad Tenendum, & teneri faciendum, Firmum, Ratum, & Stabile totum & quicquid per dictos Ambassiatores nostros, aut Duos eorumdem, Actum, Factum, seu Gestum fuerit in Praemissis, seu quolibet Praemissorum,
Et quod Nos Concedemus & Faciemus, seu fieri faciemus, Literas Confirmatorias, sub Magno Sigillo nostro, de & super omnibus & singulis Articulis & Appunctuatis, de quibus inter eosdem fuerit appunctuatum & concordatum, & de exequendo eadem cum debita diligentia, secundum formam & tenorem eorumdem, in quantum Nobis est & ad Nos pertinet,
Et haec Promittimus etiam sub Cautione & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, mobilium & immobilium, praesentium & futurorum, ita quòd nunquam, per Nos vel nomine nostro, dicemus, faciemus, aut proponemus, in Judicio vel extra, quicquam in contrarium,
Mandantes omnibus Justiciariis & Subditis nostris, quatinus dictis Ambassiatoribus & Deputatis nostris, ac eorum Literis & Mandatis, Obediant & Intendant diligenter.
In cujus rei testimonium has Literas nostras Patentes fieri & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii vicesimo octavo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 28. Power for the same commissioner to treat for an interview between the Kings of England and France. Westm.
O. ix. 366. H. iv. p. ii. 167.
Consimilis Commissio, ad eorumdem Complacentiam, ad Tractandum super Conventione Regis cum Adversario Franciae.
An. 4. H. 5. Ibid. m. 23.
Rex omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem, & Fidem indubiam praesentibus adhibere.
Cùm, Serenissimus in Christo Princeps, Dominus Sigismundus, Dei gratiâ, Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae, Dalmaciae, & Crowa- ciae, &c. Rex, ac Magnificus Dux Willielmus de Bavaria, Comes Hanoniae, Hollandiae, & Zelandiae, & Dominus Frisii, Consanguineus noster carissimus, penes Nos, pro Bono Pacis & Concordiae finalis, inter Nos & Adversarium nostrum Franciae feliciùs pertractandae & finaliter concludendae (suis non parcentes Laboribus & Expensis) cum diligentia affectuosa insteterunt,
Ipsique considerantes Pacem hujusmodi finalem effectualiter pertractari non posse, nisi Nos & dictus Adversarius noster Franciae personaliter, de & super hujusmodi Pace finali, certis Die & Loco, primitùs conveniremus,
Hinc est quòd dicti, Dominus Rex Romanorum, & Dux Willielmus, desiderârunt quòd Nos cum dicto Adversario nostro, aut nostri Ambassiatores seu Commissarii, de Sanguine nostro, sufficienter per nos deputandi, cum Commissariis de Sanguine Adversarii nostri praedicti, legitimè, prout subsequitur, Deputandis, propter Causam praemissam, & aliàs in eventum, pertractandam, ut praemittitur, Conveniremus, Communicaremus, Tractaremus, &, ut speratur, Divinâ favente Clementiâ, finaliter Concluderemus, ac Convenirent, Comunicarent, Tractarent, &, ut speratur, finaliter Concluderent,
Nos igitur,
Ob reverentiam Dei,
Considerantes Dampna irreparabilia quae dirae Guerrarum Voragines, per nonnulla Annorum Curricula, deduxerunt, & deducent verisimiliter in futurum, si Remedium in ea parte congruum nullatenus apponatur,
Et ad finem quòd Nos, tempore nostro, nostris Subditis perpetuam Pacem praeparemus,
Et ad Complacentiam dictorum Dominorum Regis & 'Ducis,
Cum dicto Adversario nostro convenire nostros praebuimus Assensum & Consensum,
Unde Nos,
De Prudentia, Circumspectione, Fidelitate, & Industria, dilectorum & fidelium nostrorum, Radulphi Rachefort Militis, Roberti Waterton Domicelli, & Magistri Philippi Morgan utriusque Juris Doctoris, plenariè confidentes,
Ipsos Tres, aut Duos eorum, Fecimus, Ordinavimus, & Deputavimus, ac, per Praesentes, Facimus, Ordinamus, & Deputamus nostros certos & indubios Ambassiatores, Commissarios, ac Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eisdem, Tribus, aut Duobus eorumdem, plenam Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum dicto Adversario nostro, seu in ea parte sufficienter Deputatis, vel Deputandis ab eodem, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, & finaliter Concludendi de & super Conventione nostra cum Adversario nostro praedicto,
Seu,
Si Nos notabili infirmitate impediti fuerimus, seu dictus Adversarius noster consimili infirmitate Impeditus fuerit (quod absit) quominus, ut subsequitur, Locis & Diebus, inter dictos Ambassiatores nostros, aut Duos eorumdem, & dictum Adversarium nostrum, seu ejus Deputatos, vel Deputandos, interesse poterimus, seu interesse poterit,
Tunc ad Concludendum de & super Conventione Ambassiatorum & Commissariorum nostrorum, de Sanguine nostro, sufficienter per Nos deputandorum, & Commissariorum ab Adversario nostro praedicto, de Sanguine suo, legitimè deputandorum & assignandorum, certis Locis & Diebus, in Marchiis Picardiae, modo, viâ, & formâ honestioribus Conventionis hujusmodi, quibus eis, aut Duobus eorumdem, meliùs videbitur expedire,
Necnon caetera omnia alia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint, seu quomodolibet oportuna,
Et Promittimus, in bonâ fide & in verbo Regio, ad Tenendum firmum & stabile totum & quicquid per dictos Ambassiatores nostros, aut Duos eorumdem, in Praemissis, vel aliquo Praemissorum, factum fuerit,
Et quòd Nos Concedemus & Faciemus, seu fieri faciemus, Literas Confirmatorias sub Magno Sigillo nostro, super omnibus & singulis Articulis & Punctis, de quibus inter eos fuerit concordatum, & de exequendo eadem cum debita diligentia, secundum formam & tenorem eorumdem, quantum ad nos pertinet.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii vicesimo octavo die Junii.
Per ipsum Regem.