Rymer's Foedera with Syllabus
July-September 1416

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

368-388

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-September 1416', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 368-388. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115214 Date accessed: 27 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–September 1416

Syllabus EntryFoedera Text
July 5. Safe conduct for John Giele, of Ypres, going to the earl of Dorset at Harfleur, with a letter from the men of Flanders. Westm.
O. ix. 368. H. iv. p. ii. 167.
Super Litera missiva Hominum Villae de Ipres, Comiti Dorsetiae directa.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 25.
Rex, per Literas suas Patentes, per Duos Menses, proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem Giele, Nuncium Villae de Ipres in Flandria, in Regno Regis Angliae existentem, versus Villam Regis de Hareflu, cum quâdam Literâ missivâ, Hominum de Flandriâ, carissimo Avunculo Regis, Thomae Comiti Dorsetiae, Capitaneo Villae Regis praedictae, eidem Avunculo Regis liberandâ, directâ, transeundo, ibidem morando, & in dictum Regnum Regis Angliae redeundo, ac exinde versus partes suas proprias transeundo, ac Bona, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd idem Johannes erga Regem & Populum Regis benè & honestè se habeat & gerat,
Quodque ipse quicquam, quod in Regis seu Populi Regis Dampnum vel Praejudicium cedere valeat, non attemptet, seu attemptare praesumat, ullo modo.
Teste Rege apud Westmonasterium quinto die Julii.
Per ipsum Regem.
July 6. Release of the temporalities to Henry bp. of Winchester and four others, custodians of the temporalities of the see of Norwich, in the K.'s hands during its vacancy. Westm.
O. ix. 368.
Super Temporalibus Episcopatus Norwicensis.
An. 4. H. 5. Pat. 4. H. 5. m. 19.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos, Vicesimo Die Novembris, proximò praeterito, Concesserimus, Venerabilibus Patribus, Henrico Episcopo Wyntoniensi, Thomae Episcopo Dunolmensi, Johanni Rothenale Militi, Johanni Spenser Armigero, & Edmundo Oldhalle Armigero, Custodiam omnium Temporalium Episcopatûs Norwicensis, in Manibus nostris, ratione Vacationis ejusdem Episcopatûs, tunc existentium,
Habendam, à Festo Sancti Michaelis, tunc proximò praeterito, unà cum quibuscumque Redditibus & Servitiis, tam Liberorum tenentium, quàm Nativorum ejusdem Episcopatûs, Nobis de vel pro dicto Festo Sancti Michaelis qualitercumque debitis, & dicto Episcopatui pertinentibus,
Hujusmodi Reddittibus, de Villa de Lenn Episcopi provenientibus, & Nobis de vel pro dicto Festo Sancti Michaelis debitis, dumtaxat exceptis,
Quamdiu Temporalia illa ex causa praedicta in manu nostra contingerent remanere,
Reddendo inde Nobis, ad Scaccarium nostrum, prout inter Thesaurarium Angliae, pro tempore existentem, & praefatos, Episcopos, Johannem, Johannem, & Edmundum, posset, concordari,
Ac postmodùm (videlicet) Vicesimo septimo Die Maii proximò praeterito,
Pro eo quòd, Venerabilis in Christo Pater, Henricus Archiepiscopus Cantuariae, totius Angliae Primas, Electionem, nuper factam in Ecclesia Conventuali Sanctae Trinitatis Norwicensis de, Venerabili Viro, Domino Johanni Wakeryng, tunc Archidiacono Cantuariensi, in Episcopum Loci illius (cuiprius Regium Assensum adhibuimus & Favorem) Confirmavit, sicut idem Archiepiscopus Nobis per Literas suas Patentes certificavit,
Temporalia Episcopatûs illius Restituerimus eidem, prout in Literis nostris Patentibus, inde confectis, pleniùs continetur,
Nos jam,
Pro eo quòd, de Mandato & Assensu nostris, Concordatum est, inter Thesaurarium nostrum Angliae, & praefatos, Episcopos Wynton. & Dunolm. Johannem Rothenale, Johannem Spenser, & Edmundum, quòd iidem, Episcopi Wynton. & Dunolm. Johannes Rothenale, Johannes Spenser, & Edmundus solvant Nobis, pro Custodia & Temporalibus hujusmodi, ad Scaccarium nostrum, Septingentas & quinquaginta Marcas dumtaxat (videlicet) pro toto tempore quo Temporalia hujusmodi in Manibus nostris ex causa praedicta remanserunt,
Volumus & Concedimus quòd, tam praefati Episcopi Wynton. & Dunolm. Johannes Rothenale, Johannes Spenser, & Edmundus, quàm praedictus Episcopus Norwicensis (solutis Nobis, ad Scaccarium nostrum Septingentis & quinquaginta Marcis praedictis) ad aliquam aliam majorem Summam, Nobis, pro Temporalibus praedictis, seu aliis inde quovis modo dependentibus, pro toto tempore praedicto, solvendam, seu ad aliquem Compotum sive Ratiocinium Nobis inde reddendum, per Nos, vel Haeredes nostros, seu Ministros nostros quoscumque, nullatenus compellantur seu teneantur; set quòd, tam ipsi, quàm Escaetores nostri, ac alii quicumque, inde, pro Summa praedicta, erga Nos, & Haeredes nostros, Quieti sint & penitùs exonerati.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium sexto die Julii.
Per ipsum Regem & per Billam Thesaurariae.
July 9. Safe conduct for Alardin de Noir, valet of the duke of Bourbon the K.'s prisoner. Westm.
O. ix. 369. H. iv. p. ii. 168.
Pro Valetto Ducis de Bourbon.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 19.
Rex, per Literas suas Patentes, usque primum Diem Septembris proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Alardinum de Noir, Valettum Ducis de Bourbon, Prisonarii Regis, in Regno Regis Angliae existentem, ab eodem Regno versus partes Franciae, in nuncium praedicti Ducis, transeundo, & abinde in dictum Regnum Regis redeundo, ac Bona, Res, & Hernesia sua licita quaecumque;
Proviso semper quòd idem Alardinus aliqua Regi praejudicialia, seu Populo suo dampnosa, secum non deferat, quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium nono die Julii.
Per ipsum Regem.
July 11. Protection for the abbot of S. Edmunds' Bury, and the prior of Worcester, going to the council of Constance. Tichfield.
O. ix. 369. H. iv. p. ii. 168.
De Protectionibus versus Generale Concilium.
An. 4. H. 5. Ibid. m. 20.
Abbas Sancti Edmundi de Bury, qui, in Obsequium Regis, ad generale Concilium apud Constantiam profecturus est, ibidem, pro Unione Sanctae Matris Ecclesiae facienda, Moraturus est, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Tychefeld undecimo die Julii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis de Protectione habet Prior Wygorniae, per idem tempus duraturas, sub eadem Data.
July 6. Protection for bp. of Norwich, in the K.'s service abroad. Westm.
O. ix. 369. H. iv. p. ii. 168.
Pro Episcopo Norwicensi versus Partes Transmarinas.
An. 4. H. 5. Ibid.
Venerabilis in Christo Pater, Episcopis Norwicensis, qui, in Obsequium Regis, versus partes Transmarinas, pro diversis Causis & Negotiis, Utilitatem & Commodum Regis & Regni Regis tangentibus, profecturus est, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium sexto die Julii.
Per ipsum Regem.
July 4. Letters of attorney for Henry Percy, earl of Northumberland, going with the K. across the sea, in the names of Thomas bp. of Durham, and Ralph earl of Westmoreland. Similar letter in the name of Henry bp. of Winchester. Westm.
O. ix. 370. H. iv. p. ii. 168.
Pro Comite Northumbriae supra Mare cum Rege profecturo.
An. 4. H. 5. Ibid. m. 23.
Dilectus Consanguineus Regis, Henricus Percy, Comes Northumbriae, qui cum Rege supra Mare profecturus est, habet Literas Regis de Generali Attornatu, sub nominibus, Venerabilis Patris, Thomae Episcopi Dunolmensis, & Radulphi Comitis Westmerlandiae, sub alternatione, ad Lucrandum &c. in quibuscumque Curiis Angliae, per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Quarto Die Julii.
Cancellarius recepit Attorneamentum usque Reditum Constituentis in Angliam.
Consimiles Literas Regis de Generali Attornatu habet
idem Comes, sub nomine, Venerabilis in Christo Patris, Henrici Episcopi Wyntoniensis, Avunculi Regis carissimi, per idem tempus duraturas, sub eadem Data.
Simon Gaunstede Clericus recepit Attorneamentum usque Reditum Constituentis in Angliam.
July 20. The sheriffs of Dorset, Wilts, and Southampton are ordered to summon the men-at-arms and archers who are about to serve the K. to meet him at Southampton on Friday. Southampton.
O. ix. 370. H. iv. p. ii. 168.
Super Viagio Regis.
An. 4. H. 5. Claus. 4. H. 5. m. 15. d.
Rex Vicecomitiae Dorsetiae, Salutem.
Praecipimus tibi, firmiter Injungentes, quòd, in singulis Locis, in Balliva tua, ubi meliùs expedire videris, ex parte nostrâ, publicè Proclamari facias,
Quòd omnes & singuli Homines ad Arma, Armati, & Sagittarii,
Qui Vadia de Nobis, ad proficiscendum nobiscum in praesenti Viagio nostro supra Mare, in Resistentiam Inimicorum nostrorum, ibidem percipere voluerint,
Se usque Villam nostram Suthamptoniae, cum ea celeritate qua poterunt, properent & festinent, ita quòd sint ibidem Die Veneris proximò futuro ad ultimum,
Et Nos eis, in eorum Adventu, pro Solutione Vadiorum suorum hujusmodi, prompte & rationabiliter, ordinari faciemus;
Et hoc, sub Periculo quod incumbit, nullatenus omittas.
Teste Rege apud Suthampton. vicesimo die Julii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Datâ; videlicet,
Vicecomiti Wiltes.
Vicecomiti Suthampton
.
July 20. Richard bp. of London, John bp. of Coventry and Lichfield, John bp. of Norwich, Thomas Polton, dean elect of York, William abbot of Bury, and John prior of Worcester, are joined to the bps. of Bath and Wells and Salisbury, as ambassadors to the council of Constance. Westm.
O. ix. 370. H. iv. p. ii.
De Ambassiatoribus, ad interessendum in Concilio Generali, associatis.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 19.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper Constituerimus, Fecerimus, & Creaverimus, Venerabiles Patres, Nicholaum Bathon. & Wellen. & Robertum Sarum, Dei gratiâ, Episcopos, ac alios nostros Ambassiatores, Oratores, veros & indubitatos Procuratores, Actores, Factores, & Nuncios speciales, ad Interessendum, pro Nobis & nomine nostro, in Concilio Generali, adtunc celebrando in Civitate Constantiensi, & incipiendo certo die jam praeterito, cum Continuatione & Prorogatione dierum subsequentium,
Necnon ad Tractandum, Communicandum, & Concludendum de & super Reformatione universalis Ecclesiae, tam in Capite, quàm in Membris,
Ad Consentiendum etiam Agendis, vel Dissentiendum non fiendis, juxta Deliberationem dicti Concilii, & prout eis pro utilitate Ecclesiae videretur saciendum, prout in Literis nostris Patentibus, inde confectis, pleniùs continetur,
Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, Venerabilium Patrum, Ricardi Londoniensis, Johannis Coventrensis & Lichfeldensis, & Johannis Norwicensis, in Christo Episcoporum, ac Magistri Thomae Polton, Sedis Apostolicae Prothonotarii Eborum Ecclesiae Decani Electi, necnon, religiosorum Virorum, Willielmi Abbatis de Bury, & Johannis Prioris Wygorniae, pleniùs confidentes,
Associavimus ipsos, Episcopos, London. Coventren. & Lich. Norwicen. & Decanum, ac Abbatem, & Priorem, praefatis Episcopis Bathon. & Wellen. & Sarum,
Ad Tractandum, Communicandum, & Concludendum, tam de & super Praemissis, & quolibet Praemissorum, quàm de aliis Materiis, eis ex parte nostra injunctis, unà cùm eisdem Episcopis Bathon. & Wellen. & Sarum, juxta Tenorem & Literarum nostrarum praedictarum,
Promittentes, bonâ fide, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid, per dictos Episcopos, London. Coventren & Lich. Norwicen. & Decanum, ac Abbatem, & Priorem, unà cum Ambassiatoribus, Oratoribus, & Procuratoribus nostris praedictis, aut majori parte eorumdem, Actum, Factum, sive Gestum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
Et hoc idem, cùm de eo certiorati fuerimus, quantum ad Nos & Cristianum Principem attinet, Executioni debitè Curabimus demandari.
In cujus &c.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii vicesimo die Julii.
Per ipsum Regem.
July 22. John duke of Bedford is appointed the King's lieutenant at sea. Southampton.
O. ix. 371. H. iv. p. ii. 168.
De Duce Bedfordiae Locumtenente supra Mare constituto.
An. 4. H. 5. Pat. 4. H. 5. m. 20.
Rex, Carissimo Fratri suo, Johanni Duci Bedfordiae, Salulutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate & circumspectione vestra pleniùs confidentes,
Assignavimus & Constituimus vos Locum nostrum tenentem supra Mare, ac Ductorem Hominum ad Arma & Sagittariorum, qui vobiscum, in praesenti Viagio nostro, supra Mare, in Resistentiam Inimicorum nostrorum, ibidem de Mandato nostro profecturi sunt,
Dantes Vobis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem ad proficiscendum supra Mare, cum Hominibus ad Arma & Sagittariis praedictis, contra Inimicos nostros praedictos,
Et ipsorum Malitiae in hac parte potenter, cum Dei adjutorio, Resistendum,
Ipsósque, de loco ad locum, Insequendum & Debellandum, ac omnibus viis & modis, quibus meliùs sciveritis vel poteritis, Gravandum, Destruendum, & Capiendum,
Ac,
Ipsos (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) cum ipsorum Navibus, Bonis, Rebus, & Hernesiis quibuscumque, in Regnum nostrum Angliae Adducendum,
Et omnes illos de Ligeantia nostra, qui in hac parte Delinquentes, Rebelles, vel Contrariantes fuerint, juxta eorum Demerita, Castigandum, Puniendum, & Incarcerandum, qui deliberandi fuerint Deliberandum,
Et ad omnia alia & singula, quae ad Officium hujusmodi Locum nostrum tenentis & Ductoris pertinent, Faciendum, Excercendum, & Expediendum;
Et ideò Vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Dominis, Admirallis, Capitaneis, Magistris, & Marinariis Navium, ac aliis, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd Vobis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & vestris Mandatis Obedientes, prout decet.
In cujus &c. praesenti Viagio nostro durante duraturas.
Teste Rege apud Suthampton. vicesimo secundo die Julii.
Per ipsum Regem.
July 24. Protection and letters of attorney for John duke of Bedford. Southampton.
O. ix. 372. H. iv. p. ii. 169.
Pro eodem Duce de Protectione.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 20.
Johannes, Dux Bedfordiae, Frater Regis, qui, in obsequium Regis, supra Mare profecturus est, ibidem in eodem obsequio moraturus, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per Quarterium unius Anni duraturas,
Praes. &c.
Teste Rege apud Suthampt. vicesimo quarto die Julii.
Per ipsum Regem.
Idem Dux, qui, in obsequium praedictum, profecturus est, habet separales Literas Regis de Generali Attornatu, per idem tempus duraturas, sub nominibus Johannis Frank Clerici, Wiliielmi Massy, Thomae Steuster, & Adae May, sub alternatione, ad Lucrandum &c. in quibuscumque Curiis Angliae.
Praes. &c.
Teste ut supra.
July 25. Commission to the duke of Bedford to hold a muster of the army. Southampton.
O. ix. 372. H. iv. p. ii. 169.
Pro Locumtenente supradicto, de Monstro capiendo.
An. 4. H. 5. Pat. 4. H. 5. m. 16. d.
Rex, Carissimo Fratri suo, Johanni Duci Bedfordiae, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Constituerimus Vos Locum nostrum tenentem supra Mare, ac Ductorem Hominum ad Arma & Sagittariorum, qui Nobiscum, in praesenti Viagio nostro, supra Mare, in Resistentiam Inimicorum nostrorum ibidem, de Mandato nostro, profecturi sunt, prout in Literis nostris Patentibus, inde confectis, pleniùs continetur,
Nos (de fidelitate & circumspectione vestris pleniùs confidentes) Assignavimus Vos ad Monstrum sive Monstrationem Hominum ad Arma, Armatorum, & Sagittariorum, qui vobiscum, in Viagio nostro praedicto, profecturi sunt, quotiens & quando expediens & necesse pro Commodo & Honore nostris fore videritis, Capiendum,
Et omnes & singulos, quos in hac parte minus idoneos & insufficientes invenire poteritis, a Vadiis nostris Deponendum;
Et ideo Vobis Mandamus quòd circa praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes prout decet.
In cujus &c. praesenti Viagio nostro durante duranturas.
Teste Rege apud Suthampton. vicesimo quinto die Julii.
Per ipsum Regem.
Aug. 2. Henry abp. of Canterbury desires Richard bp. of London to hold processions, prayers, and litanies for the K. of the Romans, who is labouring for the unity of the church. Saltwood Castle.
O. ix. 372. H. iv. p. ii. 169.
Pro Rege Romanorum, de Precibus, Processionibus, & Litaniis faciendis.
An. 4. H. 5. Ex Registr. Clyfford, Episi. London. fit. 70.
Henricus, permissione divinâ, Cantuariensis Archiepiscopus totius Angliae Primas, & Apostolicae Sedis Legatus, Venerabili Fratri nostro, Domino Richardo, Dei gratiâ, Londoniensi Episcopo, seu, in ejus absentia, suo in Spiritualibus Vicario Generali, Salutem & fraternam in Domino caritatem.
Licet Nos jamdudum, per vos, omnibus & singulis nostrae Cantuariensis Provinciae Suffraganeis dederimus in Mandatis, quòd ipsorum singuli, in Ecclesiis suis Cathedralibus, & aliis Ecclesiis Conventualibus & Collegiatis, tam Regularibus, quàm Secularibus, necnon Parochialibus Ecclesiis suarum Civitatum & Dioecesum, diebus Dominicis & Festivis, Subditos suos, Clericos & Laicos, effectualiter moverent & inducerent, seu sic moveri facerent & induci, ut pro Pace, Unitate, & Tranquillitate Ecclesiae Regis & Regni Angliae prosperitate, Fructibus quoque, & Aeris Serenitate, cum omni cordis devotione, Precessiones solempnes, sin- gulis Quartis & Sextis Feriis, cum Decantatione Letaniae & Missae, si fieri poterit, aliàs specialium Collectarum (unius, videlicet, pro Pace Ecclesiae, alterius pro Rege, & tertia pro Serenitate Aeris) in ipsorum Ecclesiis, vel circa eas, facerent, ut est moris,
Vos etiam, Frater Carissime, Praemissa in Ecclesia Vestra Cathedrali, ac aliis Conventualibus, Collegiatis, Parochialibus Ecclesiis vestrarum Civitatis & Dioecesis, modo consimili faceretis, & efficaciter fieri mandaretis,
In quibus etiam, Christianissimum Principem, Sigismundum Romanorum Regem,
Qui, ad Sanctae Matris Ecclesiae Unionem, Pacemque inter Reges & Principes procurandam, extra Natale solum à diu positus ferventissimè laboravit & laborare non desivit adhuc usque,
Per alias Literas nostras, vobis ex post facto transmissas annumerari Decrevimus, ipsumque in tam Sancto & salutari Proposito vestro, ac aliorum nostrae Cantuariensis Provinciae Fidelium & Deo Devotorum precibus, adunari,
Plurium tamen, dictae nostrae Provinciae Subditorum, relatione concepimus quòd circa Praemissa, tam Cleri, quàm Populi, tepescit Devotio,
Quae eo magis ad Preces hujusmodi Deo fundendas accendi deberet, quo Nobis & ipsis, qui, ex nostris Demeritis, animadversione divinâ indies puniri meremur,
Ipsius Salvatoris eloquio ostenditur quantae Oratio fidelis, assidua ac sine intermissione facta, virtutis & efficaciae habeatur,
De hac, sic ait Scriptura, oportet semper orare & non deficere,
Orante namque Moise vincebat Populus, vincebatur autem cum dimittebat Manus,
Cujus efficaciam in Daniele & David orantibus Scriptura commemorat,
Et in Theodosio Imperatore contra Eugenium & Arbogasten tripertita Historia manifestat, Orante namque Theodosio, Altissimo miraculosè operante, Adversariorum Exercitus Jucula vehementissimus Ventus in ipsos jacientes retorquebat & Jacula Partis Theodosii cum majori fortitudine, ultra mensuram Ictûs humani, in eosdem pariter impingebat,
Considerantes igitur tantae rei virtutem, necnon confidentissimam spem, quam Serenissimus Princeps & Rex noster habere dinoscitur in eadem, Casus insuper & Miserias cotidiè emergentes, pro quibus sedandis Deum in Orationibus placare convenit, qui Iram suam, per humana Demerita frequenter accensam, misericorditer decrevit pacabilibus Hostiis mitigare,
Vobis in Obedientiae virtute Mandamus quatinus, per vestras Literas, cum omni celeritate, Vestris detis singulis Confratribus & Suffraganeis in Mandatis, quòd ipsi Processiones & Letanias hujusmodi, ut superiùs recitatur, & pro Statu praefati Regis Romanorum, ejusque prosperitate, fieri faciant, vosque similiter fieri faciatis, nullatenus cessantes ab eisdem donec à Nobis aliud habueritis & habeant in Mandatis,
Et,
Ut mentes Fidelium ad devotiùs Orandum pro Praemissis propensiùs excitemus,
De Dei Omnipotentis immensa misericordia, & beatissimae Mariae Virginis Matris ejusdem, ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus, necnon Sanctorum Alphegi & Thomae Martirum, Patronorum nostrorum, omniumque Sanctorum Meritis & Precibus confidentes,
Cunctis Christicolis, per nostras Civitatem & Dioecesim & Provinciam Cantuariensem ubilibet constitutis, de peccatis suis verè poenitentibus, contritis, & confessis, qui Processionibus & Letaniis hujusmodi interfuerint, & pro Praemissis devotè oraverint, quadraginta dies Indulgentiae, totiens quotiens Concedimus per Praesentes,
Consimiles verò indulgentias per vos, Frater Carissime, ac caeteros Coepiscopos & Suffraganeos nostros quoscumque, hortamur in Domino & petimus elargiri.
Dat. in Castro nostro de Saltwode, secundo die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Sextodecimo; Et nostrae Translationis Anno Tertio.
Mandatum praedictum, quoad Episcopos Omnes & singulos Provinciae antedictae, fuerat in omnibus executum secundum Tenorem & Exigentiam ejusdem.
Aug. 5. Power for J. bp. of Coventry and Lichfield and Richard earl of Warwick to treat with the duke of Burgundy concerning the council of Constance. Westm.
O. ix. 374. H. iv. p. ii. 169.
De Communicando super certis Materiis, Ecclesiam concernentibus, cum Duce Burgundiae.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 16.
Rex, Venerabili in Christo Patri, J. eâdem gratiâ, Episcopo Coventriae & Lichfeldiae, ac, carissimo Consanguineo suo, Ricardo Comiti Warrwicae, Salutem.
Quia certas Materias (Statum & Utilitatem universalis Ecclesiae, & praesentis Concilii Constantiensis, concernentes) in mente gerimus,
Quas Tractari, Communicari, ac, per Dei gratiam, Concludi cum, prae carissimo Consanguineo nostro, Johanne Duce Burgundiae, & Comite Flandriae, aut ejus in hac parte sufficienter Deputatis seu Deputandis, ex intimo corde affectamus,
Vobis,
De quorum Fidelitate, Circumspectione, & Industria, plenam in Domino fidem gerimus,
Ad Apperiendum, pro Nobis & nomine nostro, praefato Consanguineo nostro, aut suis in hac parte Deputatis seu Deputandis, Materias praedictas, & super eisdem Communicandum, Tractandum, & (si Deo placeat) Concludendum, Plenam & liberam, Tenore Praesentium, Committimus Potestatem,
Promittentes, bonâ fide & verbo Regio, nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid, in Materiis praedictis, vel circa eas, per Vos, nostro nomine, Tractatum fuerit & Conclusum.
In cujus &c.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii quinto die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 5. Power for J. bp. of Coventry and Lichfield, John Walterton, and John Burghope, to treat for an interview between the K. and the duke of Burgundy. Westm.
O. ix. 374. H. iv. p. ii. 170.
De Tractando super mutua Visione cum praefato Duce.
An. 4. H. 5. Ibid. m. 19.
Rex, Venerabili in Christo Patri, J. eâdem gratiâ, Episcopo Coventriae & Lichfeldiae, ac, dilectis sibi, Johanni Walterton, & Johanni Burghope, Armigeris, Salutem.
Ad Communicandum, Tractandum, Concordandum, & Concludendum, cum, praecarissimo Consanguineo nostro, Johanne Duce Burgundiae, & Comite Flandriae, aut ejus in hac parte sufficienter Deputatis aut Deputandis, unam mutuam Visionem sive Conventionem, inter nos & dictum Consanguineum nostrum, certis Die & Loco habendam,
Necnon de & super sufficientibus Securitatibus, pro hujusmodi Conventione aut mutua Visione, hinc inde habendis, cum suis omnibus Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis,
Ac omnia alia & singula, quae in praemissis, vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, Faciendum, Excercendum, & Expediendum, etiam si talia fuerint quae de sui natura Mandatum exigerent speciale,
Vobis Tribus, aut Duobus vestrûm, quorum Vos, Venerabilis Pater, unum esse Volumus,
De quorum Fidelitate, Circumspectione, & Industria plenam in Domino fidem gerimus,
Tenore Praesentium, liberam & plenariam Concedimus Facultatem,
Promittentes, bonâ fide & verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum, perpetuis temporibus, habituros totum & quicquid per vos, Tres, aut Duos vestrûm (quorum Vos, Venerabilis Pater, unum esse Volumus) Actum, Factum, seu Gestum fuerit in Praemissis, vel in aliqua Praemissorum, sub Ypoteca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, & exponimus Cautionem.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio Regis Westm. quinto die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 7. Power for Philip Morgan, John Michell, and John Pykeryng to treat with the duke of Burgundy for redress of injuries. Westm.
O. ix. 375. H. iv. p. ii. 170.
De Attemptatis, contra Appunctuamenta Flandriae, reformandis.
An. 4. H. 5. Ibid. m. 21.
Le Roy a touz ceux, qui cestes Lettres verront ou orront, Salutz.
Pur ceo que plusours Griefs, Dommages, & Attemptates ont este faitz, le temps passe, & se font encoris chescunjour, encontre le Teneur des Treues, que ont eu, & ont Cours, en ascuns Parties de nostre Roialme, tant en Terre, come en la Mer, par les Subgez, de l'une & de l'autre Partie, d'Engleterre & de Flandres,
Dont plusours Plaintes sount venuz & viennent chascun jour a Nous & a noz Officers,
A Reparement des quelles Attemptatz, Pertz, & Dommages n'a este ascune Provision ou Restitution fait le temps passe, sicome de ceo avons este & Sommes suffisantement informez,
Savoir faisons que Nous,
Desirans purvoier & remedier aux Choses desuisdites, le pluis hastivement & diligealment que faire se purra,
Confiantz a plain des Sens, Loialte, & bonnes Diligences de, noz treschier, Maistre Philipp Morgan Doctor es Loys, John Michell Citezein de Loundres, & John Pykeryng, Trois, ou Deulx de eux, des queux nous volons que le dit Philipp soit un,
Avons Commis, Ordonnez, & Establiz, & par le Teneure d'yces Presentes, Commettons, Ordonnons, & Establisons, pur Nous & en nostre Noun, de eux transportier en la Marche de Flandres ou bon leur semblera,
Et illeques, ovec eux que serront Ordenes & Deputez, pur la cause desuisdite, par le Duc de Burgoigne, teignent leur Sege & Jurisdiction,
Oient toutz Plaintz, Clamours, & Requestes, que lour serront saitz de toutz ceux, qui auront este Dommages, en Terre & en Mer, par l'une Partie ou par l'autre, durantz les ditz Treuez, en lour faisantz faire plainer Restitution de leurs dites Partes ainsi que de raison appartendra,
Et de toutz Attemptez quelconques, faitz & a faire, cognoissent, & facent faire Reparat condigne & suffisiant, en faisantz aux Parties sommerment & de plain, sans long Proces, ou figure ou Jugement bon & brief Droit, en tielle manere que null n'ait cause d'en venir Plaintif devers Nous en nostre Courte soveraine,
Purveu toutz voies que Commys, du par le dit Duc de Burgoigne, facent pareillement de lour part,
De ceo fair lour Donnons Poair, Auctorite, & Mandement especiall,
Mandons & Commandons a touz noz Justicers, Officers, & Subgez, & a chescun d'euz, sicome a luy apparten, que, aux dessusdites, Philipp, John, & John, Trois, ou Deux de eux (des queux nos voilons que le dit Philipp soit un) & a leur Commys & Deputez, en faisantz les choses desusdites, & chescun d'icelles, Obeissent & Entendent diligealment, & lour prestent & beillent Conseil, Confort, Socour, Presens, & Aide.
Et Nous Promettons, en bonne foy & en parole du Roy, avoir ferme & agreable tout ceo, que par noz ditz Commys, es choses desuisdites, & chascune d'icelles, lour Circumstances & Dependencz, aure este Fait, Pronuncie, Jugie, & Sentencie, & Ratifier par noz Lettres, si mestre est, & ils en sont requis.
En Tesmoignance de ce nous avons fait mettre nostre Seel a ces Presentz.
Donne en nostre Paloys de Westm. le vii. Jour d'August.
Par le Roy.
Aug. 7. Summons to the lords and others about to accompany the K. to meet him at Dover on Aug. 19, as he is going to Calais to have an interview with his enemies. Westm.
O. ix. 375. H. iv. p. ii. 170.
De Visione inter Regem & quosdam suos adversarios in Partibus Calesii habenda.
An. 4. H. 5. Claus. 4. H. 5. m. 15. dors.
Rex Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Praecipimus vobis, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Locis Civitatis praedictae, & Suburbiorum ejusdem, ubi magis expediens fuerit & necesse, publicè ex parte nostra proclamari faciatis,
Quòd Omnes & Singuli Domini, Milites, & Armigeri de Retinentia nostra, ac alii, qui ad proficiscendum nobiscum, supra Mare de Mandato nostro, nuper onerati fuerunt (quacumque excusatione cessante) sint, in propriis personis suis, apud Dovorriam, decimo nono die Augusti proximò futuro ad ultimum, benè & competenter, juxta Statûs sui exigentiam, tam in Armatura, quàm in Equitura, Arraiati & Muniti,
Ad proficiendum nobiscum, versus Villam nostram Calesii, pro quadam Conventione, inter Nos & quosdam Adversariorum nostrorum, certis Die & Loco, in partibus illis habendâ;
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium septimo die Augusti.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam, ac Cancellario in Comitatu Palatino Regis Lancastriae.
Aug. 7. Receipt by John Ladberom, canon of Worms, secretary of Louis Count Palatine of the Rhine, for 3,000 nobles in gold, part of the dowry of Blanche, the King's sister. London.
O. ix. 376. H. iv. p. ii. 170.
Comiti Palatini Reni Acquietantia super Dote Blanchiae Sororis Regis.
An. 4. H. 5. Ex Origine Penes Camer. 3. Bundel. No. 15.
Noverint universi, per Praesentes, me, Johannem Ladberom, Canonicum Wormaciensem, Secretarium & Procuratorem, Illustrissimi Principis & Domini, Domini Ludovici Comitis Palatini Reni, Sacra Romani Imperii Archidapiferi, Bavariaeque Ducis, vice & nomine ejusdem Principis, Recepisse & Habuisse, die confectionis Praesentium, à, Serenissimo & Metuendissimo Principe & Domino, Domino Henrico, Dei gratiâ, Rege Angliae & Franciae, & Domino Hiberniae, Tria Milia Nobilium Auri, Cunei Angliae, in Partem Solutionis majoris Summae, à retro existentis de Quadraginta Milibus Nobilium, In quibus praefatus Dominus Rex, ratione Dotis, clarissimae memoriae, Dominae Blanchiae, Sororis suae, Consortis quondam praedicti Domini Ducis, eidem Domino Duci extat Obligatus,
De quibus quidem Tribus Milibus Nobilium fateor me fore persolutum, dictumque Dominum Henricum, Haeredes & Executores suos inde Quietos fore, per Praesentes.
In cujus rei Testimonium huic praesenti Aquitantiae Sigillum meum apposui, scriptae Manu meâ propriâ Londoniae, Septimo die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Decimo Sexto, Anno praedicti Regis Henrici, Quinti post Conquestum, Quarto.
Aug. 11. The K. thanks the captan de Buch, the lord of Montferrant, and four other lords of Aquitain for their fidelity, and informs them of his landing in France and of the defeat of the French fleet.
O. ix. 376. H. iv. p. ii. 170.
Ad Magnates Aquitaniae.
Le Roy d'Engleterre & de France & Seigneur d'Irland.
An. 4. H. 5. Penes Cler. Pell.
Treschier & bien Ame Foial, Nous Vous salvons sovent d'entier Cuer,
Et por ce que, par la Relation de, nôtre Chier & Foial Chivaler, William Clifford, nôtre Conestable de Burdeux,
A sa Venue par devers Nous des Parties de desa, Avons bien Apparceu l'entiere Affection & bone Volente, que vous avez touz jours a Nous, en Nous faisant, de Jour en autre, bon & loial Service, come toudiz avez fait puis nôtre Coronation en cea,
Si Vous en Remercions de tout nostre ceur, & de ce avons especialement bon gree, & vous en prions de Continuance.
Et mervailler ne veullez de la Delay de nôtre dit Chivaler de sa demoree en nôtre Roiaume, Car l'Occupation, que Nous avonz euz entour cest nôtre present Voiage, l'ad enchesonee,
Vous em prions que mesme nôtre Conestable, quant il vint devers vous, avoir veullez pur Recommendez Lui ministrant tout l'Aide & Confort, que Vous purrez, pur la bone Governance & Socours de nôtre Chastel & noz Liges en icel esteantz, & aillours l'on il ad a faire, si come Vous desirez de Nous faire bon Pleisir,
Et, en droit des Novelles de mesme notre Voiage (loez en soit Dieux) su- mes bien & sauvement arrivez en les Parties de France.
Et un poy avant que Nos prismes nôtre dit Viage, Nous Enformez que Grande Force des Vesselx arraiez en manere de Guerre, feurent en la Meer, pur Nous faire le Grief q'ils pooient; si envoiasmes certaines noz Gens par devers, des queux feurent Prinses Quatre grandz Carrakes, & mistrent les Autres a la fuyte;
Et ce Vous signifions a vôtre Consolation.
Treschier & bien Ame Foial, nôtre Seigneur Vous ait en Garde.
Don. &c. le xi. Jour d'Augst.
Dors.
A,nôtre Treschier & bien Ame Foial
, le Captan de Buch.
Semblables Lettres,
Au Sire de Monferant.
Au Sire de Duras.
Au Sire de la Lande.
A Guillem Arnaude de la Mote, Sire de Requetaillade.
Au Sire de Lescun
, Senescal des Landes, & as autres Barons & Gentilx du Pais des Landes.
Aug. 14. Safe conduct for Reginald abp. of Rheims, the viscount of Bretuel, chamberlain, Ade Cambray, and Gouter Col, French ambassadors coming to Calais. Westm.
O. ix. 377. H. iv. p. ii. 171.
Pro Ambassiatoribus Franciae, usque Villam Calesii venturis.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 19.
Rex, per Literas suas Patentes, usque ad quartum decimum diem Septembris proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Venerabilem in Christo Patrem, Reginaldum Archiepiscopum Remensem, Vicecomitem de Bretuel Camerarium, Magistrum Ade Cambray, & Magistrum Gouterum Col, Consiliarios Adversarii Regis Franciae, cum Quaterviginti Militibus & Armigeris, Armatis vel non Armatis, in Comitiva sua, in quadam Galea, aut Balingera, sive alio Vase, ad Communicandum cum certis Ambassiatoribus, Commissariis, sive Nunciis nostris, usque Villam nostram Calesii, Quarto die Septembris proximò futuro, per Mare, vel per Terram, veniendo, ibidem morando, & exinde versus partes suas proprias se divertendo & redeundo, necnon Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo quarto die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 15. Treaty of alliance between the K. of England and Sigismund K. of the Romans. Canterbury.
O. ix. 377. H. iv. p. ii. 171.
Alligantia Sigismundi Regis Romanorum.
An. 4. H. 5. Pat. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 28. 27.
Sigismundus, Dei gratiâ, Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae, Dalmaciae, Croaciae, Ramae, Serviae, Galliciae, Lodomeriae, Comaniae, Bulgariaeque Rex, ac Marchio Brandemburgensis, necnon Bohemiae & Lucemburgensis Haeres, AD PERPETUAM REI MEMORIAM.
Debito Caritatis (quae non sua sunt quaerit) Summâque rei Ecclesiasticae, ac Libertatis publicae necessitate cogente (quae sine universali periculo negligi non poterat nec postponi) Excitati ab intimis, & studiosae solicitudinis instantiâ propulsati, ut Negotium Unionis sanctae Matris & Universalis Ecclesiae prosperum (divinâ favente Clementiâ) sortiretur effectum (in quo tanto tempore fuerit & labore sudatum) Et ut ipsius sacrosanctae Matris Ecclesiae illibata Unitas reformaretur, nulla recidivae Tempestatis Naufragia deinceps incursura, sed rediret ad Ecclesiam ipsam sua consueta Libertas, Populusque, Christianus sub unico Summo Pontifice in amplitudine gaudiorum respiraret (Qui ex Divisione Ecclesiae angustis Molestiis & molestis Angustiis diutiùs suspiravit) & ne Ecclesiasticae Pacis Tranquillitas aliqua turbaretur Tempestate Bellorum, ad Inquietudines & Differentias inter Franciae & Angliae Regna resurgentes mitigandas, Karolum Regem Francorum multa diligentia pulsavimus, ut ad Pacis solidae Reformationem, cum Serenissimo Principe Henrico, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Rege, ac Domino Hiberniae, Fratre Nostro praecarissimo, iniendae, animum flecteret, vel saltem Treugas iniret congruentes,
Et, post multa Praeambula, ad Pacis Tractatum facientia, concepti, praelocuti, appunctuati fuere & concordati nonnulli Articuli, Concordiam probabiliter inductivi, & sub Nostro, necnon illustris Guilbelmi Ducis Bavariae, Comitisque Hanoniae &c. Consanguinei & fidelis nostri dilecti, Signetis, eidem Francorum Regi destinati,
Super quibus capta deliberatione, per sua Scripta idem Karolus Rex Nobis scripsit quòd Articulos ipsos, Maturâ Consilii tam suae Regalis Prosapiae quàm aliorum de suo Magno Concilio deliberatione praehabitâ, ex parte sui, prout in dicta Cedula continebantur, adimpleri decrevit,
Sed Facti experientia aliud, terminis advenientibus, manifestè demonstravit; ymmò, sumptâ occasione, tanquam Discordiae Amator & Scismatis antiqui Alumpnus, detractavit Pacem acceptare, quam inquirere se asserebat, ut machinatione pestiferâ pacificum Statum & Coadunationem Ecclesiasticam disturbaret,
Sicut recolitur fuisse per ipsum, retroactis temporibus, Scisma in Ecclesia Dei factum & nutritum,
Sed & novissimè Nos, in multis, praecipuè Perpigniani in Regno Arrogonum, in Unione Ecclesiae sanctae Dei, deductis Tractatibus & Parliamentis, per occultas suorum Ambassiatorum Practicas, ad disturbandum Coadunationem Ecclesiasticam, perperàm attemptatas, facta experientia docuit & palpatae Veritatis evidentia instruxit,
Quid plura? idem ipse Rex Francorum & caeteri Principes suae Prosapiae, Ambitionis & Cupiditatis Oculos & Manus rapaces in Messem alienam mittentes, plurima Bona, & Terras, ac Jura, ad nos & Sacrum Romanum Imperium de jure pertinentes & pertinentia, propriâ auctoritate pro se à dudum usurparunt, & detinent occupata, nec illas & illa curaverunt hactenus à Nobis & Sacro Imperio, prout meritò debuissent & deberent, recognoscere,
Sed & praefatus Frater noster Henricus, Angliae & Franciae Rex, ac Dominus Hiberniae, Nobis, Vicibus frequentatis, dedit intelligere quòd & sibi, in occupatione plurium Jurium suorum, & Terrarum occupatione violentâ, multipliciter injuriati fuissent, sicut & nos jam in pluribus desuper experti notoriè docuit occulata certitudo, & clarè liquet cuilibet rationabiliter & rectè consideranti Pacem expetitam per ipsum Regem Francorum,
Pro quâ, inter ipsum & praedictum Angliae & Franciae Regem Fratrem nostrum carissimum, reformandâ, Labores à tanto tempore, circa (videlicet) ferè per decursum dimidii Anni, pro parte sua invitati & excitati, & studia adhibuimus sollicitudine indefessâ, sed minime proficere potuimus, sed magis Dilubria experti & Delusiones,
Nos volentes contra talia Machinamenta, potissimùm pro Conservatione & Reformatione Pacis Ecclesiae sanctae, Recuperatione nichilominus Jurium utriusque nostrûm unitâ virtute, IN NOMINE DOMINI EXCERCITUUM, nos mutuò firmare, & in tempore dolis fraudibusque obviare,
Hiis & aliis Considerationibus moti, cum praefato Serenissimo Principe Rege Angliae & Franciae, ac Domino Hiberniae, Amicitias, Alligantias, & Confoederationes bonas, firmas, reales, & perpetuas, Promisimus, Inivimus, & Concordavimus, ac per praesentes Promittimus, Inimus & Concordamus, Qui etiam unà nobiscum Promisit, Iniit, & Concordavit, in vim, formam, & effectum qui secuntur,
In Primis, quòd Nos, Sigismundus, Dei gratiâ, Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae, Dalmaciae, Croaciae, &c. Rex antedictus, & Successores nostri Reges Romanorum, qui pro tempore fuerint, & idem Serenissimus Princeps Henricus, Angliae & Franciae Rex, ac Dominus Hiberniae, Haeredes sui ab ipso legitimè procreandi & descendentes,
Et, si Haeredum solatio & propagatione praefatum praecarissimum Fratrem nostrum Henricum Regem destitui, divino nutu, in quo vivimus, movemur, & simus, orbari, ac decedere contingeret, per consequens etiam, illustres Principes, Thomas Clarenciae, Johannes Bedford, & Humfridus Gloucestriae, Duces Consanguinei nostri amantissimi, Fratres (videlicet) germani praefati Amantissimi Fratris nostri Henrici Regis, Haeredes ipsorum directoque & naturali Ordine & Jure sibi invicem succedentes,
Ymmò, Semine Prosapiae ipsorum (quod absit) prorsus deficiente, etiam Successores ipsorum in Regno Angliae, qui pro tempore fuerint,
Invicem boni, firmi & stabiles imperpetuum erimus & erunt Amici, Alligati, & Confoederati, pro Nobis & Successoribus nostris, Romanorum Regibus & Imperatoribus, Imperio, Regnis, Terris, & Dominiis, Subditis, & Vassallis nostris quibuscumque, contra omnes Homines (cujuscumque Gradûs, Statûs, Dignitatis, aut Conditionis existant) & contra omnes Homines qui vivere aut mori possint; Exceptis sacrosancta Ecclesia Romana & Romano Pontifice qui pro tempore fuerit.
Item, quòd nullus nostrûm Successorum, aut Haeredum nostrorum, in Consilio erit aut auxilio quòd aliquis nostrûm Successorum, aut Haeredum nostrorum quorumcumque, Dignitatis Imperialis seu Regalis Coronae, Honoris seu Statûs quicquam amittat, aut Dampnum in Persona, Imperio, Regnis Terris, Rebus, aut Dominiis pati possit vel Injuriam,
Et, si quod Dampnum, Praejudicium, Vim, vel Fraudem alter alteri inferri aut procurari viderit, aut concipere possit, ipsa & ipsorum quodlibet pro Posse impediet, &, si hoc impedire nequiverit, quamcitiùs alter alteri revelabit.
Item, quòd tam Nos, quàm etiam Haeredes & Successores nostri praedicti, Commodum & Honorem cujuscumque nostrûm, Imperii, Regnorum, Terrarum, & Dominiorum nostrorum (cessantibus Dolo & fraude quibuscumque) procurabimus bonâ Fide, & Vassallos ac Subditos nostros, praesentes & futuros, procurare faciemus pro Locis & Temporibus oportunis.
Item, quòd neuter nostrûm, nec aliquis Successorum vel Haeredum nostrorum praedictorum, qui pro tempore fuerint, Vassallos aut Subditos nostros, aut suos, per se, aut cum aliis, Arma contra alium, Successores vel Haeredes nostros, aut suos, levare vel Guerram facere permittet; sed ipsos, si Arma levaverint, aut levari vellent, seu Guerram facerent, aut facere vellent impediet juxta vires:
Et, in Casu quo alter nostrûm, aut aliquis Successorum vel Haeredum nostrorum praedictorum, hoc facere non possit, hoc quilibet nostrûm Successorum & Haeredum nostrorum alteri revelabit, & nostra & eorum communi Potentiâ & unitis Viribus talia Attemptantes reprimemus, aut reprimi faciemus,
Item, quòd Nos Reges antedicti, Successores & Haeredes, Subditi & Vassalli nostri, & Successorum & Haeredum nostrorum in & ad Romanum Imperium, Regna, Terras, Dominia, Civitates, Villas, Oppida, & Castra alterius nostrûm Successorum & Haeredum nostrorum salvò, securè liberè, & absque impedimento quocumque Venire, per ea Transire, & in eis Expectare & Mercandizare, ac de eis Exire, necnon & ad Lares proprios redire possimus & possint, tam per Terram, quàm per Mare & Aquas; solvendo Custumas, Gabella, & Deveria pro tempore debita & consueta; observando semper Leges & Consuetudines Regnorum, Terrarum, & Partium, ad quae nos aut ipsos applicare aut in quibus conversari contigerit.
Item, quòd nullus nostrûm, Successorum, vel Haeredum nostrorum quorumcumque, Rebelles, Bannitos, aut Proditores alterius infra Imperium, Regna, Terras, & Dominia alterius scienter receptabit, aut ipsos receptari sinet; sed, quamcitius de Rebellione, Banno, aut Proditione hujusmodi alicui nostrûm constare poterit, ab Imperio, Regnis, Terris, & Dominiis suis Removebit; Proviso semper quod Mercatores quicumque, qui ad Imperium, Regna, Terras, & Dominia nostra applicare voluerint, in Mercandisando Liberi & Quieti existant, prout Imperio, Regnis, Terris, & Dominiis hujusmodi hactenus fuerat consuetum.
Item, quòd nullus nostrûm, Successorum, aut Haeredum nostrorum praedictorum, contra Regem, vel Principem, Regna, Terras, aut Dominia quaecumque, quae tempore praesentium Alligantiarum cum altero nostrum in Guerra non existant, Guerram incipiet absque alterius nostrûm, Successorum, vel Haeredum nostrorum quorumcumque, Consilio, Avisamento, & consensu, nisi sorte in Defensionem Juris Nostri, Successorum, aut Haeredum nostrorum, aut ad propulsandas Injurias eorum, qui aliquem nostrûm, Successorum, vel Haeredum nostrorum, Imperium, Regna, Terras, aut Dominia ipsorum, vel nostrorum, invadere aut quicquam Mali inferre voluerint.
Item, quòd non obstantibus Alligantiis praedictis, benè liceat Nobis, & Successoribus nostris, pro Terris, Juribus & Possessionibus Imperialibus Recuperandis, quotiens & quando nobis aut eis expedire videbitur, contra Regem Francorum pro tempore existentem, & caeteros quoscumque Principes & Magnates, de Sanguine, Domo, & Familia Regali Franciae, praesentes & futuros, arma levare, prosequi, & procedere, prout Nobis aut eis melius videbitur expedire; absque tamen praejudicio inferendo Terris aut Dominiis, ad praefatum Regem Angliae, Haeredes, & Successores suos spectantibus.
Et, consimiliter, benè licebit Regi Angliae praedicto, Haeredibus & Successoribus, Regibus Angliae, pro Recuperatione & Acquisitione Regni sui Franciae, & aliorum Haereditatum & Jurium suorum quorumcumque, cum appenditiis eorumdem, contra Adversarium suum de Francia, praesentem vel futurum, & quoscumque alios, quoties & quando sibi, Haeredibus, aut Successoribus suis placuerit, Arma levare; & quibuscumque, contra dictum Adversarium suum, praesentem vel futurum, & quoscumque alios aut suos, Arma levantibus, Succursum dare, & per alias vias accomodas pro Praemissis prosequi & procedere, prout sibi meliùs videbitur expedire; absque tamen praejudicio inferendo Terris, ad Nos Romanorum Regem & Sacrum Romanum Imperium spectantibus.
Item, quod dictus Rex Angliae, Haeredes & Successores sui, Reges Angliae, Nobis & Successoribus nostris, in Recuperatione & Acquisitione Jurium, Terrarum, & Dominiorum, ad sacrum Romanum Imperium pertinentium, & per praedictum Regem Francorum necnon Principes & Magnates praelibatos occupatorum vel detentorum, Assistentiam dabit Auxilium & Favorem:
Et Nos, consimiliter, vice versâ, & Successores & Haeredes nostri praedicti, sibi, Haeredibus, & Successoribus suis, Regibus Angliae, in Recuperatione & Acquisitione Coronae & Regni sui Franciae, ac aliorum Jurium & Haereditatum suorum, per praedictum Adversarium suum & suos occupatorum vel detentorum, assistemus & assissent, ac dabimus & dabunt Auxilium & Favorem.
Item, in casum & eventum quo Pax, diu desiderata, inter Duo Regna Angliae & Franciae, pro qua procuranda Diligentiam adhibuimus & Labores, ad Finem optatum perduci possit, & aliquae Terrae aut Dominia per ipsam Pacem dicto Regi Angliae restituta fuerint & realiter liberata, Nos, Successores & Haeredes nostri praedicti, in Possessione & Retentione dictorum Jurium, Terrarum, & Dominiorum, eidem Regi Angliae, Haeredibus & Successoribus suis, Regibus Angliae, assistemus & assistent, ac dabimus & dabunt Auxilium & Favorem:
Si verò ipsa Pax hac vice stabiliri nequiverit (quod absit) aut, aliquo Casu interveniente, ex post facto, rupta aut dissoluta extiterit, praedictae Alligantiae, quo ad Acquisitionem & Recuperationem Coronae & Regni sui Franciae, ac aliorum Jurium & Haereditatum suorum, firmae & stabiles in omnibus suis Articulis perseverent:
Et pari modo, si per aliquam Concordiam, inter nos & dictos Regem Francorum, Principes, & Magnates Domûs Franciae iniendam, aliqua Jura, Terrae aut Dominia, ad Nos & praefatum Romanum Imperium de Jure spectantia, nobis restituta fuerint & realiter liberata, memoratus Rex Angliae, Haeredes & Successores sui, in Possessione & Retentione ipsorum Jurium, Terrarum, & Dominiorum, sic ad Nos & Romanum Imperium pertinentium, Nobis, & Successoribus nostris Romanorum Regibus, dabit & dabunt Auxilium & Favorem:
Et, si, aliquo casu emergente, ipsa Concordia non facta, vel postea rupta aut dissoluta fuerit, praefatae Alligantiae, quoad Recuperationem Jurium, Terrarum, & Dominiorum, ad dictum Imperium pertinentium, & per eundem Regem, Principes & Magnates Franciae, occupatorum vel detentorum, firmae & stabiles in singulis suis Articulis perseverent.
Item, quòd in singulis Alligantiis sive Confoederationibus, inter Nos & Successores nostros Romanorum Reges ex parte una, & Personam, seu Personas, aliam, vel alias (cujuscumque Dignitatis, Imperialis vel Regalis, Statûs, Gradûs aut Conditionis existat, vel existant) ex altera Parte, de caetero fiendis,
Henricum, Dei gratiâ, Regem Angliae & Franciae, & Dominum Hiberniae praefatum, Haeredes, Fratres, & Successores ipsorum supradictos nominatim & in specie excipere teneamur, & Successores & Haeredes nostri quicumque imperpetuum excipere teneantur:
Idemque Rex Angliae Serenissimus, Haeredes, Fratres, & Successores ipsorum quicumque, modo simili, Nos, Successores & Haeredes nostros Romanorum Reges, in suis Alligantiis, Amicitiis & Confoederationibus, in antea faciendis, tenebuntur excipere vice versâ, Ita quòd amodo in antea, Nos, & Successores nostri in Imperio, & Imperium ipsum, cum praefato Serenissimo Fratre nostro Henrico Rege, suisque Haeredibus legitimis, ac Fratribus praenominatis, ipsorumque Haeredibus & Successoribus in Regno Angliae, & cum toto Regno Angliae intelligamur & simus; Et, Vice reciprocâ, idem carissimus Frater noster, Henricus Angliae & Franciae Rex, Haeredesque sui, & consequenter Fratres sui germani praelibati, ipsorumque Haeredes & tandem Successores, ut praelibatur, intelligantur & sint semper & imperpetuum mutua vicissitudine Alligati & Confoederati bonique reales & legales Amici, & juxta contenta & superius appunctuata Capitula, seu Articulos concordatos, ad invicem teneamur Succurrere & patrocinari Consiliis, Auxiliis, & Favoribus oportunis.
Et, si, in uberioris hujusmodi Alligantiarum roboris fulcimentum, idem Rex Angliae in Parliamento suo Alligantias ipsas, juxta vim formam & effectum earundem, pro se, suisque Haeredibus praedictis, Vita Comite, postquam vero, sicut Domino placuerit, ipseque sine Haeredibus superstitibus de hoc mundo migraverit, consequenterque aeque bene & cum eisdem modis, formis, & efficacia pro praedictis Illustribus Principibus, Thoma, Johanne, & Humfrido Ducibus, Fratribus suis germanis, jure & ordine naturali, directe & legitime sibi invicem Succedentibus, ipsorumque Haeredibus, & tandem, modo praemisso, pro Successoribus suis in Regno Angliae, Ratificaverit, Confirmaverit, & approbaverit, & reales ac perpetuas fierifecerit cum effectu, & taliter Ratificatas, Confirmatas, & Approbatas, ac reales & perpetuas Effectas, Nobis liberaverit,
Et Nos, per Electores Imperii omnes & singulos, easdem Alligantias pari forma Ratificari, Confirmari, & Approbari, ac reales & perpetuas fieri procuraverimus & fecerimus cum effectu taliter Ratificatas, Confirmatas, & Approbatas, ac reales & perpetuas Effectas, praedicto Regi Angliae liberaverimus,
Tunc praesentes Alligantiae in suo perpetuo robore permaneant & effectu; alioquin Nostra & dicti Regis Angliae Vita durante duntaxat permaneant & subsistant;
Promittentes verbo Regio, ymmo Jurejurando, ad sancta Dei Evangelia, nostrâ manu dexterâ corporaliter tacta, Nos propensius Obligamus & Juramus omnia & singula suprascripta, in suis Clausulis, Punctis, Articulis, & Sententiis, cum Modis, Formis, & Modificationibus, ut supra specificatis & expressatis, inconcusse attendere, firmiter tenere, & inviolabiliter observare.
Praesentium, sub nostrae Majestatis Sigilli Appensione, Testimonio Literarum.
Dat. in Civitate Cantuariae in Anglia, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Sextodecimo: Die Quintadecima Mensis Augusti, Regnorum nostrorum, Anno Aungariae &c. Tricesimo, Romanorum verò Sexto.
Aug. 15. English counterpart of the treaty. Canterbury.
O. ix. 381. H. iv. p. ii. 172.
Ejusdem Alligantiae Promissio ex parte Regis.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 18.
Henricus, Dei Gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, in certitudinem Praesentium & Memoriam futurorum.
Cum, serenissimus Princeps, Sigismundus, Dei gratiâ, Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae, Dalmatiae, Croaciae, &c. Rex, Frater noster praecharissimus,
Ad perpetuam Rei Memoriam, Debito Caritatis (quae non sua sunt quaerit) summaque rei Ecclesiasticae ac Libertatis publicae necessitate cogente (quae sine universali Periculo negligi non poterat nec postponi) Excitatus ab intimis, & Studiosae Sollicitudinis instantia propulsatus,
Ut Negotium Unionis Sanctae Matris & universalis Ecclesiae prosperum, divinâ favente Clementia, sortiretur effectum, in quo tanto fuerat tempore & labore sudatum.
Et ut ipsius Sacrosanctae Matris Ecclesiae illibata Unitas reformaretur, nulla recidivae Tempestatis Naufragia deinceps incursura, sed rediret ad Ecclesiam ipsam sua consueta Libertas, Populusque Christianus sub unico Summo Pontifice in amplitudine gaudiorum respiraret, qui ex Divisione Ecclesiae angustis Molestiis & molestis Angustiis diutiùs suspiravit,
Et ne Ecclesiasticae Pacis Tranquillitas aliquâ turbaretur Tempestate Bellorum, ad Inquietudines & Differentias inter Angliae & Franciae Regna resurgentes, mitigandas,
Karolum Adversarium nostrum Franciae, multâ diligentiâ pulsaverit, ut ad Pacis solidae Reformationem, nobiscum ineundae, Animam flecteret, vel saltem Treugas iniret congruentes,
Et, post multa Praembula, ad Pacis Tractatum facientia, concepti, praelocuti, appunctuati fuere, & concordati nonnulli Articuli, Concordiam probabiliter inductivi, & sub ipsius Serenissimi Principis Fratris nostri praecarissimi, necnon illustris Gwilhelmi Ducis Bavariae, Comitisque Hanoniae & Holandiae &c. prout supra mutatis mutandis.
In quorum omnium testimonium atque fidem has praesentes Literas nostras nostri Magni Sigilli munimine feeimus communiri.
Dat. apud Civitatem nostram Cantuariensem, Anno Gratiae Millesimo, Quadringentesimo, sextodecimo, Quintodecimo die Mensis Augusti, Anno verò Regni nostri quarto.
Aug. 15. The K. orders sir John Tiptot, seneschal of Aquitain, sir William Clifford, constable of Bourdeaux, Peter Ryver, and Bertrand d'Asta, judges, to decide the disputes about the wills of Florimond and William Amanen, lords de le Sparre, between Bernard de le Sparre, lord of la Bard, and Joan lady of Armenhac, and Agnes her daughter. Letters on the same subject to the lord of Castelhon, the lady of Armenhac, the abp. of Bourdeaux, and others. Westm.
O. ix. 382. H. iv. p. ii. 173.
Pro Domino de la Barde, de procedendo.
An. 4. H. 5. Vasc. 4. H. 5. m. 18.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Johanni Tiptot Chivaler Senescallo Ducatus nostri Aquitaniae, Willielmo Clifford Chivaler Constrabulario Castri nostri Burdegaliae, Petro Ryver Doctori in Legibus Judici Superioritatis, & Bertrando d'Asta Doctori in Decretis Judici Vasconiae, & eorum cuilibet, Salutem.
Mandamus vobis, firmiter Injungentes, quòd statim, visis praesentibus, Testamenta Domini Florimondi, & Domini Willielmi Amanen, ultimorum Dominorum de le Sparre, cum omnibus Registris & aliis Rebus, eisdem Testamentis spectantibus, pro quadam Discordiâ
Inter Bernardum de le Sparre Chivaler Dominum de la Bard, & Dominam Johannam d'Armenhac, quae fuit Uxor praedicti Willielmi, & Agnetem Filiam suam motâ,
Omnibus viis & modis rationalibus, quibus melius expedire videritis, coram vobis sine dilatione exhiberi,
Ac, visis Testamentis praedictis, Rectum & Justitiae complementum fieri faciatis, consideratâque solâ veritate Facti, & Appellatione remotâ, summariè & de plano sine strepitu & figura Judicii procedatis, prout secundum Foros & Consuetudines Partium illarum fuerit faciendum:
Et, in Casu quo praedicta Johanna, quae Testamenta praedicta tenet, nostris Mandatis & vobis in hac parte obedire noluerit, tunc vos & quilibet vestrûm, omnibus viis & modis, quibus melius expedire videritis, contra praefatam Johannam & dictam Eiliam suam, ac Adjutores & Fautores suos, prout secundum Jus, ac Foros, & Consuetudines praedictos fuerit faciendum, quousque Testamenta & alia Praemissa coram vobis seu aliquo vestrûm exhibita fuerint, procedatis;
Et hoc, sub incumbenti Periculo, & prout Indignationem nostram evitare volueritis, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo quinto die Augusti.
Per ipsum Regem.
Rex, dilecto & fideli suo, Domino de Castelhon, ac universis & singulis Familiaribus suis, Salutem.
Mandamus vobis, firmiter Injungentes, quòd statim, visis praesentibus, Testamenta, Registra, & alias Evidentias Domini Florimondi, & Domini Willielmi Amanen, ultimorum Dominorum de Lesparre,
Quae Johanna Domina d'Armenhac, quae fuit Uxor praedicti Willielmi, & Agnes Filia sua tenent, ut dicitur,
Coram Senescallo Ducatûs nostri Aquitanniae, Constabulario Castri nostri Burdegaliae, Petro Ryver Doctore in Legibus Judice Superioritatis, & Bertrando d'Asta Doctore in Decretis Judice Vasconiae, vel aliquo eorumdem, quantum in vobis est, secundum Potestatem vestram, exhiberi faciatis:
Et, si praefatae Johanna & Agnes Testamenta, Registra, ac Evidentias praedicta, ut praedictum est, coram praefatis, Senescallo, Constabulario, Willielmo, Petro, & Bertrando, exhibere noluerint, tunc eisdem, Senescallo, Constabulario, Willielmo, Petro, & Bertrando, contra praefatas Johannem & Agnetem, absque Auxilio vel Favore eis in hac parte praebendis, Obedientes sitis & Auxiliantes.
Et hoc, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex, Johannae Dominae d'Armenbac, & Agneti Filiaesuae, Salutem.
Mandamus vobis, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, Testamenta, &c. ut supra usque ibi, & Willielmi Amenen, & tunc sic, nuper Mariti vestri, vos, praesata Johanna, Testamenta ultimorum Dominorum de Lesparre (quae in Custodia vestra existunt, ut dicitur) coram Senescallo, &c. ut supra usque ibi, eorumdem, & tunc sic, exhiberi, & in manus eorumdem sine dilatione poni faciatis,
Ut vobis, ac aliis, quorum interest, in hac parte, celeris Justitiae complementum fieri & exhiberi faciamus, prout secundum Jus, Foros, & Consuetudi- nes Partium illarum suerit faciendum; Et hoc &c. ut supra.
Teste ut supra.
Ibid.
Rex universis & singulis Viris Ecclesiasticis, Generosis, ac toti Comunitati Baroniae de Lesparre, & eorum cuilibet, Salutem.
Mandamus vobis, &c. ut supra ut in secundo Brevi.
Ibid.
Rex Baronibus Aquitaniae, Salutem.
Mandamus vobis, &c. ut in dicto secundo Brevi.
Ibid.
Rex Majori & Juratis Civitatis Burdegaliae, Salutem.
Mandamus vobis, &c. ut supra ut in praedicto secundo Brevi.
Ibid.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Archiepiscopo Burdegaliae, Salutem.
Mandamus vobis, &c. ut in eodem secundo Brevi.
Aug. 16. The K. orders Richard earl of Warwick, captain of Calais, to publish the truce with John duke of Burgundy. Westm.
O. ix. 383. H. iv. p. ii. 173.
De Proclamatione Treugarum Burgundiae.
An. 4. H. 5. Claus. 4. H. 5. m. 16. d.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Ricardo Comiti Warwicae, Capitaneo Villae nostrae Calesii, & ejus Locum tenenti ibidem, Salutem.
Cùm certae Treugae & Guerrarum Abstinentiae,
Inter Nos &, carissimum Consanguineum nostrum, Johannem Ducem Burgundiae, & Comitem Flandriae,
A Tertiodecimo Die Julii ultimo praeterito, usque ad Diem Festi Sancti Michaelis, proximò futuri,
Et, ab eodem Die Festi Sancti Michaelis tunc proximò sequentem, Anno revoluto,
Qui erit penultimo Die Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo septimo,
Captae, Tractatae, & Concordatae existant, modo & formâ qui sequuntur; videlicet,
Quòd Nos &, dictus Consanguineus noster, Dux Burgundiae aliquam Guerram non faciemus, nec unum contra alterum fieri nec permitti faciemus, nec aliquod Gravamen, Praejudicium, sive Dampnum Patriis, Terris, Possessionibus, Dominiis, & Subditis nostris, per Terram, vel per Mare, qualitercumque non inferemus, vel inferri permittemus:
Et,
Quia hujusmodi Treugas & Guerrarum Abstinentias ad Notitiam omnium & singulorum Ligeorum nostrorum, in dicta Villa nostra Calesii, ac Marchiis ejusdem, & aliis ubi indiguerit, festinanter deduci volumus,
Vobis Mandamus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, dictas Treugas & Guerrarum Abstinentias, in Locis ac Marchiis praedictis, ubi magis expediens fuerit & necesse, publice ex parte nostra proclamari, & eas, sic proclamatas, juxta Vian, Formam, & Effectum earumdem, firmiter & inviolabiliter observari & teneri faciatis;
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo sexto die Augusti.
Aug. 18. Restitution of the temporalities to John Weston, prior of S. Clare, in the diocese of S. David's. Westm.
O. ix. 383. H. iv. p. ii. 173.
De Restitutione Temporalium Prioratus de Sancto Claro.
An. 4. H. 5. Pat. 4. H. 5. m. 15.
Rex, Escaetori suo in Comitatu Herefordiae ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus, Salutem.
Cùm, dilectus nobis in Christo, Thomas Elmham,
Prior Monasterii sive Prioratûs Sanctae Trinitatis Lenton, Ordinis Cluniacensis, Eborum Dioecese, Raimundi Abbatis Cluniacensis in Regnis Angliae & Scotiae Vicarius & Camerarius Generalis deputatus.
Dilectum Nobis in Christo, Fratrem Johannem Weston, Ordinis praedicti Monachum, & dictae Domûs Lenton Suppriorem, Nobis ad Prioratum de Sancto Claro, Ordinis praedicti, Menevensi Dioecese, vacantem, &, per diuturniorem Lapsum, ad suam Praesentationem sive Collationem spectantem, praesentaverit, ipsumque in Priorem ejusdem Prioratûs de Sancto Claro praefecerir, sicut per Literas Patentes ipsius Prioris Lenton, nobis inde directas, nobis constat
Nos (Praesentationem praedictam acceptantes) cepimus Fidelitatem ipsius Johannis, & Temporalia dicti Priora- tûs de Sancto Claro, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Johanni Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, liberes in forma praedicta.
Salvo Jure cujuslibet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo octavo die Augusti.
Aug. 25. The K. grants to Stephen bp. of S. David's, his confessor, the custody of the temporalities of the see of Chichester. Canterbury.
O. ix. 384. H. iv. p. ii. 173.
Pro Confessore Regis.
An. 4. H. 5. Ibid. m. 17.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, ac ex mero motu & certa scientia nostris, Concessimus, Venerabili Patri, Stephano Episcopo Menevensi, Confessori nostro, Custodiam omnium Temporalium Episcopatûs Cicestriensis, cum Pertinentiis, ratione Vacationis ejusdem Episcopatûs Cicestriensis, in Manibus nostris existentium, unà cum omnibus Libertatibus, Franchesiis, & Juribus, ad dictum Episcopatum Cicestrensem qualitercumque pertinentibus sive spectantibus,
Habendam, à Festo Sancti Michaelis proximo futuro, quamdiu eadem Temporalia in Manibus nostris remanere debent ex causa supradicta, absque aliquo Nobis inde solvendo, aut Compoto pro eisdem, ad Scaccarium nostrum, vel Haeredum nostrorum, seu alibi, reddendo quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cantuar. vicesimo quinto die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 27. The K. orders the constable of Dover Castle, warden of the Cinque Ports, to fit out ships under the supervision of Robert Babbethorp, comptroller of the household, to defend Calais from an expected attack. Canterbury.
O. ix. 384. H. iv. p. ii. 173.
De Hostibus Regis supra Mare congregatis.
An. 4. H. 5. Claus. 4. H. 5. m. 15.
Rex, Constabulario Castri sui Dovorriae, & Custodi Quinque Portuum suorum, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Quia certitudinaliter informamur quòd Inimici nostri de Francia, & aliis Partibus Transmarinis, in non modica Multitudine, supra Mare congregati, Passagium nostrum versus Villam nostram Calesii (quod in proximo, Deo dante, arripere intendimus) impedire & perturbare, & Victualia nostra versus Villam praedictam, pro Sustentatione nostra, & nobiscum Comitantium, ducenda, capere & devastare pro viribus satagunt & proponunt,
Nos (de Remedio in hac parte providere volentes, ut tenemur) Vobis Mandamus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, certas Naves, Bargeas, & Balingeras, de Portubus praedictis, Gentibus ad Arma, Armatis, & Sagittariis sufficienter munitas & arraiatas, ad Malitiam Inimicorum nostrorum in hac parte Compescendum, & Depellendum, per Supervisum, dilecti & fidelis nostri, Roberti Babbethorp, Contrarotulatoris Hospitii nostri ad Vadia nostra, ordinari & provideri faciatis; Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Cantuar. vicesimo septimo die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 31. Power for Richard earl of Warwick, captain of Calais, sir John Tiptoft, Robert Waterton, and Philip Morgan, to treat with French ambassadors at Calais. Dover.
O. ix. 384. H. iv. p. ii. 174.
De Conveniendo, apud Villam Calesii, cum Nunciis Adversarii Franciae.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 19.
Rex, carissimo Consanguineo nostro, Ricardo Comiti Warrwicae Capitaneo Villae nostrae Calesii, ac, dilectis & fidelibus nostris, Johanni Tiptoft Militi, Roberto Waterton Armigero, & Magistro Philippo Morgan Legum Doctori, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, Industria vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus, Deputavimus, & Constituimus vos Ambassiatores, Deputatos, & Nuncios nostros,
Ac plenam, Tenore Praesentium, vobis Committimus Potestatem, ad Conveniendum cum certis Ambassiatoribus, Deputatis, & Nunciis Adversarii nostri Franciae,
Qui usque Villam nostram praedictam, pro quibusdam Materiis & Nunciis, ex parte ipsius Adversarii nostri, ibidem exponendis & declarandis, in proximo sunt venturi,
Et ad omnia & singula, per ipsos Ambassiatores & Nuncios, ex parte praefati Adversarii nostri, ibidem Exponenda & Declaranda, Audiendum, ac Nobis distinctè & a pertè Refeiendum;
Et ideo vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligentias vestras effectualiter adhibeatis solicitas & discretas.
In cujus &c.
Teste Rege apud Dovorr. tricesimo primo die Augusti.
Per ipsum Regem.
Sept. 1. Protection for sir John Tiptoft, going abroad with the K. of the Romans. Westm.
O. ix. 385. H. iv. p. ii. 174.
Pro Johanne Tiptoft, in Comitiva Regis Romanorum moraturo.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 14.
Johannes Tiptoft Chivaler, alias dictus Johannes Tiptot Chivaler, qui, in Obsequio Regis, de Mandato suo speciali, in Comitiva, Serenissimi & Excellentissimi Principis, Fratris Regis praecarissimi, Romanorum Regis semper Augusti, circa quaedam Negotia Regis & Statum Regni sui Angliae concernentia, in partibus Transmarinis moraturus, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duratas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium primo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 4. Memorandum of the sending of the great seal to Simon Gaunstede, keeper of the rolls, by order of the K., who left Sandwich for Calais on Sept. 4, and of the return of the seal by Simon Gaunstede to Henry bp. of Winchester, the chancellor, on Oct. 12 at Southwark.
O. ix. 385. H. iv. p. ii. 174.
De Viagio Regis, & de Liberatione Magni Sigilli.
An. 4. H. 5. Claus. 4. H. 5. m. 13. dors.
Memorandum quòd, quarto die Septembris, Anni Regni Regis Henrici, Quinti post Conquestum, Quarto,
Quo die idem Dominus Rex Iter suum, in Viagio suo, versus Villam suam Calesii Navigando arripuit,
Apud Villam Sandewici, in quadam Camera exteriori,
Infra Mansum Prioris & Fratrum Domûs Ordinis Carmelitarum pro ipso Domino Rege ibidem ordinata,
In praesentia, Venerabilium Patrum
, Henrici Archiepiscopi Cantuariensis, ac Thomae Dunolmensis, & Henrici Menevensis, Episcoporum, Henrici Fitz Hugh Militis Camerarii ejusdem Domini Regis, Gilberti Talbot de Irchenfeld Militis, & Roberti Haryngton Militis, necnon aliorum Magnatum & Procerum circumstantium,
Praefatus
Dominus Rex, circa Horam ejusdem Diei Decimam ante Nonam, Venerabili Patri, Henrico Episcopo Wyntoniae, Cancellario Angliae, Avunculo suo carissimo, cum ipso Domino Rege in Viagio praedicto adtunc profecturo,
Dedit specialiter in Mandatis quòd idem Cancellarius Magnum Sigillum Angliae, in Custodia sua existens
, Johanni Mapilton Clerico liberaret, ad Sigillum illud Simoni Gaunstede Clerico, Custodi Rotulorum Cancellariae dicti Domini Regis, deferendum, juxta formam quarumdam Literarum ejusdem Domini Regis, de Signeto suo, praefato Custodi directarum, in absentia ipsius Cancellarii, usque Reditum suum bene & fideliter Custodiendum:
Qui quidem Cancellarius incontinenti Sigillum praedictum abinde ad Hospitium suum, infra Vicariam Sancti Clementis, in praedicta Villa Sandewici, secum deferri fecit, & cum eo ibidem, circa Horam illius Diei Primam post Nonam, quandam Cartam, de Pardonatione Evasionis certorum Felonum extra Gaolam dicti Domini Regis Villae Cantebriggiae
, Radulpho Passinham, Herbergeatori dicti Domini Regis, Custodi ejusdem Gaolae, factam, & quasdam Literas Patentes, de Officio Capitalis Rangeatoris Forestae de Waltham, Reginaldo Aveignant pro termino Vitae suae Habendo, confectas, in praesentia praefati Episcopi Dunolmensis & aliorum ibidem tunc assistentium, sigillavit,
Et posteà Sigillum praedictum in quadam Baga de Corio includi, & Signeto suo (figuram Sanctae Trinitatis continente) in cera alba impresso consignavit, & illud, sic Inclusum & Constgnatum, manibus suis propriis praefato
Johanni Mapilton, ad Intentionem prae- dictam, praetextu dicti Mandati praefati Domini Regis, ibidem liberavit:
Qui quidem
Johannes Mapilton statim, recepto Sigillo praedicto Licentiâque ab ipso Domino Cancellario petitâ & optentâ, die illo devillavit versus Civitatem Londoniae, paenes praefatum Custodem Rotulorum festinanter se divertendo,
Ac in Crastino proximò sequente, cum Sigillo praedicto, ut praemittitur, incluso & consignato, penes Personam ipsius Custodis, in quadam parva Camera sua exteriori, ad Finem Orientalem Aulae suae, infra Hospitium suum Domûs Conversorum Londoniae, nocte, circa percussionem Horologii Nonam, properavit, & Sigilium illud, sic inclusum & consignatum, in forma praedicta custodiendum, unà cum dictis Literis praefati Domini Regis de Signeto,
In praesentia
Thomae Welton Clerici, Willielmi Bakepuz, Thomae Norton, Thomae Moreton, Ricardi Colman, Willielmi Baldyng, Roberti Cokerell, & Willielmi Rudstane, ac aliorum ibidem adtunc existentium, eidem Custodi liberavit;
Qui Sigillum ac Literas illa ab eo recepit:
Ac Die Lunae, tunc proximò sequente, quasdam Literas Patentes
, Roberto Morton & aliis, ad certas Personas arestandum, directas, in praesentia praefati Johannis Mapilton, & aliorum, in Capella, infra Hospitium Domûs Conversorum praedictae, aperte sigillavit, & sic, de tempore in tempus, quando nec ssitas exigebat, usque Duodecimum Diem Octobris tunc proximô sequentem:
Quo Die praefatus
Simon Sigillum illud, in Baga praedicta, Sigillo suo consignata, dicto Domino Cancellario, in Camera sua, infra Prioratum beatae Mariae de Suthwerk, existenti, inter Sextam & Septimam Horam post Nonam,
In praesentia
Johannis Frank, Henrici Kays, & Johannis Mapilton, Clericorum Cancellariae praedictae, & aliorum ibidem assistentium,
Manifestè deliberavit;
Et idem Dominus Cancellarius Sigillum praedictum à praefato
Simone recepit custodiendum.
Sept. 6. Safe conduct for Reginald abp. of Rheims, the viscount of Bretueil, Adam de Crambray, and Gouter Col, French ambassadors, coming to Calais. Calais. Also for William Foitement, secretary of the French K. Calais. Sept. 9. Also for John Vailly. Calais. Sept. 14.
O. ix. 386. H. iv. p. ii. 174.
Pro Ambassiatoribus Franciae, ad Tractandum apud Calesium cum Commissariis Regis venturis.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 14.
Rex, per Literas suas Patentes, usque vicesimum primum Diem Septembris proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Venerabilem in Christo Patrem, Reginaldum Archiepiscopum Remensem, Vicecomitem de Bretveil Camerarium, Magistrum Adam de Cambray, & Magistrum Gouterum Col, Consiliarios Adversarii Regis Franciae, usque & in Villam Regis Calesii, cum Quaterviginti Militibus & Armigeris, Armatis & non Armatis, in Comitiva sua,
Ad Communicandum ibidem cum certis Ambassiatoribus, Commissariis, sive Nunciis Regis, per se deputandis,
Per Terram, Aquam, vel per Mare veniendo, ibidem morando, & exinde versus partes suas proprias se divertendo & redeundo, necnon Equos, Bona, Res, & Hernesia sua licita quaecumque;
Proviso semper &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Villam suam Calesii sexto die Septembris.
Per ipsum Regem.
Rex, per Literas suas Patentes, per idem tempus duraturas, &c. ut supra usque ibi, speciales, & tunc sic, Magistrum Willielmum Foitement Secretarium Adversarii Regis Franciae, usque & in Villam Regis Calesii, cum Tribus Personis, Armatis vel non Armatis, in Comitiva sua,
Ad Communicandum ibidem cum certis Ambassiatoribus, Commissariis, sive Nunciis Regis, per ipsum Regem deputandis,
Per Terram, Aquam, vel per Mare, veniendo, ibidem morando, & exinde versus partes suas proprias se divertendo & redeundo, necnon Equos, Bona, Res, & Hernesia sua licita quaecumque;
Proviso semper &c. ut supra.
Teste Rege apud Villam Regis Calesii nono die Septembris.
Per ipsum Regem.
Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, per idem tempus duraturas, &c. ut supra usque ibi, speciales, & tunc sic, Magistrum Johannem Vailly Consiliarium Adversarii Regis Franciae, & Praesidentem in Curia Parliamenti sui, usque & in Villam Regis Calesii, cum Sex Personis, Armatis vel non Armatis, in Comitiva sua, ad Communicandum, &c. ut supra.
Teste Rege apud Villam Regis Calesii decimo quarto die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 9. Commission to Henry abp. of Canterbury, Thomas earl of Dorset, and three others, to hear the charge of the French ambassadors. Calais.
O. ix. 387. H. iv. p. ii. 174.
De certis Materiis audiendis, ex parte Adversarii Franciae in Villa Calesii proponendis.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 15.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Henrico Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, ac, carissimo Avunculo suo, Thomae Comiti Dorsetiae, necnon, dilectis sibi, Radulpho Rocheford Chivaler, Roberto Waterton Armigero, & Magistro Philippo Morgan, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & Circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus & Deputavimus vos, pro parte nostra, ad audiendum omnes & singulas Materias,
Vobis, ex parte Adversarii nostri Franciae, per certos Ambassiatores suos; qui usque & in Villam nostram Calesii, praetextu Literarum nostrarum de salvo Conductu, eis in hac parte confectarum, jam venerunt, Exponendas, Proponendas, & Declarandas,
Et nobis inde fideliter & plenariè Reserendum & Reportandum;
Et ideò vobis Mandamus, quòd Materias praedictas audiatis, & Nobis inde fideliter & plenariè referatis & reportetis in forma supradicta.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam Calesii nono die Septembris.
Per ipsum Regem.
Proposals for peace sent to the K. of the Romans on the part of the French K.
O. ix. 387. H. iv. p. ii. 175.
Cedula, ex parte Franciae, exhibita Regi Romanorum.
An. 4. H. 5. Ex Bibl. Cot. Culigula D. 5.
Ad Pacis Regnorum Franciae & Angliae felicem stabilémque Reformationem, dignetur Regia Romanorum & Hungariae Serenitas intendere, per Modos jam appertos,
Affinitatis & Approximationis Parentelae,
Pecuniarum Donationem Largissluam,
Et Confoederationem mutuò inter Reges firmandam,
Juxta ea quae Verbo & Scripto eidem Regiae Majestati pleniùs communicata fuere.
Quòd, si Pars adversa in solis Praemissis nollet acquiescere, Dignetur praefata Majestas Auxilium suae Liberalissimae Donationis, de Terris sui Imperii, pro tantae Pacis Beneficio, benigniter adhibere; ut, pro tanto suo Munere, Dominus noster Rex Francorum, ejusque Regnum totum, saepedictae Regiae Majestati Romanorum viscerosiùs astringantur ad benè merita Reppendia Gratiarum,
Sed (& quod absit) si etiam de tantis Praemissis nollet Pars adversa contentari, neque ad Pacem, nec ad Treugam longissimam, cum Restitutione Harifflorii, realiter consentire, poterit, si placet, Regia Romanorum & Hungariae Celsitudo, per fidelem Nuncium, de omnibus & singulis Prolocutis & Advisamentis, quae viderit expedire, ut omnis Dilatio aufferatur, velociter informare Partem istam; super quibus, cum omni celeritate possibili, Dominus noster Rex Francorum, scripto, vel verbo, clarissimè respondebit.
Quantum autem ad Articulum Confoederationum fiendarum, & de Modis ac Terminis declaratis; videntur omnia prudentiâ digesta, & ad Honorem Dei, Exaltationem Fidei, Dilatationem Romani Imperii, Regum, Regnorum, ac Dominiorum Conservationem pertinere.
Sed (& expedire videtur) ad omne Obstaculum Removendum, ut Confoederati utrisque Partibus, in virtute suarum Confoederationum, etiam ad tanta Boni publici Beneficia, deberent comprehendi; ut Bonum, quanto comunius, tanto melius, fortius, & honorabilius servaretur.
Do caeteris autem, quae sua Majestas requisivit, poterit latiùs & habundantiùs verbothenus hic praesentialiter, si eidem placuerit, informari.
Et, si, pro Praemissorum Executione, videatur Regiae Romanorum Celsitudini necessaria fore aliqua Treuga parva & particularis, illa possit ordinari, sicut aliàs facta fuit, inter Flumina de Some & Gravelingues.
Goutier.
Sept. 10. The several sheriffs are ordered to warn the men of their respective counties to be ready to meet Thomas duke of Clarence, regent, for the defence of the kingdom. Westm. Teste custode.
O. ix. 388. H. iv. p. ii. 175.
De Arraiatione in Absentia Regis facienda.
An. 4. H. 5. Claus. 4. H. 5. m. 15. d.
Rex Vicecomiti Kantiae, Salutem.
Quia, pro Salvatione & Defensione Regni nostri Angliae, contra Malitiam Adversariorum & Inimicorum nostrorum quorumcumque, si dictum Regnum nostrum Angliae, Nobis in Remotis agentibus, ingredi (quod absit) seu invadere praesumpserint, prout votis astringimur praecipuis, providere Volumus,
Tibi Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Locis, infra Comitatum praedictum, ubi magis expediens fuerit & necesse, publicè, ex parte nostra, proclamari facias,
Quòd universi & singuli Ligei nostri, defensabiles ejusdem Comitatûs, se Arraient & Munient meliori & fortiori modo quo sciverint vel poterint (videlicet) quilibet eorum juxta Statûs sui exigentiam,
Et se trahant penes Te, ad proficiscendum tecum penes, carissimum Fratrem nostrum, Thomam Ducem Clarentiae, Custodem dicti Regni nostri, ac Locum nostrum tenentem in eodem Regno, in Defensionem Regni nostri praedicti, quotiens, & quando, ac ubi indiguerit, per eundem Custodem inde fueris praemunitus, ad Resistendum Malitiae Inimicorum & Adversariorum nostrorum supradictorum,
Et quòd hoc super Fide & Ligeantia, quibus nobis tenentur, & sub Forisfactura omnium quae nobis forisfacere poterunt, nullatenus omittant.
Teste ipso Custode apud Westmonasterium decimo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam.
Sept. 21. Safe conduct for William duke of Mons, count of Ravenberch, coming to Calais. Calais.
O. ix. 388. H. iv. p. ii. 175.
Pro Duce de Monte.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 17.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Mensem duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Willielmum Ducem de Monte, Comitem de Rauenberch, usque in Villam Regis Calesii seu Marchias ibidem; cum Quinque Servientibus & Sex Equis suis in Comitiva sua, veniendo, ibidem morando, & exinde versus partes suas proprias redeundo, ac Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quod ipsi quicquam, &c. ut in hujusmodi de Conductu Literis.
Teste Rege apud Villam Regis Calesii vicesimo primo die Septembris.
Per ipsum Regem.