Rymer's Foedera with Syllabus
October 1416

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

388-404

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: October 1416', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 388-404. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115215 Date accessed: 29 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

October 1416

Syllabus EntryFoedera Text
Oct. 1. Power for Henry abp. of Canterbury, Henry Ware, keeper of the privy seal, sir Ralph Rochefort, and Philip Morgan to treat for truce with the French ambassadors at Calais. Calais.
O. ix. 388. H. iv. p. ii. 175.
De Tractando, apud Villam Calesii.
An. 4. H. 5. Ibid. m. 26.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem in Domino sempiternam.
Cùm, de praesenti, Adversarius noster Franciae, certos Ambassiatores, Nuncios, & Commissarios suos; videlicet,
Reverendum in Christo Patrem Dominum Reginaldum Archiepiscopum Remensem, Magistrum Johannem de Vaylly Praesidentem sui Parliamenti, Johannem de Fayel Militem Vicecomitem de Bretueil, Consiliarios, & Magistrum Willielmum Foitement, Secretarium, suos,
Ad Villam nostram Calesius destinaverit.
Ad Tractandum, Communicandum, & finaliter Concludendum, unà nobiscum, seu Commissariis nostris, quos ad id duxerimus eligendos, ea quae Bonum, Pacem, & Tranquilitatem utriusque Regni concernere poterint, sicut & prout in Literis Commissionis Adversarii nostri praedicti, eis inde factis, pleniùs continetur,
Universitati vestrae notum Facimus quòd Nos,
Ob reverentiam Dei, & ad evitandum sanguinis Christiani effusionem, & ad Finem quòd Nos, tempore nostro, nostris Subditis Pacem praeparemus,
Ad Tractandum, Communicandum, & Procedendum, de & super Materiis antedictis, unà cum eisdem Ambassiatoribus, Nunciis, & Commissariis dicti Adversarii, nostros praebuimus Consensum & Assensum,
Unde Nos,
De Prudentia, Circumspectione, Fidelitate, & Industria, dilectorum nostrorum, reverendissimi in Christo Patris Domini Henrici, Dci gratiâ, Cantuariensis Archiepiscopi, totius Angliae Primatis, & Apostolicae Sedis Legati, Magistri Henrici Ware Custodis Privati nostri Sigilli, Radulphi Rochefort Militis, ac Philippi Morgan Clerici, Consiliariorum nostrorum, plenariè confidentes,
Ipsos Quatuor, aut Tres eorumdem, Fecimus, Ordinavimus, & Deputavimus, ac, per Praesentes, Facimus, Ordinamus, & Deputamus nostros certos & indubios Commissarios,
Dantes eisdem Quatuor, aut Tribus eorumdem, plenam Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale, pro Nobis & nomine nostro, cum praedictis Ambassiatoribus Adversarii nostri Conveniendi, Communicandi, Tractandi, & finaliter Concludendi de & super omnibus & singulis Materiis,
De quibus ipsi Ambassiatores, pro parte Domini sui praedicti, cum eisdem Commissariis nostris communicare seu tractare voluerint,
In omnibus & singulis Locis, ac totiens & quotiens eis videbitur expedire,
Et specialiter ad Capiendum, Ineundum, & Concordandum, unà cum dictis Ambassiatoribus, Commissariis, seu Nunciis, Bonas, Firmas, & Stabiles Treugas particulares, & in talibus Marchiis, per Mare, & per Terram, ac tanto tempore duraturas, secundum quod inter eos concordari poterit, pro Nobis, Regnis, Terris, Patriis, Dominiis, Subditis, Vassallis, Amicis, Alligatis, & Confoederatis nostris quibuscumque, omnibus honestioribus modo, viâ, & formâ quibus inter se concordare poterunt,
Et ipsas Treugas particulares, inter ipsos capiendas & concordandas, per omnia Regna, Terras, & Dominia nostra Proclamari & Publicari faciendi, ubicumque opus erit,
Ac etiam, ut eo firmiùs atque inviolabilius Treugae praedictae Conserventur, tam per Terram, quàm per Mare, ad Faciendum & Deputandum tot & tales Conservatores & Judices dictarum Treugarum particularium, generales vel speciales, & in tanto Numero, prout & sicut eis videbitur meliùs expedire, ad Corrigendum & Reformandum totum & quicquid contra dictas Treugas particulares attemptatum fuerit,
Et Promittimus, in bonâ fide & in verbo Regio, ad Tenendum, & Teneri faciendum, Firmum, Ratum, & Stabile totum & quicquid, per dictos Commissarios nostros, in praemissis seu aliquo eorum, factum fuerit,
Et quòd Concedemus & faciemus, seu fieri faciemus, Literas Confirmatorias, sub Magno Sigillo nostro, de & super omnibus & singulis Articulis & Punctis, de quibus inter eos fuerit Concordatum, & de Exequendo eadem, cum debita diligentia, secundum formam & tenorem eorum, in quantum Nobis est & ad nos pertinet,
Et haec Promittimus etiam sub Cautione & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, mobilium & immobilium, praesentium & futurorum,
Ita quòd nunquam per Nos, vel alium nomine nostro, dicemus, faciemus, aut proponemus, in Judicio, vel extra, quicquam in contrarium.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam Regis Calesii primo die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 1. Letters of safe conduct in Latin and French for John duke of Burgundy to come to Calais, his son Philip, count of Charolois, having been given to the duke of Gloucester as a hostage. Calais.
O. ix. 390. H. iv. p. ii. 176.
De salvo Conductu pro Duce Burgundiae cum 800 Personis in Comitiva sua; & de Duce Gloucestriae ea occasione in Obsidem tradito.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 15.
Rex universis & singulis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Cùm,
Per nostros Ambassiatores & Nuncios, necnon, illustris praepotentisque Principis, Johannis Ducis Burgundiae, Comitis Flandriae, Arthesii, & Burgundiae, Consanguinei nostri carissimi, diversis iteratisque vicibus, per Nos & ipsum hincinde transmissis,
Tractatum sit & Praelocutum quòd idem noster Consanguineus, in Villa nostra Calesii, Nobiscum amicabiliter conveniret, pro Angliae & Franciae Regnorum, & totius Orbis, maximè Ecclesiae Sanctae Dei, publicâ utilitate,
Notum facimus quòd praefato, nostro Consanguineo, Duci Burgundiae, pro Se, & pro omnibus & singulis, qui in ipsius erunt Comitiva, usque ad Numerum Octingenta rum Personarum, aut Minorem, quas secum ducere poterit, usque ad introitum Villae nostrae Calesii praedictae, & inibi cum Quadringentis tantummodo Personis, Armatis vel non Armatis, intrare, remanere, inde exire & redire, simul vel successivè, totiens quotiens sibi placuerit, unà cum ipsorum Equis, Summagiis, Quadrigis, Cairribus, Valisiis, Manticis, Vestibus, Auro, Argento, Vassellis, Jocalibus, & aliis Bonis quibuscumque, Dedimus, & Damus, per praesentes, bonum, securum, firmum, & legalem salvum Conductum, tam per Mare, quam per omnes Terras nostras, Potentatus, & Dominia quaecumque, Transitus, Loca, & Districtus, universos, veniendo ad Nos, modo praescripto, usque in Villam Calesii, & toto tempore quo ibidem residebit & moram faciet, donec & ab eodem Loco pacificè Reversus fuerit in Patriis suis aut Dominiis,
Cui Consanguineo nostro carissimo Promisimus, in verbo regio, per fidem nostram & Juramentum, & Promittimus per Praesentes, Ipsum tenere, & teneri facere, & omnes qui in ipsius Comitivâ fuerint, usque ad Numerum supradictum, securum & securos ab omnibus nostris Feodalibus, Servitoribus, & Subjectis, Confoederatis, & Benivolis nostris, & aliis quibuscumque (qualicumque Eminentiae aut Dignitatis existant) donec & quamdiu ipse noster Consanguineus & Gentes suae erunt & permanebunt in praefatis nostris Villa, Terris, Potentatibus, & Dominiis,
Absque hoc quòd, per Nos, aut eos, occasione Guerrarum, inter Nos & Adversarium nostrum Franciae a pertarum, nec ob Marquas, Reprisalias, Intercursus, Depraedationes, Roberias, ac Dissensiones, praeteritas aut supervenientes, per Mare, sive per Terram, inter aliquos nostros subditos aut suos, nec ob Debita, Obligationes, Captivitates, Redemptiones, fraudulenter aut clandestinè factas, fide, de captivitate reintranda, vel non exeunda, non servata, aut alias Causas qualescumque, quae quomodolibet dici, adinveniri, aut Allegari possent aut proponi, Posito etiam quòd si aliquae Dissensiones, verbales aut reales, etiam Facti, inter aliquos unius Partis aut alterius intervenirent, Nobis & praefato nostro Consanguineo adinvicem existentibus, aut alibi in ejus Itinere, fieri vel dari contingeret, aliquod Impedimentum, Molestationem, aut Disturbium in Corporibus aut in Bonis,
Et, si aliquod sibi, aut alicui in ejus Societate existenti, fieret aut factum foret Impedimentum vel Disturbium, ex parte nostra vel nostrorum, vel alterius cujuscumque, pendente tempore quo versus nos veniet aut residebit, aut a nobis regredietur versus Patrias suas, donec ad Villam de Gravelyng, vel alium Locum, inter Nos & ipsum Concordandum, venerit & pacificè applicuerit & secure, hoc tolli faciemus & reparari statim & indilatè.
Et, ad majorem Securitatem praefati Consanguinei nostri, & ut meliùs & evidentius cognoscere possit & valeat quòd, fideliter & bonâ fide, Intentioneque integrâ, procedere intendimus, & procedemus cum eodem, Nos, in robur & fortificationem praesentis salvi Conductûs (quem tamen nullo modo infringere vellemus, vel infringi pateremur, per alium, vel alios quoscumque) destinabimus, in ejus adventu, versus Nos, ad dictam Villam nostram Calesii, sibi obviam, Homines Armorum & Architenentes in Numero sufficienti, usque ad Limites Terrarum quae pro nunc sunt in nostro Regimine, qui ipsum Consanguineum nostrum secure recipi- ent & conducent usque in praefatam Villam nostram Calesii; & pari formâ ipsum conduci faciemus, in ejus redditu & Recessu a nobis, donec fuerit pacificus & securus in Villa de Gravelyng praedicta, vel alio loco, inter nos & ipsum concordando,
Et, insuper & ultra Praemissa, Consensimus & Accordavimus, Consentimus, & Accordavimus, Consentimus, & Accordamus, & Promittimus per Praesentes, transmittere & dare, in Obsidem & securitatis Obstagium, in manus, illustris & potentis Principis, Philippi Comitis de Charrelois, praefati Ducis Burgundiae Unigeniti, & Consanguinei nostri charissimi, dilectissimum & amantissimum Fratrem nostrum, illustrem Ducem Gloucestriae; qui ad praedictum Comitem) quem praefatus Dux Burgundiae Custodem praedicti Fratris nostri ordinavit & deputavit) veniet ad Filum Aquae de Gravelyng, ex parte Boreali dictae Villae de Gravelyng, nisi de alio Loco inter Nos & dictum Ducem Burgundiae interim Concordatum suerit,
Et penes dictum Comitem permanebit donec & quousque saepefatus, Consanguineus noster, Dux Burgundiae, Pater ejus, ad Filum, vel Locum hujusmodi, redierit pacifice & secure;
Proviso semper quòd dictus Dux Burgundiae, Consanguineus noster, postquam nostra Terras, Dominia, Districtus, seu Potentatus ingressus fuerit, ipsa Terras, Dominia, Districtus, seu Potentatus nullatenus egrediatur, quousque dictus Dux Gloucestriae Frater noster ad praedictum Filum, sive Locum alium, interim concordandum, reductus fuerit,
Et quòd, in ipso Egressu ipsius Ducis Burgundiae, praedictus Frater noster Districtus nostros praedictos reingrediatur, & in nostram Potestatem effectualiter per praefatum Ducem Burgundiae restituatur, juxta Vim, Formam & Effectum Literarum ipsius Ducis Burgundiae, super Restitutione praedicti Fratris nostri factarum, sive faciendarum;
Mandamus igitur & districtè Praecipimus Capitaneo & Marescallo Villae nostrae Calesii, Ballivo, Villico, & Scabinis ejusdem Loci, omnibusque aliis nostris Capitaneis Gentium Armorum, Balistrariorum, Architenentium, Custodibus Munitionum, Villarum, Castrorum, Fortalitiorum, Pontium, Portuum, Passagiorum, Terrarum, Dominiorum, & Potentatuum nostrorum quorumcumque, Ballivis, Judicibus, & Officiariis, Amicis, Confoederatis, & Benivolentibus nostris quibuscumque, necnon ipsorum Locatenentibus, & ipsorum cuilibet in solidum & quantum ipsum concernere aut tangere poterit & ad ipsum specta bit, quatinus contra Effectum & Tenorem nostri praesentis salvi Conductûs non veniant aut attemptent directè vel indirectè, nec contraveniri vel attemptari patiantur quovis modo, pro causa aut occasione quacumque, quae dici, allegari, proponi vel adinveniri posset, sub Poena Capitali Corporis & Bonorum, & Indignationis nostrae perpetuae & offensae, maximè Incursus criminis Laesae Regiae Majestatis,
Quinimo hoc praesenti salvo Conductu faciant, permittant, & patiantur praefatum, nostrum Consanguineum Ducem Burgundiae, omnesque & singulos de sua Comitiva, ad usque praefatum Numerum, uti & gaudere pacificè, integraliter, & plenissimè, nec praestent, aut faciant praestari, aut fieri permittant alicui ipsorum impedimentum, Molestiam, Disturbium, sive Dampnum in Corporibus quomodolibet, vel in Bonis,
Imò, si ipsis, vel ipsorum alicui, aliquod foret datum Impedimentum vel illatum, hoc statim & incontinenti amoveri faciant & reparari indilate,
Transgressores, si qui forent, vel in contrarium Attemptantes aut facientes talibus & tam gravibus Poenis Punientes quòd cedat in exemplum caeterorum, quia ita fieri Volumus, Praecipimus, & Mandamus per praesentes,
Quas in ipsarum Robore & vigore durare volumus usque an Quintum decimum diem praesentis Mensis Octobris.
In quorum omnium fidem testimonium & certitudinem, praesentes nostras Literas nostri sigilli fecimus appensione muniri & roborari.
Dat. in Villa nostra Calesii, prima die Mensis Octobris, Anno Domini nostri Jesu Christi Millesimo, Quadringentesimo, Sexto decimo, Regni verò nostri Quarto, praesente, illustrissimo Principe, Domino Sigismundo, Romanorum & Hungariae Rege semper Augusto.
Per ipsum Regem.
Eadem Gallice.
Le Roy a toutz ceux, qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Come,
Par noz. Ambassadours & Messages & de, tresnoble & Puissant Prince
, Jehan Duc de Burgoingne, Conte de Flandres, d'Artois, & de Burgoigne, nostre treschier Cousin, par Nous & luy envoiez, a diverses foiez, de l'un & l'autre,
Ait este Traitie & Accorde que, en nostre Ville de Calais, icellui nostre Cousin convenroit amiablement avec Nous, pur le Prouffit & Vtilite publique des Roiaumes d'Engleterre & de France, & de tout le Mounde, & mesmement de la Sainte d'Esglise de Dieu,
Savoir faisons que a, nostre dit Cousin, le
Duc de Burgoingne, pur Luy, & pur toutz ceux qui serront en sa Compaignie, jusques au Nombre de Huit Cens Persones, ou au dessoubz, qu'il purra Amener ovesque luy, jusques a l'Entre de nostre Ville de Calaiz dessusdite, & y Entrer, a un foiz, ou plusieurs, avesque le Nombre de Quater Cens Parsonnes, Armezou Desarmez, selon ceo que meulx leur plaira, ensemble leurs Chevaulx, Sommages, Charettes, Chars, Babuz, Males, Robes, Or, Argent, Vaisselle, Joiaulx, & autres Biens quelxconques, Avons Donne & Donnons, par ces presentes, bon, seur, ferme, & loial Saulfconduit, tant par Meer, come par toutes noz Terres, Puissances, & Seigneuries, Passages, Lieux, & Destroiz quelxconques, pour venir par devers Nous, ainsy & par la manerie que dit est, aud' Lieu de Calaiz, & tant aussi qu'il y demourra & sejournera, & serra d'illec retourne paisiblement en sez Paiis, Terres, & Seignouries,
Au quel
nostre Cousin avons, en Parole de Roy, & par noz Foy & Serement, Promys, & Promettons par ces Presentes, de tenir & faire tenir Luy, & toutz ceux de sa dicte Compaigne, jusques an Nombre dessusdit, seur & seurs de Nous, & de toutz noz Hommes Feodaulx, Serviteurs, Subgiez, Alliez, Bienveillans, Confederez, & autres quelxconques, quelx qu'ilz soient, tant & si Longuement q'il & sez ditz Gentz serront & demourront en noz dites Ville, Terres, Puissances, & Seignuries, sanz ce que par nous ou eux, pur occasion de la Guerre, ouverte entre nostre Adversaire de France & Nous, ne pour Marques, Reprisailles, Entrecours, Depredations, Roberies, Discensions & Debaz, qui feussent avenuz, ou avenissent, par Mer, ou par Terre, entre ascuns de nosd' Subgitz, & les siens, ne pour Debtes, Obligations, Emprinsonnemens, Rancouns, frauduleusement ou occultement faictez, Foy de Prison reentrer, ou denon ysser, non garde, ou autres Causes quelles qu'elles fuissent ou soient, & que par quelconque manerie purroient estre Mises avant, dittes, trouves, allegnes, ou proposez, Pose encores que aucune Discension Verbale, reele ou de fait, sourdeist entre aucuns, d'une part ou d'autre, Nous & nostre dit Cousin estans ensemble, ou ailleurs en son chemin, estre fait quelque Empeschement, Molestation, ne Destourber on Corps ne en Biens,
Et s'aucun a. Luy, ou aucuns de sadicte Compaigne, l'en eust fait ou feist de nostre Cost, ou de nostre dit Povoir, pour le temps qu'il venra ou demourra devers Nous, & jusques de Nous serra Retourne en ses Paiis, ou au dit Lieu de Gravelinghes, ou autre Lieu entre Nous & luy accorde, & illec venu & arrive peisiblement & seurement, nous le ferons oster & reparer tantost & sanz delay,
Et, a plusgrant seurtee du devant dit
nostre Cousin, & au fin qu'il puisse meulz & plus evidement Coignoistre & veoir que loialment, feablement, & de bonne foye, & entention entier, entendons & desirons proceder avec luy, Nous en fortification de nostre present Saufconduit (le quel ne voulrions pur riens enfraindre, ne souffrir estre enfraint, par autre, ou autres quelxconques) envoierons, a sa Venu, pardevers Nous, en nostre dicte Ville de Calaiz, certein & bon Nombre de Gens d'Armes, & d'Archers, audevaunt de Luy, a l'Entre de nos dits Terres, Povoirs, & Seignouries, qui icellui nostre Cousin & les dits Gens receuront & conduiront seurement jusques a ycelle nostre Ville de Calaiz; &, paraillement, le ferons Conduire, à son partement de Nous, si avant que vont & s'entendent noz Terres dessusdictes, & jusques à ceo qu'il sera r'entre paisiblement en sez Terres & Seignouries,
Et en oultre, avons accorde encores de bailler & envoier, en Ostage & Seuretee, es Mains de, Hault & Puissant Prince
, Philippe Conte de Charrolis, seul Filz de, nostre dit Cousin, le Duc de Burgoingne, nostre treschere & tresame Frere Honfrey Duc de Cloucestre, qui au dit Conte de Charrolois (le quel le dit Duc de Burgoingne, nostre Cousin, a ordenne & depute garde de nostre dit Frere) venra ou Fil de l'Eaue de Gravelinghes, de la partie de devers le North d'icelle Ville de Gravelynghes, s'il n'est accorde d'autre Lieu entre Nous & nostre dit Cousin,
Et demourra avec le dit Conte de Charroloyes, jusques a ce que, icelluy Coujyn, le Duc de Burgoingne, son Pere, serra Retourne de Nous au dit Fil de l'Eaue de Gravelynges paisiblement & seurement;
Pourveu toutesfoiz que nostre
dit Cousyn, apres ceo qu'il serra entre noz Terres, Seignouries, Destrois, & Povoirs ne ystra hors d'icel, en aucun maniere, jusques a ceo que le dit Duc de Gloucestre, nostre Frere, serrar'amene au dit Fil de l'Eaue, ou autre Lieu qui serra accorde entre Nous & nostre dit Cousyn,
Et que, en icelle Alee de nostre dit Cousin, icellui nostre Frere r'entre en nos dits Destroiz & Pouvoirs, & soit restitue effectuelment par le dit nostre Cousyn, en nostre Puissance, selon le Teneur, forme, & effect de ses Lettres, sur la Restitution de nostre dit Frere faites, ou a fere sur ce;
Si Donnons en Mandement a noz Captain & Marescal de Calais a noz Baillez, Majeur, & Eschevins illect, & a touz noz autres Capitaines de Gens d'Armes, & de Trait, Gardes & Garnisons des Villes, Chasteaulx Forteresses, Pons, Pors, Passages, Terres, Seignuries, & Puissances, Balliz, Justicers, Officers, & Subgez, Amis, Alliez, & Biens uneilans quelxconques, leurs Lieutenans, & a chascun d'eulx, sicome a luy appartendra, que nostre dit Conduit Teingent & Gardent, facent Tenir & Garder, & contre l'effect d'icelluy ne viengnent ou attemptent par voye directe nè indirecte, ne souffrent venir ne attempter en quelque manerie, ne pur quelconque cause, coleur, ou occasion que ce se soit, & que l'en purroit dire, alleguer, ou proposer, sur Paine Capital de perdre Corps & Biens, & d'encourir nostre Indignation a perpetuitee, & mesmement d'encourir Crime de Lefe Real Mageste,
Mais d'icellui nostre Conduit facent, sueffrent, & laissent
le dit Duc de Burgoingne, nostre Cousin, & toutz ceulx de sa dicte Compaingne, jusques au dit Nombre, joier & user pleinement, paisiblement, & intierment, sans leur fere, mettre, ou donner, ne souffrir estre fait, mis, ou donne, ne a aucun d'eulx, en Corps, ne Biens, Arrest, Destourber, ou Empeschement en aucun manerie,
Ains, s'aucun fait leur estoit, ou a aucun d'eulx, le ostent, & facent oster & reparer tantost & sanz delay,
En Punissant les Trangressours, se aucun ou aucuns feist ou feissent le contraire de celle, & si griefue Punition, que ce soit Exemple a toutz autres, car ainsi le Volons & Comand estre fait par ces Presentes,
Les quelles Volons durer en lour force & vertue jusques in quinzisme jour de cest present Moys d'Octobre,
En tesmoignance de ceo Nous avons fait mettre nostre Seal a ces Presentes.
Donne en nostre dit Ville de
Calaiz, Present, treshaut & trespuissant Prince, Monseigneur Sigismond Roy de Romains & de Hungre, le premer jour d'Octobre, l'An de Grace Mille, Quatrecens, & Sesze, & de nostre Regne le Quart.
Per ipsum Regem
.
Oct. 2. Commission to Sir Thomas de Camoys, Henry Ware, keeper of the privy seal and Robert Waterton to receive the oaths of the duke of Burgundy and his son Philip, and to treat concerning the duke's interview with the K. Calais.
O. xi. 394. H. iv. p. ii. 177.
De Sacramentis exigendis a Johanne Duce Burgundiae, & a Philippo, primogenito suo, Comite de Charellois.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 14.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm,
Inter Deputatos & Commissarios nostros, ex una, & Deputatos & Commissarios, illustris praepotentisque Principis, Johannis Ducis Burgundiae, Comitis Flandriae, Arthesii, & Burgundiae, Consanguinei nostri carissimi, ex altera parte,
De & super mutua Visione sive Conventione, inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum, statutis temporibus, in Villa nostra Calesii fiendâ,
Necnon de & super sufficientibus Securitatibus, pro hujusmodi Conventione sive mutua visione, pro ipso Consanguineo nostro, ac, Dilectissimo & Amantissimo Fratre nostro, Humfrido illustrissimo Duce Gloucestriae.
Quem, pro ipso Consanguineo nostro, in Obsidem & Securitatis Obstagium, in Manus, illustris Principis, Philippi Comitis de Charellois, praefati Johannis Ducis Burgundiae Unigeniti, & Consanguinei nostri carissimi, transmittere & dare Promisimus,
Etiam cum Juramentorum ad Sacra Dei Evangelia, invicem, sub certis modo & forma, interpositione & praestatione, per ipsos, Johannem Ducem & Philippum Comitem, Consanguineos nostros, faciendorum,
Nonnullae Provisiones habitae sunt & conclusae, prout in Literis nostris & ipsorum, Johannis Ducis & Philippi Comitis, carissimorum Consanguineorum nostrorum, invicem inde confectis, ac Nostris & praedictorum, Johannis Ducis, & Philippi Comitis, Sigillis consignatis, expressiùs continetur,
Nos,
De Fidelitate, Prudentia, Circumspectionis Industria, dilectorum & Fidelium nostrorum, Thomae de Camoys Chivaler, Magistri Henrici Ware Custodis Privati Sigilli nostri, & Roberti Waterton Armigeri, & eorum cujuslibet, plenariè confidentes,
Ad Juramentum sive Juramenta hujusmodi, per praefatos Dominos, Johannem Ducem, & Philippum Comitem, Consanguineos nostros carissimos, praestanda, facienda, & interponenda, pro Nobis & Nomine nostro, ab eisdem & eorum utroque Exigendum & Recipiendum,
Necnon ad omnia alia & singula, quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, nostros legitimos & indubitatos Procuratores, Commissarios & Nuncios speciales, Fecimus, Creavimus, & Constituimus, Facimus, Creamus, & Constituimus per praesentes,
Promittentes, bonâ fide & in verbo regio, Nos Ratum, Gratum & Firmum, perpetuis temporibus, habituros totum & quicquid per dictos Procuratores, Commissarios, & Nuncios nostros, aut eorum aliquem, Actum, Factum, seu Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum, sub Ypotheca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, & exponimus Cautionem.
In quorum omnium testimonium praesentes Literas nostras Sigilli nostri appensione muniri fecimus & roborari.
Teste Rege apud Villam Regis Calesii, Secundo die Octobris.
Per ipsum Regem.
Promise of the duke of Burgundy to do homage to the K. of England, and to aid him in obtaining his rights in France, to which the above-mentioned commissioners are to require the duke to swear.
O. ix. 394. H. iv. p. ii. 177.
Appunctuamenta per Ducem Burgundiae Promittenda & Juranda.
An. 4. H. 5. Penes Camer.
Premierement, comment le Roy d'Angleterre, qui se dit Roy de France, a dit au dit Duc de son Droit & Tiltre, qu'il a au Royaulme & a la Corone de France,
Et comment, a la Reverence de Dieu, & pour effusion de sang humain eschuir, il a fait Requerir Charles, son Adversaire de France, de Lui Lesser les Corone & Royaulme de France avantditz, oue toutes leurs Appourtenances quexconques, comme de Droit feroit, Au quel demande son dit Adversaire n'a voulu consentir, ne'a nul autre bon Moien de Paix,
Pour ce le dit Roy a dit au dit Duc que, ou l'aide de Dieux, de nôtre Damme, & de Monsieur Saint George, Il entent, par voie de Fait, proceder a la Recouverir du Royaume & de la Corone de France, comme de Droit lui semble qu'il doit faire, comme cellui qui n'a Souverain fors Dieu, a qui il puet demander Droit.
Sur quoy le dit Duc,
Cognoissans le Droit du dit Roy d'Engleterre &c. Et considerans les grandes Victories que Dieu, de sa Grace, a donneez & monstreez si bien au dit Roy d'Engleterre &c. q'or'est, comme a ses Nobles Progenitours & Predecesseurs, Roys d'Engleterre &c. en acquerant leur Droit de les Royaulme & Corone de France,
Promettra par ses Lettres, escriptes de sa Main, & Sealeez de son Prive Seel, au dit Roy d'Engleterre &c. que ja soit que, par deffaulte de Bonne Information du Droit & Tiltre, que le dit Roy d'Engleterre &c. a aux dictes Royaume & Corone de France, le dit Duc de Burgoigne a Tenu la Partie de son dit Adversaire, en audant bien faire,
Maintenant le dit Duc, mieulx enfourmez, desor 'en avant, tendra la Partie de l'avan dit Roy d'Engleterre, & de ses Hoirs, comme ceulx qui de Droit sont & seront Roys de France, & q'aroient en Possession Reale les Royaulme & Corone de France.
Mais, pour ce que le dit Roy d'Engleterre &c. n'a voulu, pour le present, desirir Hommaige a Lui estre fait par le dit Duc, non obstant que le dit Duc congnoist bien que faire le deust; Nientmoins le dit Duc, promettra, par cestes presentes, que si tost, que a l'aide de Dieu, de nôtre Dame, & de Monsieur Saint George, le dit Roy d'Engleterre &c. aura notable Partie du dit Royaulme de France, Il fera au dit Roy d'Engleterre &c. Homaige Liege, & Serement de Foialte, tielle comme Soubgit du Royaume de France doit faire a son Soveraine Seigneur Roy de France.
Item, pourchera le dit Duc, par toutes les voies & manieres, qu'il saura, ou que Lui seront Infourmeez, & que sont secretes, de faire le dit Roy d'Engleterre venir a son propoz, & d'avoir reale & pasible Possession de les Royaulme & Corone de France Avandits.
Item, que tout le temps, que le dit Roy d'Engleterre &c. se vuet emploier a la Recouverir dudit Royaulme & Corone de France, le dit Duc, avec toute sa Puissance, fera Guerre a ses Ennemys du Royaulme de France, (c'estassavoir) A. B. C. D. &c. & a toutes leurs Gens, Paiis, & Bien vueillantz, qui seront au dit Roy d'Engleterre desobeissantz.
Item, que, pour nulles Lettres, ou Ailliances, faictes, ou a faires, entre le dit Roy d'Engleterre & le dit Duc feroit en les quelles le dit Duc, Exception du dit Adversaire, ou Fitz du dit Adversaire, du dit Roy d'Engleterre &c. ne seroit l'Entention du dit Duc de faire nulle prejudice au dit Roy d'Engleterre, ne ad ce que le dit Duc lui a promis en cestes Lettres; Mais que il l'acomplira en chascun Point.
Item, se aucun telle Exception du dit Adversaire, ou de son Filx le Daulphin, soit par le dit Duc dissimule pour ung plus grant bien, & pour plustost, à l'aide de Dieu, venir au bien de la Besoigne dessus dicte, Nientmoins Vuet & Desclaire le dit Duc, par cestes ses Lettres, que toutes tielles Exceptions soient Voidees & de Nulle value n'effect.
Et, au fin que chascun Sache que cestes Articles procedent de sa pure & franche voulente, & qu'il les vuet Garder & Observer en chascun Point, sanz jammais devenir a l'encontre, Jurera & Promettra le dit Duc par la foy, & loyalte de son Corps, & ce sanz fraude ou mal engin, & les escriptura chascun Article de sa propre maine, & oue son Signe manuel les signera, & mettra son Privie Seal de ses Armes, le Jour & Lieu &c. ensi qu'il est de fait.
Oct. ... Letters patent of John duke of Burgundy making the above promise. Calais.
O. ix. 395. H. iv. p. ii. 178.
Cedula priori consuta.
Protocollum Literae Appunctuatorum pro Duce Burgundiae
.
An. 4. H. 5. Ibid.
Jehan &c. A tous ceulx, qui cestes Lettres verront ou orront, Salutz.
Comme le Treshault &c. Henry, par la grace de Dieu, Roy d'Engleterre, qui se dit Roy de France, Nous a enfourme de ses Drois & Tiltre, qu'il a au Roy aulme & a la Corone de France,
Et, comment, a la Reverence de Dieu, & pour eschuir l'effusion de Sang humain, Il a fait Requerir Charles, son Adversaire de France, de lui lesser les Corone & Royaulme de France, avanditz, oue toutes les Appourtenances; Au quelle Requeste son dit Adversaire n'a voulu en nulle maniere Assentir, ne a nul altre bon Moien de Paix,
Pour quoy le dit Roy d'Engleterre &c. Nous a dit que, a l'aide de Dieu, de notre Dame & de Monsieur Saint George, Il entent a proceder, par voie de Fait, A la Recouverir du Royaume & de la Corone de France, comme de droit lui semble qu'il doit faire, comme cellui qui n'a Souveraign fors Dieu a qui Il peut demander Droit,
Et nous,
Congnoissans le Droit du dit Roy d'Engleterre &c. & considerans les grandes Victories que Dieux, de sa Grace, a donnez & monstrees, si bien au dit Roy d'Engleterre &c. q'or est, comme a ses Nobles Progeniteurs & Predecesseurs, Roys d'Engleterre &c. en acquerant leur Droit de les Corone & Royaulme de France dessusdit,
Promettons, par cestes Lettres, esriptes de nôtre Main, & Sealeez de nôtre Prive Seal, au dit Roy d'Engleterre &c. que,
Ja soit que, par defaulte de bonne Information des Droit & Tiltre, que le dit Roy d'Engleterre a aux ditz Royaulme & Corone de France, Nous avons Tenu la Partie de son dit Adversaire, en audant bien faire,
Mais ore Nous, mieulx enfourmez, tenons, & desor en avant voulans Tenir la partie de l'avant dit Roy d'Engleterre &c. & de ses Hoirs, comme celui & ceulx, qui de Droit est & seront droitz Roys de France, & qui de droit auroient la Possession du Royaume & de la Corone de France,
Maiz pour que le dit Roy d'Engleterre &c. se veult abstiner de Nous desirer a lui faire Hommaige, pour le present, combien que faire le deussions,
Nientmoins Nous Promettons, par cestes Presentes, que si tost, que, A l'aide de Dieu, de nôtre Dame, & de Monsieur Saint George, le dit Roy d'Engleterre &c. aura notable Partie Recouvere du dit Royaulme de France, Nous ferons au dit Roy d'Engleterre &c Hommaige Liege, & Serement de Foiaulte, tiel comme Soubgit du Royaulme de France doibt faire a son Souveraign Seigneur Roy de France, Et aussi pourchacerons, par toutes les voies & manieres secretes, que Nous saverons, ou que aucun Nous puet infourmer de faire, le dit Roy d'Engleterre &c. venir a son propoz d'avoir reale & paisible Possession de les Royaume & Corone de France avandit,
Et que, tout le temps que le dit Roy d'Engleterre &c. se vuet emploier a la Recouvere des dits Royaulme & Corone de France, Nous ferons Guerre, oue toute nostre Puissance, a noz Ennemis du Royaulme de France (c'estassavoir) A. A. B. C. D. &c. & a toutes leurs Gens, Paiis, & Bienvueillantz que seront Desobeissans aud' Roy dit Engleterre &c.
Et, oultre ce, Promettons que,
Pour nulles Alliances ou Lettres, faictes, ou a faires, entre le dit Roy d'Engleterre &c, & Nous, en lesquelles sont ou seront Exceptes le dit Adversaire, ou le Filz du dit Adversaire, au dit Roy d'Engleterre &c.
N'est, ne sera, notre Entention de faire Prejudice nulle au dit Roy d'Engleterre ne a Chose que Nous Lui avons Promis en cestes noz Lettres; mais les accomplirons en chascun Point,
Et aussi, si aucune tielle Exception de l'Adversaire, ou de son Fitz comme dessus, soit par Nous expressee, pour ung plus grant bien, & pour plutost, a l'aide de Dieu, de venir au bien de la Besoingne dessusdit, Nientmoins Nous Voulons & Desclairons, par cestes noz Lettres, tielles Exceptions pour Voides & de Nulle value n'effect.
Et, a fin que chascun Sache que cestes noz Lettres procedent de nôtre pure & franche voulente, & que Nous les voulons Garder & Observer en tout & en chascun Point, saunz Jamais faire ou venir a l'encontre en aucune maniere, Nous le Jurons & Promettons par la Foye & Loiaulte de nôtre corps & en Parole de Prince.
Escriptz & Signee de nôtre propre main, & Sealee du Prive Seel de noz Armes, a Calais le Jour d'Octobre, l'An &c.
Oct. 3. Truce between England and France with inclusion of allies, until Feb. 2, 1416–7. Calais.
O. ix. 397. H. iv. p. ii. 178.
Tractatus Calesii, super Treugis Franciae.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 13.
Nos, Henricus, Permissione Divinâ, Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae Primas, & Apostolicae Sedis Legatus, Magister Henricus Ware Privati Sigilli Custos, Dominus Radulphus Rochefort Miles, & Philippus Morgan utriusque Juris Doctor, Domini nostri Regis Angliae & Franciae Conciliarii & Commissarii, ex parte ejusdem Domini nostri, specialiter Ordinati & Deputati, ad Conveniendum, Concordandum, Acceptandum, & Firmandum particulares Treugas, tam per Terram, quàm per Mare, unà cum Ambassiatoribus, Commissariis, & Deputatis ex parte Adversarii Franciae, sufficientes Potestates ad hoc habentes, & habentibus:
Quarum quidem Commissionum Tenores sequuntur,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem in Domino sempiternam.
Cùm, de praesenti, Adversarius noster Franciae, certos Ambassiatores, Nuncios, & Commissarios suos; videlicet,
Reverendum in Christo Patrem Dominum Reginaldum Archiepiscopum Remensem, Magistrum Johannem de Vaylly Praesidentem sui Parliamenti, Johannem de Fayel Militem Vicecomitem de Breithveil, Consiliarios, & Magistrum Guillielmum Foytement, Secretarium,
Ad Villam nostram Calesii destinaverit,
Ad Tractandum, Communicandum, & finaliter Concludendum unà nobiscum, seu Commissariis nostris, quos ad id duxerimus eligendos, ea quae Bonum, Pacem, & Tranquillitatem utriusque Regni concernere poterint, &c. prout supra, de Tractando apud Villam Calesii, & sic desinit,
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Villam nostram Calesii primo die Octobris, Anno Regni nostri Quarto.
Per ipsum Regem.
Sturgon
.
Charles, par la Grace de Dieux, Roy de France, a tous ceulx, qui ces presentes Lettres verront ou orront, Salut.
Savoir Faisons que,
Pur honeur & reverence de Dieu, & pour escheuir l'Effusion du Sang Humain, & les autres Maulx & Damages innumerables & irreparables, qui pur le fait & occasion de Guerres, qui le temps passe ont este en cest Roialme, entre noz Predecesseurs Roys de France & Nous, d'une part, & nostre Adversare d'Engleterre & ses Predecesseurs Roys d'Engleterre, d'autre part, & qui vraysemblement sont en disposition d'avenir, de jour en jour, se Provision & Remedie convenable n'y est mys,
Desirans, de tout nostre cuer, venir a bonne Paix & Concorde avec nostre dit Adversaire d'Engleterre, par quoy le Peuple, que Dieu nous commis a gouverner, puisse, en nostre temps, & soubz Nous, viure en Paix & Tranquillite,
Confians a plain des sens, loyaultes, circumspections, prudences, & bonnes diligences de, noz Amez & Feaulx Conseillers, Reginault Arcevesque de Rems Per de France, Maistres Jehan de Vailly President en nostre Parlement, Jehan Abbe de Monstier Erraine, Jehan de Fayel Chivaler Vicont de Bretueil, & Maistre Adam de Cambray, & Maistre Guillem Foitement nostre Notaire & Secretaire,
Iceulx Six ensemble, ou les Cinque, Quatre, ou Trois d'eulx en l'absence des autres, avons Ordonnez, Commis, & Deputez, Ordonnons, Committons, & Deputons, par la Teneur de ces Presentes, pour & en lieu de Nous, pour assembler avec les Ambaxadours, Commis, & Deputes depar nostre dit Adversaire, ayant povair suffisant de luy, ou de la Partie d'Engleterre, a Leulinquehem, ou en quelxconques Villes, Chasteaulx, Fortresses, Liex, & Places du Paiis de Picardie, telz que bon lour semblera,
Et lour avons Donne, & Donnons, par la Teneur de ces Presents, a eulx Six ensemble, ou aux Cinque, Quatre, ou Trois d'eulx, plain Pouoir, Auctorite, & Mandement, speciale de accorder, prendre, fermer, & jurer Trieues particuliers,
En Mer & en Terre, en telles Marches de nostre Royaume, & extendue en Mer, come bon semblera a eulx, & aux Commis & Deputes depar nostre dit Adversaire,
Pour un An entier, a commencer du jour que icelles Trieues particulers serront Fermees & Accordees entre eulx, ou a plus brief temps, deca & dela la Mer,
Pour Nous, noz Subgiez, Amys, Confederez, & Alyez quelconques deca & dela la Mer, ainsi que Bon, Honourable, & Proufitable leur semblera pour le bien de le Besoigne, & pour plustost venir a bonne Paix entrer Nous & nostre dit Adversaire,
Et de ordonner, instituer, & commettre, par leurs Lettres, seelees de leurs Seaulx, ou des Cinque, Quatre, ou Trois d'eulx, par Nous, & en nostre Nom, certains Gardeins, Conservateurs, & Juges d'icelles Treues particulers, par eulx ainsi prises, avec les diz Commis d'Engleterre, en Mer & en Terre, come dit est, telz & en tel Nombre come bon lour semblera, pour la Seurte & Parmanence d'icelles, & pour duement Refourmer, corriger, reparer, & amender tout ce qui contre la Teneur, force, & vertue d'icelles Treues auroit este fait, ou attempte, en Mer, ou en Terre, en aucune manere,
Et Promettons loyalment, en bon foy, & en Parole de Roy, avoir & tenir, & faire tenir, a tous jours, Ferme & Estable tout quanque fait serra, en nostre Nom, par noz diz Ambassatours, Commis, & Deputez dessus nomez Ensemble, ou par les Cinque, Quatre, ou Trois d'eulx, come dit est, sur toutes & chescun des Choses dessusdites,
Et d'en Donner noz Lettres Confirmatours des lours Seeles, de nostre Grand Seel, sur toutz les Poins & Articles qui ainsi serront accordez pareulx, & de les faire Executer diligement, de Point en Point, & tant que en Nous est, selon leur forme & teneur,
Et ce Promettons sur Caution & Obligation de touz noz Biens, presens & a venir, sens jamais Faire, dire, ne proposer, par Nous, ne par autres, en Jugement, ou dehors, aucune Chose au contraire.
En Tesmoing. de ce Nous avons fait mettre nostre Seel a ces Presents.
Don. a Parys le xxviii jour d'Aoust, l'An de Grace Mille, Quartrecenz, & Seize, & de nostre Regne xxxvi.
Par le Roy, a la Relacion de son Grant Conseil.
Malliere
.
Universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Notum facimus quòd,
Cùm ex Mandato, metuendissimi atque supremi Domini nostri, Angliae & Franciae Regis,
Nos,
Unà cum, reverendissimo in Christo Patre, Reginaldo, Permissione divinâ, Remensi Archiepiscopo, Johanne de Vayly in Parliamenti Curiâ Praesidente, Johanne de Fayel Milite Vicecomite de Brethuel, Conciliariis, & Guillielmo Foytement, Secretario, Adversarii praedicti, in Literis suprainsertis nominatis, ex parte ejusdem Adversarii, Commissariis & Deputatis, pro eo in hac parte,
Habuerimus invicem plures Prolocutiones Communicationesque diversas de & super Nobis Commissis per Literas suprascriptas,
Ad Dei & Sanctae Matris Ecclesiae Honorem atque Reverentiam, & ad evitandum Sanguinis humani effusionem, necnon Mala & Dampna irreparabilia, quae occasione Guerrarum evenerunt, & de die in diem eveniunt, & non inmeritò formidatur evenire in Regnis praedictis, nisi praevideatur in contrarium de Remedio condecenti,
Et ad fidem quòd liberaliùs, maturiùs, & securius ad Pacem finalem, inter dicta Regna, à cunctis Fidelibus Christianis peroptatam, perveniri possit,
Et maximè ad finem quòd Ambassiatores, ab utraque Parte Commissi atque Deputati, possint commodiùs invicem Congregari, Convenire, & Proloqui super Materia finalis Pacis praedictae, & Dependentiis ejusdem,
Virtuteque Potestatis, per Literas superiùs scriptas, Nobis datae atque attributae,
Convenimus, Promisimus, atque Concordavimus, pro dicto Domino nostro Rege, suisque Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, & Alligatis; videlicet,
Rege Romanorum,
Rege Castellae & Legionis,
Rege Arragonum,
Rege Daciae Sweciae & Norwegiae,
Rege Portugaliae
,
Lodovico Duce Bavariae, Comite Palatino Reni.
Duce Guillielmo de Bavarria, Comite Hannoniae, Hollandiae, & Zellandiae,
Donaldo Domino de Insulis,
Et Johanne Stanley, pro Dominio de Man,
Et, Tenore Praesentium, Convenimus, Facimus, Promittimus, & Concordamus, unà cum praenominatis Commissariis atque Deputatis pro parte praefati Adversarii Franciae,
Qui quidem Còmmissarii & Deputati similiter Convenerunt, fecerunt, Promiserunt, & Concordaverunt bonas, firmas, stabiles, & particulares Treugas pro dicto Adversario Franciae, suisque Terris, Dominiis, Subditis, & Alligatis; videlicet,
Rege Romanorum,
Rege Castellae & Legionis,
Rege Bobemiae,
Rege Scotiae,
Rege Navarriae,
Rege Arragonum,
Willielmo Ducede Bavarria
, Comite Hannoniae, Hollandiae, & Zellandiae,
Duce Brabantiae,
Duce Geldriae,
Comite Marchiae in Scotia,
Domino de Man,
Domino de Insulis in Scotia,
Duce & Communitate Januae
,
Per Terram (viz.) per totam Patriam & Marchiam Picardiae, a Riparia Somme usque ad Mare, & includuntur in hoc Villa & Territorium de Gravelynges, & omnis Patria de Westflandres, usque ad Villam de Namport,
Ac etiam per Mare (videlicet) a Districtibus de Marrok usque ad Regnum Norwegiae,
Necnon in Portubus, Ripariis, & Fluminibus infra Mare intrantibus, tam ab unâ parte, quàm ab aliâ,
Et durabunt praedictae Treugae à Festo beati Dionisii proximo venturo, quod erit nona dies praesentis Mensis Octobris, usque ad Festum Purificationis beatae Mariae proximo sequens, quod erit secunda dies Februarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, decimo sexto, unâ & alterâ die inclusis.
Quae quidem Treugae, sic per Nos captae atque concordatae, infra Sex Ebdomadas, proximò sequentes à Datâ Praesentium computandas, Alligatis unius & alterius Partis singnificabuntur,
Infra quod tempus Sex Ebdomadarum Alligati praefati acceptabunt, jurabunt, confirmabunt, facientque acceptari, jurari, & confirmari per singulos Dominos, Officiarios, & Subditos in eorum partibus seu Ditionibus, de quibus ipsi Alligati fuerint pro parte adversâ requisiti, quòd tenebunt, & observabunt, facientque teneri & observari, Treugas praesentes, sic per Nos, ut praemittitur, de communi consensu acceptatas & concordatas, juxta earumdem seriem, formam & tenorem, omnibus dolo & fraude cessantibus,
Et, si contingat quòd Alligati memorati recusant praedicta facere, ille, vel illi, qui hoc facere nolet, vel nolent, erit, vel erunt, exclusus, vel exclusi, à Beneficio Praesentium Treugarum; & quoad illos unius vel alterius Partis, qui Treugas praesentes voluerint acceptare easdemque jurare & affirmare, eaedem Treugae plenum sortiantur effectum & vigorem, omnibus dolo & fraude cessantibus,
Non tamen est nostrae Intentionis quòd aliquis, vel aliqui, Alligatus, vel Alligati, unius partis, vel alterius, gaudere debeat, aut debeant, Beneficio praesentium Treugarum, nisi à tempore quo hujusmodi Treugas acceptaverit, juraverit, & confirmaverit, acceptaverint, juraverint, & confirmaverint, & de hujusmodi Acceptatione & Confirmatione Partem adversam effectualiter certificaverit, seu certifica verint,
Nos (videlicet) pro Alligatis nostris, in Bolonia supra Mare,
Et Adversarius noster, pro Alligatis suis, in Villâ Calesii:
Proviso quòd, si Naves & Carracae Alligatorum & Confoederatorum Partis Adversarii nostri, vel aliquorum eorumdem, & in eis existentes, cum Personis, Bonis Mercimoniis, & Armaturis eorumdem, harum Beneficio Treugarum, ante Confirmationes, Approbationes, & Certificationes, per eos, ut praemittitur, de dictis Treugis faciendas, gaudere voluerint quòd Patroni, Magistri, seu Gubernatores Navium praedictarum jurabunt, &, ultra hoc, per Literas suas, praefato Domino nostro Supremo, Regi Angliae & Franciae obligabunt Navigia & Bona sua (ipsi, videlicet, de singulis Dominiis pro se communiter, & quemlibet eorum pere se & in solidum) sub Sigillis eorumdem, quod nec ipsi, nec aliquis eorum, quicquam contra Tenorem Treugarum praedictarum, durante earum Termino, Attemptabunt, aut Attemptabit aliquis eorumdem per se, vel Naves, seu Carracas antedictas,
Et in eventum quo aliqua per eos, quod absit, essent aut forent Attemptata, subicient se Patroni, Gubernatores, & Magistri Navium praedictarum Jurisdictioni, Notioni, & Potestati cujuscumque Judicis Ecclesiastici, vel Secularis, penes quem Dampnificati hujusmodi conqueri voluerint,
Quâ quidem Obligatione factâ, Naves & Carracae salvum conductum à praefato Domino nostro Rege Angliae & Franciae, seu Capitaneo, vel Locumtenente Calesii, aut Capitaneo, vel Locumtenente de Harflewe, qui ad hoc à praefato Domino nostro Rege Angliae & Franciae Potestatem habebunt, absque difficultate quacumque obtinebunt, de salvo & secure Remeando versus Partes proprias, durantibus Treugis supradictis,
Et, consimiliter, si aliquae Naves particulares, praefatorum Alligatorum hujusmodi Beneficio gaudere voluerint, consimilem Securitatem faciant Magistri & Gubernatores Navium antedictarum; dummodo à nono die Mensis Octobris proximo futuro (quo die inciperint Treugae supradictae) ante Approbationem, Confirmationem, & Certificationem supradictas, nullum Dampnum Domino nostro, neque Subditis, seu Alligatis suis intulerint,
Et, in Eventu quo Capitanei, seu Locumtenentes praefati, aut eorum aliquis, debitè requisiti, aut requisitus, hujusmodi Salvum conductum concedere recusaverit, aut plus debito distulerit, ipse, qui eum requisierit, Beneficio Treugarum dictarum gaudere debeat,
Et in casu quo Alligati seu Confoederati hujusmodi, vel aliqui eorum, Juramentum praedictum praestare, aut Obligationes praedictas facere recusaverint, eo ipso à Beneficio harum Treugarum sint exclusi usque ad Confirmationem, Approbationem, & Certificationem supradictas.
Durantibus quibus Treugis cessabunt in toto, tam in dictis Marchiis Picardiae, quàm in Mari, Portubus & Ripariis in Mare descendentibus, & aliis locis Maritimis supradictis, ex unâ parte & ex aliâ, Omnes Prisae, sive Captiones Personarum, Navium, Bonorum Castrorum, Fortalitiorum, & aliorum Locorum, Illationes Dampnorum, & omnia Facta Guerram quaecumque sint,
Et poterunt Subditi, unius Partis & alterius, secure habitare, & laborare Terras & Possessiones suas, infra Loca & Metas supradicta, & Proficua inde recipere, necnon Facta & Negotia sua libere exercere, invicem conversari & communicare, mercandisare de omnibus Mercandisis & Mercimoniis, tam Victualibus, quàm aliis,
Exceptis semper Armaturis, Artillariis & omnibus aliis Hernesiis & Habilamentis Guerrarum,
Et poterunt etiam Subditi, Vassalli, Alligati, & Confoederati, unius Partis & alterius, in Mari, Portubus & Ripariis in Mare descendentibus, infra Loca & Limites supradicta constitutis quibuscumque, cum Navibus & Bonis suis transire, navigare, expectare, & inde recedere salvo & secure, absque impedimento quocumque; solvendo Custumas & Deveria consueta.
Item, quòd pro quocumque Malefacto, Attemptato, vel Captione, si aliqua quod absit, intervenerit, inter Fines & Limites superius declaratos, contra supradicta, vel alique eorumdem istae praesentes Treugae non tenebuntur, nec reputabuntur Ruptae, sive Fractae, nec ob hoc vel aliunde fiet Guerra ex una parte vel altera, nec Captio aut Obsidio Villae fortis, Castri, aut alterius Fortalitii, nec Mors nec Murdra Hominum factae, nec Personae Redemptae, nec Marchandisae impeditae, nec aliqua Gravamina fieri debent quaecumque; set remanebunt istae Treugae in suis robore & vigore, ac reparabuntur & reducentur ad primum & debitum Statum dicta Malefacta, Attemptata, & Captiones, commissa per illos de parte Domini nostri Regis & Alligatorum suorum, tam per Mare, Aquas, quàm, ut praemittitur, per Terram, in quantum quemlibet eorum per se tanget, per Conservatores & Commissarios infranominatos super facto istarum Treugarum, & dicti Malefactores punientur secundum quod casus hujusmodi requiret.
Committimusque & Deputamus Conservatores praesentium Treugarum (videlicet) in & per totum Mare supra designatum, Admirallum & Viceadmirallum, & per Terram, in partibus Picardiae supra declaratis, Capitaneum Generalem ejusdem Patriae, qui pro tempore erunt, & eorum quemlibet, vel eorum Locumtenentes,
Qui quidem Conservatores, superiùs nominati, & eorum quilibet, habebunt & habent Potestatem, quilibet in Posse suo & in loco sibi deputato, infra Limites supra designatos, de faciendo reparari & emendari omnia delicta & Dampna, quae contra Tenorem Praesentium Treugarum facta & perpetrata erunt, & ad Puniendum Malefactores secundum Casus exigentiam,
Promittimusque Treugas praesentes per praefatum Dominum nostrum, Angliae & Franciae Regem, per Literas suas Patentes, citra primum diem Novembris proximò futurum, efficaciter fore confirmandas,
Quod & facere, infra dictum Primum diem Novembris, Commissarii Partis adversae per Dominum suum promiserunt modo consimili,
Literasque Confirmatorias Domini nostri superioris praedictas, apud Boloniam supra Mare, infra dictum primum diem praedicti proximi Mensis Novembris, transmitti & destinari promittimus bonâ fide.
In quorum omnium & singulorum Testimonium has praesentes Litteras Sigillorum nostrorum munimine fecimus corroborari.
Datum Calesii die tertia Octobris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, decimo sexto,
Oct. 6. Safe conduct for Nicholas, secretary of Louis K. of Sicily, coming to Calais. Calais.
O. ix. 401. H. iv. p. ii. 180.
Pro Secretario Regis Siciliae.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 16.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Quartumdecimum Diem Octobris proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Nicholaum Secretarium, Illustris Principis, Lodowici Regis Siciliae, usque in Villam nostram Calesii, cum Duobus Famulis & Tribus Equis, in Comitiva sua, veniendo, ibidem morando, & exinde versus partes suas proprias redeundo, ac Famulos & Equos praedictos, necnon Bona, Res, & Hernesia sua licita quaecumque;
Proviso semper quod ipsi quicquam, quod &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Villam Regis Calesii sexto die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 3. Order for the publication of the truce with France in London and 15 other ports. Westm.
O. ix. 401. H. iv. p. ii. 180.
De Treuga Alligatis Regis notificanda.
An. 4. H. 5. Claus. 4. H. 5. m. 13. dors.
Rex, Custodibus Passagii in Portu Civitatis suae Londoniae, Salutem.
Cùm,
Inter Ambassiatores & Commissarios nostros, pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, & Alligatis nostris; videlicet,
Rege Romanorum,
Rege Castellae & Legionis,
Rege Arragonum,
Rege Daciae Suessiae & Norwegiae,
Rege Portugaliae,
Lodovico Duce Bavariae
, Comite Palatino Reni,
Duce Guillermo de Bavaria, Comite Hanoniae, Hollandiae, & Zellandiae,
Donaldo Domino de Insulis,
Et Johanne Stanley, pro Dominio de Man,
Ex unâ parte,
Et Ambassiatores, Nuncios, & Deputatos Adversarii nostri Franciae, pro ipso Adversario nostro, suisque Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, & Alligatis; videlicet,
Rege Romanorum,
Rege Castellae & Legionis,
Rege Bohemiae,
Rege Scotiae,
Rege Navarriae,
Rege Arragoniae,
Duce Guillermo de Bavaria
, Comite Hanoniae, Hollandiae, & Zellandiae,
Duce Brabantiae,
Duce Guelriae,
Comite Marchiae in Scotia,
Domino de Man,
Domino de Insulis in Scotia,
Duce & communitate Jannae
,
Ex alterâ parte,
Bonae, firmae, stabiles, & particulares Treugae per Terram (viz.)
Per totam Patriam & Marchiam Picardiae, a Riparia Sumae usque ad Mare, & includuntur in hac Villa & Territorium de Gravelyngues, & omnis Patria de Westslandres, usque ad Villam de Namport,
Ac etiam per Mare; videlicet,
A Districtibus de Marroc usque ad Regnum Norwegiae,
Necnon in Portubus, Ripariis, & Fluminibus infra Mare intrantibus, tam ab una parte, quàm ab aliâ,
A Festo beati Dionisii ultimoò praeterito, usque ad Festum Purificationis beatae Mariae proximo futurum (unâ & alterà die inclusis)
Initae sint & concordatae,
Et, quia Treugas illas ad Notitiam omnium & singulorum, quorum interest, deduci volumus, vobis Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, Treugas praedictas in Portu praedicto, ac aliis Portubus & Locis, eidem Portui adjacentibus, publicè proclamari & notificari, ac eas, quantum in vobis est, firmiter & inviolabiliter observari & teneri faciatis, juxta Vim, Formam, & Effectum earumdem;
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Thoma Duce Clarentiae Custode Angliae apud Westmonasterium Tertio Die Octobris.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis, in Portubus subscriptis, sub eâdem Datâ; videlicet,
Custodibus Passagii in Portubus Villarum de Plymmouth & Fowy.
Custodibus Passagii in Portu Villae Novi Castri super Tynam.
Custodibus Passagii in Portu Villae de Kyngeston super Hull.
Custodibus Passagii in Portu Civitatis Cicestr.
Custodibus Passagii in Portu Villae Sutht.
Custodibus Passagii in Portu Villae de Malcomb.
Custodibus Passagii in Portu Villae de Sancto Botulpho.
Custodibus Passagii in Portu Villae Sandewici.
Custodibus Passagii in Portu Villae de Dertemouth.
Custodibus Passagii in Portu Villae de Lenn.
Custodibus Passagii in Portu Villae de Briggewater.
Custodibus Passagii in Portu Villae Magnae Jernemuth.
Custodibus Passagii in Portu Villae Bristoll.
Custodibus Passagii in Portu Villae Gippewici.
Custodibus Passagii in Portu Villae Dovorr
.
Oct. 18. Power for Richard earl of Warwick, captain of Calais, to grant letters of safe conduct in accordance with the truce with France. Westm.
O. ix. 402. H. iv. p. ii. 180.
De Salvis Conductubus, durante Treuga, concedendis.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 11.
Rex, dilecto Consanguineo suo, Ricardo Comiti Warwici, Capitaneo nostro Calesii, seu, in ipsius absentia, ejus Locumtenenti, Salutem.
Cùm in certis Treugis particularibus, inter Nos & Adversarium nostrum Franciae, per certos nostros & suos Commissarios, nuper initis & captis, à Nono die Mensis Octobris ultimò praeterito, usque ad Festum Purificationis beatae Mariae Virginis proximò futurum (utroque die incluso) effectualiter duraturis, inter caetera, unum Capitulum est, insertum;
Cujus Tenor sequitur in haec verba,
Non tamen est intentionis nostrae quòd aliquis, vel aliqui, Alligatus, vel Alligati, unius Partis vel alterius, gaudere debeat, aut debeant, Beneficio praesentium Treugarum, nisi à tempore quo hujusmodi Treugas acceptaverit, juraverit, & confirmaverit, acceptaverint, juraverint, & confirmaverint, & de hujusmodi Acceptatione & Confirmatione Partem adversam effectualiter certificaverit seu certificaverint,
Nos (videlicet) pro Alligatis nostris in Bolonia supra Mare, & Adversarius noster pro Alligatis suis in Villa Calesii,
Proviso quòd, si Naves & Carraccae Alligatorum & Confoederatorum Partis Adversarii nostri, vel aliquorum eorumdem, & in eis existentes, cum Personis, Bonis, Mercimoniis, & Armaturis eorumdem, harum Beneficio Treugarum, ante Confirmationes, Approbationes, & Certificationes, per eos, ut praemittitur, de dictis Treugis faciendas, gaudere voluerint, quòd Patroni, Magistri, seu Gubernatores Navium praedictarum jurabunt, & ultra hoc, per Literas suas, praefato Domino nostro Supremo
, Regi Angliae & Franciae Obligabunt Navigia & Bona sua (ipsi, videlicet, de singulis Dominiis pro se communiter, & quemlibet eorum per se & in solidum) sub Sigillis eorumdem, quòd nec ipsi, nec aliquis eorum, quicquam, contra Tenorem Treugarum praedictarum, durante eorum termino, attemptabunt, aut attemptabit aliquis eorumdem per se, vel Naves, seu Carracas antedictas,
Et in eventum quo aliqua per eos (quod absit) essent aut forent Attemptata, subicient se Patroni, Gubernatores, & Magistri Navium praedictarum Jurisdictioni, Notioni, & Potestati cujuscumque Judicis, Ecclesiastici vel Secularis, penes quem Dampnificati hujusmodi conqueri voluerint
,
Quâ quidem Obligatione factâ, Naves & Carracae praedictae, salvum conductum à praefato Domino nostro Rege Angliae & Franciae, seu Capitaneo vel Locumtenente Calesii, aut Capitaneo vel Locumtenente de Harflewe, qui ad hoc à praefato Domino nostro Rege Angliae & Franciae Potestatem habebunt, absque difficultate quacumque obtinebunt, de salvò & secureè Remeando versus Partes proprias, durantibus Treugis supradictis.
Et, consimiliter, si aliquae Naves particulares, praefatorum Alligatorum, hujusmodi Beneficio gaudere voluerint, consimilem Securitatem faciant Magistri & Gubernatores Navium antedictarum; dummodo à nono die Mensis Octobris proximò futuro (quo die incipiunt Treugae supradictae) ante Approbationem, Confirmationem, & Certificationem supradictas, nullum Dampnum Domino nostro, neque Subditis, seu Alligatis suis intulerint,
Et, in eventu quo Capitanei seu Locumtenentes praefati, aut eorum aliquis, debite requisiti, aut requisitus, hujusmodi salvum Conductum concedere recusaverit, aut plus debito distulerit, ipse, qui eum requisierit, Beneficio dictarum Treugarum gaudere debeat,
Et, in casu quo Alligati seu Confoederati hujusmodi, vel aliqui eorum, Juramentum praedictum praestare, aut Obligationes praedictas facere recusaverint, eo ipso à Benesicio harum treugarum sint exclusi, usque ad; Confirmationem, Approbationem, Certificationem supradictas
.
De vestris igitur Circumspectione, Fidelitate, & Industria, plenam in Domino fiduciam obtinentes, ad Concedendum & faciendum, sub sigillis vestris, & utriusque vestrûm, Literas salvi Conductûs quibuscumque petentibus, juxta vim, formam, & effectum Capituli supradicti, & Contentorum in eodem vobis Capitaneo nostro supradicto, &, in vestri absentia, vestrum Locumtenenti ibidem, Committimus Potestatem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo octavo die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 19. Confirmation, in parliament, of the treaty with Sigismund K. of the Romans. Westm.
O. ix. 403. H. iv. p. ii. 181.
Alligantiae cum Rege Romanorum, pro Forma Tractatus inde Habiti, Confirmatio in Parliamento.
An. 4. H. 5. Ex Autogr. Penes Camer.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae nostrae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper certae Alligantiae inter, Excellentissimum & Serenissimum in Christo Principem, Sygismundum, Dei gratiâ, Romanorum Regem semper Augustum, ac Hungariae, Dalmatiae, Croaciae, &c. Regem, Fratrem nostrum praecarissimum, ex parte unâ, pro Se & Successoribus suis, Nosque, & Successores nostros, ex aliâ, initae sint & contractae,
Quarum Alligantiarum, pro parte nostrâ, Tenor sigillatus sequitur in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae in certitudinem Praesentium & Memoriam futurorum,
Cùm Serenissimus Princeps, Sygismundus, Dei gratiâ, Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, &c. Rex, Frater noster praecarissimus,
Ad perpetuam rei memoriam, debito caritatis (quae non sua sunt quaerit) Summâque rei Ecclesiasticae ac Libertatis Publicae necessitate cogente (quae sine universali periculo negligi non poterat nec postponi) excitatus ab intimis, & studiosae solicitudinis instantia propulsatus, &c. prout supra in Tractatu Alligantiae Dat. Cantuar. 15. Aug. tunc, sic,
Nos autem, volentes, quantum in nobis est, hujusmodi Alligantias debere esse perpetuas,
Habito, super omnibus & singulis, in praefatis nostris Literis contentis, in hoc praesenti nostro Parliamento, apud Westmonasterium, in Palatio nostro, decimo nono die Mensis Octobris, Anno Regni nostri Quarto, celebrato, cum omnibus Archiepiscopis, Episcopis, Ducibus, Comitibus, Baronibus, ac Militibus, Communitatum nomine comparentibus, & aliis quibuscumque Statubus, Spiritualibus & Temporalibus, ad Mandatum nostrum ut in Parliamento ibidem congregatis, Tractatu debito & solempni, ac de unanimi Consensu & Assensu eorumdem,
Praefatas Alligantias & Confoederationes, omniaque & singula Praemissa, modis & formis, in dictis nostris Literis superius recitatis, in eodem Parliamento, & auctoritate ejusdem, pro Nobis, Successoribus nostris, Ratificamus, Approbamus, &, Tenore Praesentium, Confirmamus.
In cujus rei testimonium has praesentes Literas nostras nostri Magni Sigilli impressione feeimus communiri.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii praedicto decimo nono die Mensis Octobris, Anno Gratiae Milesimo, Quadringentesimo, sextodecimo, & Regni nostri Quarto.
Sub Sigillo Magno, cerâ viridi expresso, a Filis sericis albi caeruleique Coloris.
Oct. 20. Inspeximus and confirmation of the truce with France. Westm.
O. ix. 404. H. iv. p. ii. 181.
Confirmatio Treugarum Franciae, Calesii proximo concordatis.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 13.
Rex, omnibus ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quasdam Treugas, inter Ambassiatores nostros ex una parte, & Ambassiatores, Nuncios, & Commissarios Adversarii nostri Franciae ex altera parte, factas in haec verba,
Nos Henricus, Permissione Divinâ, Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae Primas, & Apostolicae Sedis Legatus, Magister Henricus Ware Privati Sigilli Custos, Dominus Radulphus Rochefort Miles, & Philippus Morgan utriusque Juris Doctor, Domini nostri Regis Angliae & Franciae Conciliarii & Commissarii, &c. prout in Tractatu Calesii Dat. ibidem tertio die Octobris.
Nos autem, Treugas praedictas Ratas habentes & Gratas, illas, Tenore Presentium, ex certa Scientia nostra, Laudamus, Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus;
Promittentes Nos, bonâ fide & verbo Regio, Treugas illas Tenere & Custodire, ac pro posse nostro, absque fractione, per fideles & subditos nostros quoscumque, quovis modo, secundum Tenorem & formam earumdem, integrè Teneri & Custodiri facere.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xx. die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 20. Request for letters of general safe conduct for John prior of Worcester, going to the council of Constance. Westm.
O. ix. 404. H. iv. p. ii. 181.
Pro Priore Wygorniae, de Requestu.
An. 4. H. 5. Ibid. m. 15.
Rex, universis & singulis Regibus Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Dominis, Vicecomitibus, Capitaneis, Castellanis, Constabulariis, Gubernatoribus Vicorum, Fortalitiorum, & omnibus aliis Amicis & Benivolis nostris, ac Populis, cujuscumque Statûs, Gradûs, Dignitatis, Praeeminentiae, seu Conditionis fuerint, ad quos &c. Salutem in omnium Salvatore.
Cùm, dilectus Nobis in Cristo, Johannes Prior Ecclesiae beatae Mariae Wygorniae, pro certis Negotiis, in Generali Concilio apud Civitatem Constantiensem expediendis, ad Civitatem illam habeat se transferre,
Universitatem vestram multipliciter honorabilem, & quemlibet vestrûm, attentiùs & efficacyùs quo possumus, Requirimus & Rogamus quatinus,
Eundem Priorem, cùm ipsum per Regna, Dominia, & Potestates vestra, seu alicujus vestrûm, transire contigerit, nostrae Magestatis intuitu, & harum Literarum nostrarum speciali interventu propensiùs Recommendatum habentes,
Eundem Priorem, cum Familiaribus, Equis, Bonis, Hernesiis, & Rebus suis quibuscunque, recipiatis, & inibi morari, seu per eadem Regna, Dominia, & Potestates, cùm sibi placuerit, liberè & absque impedimento seu perturbatione quacumque redire permittatis, sine solutione Dacii, Pedagii, Gabelli, aut aliqua Aperitione Manticarum, Literarum, seu Hernesiorum, necnon salvum & securum Conductum, si necesse fuerit, suis Sumptibus habere faciatis,
Non inferentes eis, &c. ut in similibus de Requestu Literis.
In cujus &c. per unum Annum duraturas.
Dat. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, apud Palatium nostrum Westm. vicesimo die Octobris.
Per ipsum Regem.