Rymer's Foedera with Syllabus
November 1416

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

405-410

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: November 1416', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 405-410. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115216 Date accessed: 19 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

November 1416

Syllabus EntryFoedera Text
Nov. 6. Receipt for the collar, called "Pusan," from the mayor of London, to whom it was pledged, although the loan has not been repaid. Westm.
O. ix. 405. H. iv. p. ii. 181.
Super Jocalibus Invadiatis.
An. 4. H. 5. Pat. 4. H. 5. m. 14.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Pensantes sanè qualiter Nos, primo die Augusti, Anno Regni nostri Tertio, Invadiare fecimus, dilectis & fidelibus nostris, Thomae Fauconer, tunc Majori, & Comunitati, Civitatis nostrae Londoniae, pro Summa Decem Milium Marcarum, Nobis per eos gratis mutuatarum, quoddam Magnum Colerum, vocatum Pusan, de operationibus Coronarum & Bestiarum, vocatarum Antelopes, confectum, & de albo Inamelatum, Bestiis illis super Terragio viridi positis, Terragio, de Duobus Perles, & Bestia, de uno Perle circa Collum, garnisiatis, & qualibet Corona de uno Magno Baleis & Novem magnis Perles garnisiata, & in Corona Principali, quae anterior existit, ultra praedicta Baleis & Perles, Duo magna Dyamandes in Summitate, & ultra Coronas Octo de aliis Baleis posita existunt Colerio praedicto, ponderante in toto Quinquaginta & Sex Uncias,
Et quod Richardus Courtenay, nuper Episcopus Norwicensis, tunc Thesaurarius Camerae nostrae, & Custos Jocalium nostrorum, praedictis Majori & Communitati, in quadam Teca de corio inclusum, & sub Sigillo Armorum ipsius Episcopi consignatum, praefatis Majori & Communitati, in eorum Custodia, absque impetitione Nostri vel Haeredum nostrorum, quousque Summa praedicta eis esset persoluta, pacificè essendum, liberavit, prout in Literis nostris Patentibus, ac quadam Indentura (cujus Data est Sexto decimo Die Junii, Anno Regni nostri Tertio) inter praedictum Episcopum & praefatos Majorem & Comunitatem inde confectis, plenius continetur,
Recolentesque quòd Nicholaus Wotton, nuper Major ejusdem Civitatis, Quinto Die ultimoò praeterito, Colerum praedictum, de Mandato nostro, Nobis liberavit,
Et Colerum illud, in eadem Teca inclusum, in nostra salva Custodia (eo, quod eisdem Majori & Comunitati de Summa praedicta nondum solutum existit, non obstante) ad tunc dimisit,
Et Nobis supplicavit ut Reliberationem Colerii praedicti, in forma praedicta Nobis factam, recordari, & per Literas nostras Patentes testificare dignaremur,
Nos,
Advertentes Supplicationem praedictam rationi consonam existere, ipsosque Nicholaum & Comunitatem, Praemissorum intuitu, de Colerio praedicto omnino exonerare volentes, ut tenemur,
Reliberationem Colerii praedicti, nobis, factam, & in Custodia nostra, ut praemittitur, dimissam, Recordamur, & per Praesentes Testificamus,
Nolentes quòd praedicti, Nicholaus & Comunitas, aut eorum aliquis, Haeredes, aut Successores sui, per Nos, vel Haeredes, seu Successores nostros, aut Officiarios nostros quoscumque, in Scaccario nostro, vel alibi, futuris temporibus, ratione Colerii praedicti, impetantur, molestentur, in aliquo seu graventur; set inde Quieti sint & penitùs Exonerati imperpetuum:
Et hoc vobis Innotescimus per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vi. die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 24. Power for Ralph Nevyll, earl of Westmoreland, and John Nevyll, his son, warden of the West March, to grant letters of safe conduct to certain Scots bringing the ransom of Mordac de Fyf, due to Henry de Percy, earl of Northumberland. Westm.
O. ix. 405. H. iv. p. ii. 182.
Pro Financia Comitis de Fysf.
An. 4. H. 5. Scot. 4. H. 5. m. 9.
Rex, Carissimo Avunculo suo, Radulpho Nevyll, Comiti Westmerlandiae, ac, carissimo Consanguineo nostro, Johanni Nevyll, Filio suo, Custodi Westmarchiae versus Scotiam, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate & Circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus & Ordinavimus vos, conjunctim, & divisim, ac vobis, & alteri vestrûm, Tenore Praesentium, Committimus Potestatem, ad Literas de salvo Conductu, sub Sigillis vestris, vel alterius vestrûm, debitè conficiendas, certis Personis de Scotia,
Finantiam Mordaci de Fyf, carissimo Consanguineo nostro, Henrico Percy, Comiti Northumbriae, debitam, delaturis, & versus partes Scotiae salvò & secureè redituris,
Nomine nostro Concedendum & Faciendum;
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid vos, seu alter vestrûm, feceritis, seu fecerit in Praemissis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium xxiv. die Novembris.
Nov. 26. Ratification of grants of the K.'s predecessors to Auger de Montalt, lord of Muyssidan. Westm.
O. ix. 406. H. iv. p. ii. 182.
Concessionum in Aquitania Confirmatio.
An. 4. H. 5. Vasc. 4. H. 5. m. 13.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Transumptum quarumdam Literarum Patentium Domini E. nuper Regis Angliae, Proavi nostri, factarum in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inspeximus Literas, Carissimi Primogeniti nostri, Edwardi Principis Walliae, Ducis Cornubiae, & Comitis Cestriae, in haec verba,
Edwardus, Illustrissimi Domini, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Regis Primogenitus, Princeps Walliae, Dux Cornubiae, & Comes Cestriae, universis & singulis, praesentes Literas inspecturis, Salutem, & Praesentibus dare sidem.
Cùm in quibusdam Patentibus Literis, dicti Domini Progenitoris nostri, Sigilloque suo, impendente Cerâ viridi, sigillatis, viderimus contineri dictum Dominum Progenitorem nostrum, certis ex Causis, in ipsis Literis Regiis contentis, Dedisse & Contulisse, dilecto & fideli nostro, Augerio de Monte Alto Domino de Muyssidano Militi, Haeredibusque & Assignatis suis, Castrum de Blanquaforti, cum omnibus Proficuis & Emolumentis, simul cum mero & mixto Imperio, Jurisdictione altâ & bassâ, ac Homagiis, & omnibus aliis ad dictum Castrum pertinentibus, quoad usque dicto Augerio de Castro, Terris, & Redditibus, ad valorem Annuum Mille Scutorum Auri, boni ponderis & legalis, in Loco competenti, in Ducatu Aquitaniae, cum consimili altâ & bassâ Jurisdictione, mero & mixto Imperio, & aliis Proficuis, Homagiis & Emolumentis, sicut ad Castrum & Locum de Guessaco dinoscitur pertinere, quod quidem Castrum dictus Augerius tunc possidebat, Provisum foret, prout ipsae Literae regiae, super hoc confectae, pleniùs attestantur,
Quarum Tenor subsequitur per haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes grata & laudabilia Servitia, Nobis per, dilectum & fidelem nostrum, Augerium Dominum de Muyssidano, in Guerris, in Ducatu nostro Aquitanniae, impensa, ac bonum Locum quem Nobis tenet in partibus illis,
Ac volentes eo praetextu, ac pro Homagio suo ligeo, Nobis praestito, & intuitu boni Servitii sui quod Nobis impendet in futurum, praefatum Augerium respicere gratiosè,
Dedimus & Concessimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris eidem Augerio Castrum de Blanquaforti, in Ducatu praedicto,
Quod, occasione Rebellionis & Forisfacturae Gailliardi de Durefort, qui Adversariis nostris de Francia contra Nos adhaesit, ad Manus nostras devenit vel aliquo alio Jure Nobis Confiscatum existit, seu ad Nos ex quacumque Causa pertinet,
Habendum & Tenendum eidem Augerio, Haeredibus, & Assignatis suis, cum omnibus Proficuis & Emolumentis, simul cum mero & mixto Imperio, Jurisdictione altâ & bassâ, ac Homagiis, & omnibus aliis ad dictum Castrum pertinentibus, quousque eidem Augerio de Castro, Terris, & Redditibus, ad valorem Annuum Mille Scutorum Auri, boni & legalis ponderis, in Loco competenti, in Ducatu praedicto, cum consimili Jurisdictione altâ & bassâ, mero & mixto Imperio, & aliis Proficuis, Homagiis, & Emolumentis, sicut ad Castrum & Locum de Guessaco dinoscitur pertinere,
Quae quidem Castrum & Locum idem Augerius jam tenet, & quae, ex causa praedicta, Promisit absque dilatione aliqua Restituere, dilecto & fideli nostro, Bernardo Etzii Domino de la Breto, vel Senescallo nostro Vasconiae,
Fecerimus providere,
Quacumque Donatione, vel Assignatione, de dicto Castro de Blanquaforti, praefato Galliardo, aut dicto Bernardo, seu cuicumque aliae Personae, ante haec tempora, factâ (quam, Tenore Praesentium, omnium duximus Revocandam) non obstante:
Volumus etiam & Concedimus quòd, si contingat dictum Castrum de Blanquaforti, vel aliud Castrum, aut Terras, & Redditus, eidem Augerio, loco dicti Castri de Blanquaforti, imposterum assignanda, juxta formam Pacis, cum Adversariis nostris faciendae, vel alio modo, praeter culpam dicti Augerii, in Manum nostram capi, & aliàs restitui, reddi, vel liberari, tunc Nos (ante Captionem, Restitutionem, Redditionem, seu Liberationem hujusmodi) praefato Augerio, de Redditibus, ad valorem Annuum Mille Scutorum Auri, boni & legalis ponderis, in Loco competenti, in dicto Ducatu, cum simili Jurisdictione altâ & bassâ, mero & mixto Imperio, & aliis Proficuis, Homagiis, & Emolumentis, sicut ad Castrum & Locum de Guessaco pertinere dinoscitur, sicut praedictum est, providere faciemus;
Superioritate, & Resorto, ac Cavalcatu in & super dicto Castro de Blanquaforti, & aliis Castris, Terris, & Redditibus praedictis, praefato Augerio in forma praedicta assignandis, nobis semper salvis.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Wemonasterium Vicesimo Primo Die Martii, Anno Regni nostri Angliae Vicesimo Octavo, Regni verò nostri Franciae Quintodecimo.
Per Breve de Privato Sigillo.
Woll
.
Ex postque,
Domino Galliardo de Dureforti (ad quem dictum Castrum de Blanquaforti, ante Rebellionem suam, pertinebat) ad Fidelitatem & Obedientiam regiam atque nostram revenire bono animo cupiente,
Eidem Domino Galliardo, inter caetera contenta in quodam Tractatu, inter Nos & ipsum, seu alium ejus nomine, nuper habito, Voluerimus & Concesserimus quòd sibi dictum Castrum de Blanquaforti, cum suis universis pertinentibus, reddi & restitui faceremus, prout in ipso Tractatu latius continetur,
Rogavissemus & Requisissemus dictum Augerium Dominum de Muyssidano (qui dictum Castrum de Blanquaforti, quo supra Titulo, possidebat) ut ipsum Castrum de Blanquaforti, cum suis universis pertinentibus, Nobis traderet ac etiam liberaret, ad finem praemissum quoniam alibi sufficientem Assignationem pro illis, juxta exigentiam dictarum Literarum regiarum, in Loco seu Locis competentibus, facere volebamus,
Igitur, advertentes quòd dictus Augerius nostrae praedictae Requestae liberaliter obedivit, dictum Castrum de Blanquaforti cum suis universis pertinentiis liberando,
Sciatis quòd Nos, de nostra certa Scientiâ, auctoritateque regiâ, Nobis super hoc attributeâ, dicto Augerio, Domino de Muyssidano, pro Se, Haeredibus, & Assignatis suis, Tradidimus & Assignavimus (pro dictis Mille Scutis Annuis, sibi, juxtà Literarum regiarum praedictarum seriem, ut praetactum est, Assignandis) Castrum & Castellaniam de Blauiâ, cum suis Juribus & pertinentiis universis, Assignamusque ac Tradimus per Praesentes,
Habenda, Tenenda, Expectanda, ac etiam Possidenda, pro Se, & Haeredibus, & Assignatis suis, dictum Castrum & Castellaniam de Blauia, cum suis Juribus, & Emolumentis, & Redditibus, Homagiis, & Proficuis universis, ad dictum Castrum & Castellaniam pertinentibus, & pertinere debentibus quoquo modo, quoad usque dicto Augerio, Domino de Muyssidano, de Castro, Terris, & Redditibus, in aliquo alio competenti Loco, infra Ducatum praedictum, ad valorem Mille Librarum, bonae Monetae, Annui Redditûs computato uno Sterlingo pro Quinque Denariis bonorum Burdegaliae, cum consimili Jurisdictione altâ & bassâ, mero & mixto Imperio, & aliis Proficuis & Emolumentis, sicut ad Castrum & Locum de Guessaco dinoscitur pertinere (quod quidem Castrum dictus Augerius, Dominus de Muyssidano, hactenus possidebat) debitè fecerimus provideri,
Quocirca omnibus & singulis, tam Nobilibus, quàm Innobilibus, in dicta Villa, Castro, & Castellania de Blauia, & suis universis pertinentibus, Inhabitantibus quibuscumque, Damus, Tenore Praesentium, in Mandatis, quatinus dicto Augerio, Domino de Muyssidano, Haeredibus, & Assignatis suis, suisque ibi Deputandis, Attornatis, Officiariis, seu Ministris, in forma praemissa, sint Parentes, Obedientes, ac etiam Intendentes;
Superioritate, Resorto, & Homagio, super Dominio, Castro, & Castellanià, ac in aliis, Salvis Juribus Regiis, ac quibuscumque Alienis;
Promisit enim dictus Dominus de Muyssidano Nobis quòd dicto Domino nostro Regi, aut Nobis, aut Senescallo Vasconiae, aut Constabulario Burdegaliae, qui nunc sunt, vel qui pro tempore erunt (factâ sibi Assignatione de dictis Mille Libris bonae Monetae, in aliquo alio Loco competenti, infra Ducatum praedictum, modis & formâ superiùs expressatis) ad dicti Domini nostri Progenitoris, aut Nostri, aut dictorum Senescalli aut Constabularii, aut alterius regii & nostri Officiarii & Ministri, super hoc debitam Potestatem habentium, Instantiam & Requestum, dictum Castrum & Castellaniam, & alia Officia, & Redditus, sibi assignata, (videlicet) Officium Gaugeti, & Officium Turragii & Portagii, Castri regii Burdegaliae, & magnam Custumam Sexcentorum Doliorum Vini, quae in dicto Castro Anno quolibet primò Custumanda, magnamque Custumam debentium,
Super quorum omnium Praemissorum, videlicet, Castri & Castellaniae, & aliorum Officiorum, & Reddituum Praemissorum, Redditibus, Exitibus, & Proventibus, Proficuis & Emolumentis, dictas Mille Libras Annuas duximus assignandas, quoad usque Mille Librae bonae Monetae Annui Redditùs, in loco competenti, ut praetactum est, eidem fuerint assignatae,
Tradet, reddet, restituet, tradi, liberari, ac restitui indilatè faciet, Statu nec Juribus in aliquo diminutis.
In cujus rei Testimonium Sigillum nostrum praesentibus Literis duximus apponendum.
Dat. Burdegaliae Die Decima Aprilis, Anno Domini Millesimo, Trescentesimo, Quinquagesimo Sexto.
Nos autem, Literas praedictas, & omnia contenta in eisdem Rata habentes & Grata, Ea, pro Nobis, & Haeredibus nostris, Concedimus & Confirmamus,
Volentes & Concedentes, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quòd praefatus Augerius habeat & teneat dicta Castrum & Castellaniam de Blauia, ac omnia alia Praemissa, sibi sic per dictum Principem assignata, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, pro Se, Haeredibus, & Assignatis suis, juxta Tenorem Literarum ipsius Principis praedictarum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Dat. apud Westm. Tricesimo Die Decembris, Anno Regni nostri Angliae Tricesimo Primo, Regni verò Franciae Decimo Octavo.
Per ipsum Regem, ad Petitionem de Concilio Grandi.
Inspeximus etiam quoddam aliud Transsumptum quarumdam aliarum Literarum Patentium praefati Proavi nostri, similiter factarum in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inspeximus Literas, Carissimi Primogeniti nostri, Edwardi Principis Walliae, Ducis Cornubiae, & Comitis Cestriae, in haec verba,
Edwardus, Illustrissimi Domini, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Regis Primogenitus, Princeps Walliae, Dux Cornubiae, & Comes Cestriae, Universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem, & praesentibus dare fidem.
Meminimus Nos nuper, ex legalibus & gratuitis Servitiis, dicto Domino Progenitori nostro & Nobis per, dilectum & fidelem nostrum, Augerium, Dominum de Muyssidano, praestitis multipliciter & impensis, & quae per inantea versimiliter speramus impendi, Locum & Villam d'Aubaterra, cum omnibus Juribus, Homagiis, Deveriis, Parochiis, & aliis Pertinentiis suis universis, mero ac mixto Imperio, & omnimodâ Jurisdictione, ad ipsum Locum seu Villam pertinentibus, Eidem, per nostras Literas, ad suae Vitae Terminum, contulisse,
Verùm, cùm, excrescentibus Subditorum Meritis & Servitiis, regiae Largitionis intersit ad ampliores Gratias se reddere liberalem, Nos igitur, dicti Domini de Muyssidano intuentes Servitia & Obsequia, de diebus in dies, in regiis Honoribus, & tuendis Juribus, ut est fidelis cujuslibet, adaugeri, ex hiis sibi facere uberiorem Gratiam meritò appetentes, eidem Domino de Muyssidano Locum & Villam praedictos de Aubaterra, cum mero ac mixto Imperio, & omnimodâ Jurisdictione, & aliis suis Juribus, Homagiis, Parochiis, Deveriis, & suis aliis pertinentiis universis, de nostra certa Scientia, & Gratia speciali, pro Se, & Haeredibus suis, Dedimus & Concessimus, Damusque ac Concedimus per Praesentes,
Habenda, Tenenda, Excercenda, Possidenda, Regenda, ac etiam Gubernanda, pro Se, & Haeredibus suis, ut dictum est; quacumque Donatione, Concessione, vel Assignatione, per in antea faciendâ in Contrarium, in aliquo non obstante,
Dicto Domino Progenitori nostro, & Nobis, Superioritate, Resorto, ac Homagiis, & in aliis Jure regio, semper salvis,
Quocirca Constabulario Burdegaliae, qui nunc est, aut pro tempore fuerit, vel ejus Locumtenenti, Damus, Tenore Praesentium, in Mandatis ut dictum Dominum de Muyssidano, suumve Procuratorem, vel Attornatum, in Possessionem corporalem & realem dictae Villae, unà cum praedictis suis Juribus, Homagiis, Deveriis, Parochiis, & aliis praedictis universis, ponat & inducat, Positumque & Inductum in illis manuteneat viriliter & desendat in forma praemissa, amotis abinde aliis illicitis Detentoribus quibuscumque, quos Nos etiam, Tenore Praesentium, ammovemus,
Nos enim ipsum Constabularium de hiis, quae sic eidem Domino de Muyssidano, ejusve Procuratoribus, vel Attornatis, Tradiderit & Liberaverit, Tradi seu Liberari fecerit, ut est dictum, cum harum Literarum nostrarum Copia, sub Sigillo & Contrasigillo Regiis, quibus utitur in Burdegalia ad Contractus, penes ipsum, pro Garento & Exoneratione sua, remanenda, apud quoscumque Compotorum suorum Auditores ex parte regia adque nostra, Exoneratum in eisdem suis compotis habere volumus & invenimus.
Dat. Burdegaliae, sub Sigillo nostro, ultimo die Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quinquagesimo, Septimo.
Nos autem, Literas praedictas, & omnia contenta in eisdem Rata habentes & Grata, Ea, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quatenus justè, ritè, & rationabiliter facta fuerint, Ratificamus, Approbamus, & Confirmamus.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Dat. apud Westm. Duodecimo Die Maii, Anno Regni nostri Angliae Tricesimo Secundo, Regni verò nostri Franciae Decimo nono.
Per ipsum Regem, ad Petitionem de Concilio Grandi.
Inspeximus insuper Irrotulamentum quarumdam Literarum Patentium, in Rotulis Cancellariae Domini H. nuper Regis Angliae, Patris nostri, irrotulatarum, in haec verba.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Maria de Montaut, Domina de Myssidene & de Blaye, Uxor, dilecti & fidelis Ligei nostri, Johannis Domini de Gramont & de Cama, de Villa, Castro, & Castellania de Mussiden. & de Pelegrue, à tempore Mortis Patris ipsius Mariae, hucusque exhaeredata existat,
Nos, eâ consideratione, de Gratia nostra speciali, Concessimus eisdem Johanni & Mariae omnia Bona & Terras, quae sunt, vel evenire poterunt, de Rebellibus infra Terras & Castellaniam suas de Blaye, seu alias Terras suas quascumque, infra Jurisdictionem & Obedientiam nostras.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Manerium de Eltham, Duodecimo die Januarii, Anno Regni nostri Undecimo.
Inspeximus etiam Irrotulamentum quarumdam aliarum Literarum Patentium, in Rotulis Cancellariae praedicti Patris nostri irrotulatarum, in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Progenitores nostri Assignaverint Praedecessoribus, dilectae nobis Mariae de Montaut, Dominae de Myssydene & de Blaye, Uxoris, dilecti & fidelis Ligei nostri, Johannis Domini de Gramont & de Cama, Magnam Custumam Sexcentorum Doliorum Vini, Sexcen- tos Scutos veteres attingentem, Percipiendam, quolibet Anno, de Castro nostro Burdegaliae, de Primis Vinis ibidem Custumandis.
De quibus quidem Sexcentis Scutis praefata Maria aliqualiter solvi non potest, ut accepimus,
Nos, consideratione Praemissorum, de Gratia nostra speciali, & ad Supplicationem praedictorum Johannis & Mariae, Concessimus quòd eadem Maria, quolibet Anno, solvatur de Vinis, provenientibus de Villa & Castellania de Blaye, percipiendis & levandis per Manus suas, seu Deputatorum suorum,
Volentes ulterius & Concedentes quòd, si Vina Villae & Castellaniae praedictarum ad Valorem dictorum Sexcentorum Scutorum non attingant, tunc Constabularius noster Burdegaliae, qui nunc est, vel qui pro tempore fuerit, seu ejus Locum tenens, id, quod à retro fuerit de Summa praedicta, praefatis Johanni & Mariae, seu eorum Deputatis, de dictis Custumis dictorum Primorum Vinorum, apud Castrum praedictum primo Custumandorum, solvat & adimplere faciat, juxta formam & tenorem Primae Assignationis supradictae, absque aliqua Impetitione eis inde faciendâ.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso, apud Manerium de Eltham, Duodecimo die Januarii, Anno Regni nostri Undecimo.
Nos autem, omnia & singula in Literis praedictis contenta, Rata habentes & Grata, Ea, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, prout Literae ipsae rationabiliter testantur, & prout praedicti Augerus & Haeredes sui, necnon & praefati Maria & Johannes, eisdem hucusque rationabiliter usi sunt, Approbamus, Ratificamus, &, Tenore praesentium, Confirmamus;
Salvo semper Jure nostro, & aliis quibuslibet Jure suo; quibus per Praesentem nostram Confirmationem nullum volumus praejudicium generari.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium Vicesimo Sexto die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo, & pro Decem Marcis Solutis in Hanaperio.