Rymer's Foedera with Syllabus
March 1417

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

437-445

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: March 1417', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 437-445. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115220 Date accessed: 02 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

March 1417

Syllabus EntryFoedera Text
March 1. The K. orders William Collyng and Richard Skall to provide 1,000 bacon hogs for the K.'s expedition to France. Westm.
O. ix. 437. H. iv. p. ii. 194.
De Baconibus providendis pro Hospitio Regis in praesenti Viagio.
An. 4. H. 5. Pat. 4. H. 5. m. 9.
Rex, Willielmo Collyng, Salutem.
Scias quòd Assignavimus te ad Mille Bacones, pro Expensis Hospitii nostri, in praesenti Viagio nostro versus partes Transmarinas, necessarios, ubicumque inveniri poterunt, tam infra Libertates, quàm extra (Feodo Ecclesiae duntaxat excepto) pro Denariis nostris, in hac parte promptè & rationabiliter solvendis, Emendum & Providendum;
Et ideo tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, aliis Officiariis, Ministris, & Ligeis nostris, tam infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quod Tibi, in executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium primo die Martii.
Per Billam Thesaurarii Hospitii ipsius Regis.
Consimiles Literas Regis habet
Richardus Skall sub eadem Data.
March 11. Power for Richard earl ef Warwick, captain of Calais, and sir William Bardolf, his lieutenant there, to prorogue the truce with France. Westm.
O. ix. 438. H. iv. p. ii. 194.
De Prorogando Treugas Franciae.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 3.
Rex, carissimo Consanguineo nostro, Ricardo Comiti Warrwicae Capitaneo Villae nostrae Calesii, &, dilecto & fideli nostro, Willielmo Bardolf, Militi Locumtenenti suo ibidem, Salutem.
Sciatis quod Nos,
De fidelitate & circumspectione vestris plenius confidentes,
Vobis, & alteri vestrûm, ad Treugas, in Marchiis Picardiae ultimo captas (quae Quintodecimo die praesentis Mensis expirabunt) usque ad Festum Sancti Michaelis proximo futurum, aut ad certum diem infra diem Festum, juxta discretiones vestras, Prorogandum,
Seu aliter ad tales novas Treugas percipiendum, quales inter Marchias & Marchias capi consueverunt, per idem tempus duraturas, juxta Discretiones vestras, seu alterius vestrûm, praedictas,
Plenam Tenore Praesentium, committimus Facultatem & Potestatem;
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per vos, seu alterum vestrûm, nomine nostro, Actum, Gestum, sive Procuratum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium undecimo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 12. Power for Henry Ware, keeper of the privy seal, sir William Bardolfe, and sir Ralph Rocheford to treat for a peace with France. Westm.
O. ix. 438. H. iv. p. ii. 194.
De Tractando cum Ambassiatoribus Franciae.
An. 4. H. 5. Ibid.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Magistro Henrico Ware, utriusque Juris Inceptori, nostri Privati Sigilli Custodi, Willielmo Bardolphe, & Radulfo Rocheford, Militibus, Salutem.
Licet semper, à tempore quo, Deo disponente, Regni & Coronae suscepimus Gubernacula, ob reverentiam Dei & Ecclesiae suae, ac pro evitatione Sanguinis Christiani, ad Pacis media semper fuerimus inclinati, ipsaque viis & modis nobis possibilibus inquisiverimus, ac eadem, quantum cum Deo & Justitiâ possumus, prosequi intendimus cum effectu, hucusque tamen intentione nostrâ srustrati sumus:
Volentes tamen omnem negligentiam à Nobis excutere, & ea propter, ex eisdem Causis Praemissis, & specialiter ad rogatum, dilectissimi Consanguinei nostri, Ducis Hollandiae, & ipsius Contemplationem (qui ad hoc suis affectuosis Literis nuperrime Nos solicitare curavit) nostros Ambassiatores ad praesens transmittere,
De fidelitate, circumspectione, & industriâ vestris pleniùs confidentes,
Vos nostros Ambassiatores, Commissarios, & Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, & Constituimus,
Dantes & Concedentes vobis, aut Duobus vestrûm (quorum vos Henricum Ware unum esse volumus) pro Nobis & nomine nostro, plenam Potestatem, & Mandatum generale, ad Villam nostram Calesii, & Marchias ejusdem, vos transportandi, ac cum Ambassiatoribus Adversarii nostri Franciae ibidem Conveniendi, tractandi, & Communicandi,
Tractatumque Pacis, inter Nos & Adversarium nostrum Franciae praedictum, de & super Juribus, Haereditatibus, & Rebus quibuscumque, nobis debitis, seu ad nos pertinentibus, & per eundem Adversarium detentis, & Restitutione eorum dem, jam inceptum, Continuandi,
Aliam viam quamcumque Incipiendi, ac de & super viis & modis Pacis quibuscumque, ibidem aperiendis, cum eisdem Procedendi,
Et eadem cum suis incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis Examinandi, Discutiendi, & super eisdem finaliter Concludendi,
Ac eadem omnia & singula, pro parte nostra, ad perpetuam rei memoriam, & Pacis perpetuae firmitatem plenariam, finaliter Terminandi,
Necnon ad faciendum omnia & singula, quae in Praemissis seu eorum aliquo necessaria fuerint, seu quomodolibet oportuna, etiam si mandatum exigant magis speciale quàm aliquod Praemissorum.
Et promittimus, bonâ fide, & in verbo Regio, Ratum & Gratum perpetuò habituros totum & quicquid per vos, aut Duos vestrûm, Actum, Gestum, sive Procuratum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii duodecimo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 14. Letter signed R. A. to T. bp. of Durham, relative to the dispute between the ambassadors of England and Aragon concerning precedence at the council of Constance. Constance.
O. ix. 439. H. iv. p. ii. 194.
De Lite, inter Oratores Angliae & Aragoniae, circa Prioritatem, in Generali Concilio, exorta.
An. 4. H. 5. Ex Bibl Cot. Cleopatra F. 4.
Reverendissime ac Praestantissime Domine, praemissâ Recommendatione humillimâ, nisi solita vestra Animi vestri fortassis motum dulcore mansuetudinis temperaret, timerem Reverendissima Dominatio de scribendi negligentiâ me notaret.
Verum, Reverendissime Domine, rebus post Adventum Oratorum Illustris Regis Arragonum sub turbine occu scribendum saepius arrepto Calamo Mens mea semper intenta fuit.
Quia tamen Materiae inter Oratores praefatos, & inclitam Nationem Anglicanam circa Prioritatem quam in Concilio habere contendebant, exortae fuerant, & quae continue remanserant n audebam reverâ sub incerto & ambiguo interim quicquam scribere, de hiis praesertim quae Materias arduas concernebant.
Sanè, Reverendissime Domine, ut aliqua per seriem hujusmodi Dissentionum & Fomentum tribuentia declarem, scire placeat quòd Petrus, Tit. Sancti Crisogoni Presbiter Cardin. Camerocensis vulgariter nuncupatus, Gallus Origine, Nationem Anglicanam, à Principio hujus Concilii, capitali Odio continuò persequens, ymmo Nationis Anglicanae Nomen, ne Vocem tanquam inter caeteras nationes haberet, totis conflatis Viribus supprimere, & prorsus extinguere, dictis Oratoribus, postquam Generali Constantiensi Synodo uniti fuerant, multa propterea su in ipsorum Mentibus impressit, ut instanter peterent inter Ambaxiatores, Metuendissimi Domini nostri, Regis Angliae & Franciae, in loco Sessionis publicae collocari, adjecto insuper quod, alternis Diebus, Principalis Oratorum Arragonensium locum primum, supra Ambaxiatores Invictissimi Regis nostri, obtineret; sed, quod haec, & alia, non ex Gratiâ, sed tanquam ex debito Justitiae, postulârunt, eorum Petitioni, ex Arrogantiâ nimiâ praesumptae, meritò fuerat contradictum.
Quam Contradictionem idem Cardinalis perpendens, ad aliam, ante per eum subordinatam, Malitiam se convertit; & fecit quòd, Ambaxiatores Gallici Regis ipsos Arragonenses cum eis permixtim sedere permiserunt; Factis tamen Protestationibus quòd, per hujusmodi ipsorum Collocationem, Ambaxiatoribus sui Regis non foret imposterum derogatum.
Cumque dicti Arragonenses inter eos collocati fuerint, quadam Die, in Sessione Publicâ, unus Arragonensium, Nomine Sperans in Deo (ille, scilicet, si recolitis, qui in Pisano Concilio Pulpitum ascendebat, & ad Clamorem totius Coetûs Praelatorum, non completâ Peroratione quam incepit, illico descendebat) protestabatur expressè se nolle cum Anglicis, tanquam unam Nationem repraesentantibus, procedere vel tractare.
Et, incontinenti, cum Ambaxiatores Metuendissimi Regis nostri contra hujusmodi Protestantis temeritatem replicâsse cepissent, tantus erat Tumultus, tantusque strepitus Clamantium, & Tabulas Percutientium (quos idem Cardinalis ad hoc, ut fertur, paraverat) qui omnem Audientiam excludebant.
Et subsequenter iidem Arragonenses ad Decretum Citationis Petri de Luna consentire nolebant, nisi prius forent certi quo loco responderent, per Verbum, placet, ad ea quae in Generali Sessione Publicâ, contingeret ordinarii.
Verum, insuper, cum dicti Arragonenses, per istum bonum Patrem Camera- censem, contra Nationem nostram, novis semper adjectis Livoris Facibus instammati, in suâ Pertinaciâ remanerent, tum propter ipsorum induratam Malitiam, tum propter eorum superbum & inordinatum Gestum in Concilio, quam proper fuit quòd graviora Pericula contigissent, nisi Domini Ambaxiatores Illustrissimi Regis nostri Familiares suos, & alios eis adhaerentes, prudentius refraenâssent.
Et statim Lodowicus Comes Palatinus Reni Dux Bavariae Illustris, in absentiâ Excellentissimi Romanorum Regis, ad Tutelam & Conservationem Generalis Concilii Deputatus (qui reverà non minus Nationis nostrae quam proprii Zelator Honoris existit) adjunctis sibi majoribus Praelatis Ytalicae; Germanicae, & Gallicae Nationum, unà cum Duobus Cardinalibus, pro parte Collegii transmissis, ad Domum Nationis nostrae saepius se transferens, pro vitandis Periculis & sedandis Scandalis, quae in Turbationem Unionis verisimiliter emergere timebantur, multum discrete laboravit; Nationem nostram allectivis Precibus solicitè requirens & exhortans ut, pro Dei Reverentiâ, ac Contemplatione tanti & impretiabilis boni Unionis, pro Duabus Vicibus duntaxat, permittere dignaretur, quòd Arragonenses praefati, Tertio Loco,
Ubi scilicet Germanica Natio, prius & immediate ante Nationem nostram, respondere solebat, & quem Locum Germanica Natio, pro tanto bono, cessit eisdem,
Ad Decreta & Ordinationes, in Duabus Sessionibus publicis edenda, respondere valerent, per Verbum, Placet,
Et tandem Natio nostra, post Requestas & Supplicationes plurimas mature considerans quantis Conatibus & dolosis Insidiis quamplures, Pacis Aemuli, ad Rupturam hujus Concilii laborârunt, totâ Mente quaerentès, & Occasionem ministrantes qualiter hoc Sacrum Concilium scinderetur, vel in se saltim, ad Perpetuationem Scismatis, intestinas Discordias pateretur, nè alicujus igitur Discordiae vel Turbationis Nota in Impedimentum Unionis impingeretur, eisdem votis & Precibus praefati Ducis illustris, & Praelatorum Nationum quarumdam, nomine Supplicantium, annuebat; factis tamen Promisionibus per Nationes hujusmodi quòd, lapsis proximis Duabus Sessionibus publicis, per Decretum Concilii taliter providebitur, quòd Nationi nostrae, ex Prioritate Responsionis hujusmodi, vel aliquibus gestis vel gerendis per eosdem, nullum Praejudicium pararetur.
Quo Loco eis Respondendi s (tamen Protestationibus nostrae Nationis nomine factis) concesso, Arragonenses ad Decretum s Petri de Luna primitus consenserunt, Factisque Duabus Sessionibus ad Decretum sub Tenore, praesertim nobis promisso, & in Effectu, praeconcepto, Gallici consentire nolebant, malitiosum Propositum gerentes occultum, quòd pridiè, ut infra subjungam, cum magna Protervia publicârunt.
Et subsequenter Petrus de Luna, primò per Edictum Publicum, in Audientia Literarum supradictarum Concilii, & in Valvis Majoris Ecclesiae Constanciensis, ad comparendum coram Generali Concilio Constanciensi quo modo Centesima Die, proxima post Citationis Edictum, citatus erat; quae Dies Centesima, viii. praesentis Mensis Martii contingebat,
Quâ Die, publicè & solempniter, ut moris est, praeconizatus, non comparens Contumax Pronunciatus erat,
Sed quia Literae Citationis Duos Terminosad comparendum sub alternatione continebant,
In quibus primus Terminus erat Centesima Dies, ut praefertur, & secundus Terminus erit Septuagesima Dies post Citationem ad Personam suam, si ad eum tutus pateret Accessus, alioquin in certis Locis Insignibus, & Castro Paniscolae Vicinioribus, faciendam,
Nuncii Sacri Concilii (scilicet, pro qualibet Quinque Nationum unus) ex Permissione Petri de Luna, per Ductores nichilominus Regis Arragonum securati, Castrum praedictum intrârunt, & ipsum Petrum, Audientiam publicam facientem, xxi Die Januarii citaverunt, & alia sibi intimârunt, prout receperant in Mandatis; quae Dies Septuagesima primâ Die Mensis Aprilis proximi continget: citra quem Diem ad ulteriora non procedetur contra illum; sed, illa veniente, in sui Contumaciam, quantò citiùs commodè & de Jure poterit, ad Sententiam Ejectionis dicti Petri, ac ad ipsius tanquam pertinacis Haeretici Declarationem, si interim non cesserit, tamquam super Notorio, summariè procedetur.
Sed, ut ad Cameracensem Cardinalem, ac Procuratores, & Ambaxiatores Gallicii Regis redeam, scire velitis quòd,
Post, Excellentissimi Principis, Sigismundi Romanorum & Vngariae Regis ad hanc Civitatem felicem introitum, Liberatam seu Devisam Metuendissimi Regis nostri continue deferentis, quae in Gallorum Oculis multum taediosa & nociva consistit,
Ambaxiatores praefati, videntes Tempus Electionis futuri Summi Pontificis in Proximis jam instare, Timentesque hac Vice se non posse eis approperare Papatum prout vellent (pro quo Extorquendo & habendo, Divino pariter & Humano Timore semoto, non curarent quid agerent) novas Protestationes, Provocationes, & Appellationes, ac varias Materias scandalosas, contra Nationem nostram, mentitisque coloribus palliatas, coram Sacro Generali Concilio, Sacrâ Caesarea Majestate praesente, publicè legere praesumpserunt.
Praelati tamen non pauci, ac alii quamplures Nationum diversarum, perpendentes Scripta sua ad Turbationem Concilii manifestè tendentia, non permiserunt ut ad ulteriorem Lecturam procederent; Et ex tunc Protestationes & Provocationes hujusmodi Dominis Prothonotariis & aliis Tabellionibus publicis tradiderunt; Requirentes super hiis eis fieri Publica Instrumenta.
Et licet, per hujusmodi Protestationes & Provocationes, adeò extenuare credant Nationem Anglicanam, quòd Auctoritatem & Vocem repraesentativam unius Nationis, sicut hactenus habuerunt, de caetero non haberent, ad finem specialiter quòd Natio Anglicana nec haberet Potentiam vel Facultatem, circa Papatus Ambitionem reprobam, suis Desideriis resistendi; Sed, Divinâ Gratiâ dirigente, taliter ad singulas suas Materias maturo Responso invicibilibus Rationibus fundando replicabitur, quòd illa, quibus Nationem nostram enormiter vulnerare putabant, in propria sua Capita redundabunt.
Materias atque ex adverso Propositas recipietis in certis Papiri Foliis, praesentibus Alligatis, & per, Nobilem Virum, Thomam Markenfeld, harum Bajulum, praesentandas,
Materiam verò Replicatoriam jam conceptam, sed adhuc maturius digerendam, postquam plene deliberata fuerit vestrae Dominationi citò mittam.
Castellani infra Quindenam futuram erunt hic praesentes, optimè dispositi, ut asseritur, ad Unionem consequendam; & extunc non restabunt de totâ Obedientiâ Petri de Luna nisi illi pauci & inconsulti Viri Comiti Arminiaco adhaerentes; qui tam laudabile inchoatum Negotium impedire nequibunt.
De aliis Occurrentibus eritis, si placeat, per Thomam praefatum latiùs informati, cui, tamquam notae Credulitatis Viro, vestra dabit Dominatio Fidem firmam: Quam conservare quaesodignetur Altissimus diu & feliciter duraturam.
Constantiae Mensis Martii die Quarta Decima.
Vester Servitor humilis,
R. A.
Qui Manu propria subscripsit.
Dors.
Reverendissimo in Christo Patri & Domino, Domino T. Dei gratiâ, Episcopo Dunolmensi, Domino suo Gratiosissimo.
March 15. The K. grants to Guaston de Foys, captain of Buch, the rights possessed by the lord de le Bret at Vavres. Westm.
O. ix. 441. H. iv. p. ii. 195.
Pro Guastone de Foys, Capitaneo de Buch.
An. 4. H. 5. Vasc. 4. H. 5. m. 9.
Rex, Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm dilectus & fidelis ligeus & Subditus noster, Guaston de Foys, Capitaneus de Buch, habeat & teneat Locum de Vaires in Burdeloys in manusua, & in Obedientia nostra, occasione certarum magnarum Summarum, quae valorem loci praedicti cum suis pertinentiis excedunt,
Pro quibus quidem Summis dictus Locus, cum suis pertinentiis, sibi expressè obligatur,
In quo quidem Loco Dominus de le Bret, qui Coronae nostrae est Rebellis, asserit se Jus habere,
Nos, de Gratia nostra speciali, Dedimus & Concessimus praefato Guastoni & Haeredibus suis totum Jus, quod ad Nos pertinet sive pertinere poterit, in dicto Loco, cum pertinentiis, occasione Rebellionis praedicti Domini de le Bret; salvo jure cujuslibet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo Quinto die Martii.
Per ipsum Regem.
March 22. Louis de Bourbon, count of Vendôme, the K.'s prisoner, agrees to pay a ransom of 100,000 crowns to the K. The Tower of London.
O. ix. 442. H. iv. p. ii. 195.
Appunctuamenta super Finantia Comitis Vandocinensis.
An. 5. H. 5. Bibl Cotton. Tiberius B. 6. Fol. 122. A.
Universis Christi Fidelibus, ad quos praesentes Literae Indentatae pervenerint Lodowicus de Bourbon, Comes de Vandonne, aliàs Vandocinensis Salutem in omnium Salvatore.
Sciatis quod, meâ purâ ac spontaneâ Voluntate, & certâ Scientiâ, fateor & recognosco Me esse fidelem Prisonarium & Captivum, Serenissimi & Praepotentis Principis, Domini Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae, ac Domini Hiberniae, bonâ fide, fideliter, & sub Amissione Honoris mei,
Et quod, de eâdem meâ liberâ & spontaneâ Voluntate, feci Finantiam & Redemptionem meam, cum eodem Serenissimo Principe, pro Centum Millibus Scutorum, boni & puri Auri, ac justi Ponderis Monetae Franciae; Ita quod semper Duo Scuta valeant unum Nobile, boni Auri & puri, ac justi Ponderis Monetae Anglicanae.
Et, in Casu quo hujusmodi Scuta michi deficiant ad plenam Solutionem Finantiae meae praedictae, ipsam perficiam in Nobilibus, boni Auri, & justi Ponderis dictae Monetae Anglicanae, solvendis eidem Serenissimo Principi, in Terminis Infrascriptis; viz.
Decimo Quinto Die Mensis Maii, proximo futuri, Triginta Milibus & unâ Scutis,
In Festo omnium Sanctorum, proximo sequenti, Viginti tribus Millibus Scutorum, Trescentis, Triginta & Tribus Scutis,
In Festo Pentecostes extunc proximo in unum Annum, Viginti tribus Milibus Scutorum, Trescentis, Triginta, & Tribus Scutis,
Et in Festo Paschae, ex tunc proximo sequenti (viz.) in Festo Paschae proximo jam futuro in Duos Annos exnunc proximo sequentes (quod erit sub Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Decimo nono) Viginti Tribus Milibus Scutorum Trescentis, Triginta & Tribus Scutis,
Ad quam quidem Solutionem, praefato Serenissimo Principi, seu Commissariis, aut Deputatis, Haeredibus, aut Executoribus ipsius Serenissimi Principis, & ipsius Nomine Recipientibus, & Apothecam de Soluto, quatenus ipsa Solutio exigit, michi dantibus, in Civitate Londonii, sine ulteriore Dilatione, bene & fideliter faciendam, Obligo Me, Haeredes, & Executores meos, omniaqué Bona mea, Mobilia & Immobilia, ubicumque fuerint inventa, seu Ego inventus fuero, sub Districtione cujuscunque Judicis, Ecclesiastici vel Secularis.
Ac, insuper, pro majori Securitate dicti Serenissimi Principis, citra Recessum meum à Custodiâ ejusdem, dabo sibi sufficientem Securitatem, de Quâ reputabit se contentum; Videlicet,
Pro Duabus primis Solutionibus, de cimo quinto Die Maii, & in Festo Omnium Sanctorum, eidem Serenissimo Principi bene & fideliter faciendis, dabo sibi Fidejussores Homines sufficientes, Habitatores & Incolas Terrae suae Angliae,
Et pro Duabus aliis Solutionibus in suis Terminis benè & fideliter faciendis, dabo sibi Fidejussores, Excellentes Dominos, Dominos Duces Aureleanensem, & Bourboniensem, Nobiles quoque Viros, Comites de Ew & de Richemunde, Johannem de Megny, dictum Bursequat, Marescallum Franciae, & Dominum de Tuttevylle, Prisonarios dicti Serenissimi Principis existentes,
Et in Casum & Eventum quo dictam Summam Viginti Trium Milium, Trescentorum, Triginta Trium Scutorum, in Tertio Termino supradicto, non persolvam, propter Defectum Solutionis hujusmodi, veniam in meâ propriâ Personâ, ad praesentiam praefati Serenissimi Principis, sive Commissariorum suorum ad hoc sufficienter deputatorum, in dictam Civitatem Londonii, & Reddam Corpus meum in Manus, seu Potestatem & Custodiam ejusdem; sic (videlicet) quod, si citra Terminum dictae Quartae Solutionis (qui erit in Festo Paschae à Festo Paschatis proximò futuro ad Duos Annos) non Solvero, sive non Contenta vero eundem Serenissimum Principem, Haeredes, aut Executores suos in dictâ Tertiâ Solutione, liceat & sit in Potestate ac liberâ Voluntate ejusdem Retinendi Personam meam, ut Prisonarium suum, & Me mittere, prout sibi videbitur, ad novam Finantiam sive Redemptionem.
Et, conformiter, si deficiam in Solutione meâ, in dicto Quarto Termino, redibo in Civitatem Londoniensem, & Reddam Personam meam in Manus & Custodiam ejusdem Serenissimi Principis, in Formâ supradictâ.
Et, si non satisfaciam de dictâ Summâ Viginti Trium Milium, Trescentorum, Triginta & Trium Scutorum, pro illo Quarto Termino, à retro existentium, infra unum Quarterium unius Anni, post lapsum dicti Quarti Termini, extunc liceat dicto Serenissimo Principi mittere Me ad Novam Finantiam, prout sibi videbitur expedire.
Durantibus quoque Terminis Solutionum praedictarum, sive aliquo eorumdem, & quousque dicta integra Summa Centum Milium Scutorum dicto Serenissimo Principi fuerit plenarie Persoluta, non Armabo Me, aut stabo sub colore quocunque, cum aliis Armatis faciendo Me Partem, contra, praefatum Serenissimum Principem, Regem Angliae, aut Subditos suos, aut alios quoscunque, in Terra, vel in Mari, de & super Querelis & Demandis ipsius Regis, Guerras facientes.
Concessit tamen dictus Serenissimus Princeps mihi, Prisonario suo praedicto, quod contra alios, & in Querelis, quae eundem Regem non tangunt, infra idem tempus me armare potero: Et quòd, postquam praedictam Summam, C. M Scutorum, Eidem, aut Depuratis, Executoribusve, & Haeredibus suis fideliter persolvero, incontinenti liber ero & finaliter Liberatus, & omnino Quietus à Captivitate meâ praedictâ, tam erga dictum Serenissimum Principem, Haeredes, aut Executores suos, quàm contra Dominum Johannem Cornewal de fide per me sibi praestitâ; de Quâ Fide, & Omnium Obligatione, quibus eidem Johanni Cornwal, ratione praedictae meae Captivitatis, stringi potero, idem Serenissimus Princeps me finaliter liberabit.
Praeterea Concordatum est per dictum Serenissimum Principem, Regem Angliae quod, si tempore competenti, citra Festum Omnium Sanctorum proximo futurum, potero dare, & de facto dedero, sufficientem Securitatem dicto Serenissimo Principi, pro Duabus ultimis Solutionibus supradictis, de Gentibus infra Regnum suum Angliae commorantibus (de quibus reputabit se contentum) extunc idem, Serenissimus Princeps, Rex Angliae Praefatos Duces, Comites, & alios Prisonarios de Fidejussionibus suis & quibuscumque Obligationibus, quantum ad easdem Summas, finaliter liberabit & acquietabit.
Si verò (quod absit) Tempore competenti, ante Festum omnium Sanctorum proximo futurum, non dedero sufficientem Securitatem dicto, Serenissimo Principi, Regi Angliae, pro Duabus ultimis Solutionibus supradictis, de Gentibus infra Regnum suum Angliae comorantibus (de quibus reputabit se contentum) Ego, in Personâ meâ propriâ, redibo in Civitatem Londoniensem, & submittam Me Custodiae praefati Serenissimi Principis, sicut modo remaneo, ac in eâdem Custodiâ, ut verus Prisonarius, remanebo pro libito Voluntatis ejusdem Serenissimi Principis, in quo Casu, statim postquam rediero, & personaliter in Custodiam receptus fuero per Custodes dicti Serenissimi Principis, ad hoc specialiter Deputatos, praefati Duces, Aurilianensis, & Bourboniensis, omnesque alii Prisonarii praedicti, Fidejussores mei, ab omni Obligatione, concernente Financiam meam antedictam, ipso facto sint omnino Quieti & Liberi.
Preterea Concessit praefatus, Serenissimus Princeps, Rex Angliae mihi Comiti de Vandome supradicto quòd, si me contingat Obire infra Regnum Angliae antequam exinde exivero, aut in Villâ Calisius infra Sex dies postquam ibidem applicuero (per quos ibidem de Licentia sua morari potero) omnes Obligationes, per Me aut dictos Fidejussores meos factae, sint omnino vacuae, & pro nullis habeantur.
Et, si Pecuniae meae per Octo Dies, ante Diem cujusque Solutionis faciendae in Angliâ, deveniant in Villam Calesius, & ibidem remanserint de Scientiâ Capitanei aut Locumtenentis ejusdem Villae Calesius (qui ad hoc omnino debent reddi certi) paratae ut transmittantur in Angliam, honor mei Comitis & dictorum Fidejussorum meorum sit omnino salvus, ac quod Fidejussores mei non compellantur ad Solutionem, Pecuniis existentibus, ut praemittitur, Calesius; dumtamen eaedem Pecuniae transmittantur in Angliam, & ibidem solvantur in formâ supradictâ, & meo periculo, quamcito Ventus & Maris Tranquillitas ac paratum Navigium patiantur.
In quorum omnium & singulorum Veritatem & Fulcimentum, ac de fideliter observando omnia Praemissa & singula, ad Sacrosancta Dei Evangelia, per Me corporaliter tacta, corporale Praestiti Juramentum.
Et, si praemissa, vel aliqua eorumdem superius per Me Confessata, Recognita, seu Promissa, non Observavero, vel eadem seu eorum aliqua quomodolibet violavero (quod Deus avertat) exnunc prout extunc, & extunc prout exnunc, omnem Generis Nobilitatem, ac Honorem, & Superioritatem, Armaque, & Insignia Militaria, omnia & singula Dominia, & Possessiones, Distristus & Jurisdictiones, ac Bona mea Mobilia & Immobilia quaecumque, à me abdico, & eisdem, propter Reatûs Magnitudinem, Me fateor omninò indignum, meque omni Infamiae subicio, omnes quoque Subditos meos, & mihi Servitute, Conventione, aut aliàs Subjectos, aut in Juribus, Redditibus, Pecuniarum Summis, seu aliàs quomodolibet obligatos, à meis Subjectione, Servitute, Conventione, & Obligatione Juris naturalis, Gentium, vel civilis, Absolvo, &, Tenore Praesentium, Libero, ac in omnibus Liberos dimitto per Praesentes; ita ut nec ego, nec Haeredes, Assignati, vel Executores mei quicunque, aliquid Juris vendicare potero, aut poterint in eisdem: Liceatque extunc unicuique Personae publicae aut privatae, Auctoritate propriâ, requisitae, aut non requisitae, in quibuscunque Locis, insignibus aut aliis, prout vult, in Reatûs mei hujusmodi Detestationem, Arma mea quaecunque, Jure Haereditario, aut alias mihi quomodolibet pertinentia, Reversare, & Reversa ponere, sicque Reversa stare facere, meque Perjurum, Infamem, Militiae Desertorem, ac cujuscumque Criminis Militaris obnoxium declarare; nec eo praetextu michi aut meis de aliquali Injuriâ teneantur, sed sint omnino immunes.
Et, ut omnia Praemissa, Confessiones, Recognitiones, Professiones, Obligationes, Assignationes, Promissiones, Abdicationes, Absolutiones, Liberationes, & Reversationes, plenè in suis Casibus perimpleri poterunt in eventu, omnisque Contradictio, Juris Coartatione & Executione, compesci realiter cum effectu, Tenore Praesentium Me, & Bona mea quaecunque, Mobilia & Immobilia, submitto Jurisdictioni, Cohertioni, & Compulsioni Curiae & Camerae Apostolicae, ac Domini nostri Papae, qui pro Tempore fuerit: & ipsius, sive ipsorum Curiae Camerae Camerarii, Auditoris, Viceauditoris, & Commissarii, ac cujuslibet eorumdem, ipsiusque Marescalli, & cujuslibet Subexecutorum suorum; necnon cujuscunque Imperatoris, Regis, Principis, Ducis, Archiepiscopi, Episcopi, Marchionis, Comitis Baronis, Exercituum Constabularii, Marescalli, Capitaneorum Armorum Regis Majoris, Praepositi, Portuum ac Pontium Custodis, Ballivorum, aut eorum Locatenentium; & aliorum quorumcumque Dominorum, Judicum, tam Ecclesiasticorum, quàm Secularium, quocunque Nomine vel Officio censeantur, etiam si judices Pedanei fuerint, qui super hoc fuerint aut fuerit requisiti, seu coram quo vel quibus Querela extiterit de Praemissis, vel aliquo eorumdem, quorum Jurisdictionem, si aliàs mei Judices non fuerint, Prorogo per Expressum in hac Parte.
Quibus quidem Judicibus & Personi superius nominatis, omnibus & singulis, quorum Jurisdictioni superius Me submissi, in Eventu praedicto, concedo, & Me specialiter in hoc ipsorum Districtioni subicio, ut, si per ipsorum Civitates, Castra, Passagia, Pontes, Terras, Districtus, seu Territoria, aut alia Loca quaecunque Me venire contingat, Personam meam, Omniaque Bona mea ibidem reperta, retinere, & dicto Excellentissimo Principi restituere poterint aut teneantur: Quodque singuli Judicium contra Me procedere poterint (Me ad hoc vocato, vel non vocato) summarie & de plano, inquisitâ solâ facti Veritate, solâ inspectione praesentis Instrumenti, seu Copiae ejusdem, sub Sigillo utentico Vidimus Sigillatorum, pro plenariâ Probatione, quae in omni Casu in hac parte sufficiat contenti: meque cogant & compellant ad Observationem Omnium & Singulorum Praemissorum, & cogat quilibet eorumdem, etiam per Excommunicationis vel Interdicti in Personam & Dominia mea Sententias speciales; me insuper Perjurum, Infamem, omni Honore, Superioritate, Armis, & Insigniis Militaribus, Dominiis, Possessionibus, Dictrictibus, Jurisdictionibus, ac Bonis omnibus, Mobilibus & Immobilibus, per Abdicationem meam praedictam privatum; omneque Subditos, Servos, Subjectos, & Debitores meos, a mea Potestate & Debito Liberatos, Absolutos, & omninò Liberos pronuncient & declarent ac, solâ Probatione praedictâ inspectâ, pronunciet quilibet eorumdem; ita (videlicet) quod nullus praedictorum Judicum, propter Litis Dependentiam, coram alio, supersedere teneatur, sed quod coram pluribus judicibus diversis eodem Tempore conveniri valeam.
Possitque Pars dicti Victoriosissimi Principis Electos Judices, totiens quotiens voluerit, mutare, & ad eosdem vel alios redire; Ita quod Processus unius Curiae per aliam minime retardetur.
Quodque dicti Judices, & ipsorum quilibet, sola Inspectione praesentis Instrumenti pro plenâ Probatione receptâ, in singulis Articulis, sive Capitulis in eodem contentis, judicent pronuncient declarent & fieri faciant, in omnibus & singulis, prout ipsius Instrumenti Tenor exigit & requirit, ac eadem Executioni plenariè demandent & demandet; Exceptione seu Appellatione qualibet non obstante, ac si una, vel tres Sententiae conformes latae fuissent, quae in rem transissent notoriè judicatam:
Et finaliter, ut cujuscunque Subterfugii veniendi contra Praemissa via michi effectualiter praecludatur, Renuncio omnibus Remediis, Auxiliis, aut Beneficiis Juris scripti, tam Canonici quàm Civilis; omnique Privilegio Crucis assumptae vel sumendae; omnique Beneficio Restitutionis in integrum, omnibus Gratiis, etiam Apostolicis, Gratiarum Literis, Statutis, generalibus vel specialibus, praesertim Regni Franciae; Necnon Protectionibus, aut Literis Salvi Conductûs, datis vel dandis, concessis vel concedendis; omni Dilationi in Guerrae quibuscumque Juribus, quibus deceptis vel decipiendis quomodolibet subvenitur; omni Relaxationi Instrumenti praestiti; omni Provocationis, Appellationis, aut Adhaerentiae remedio; omni remedio Immunitatis, Franchesiae, Consuetudinis, Usûs, vel Statuti, Praemissa quomodolibet impedientibus sive differentibus; omni implorationi Officii Judicis, Juribus dicentibus quòd Nemo debet coram diversis Judicibus simul trahi, ac quòd, ubi captum est Judicium, ibi finiri debet; Juri dicenti, quòd non valet Renunciatio generalis, nisi specialis praecedat; Et breviter omnibus & singulis aliis Legibus, Constitutionibus, Juribus, Consuetudinibus, Renunciationibus, Dilationibus, Exceptionibus, Subtilitatibus, Cavillationibus, & Cautelis Juris & Facti, quibus ad veniendum contra Praemissa, vel eorum aliquod, me potero, quovis quaesito Colore, Juvare, defendere, vel tueri; etiam si Defensio fuerit Juris naturalis.
Data & Acta sunt haec, prout suprascribuntur & recitantur, infra Turrim Londoniae, Anno Domini Mil. CCCC. xvi. Indictione Decimâ (Sede Apostolicâ jam vacante) Mensis vero Martii Die xxii.
In quorum omnium Fidem & Testimonium hanc Partem harum Literarum Indentatarum, Penes praefatum Serenissimum Principem Regem Angliae remanentem, per Notarium Publicum Infrascriptum subscribi mandavi, & Sigilli mei Appensione muniri.
Praesentibus tunc ibidem, Reverendissimo in Christo Patre & Domino, Domino Henrico, Dei gratiâ, Cantuariensi Archiepiscop, totius Angliae Primate, & Apostolicae Sedis Legato.