Rymer's Foedera with Syllabus
April-June 1417

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

445-462

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April-June 1417', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 445-462. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115221 Date accessed: 01 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

April–June 1417

Syllabus EntryFoedera Text
April 3. Safe conduct for the abp. of Rheimes, William Signet, seneschal of Beaucaire, and Ganter Col, French ambassadors going to Calais from Dieppe. Westm.
O. ix. 445. H. iv. p. ii. 197.
Pro Ambassiatoribus Franciae.
An. 5. H. 5. Franc. 5. H. 5. m. 24.
Rex, per Literas suas Patentes, per Viginti & Unum Dies proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Venerabilem Patrem, Archiepiscopum Remensem, Guillielmum Signet Senescallum de Beaucaire, & Magistrum Gauterum Col, à Villa de Diepe usque Villam Regis Calesii, in quadam Navi sive in quodam alio Vase, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & exinde ad praedictam Villam de Diepe redeundo, necnon Navem sive Vas praedicta, ac Servientes, Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque,
Proviso semper quòd praedicti, Archiepiscopus, Guillielmus, & Gauterus, ac Servientes sui praedicti, quicquam, quod in Regis Contemptum, aut Populi sui Dampnum, cedere valeat, non attemptent, seu attemptari facere praesumant, quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium Tertio Die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 3. Safe conduct for Robert de Tuillirres and John Chomery, servants of the duke of Orleans, K.'s prisoner. Westm.
O. ix. 446. H. iv. p. ii. 197.
Pro Familiaribus Ducis Aureliensis.
An. 5. H. 5. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Quintumdecimum diem Maii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Magistrum Robertum de Tuillirres, & Johannem Chomery Secretarium Ducis Aw ialensis Prisonarii Regis, ac Triginta Personas, tam Marinarios, quàm Balistarios, vel alios Homines Guerrae, in quadam Balingera, sive Navi Armata, pro certis Materiis ipsum Ducem tangentibus in Regnum Regis Angliae veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, necnon Balingeram sive Navem praedictam, ac Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd iidem &c. ut in hujusmodi Literis de Conductu.
Teste Rege apud Westmonasterium Tertio Die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 9. Safe conduct for John de la Croys and three others coming to England for payment of the ransom of the count of Vendôme. Westm.
O. ix. 446. H. iv. p. ii. 197.
Super Solutione Partis Financiae Comitis de Vendosme.
An. 5. H. 5. Franc. 5. H. 5. m 23.
Rex, per Literas suas Patentes, usque ultimum Diem Maii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem de la Croys de Francia Chivaler, in Regno Regis Angliae jam existentem, ab eodem Regno, versus partes Franciae, transeundo, ac Stephanum de la Floir, Petrum Velyer, & Johannem le Sueille, in dictum Regnum Regis, cum Quinquaginta Personis in Comitiva sua, in quadam Navi, sive alio Vasse de Francia, armato vel non armato, pro parte Solutionis Finantiae Comitis de Vendosme Prisonarii Regis Solvenda, reveniendo, ibidem morando, & exinde versus partes suas proprias redeundo, ac Personas, & Navem, sive Vas praedictum, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd ipsi quicquam &c. ut in hujusmodi de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium ix. Die Aprilis.
[April 9.] Safe conduct for Roland de Chiny and John Vaudin, servants of the marshal Bursegaud, returning to France from England.
O. ix. 440. H. iv. p. ii. 197.
Pro Servientibus Marescalli Bursegaud.
An. 5. H. 5. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Sancti Georgii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem, suas speciales, Rolandum de Chiny, & Johannem Vaudin, Servientes Marescalli Bursegaud, in Regno Regis Angliae jam existentes, ab eodem Regno, versus partes Franciae, transeundo;
Proviso semper quòd ipsi quicquam &c. ut in Similibus de Conductu Literis.
Teste ut supra.
April 13. Safe conduct for John duke of Brittany coming to England. Windsor.
O. ix. 446. H. iv. p. ii. 197.
Pro Duce Britanniae.
An. 5. H. 5. Franc. 5. H. 5. m. 24.
Rex, Universis & singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Carissimus Consanguineus noster Johannes Dux Britanniae in Regnum nostrum Angliae, penes Praesentiam nostram, pro certis Materiis, in Adventu suo nobis declarandis, cum Gentibus & familiâ suis, venire desideret & affectet, prout satis informamur,
Nos, eâ consideratione, suscepimus ipsum Ducem, ac Centum & Quadra- ginta Personas, tam Praelatos, quam Comites, Barones, Milites, & Armigeros, in comitivâ suâ (cujuscumque Statûs, gradûs, seu eminentiae fuerint) in Regnum nostrum praedictum veniendo, ibidem morando, & exindè versus partes suas proprias transeundo & redeundo, ac Homines & Servientes suos, necnon Equos, Aurum, Argentum, Bona, Jocalia, Res & Hernesia sua quaecumque;
Ita semper quòd praedictus Dux, in applicatione suâ, illi, vel illis, quem, vel quos, sibi in obviam destinabimus ex parte nostrâ, fideliter promittat quòd Ipse, seu aliquis, secum comitans sive applicans, quicquam, quod in nostri Contemptum vel Praejudicium aliqualiter cedere valeat, non attemptet, seu faciet aliqualiter attemptari.
In cujus &c. usque ultimum diem Maii proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Castrum suum de Wyndesore xiii. die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 14. Thomas Frank and two others are ordered to provide two boats of 20 tons each to carry stone for paving the highway at Holborn. Westm.
O. ix. 447. H. iv. p. ii. 197.
De alta via Regia in Holbourne pavianda.
An. 5. H. 5. pat. 5. H. 5. m. 29.
Rex, dilectis sibi, Thomae Frank, Johanni Boreford, & Johanni Snell, Salutem,
Sciatis quòd,
Cùm alta via regia in Holburne Londoniae adeò Lutosa sit & Profunda, quòd Pericula magna & diversa, tam Hominibus nostris cum Cariagio nostro, quàm aliis Ligeis nostris, per ibidem transeuntibus, saepiùs ante haec tempora evenerunt, & majora, processu temporis, evenire formidantur, nisi per Nos in hac parte celeriùs succurratur,
Nos (praemissorum intuitu, volentes Ligeos nostros ab hujusmodi Periculis de caetero praeservare) Assignavimus vos conjunctim, & divisim, ad Duos Batellos, utrumque Portagii Viginti Doliorum vel infra, pro Petris, ad Viam praedictam Paviandum & Emendandum, cariandis, pro Denariis nostris, in hac parte, prout inter Vos & Possessores Batellorum praedictorum rationabiliter poterit concordari (exceptis Batellis pro Operationibus nostris de Shene & Ecclesia Westmonasteriensi assignatis & deputatis) Capiendum & Providendum;
Et ideò Vobis Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter Intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem Universis & Singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis, Officiariis & Ministris nostris, tam infra Libertates quàm extra, Tenore praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis & cuilibet vestrûm, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c. Quamdiu Nobis placuerit.
Teste Rege apud Westmonasterium xiv. die Aprilis.
April 15. William Armaldi, appointed bp. of Bayonne by Benedict XIII., promises not to enter his see without the K.'s licence. Constance.
O. ix. 447. H. iv. p. ii. 198.
Super Provisione de Ecclesia Baionensi per Petrum de Luna alias Benedictum XIII.
An. 5. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius 102. A.
In Dei Nomine, Amen.
Universis & singulis, praesentes Literas sive praesens Publicum Instrumentum Inspecturis, pateat evidenter quòd Ego, Frater Willielmus Arnaldi, Ordinis Sancti Francisci, Sacrae Paginae Professor,
Cui Petrus de Luna, dictus in sua Obedientia Benedictus xiii. de Ecclesia Baionensi, aut saltem de illa Parte Dioecesis ejusdem Ecclesiae quae sub ipsius Petri Obedientia consistebat, jam à multis Temporibus providit, & quam Partem citra possideram, prout possideo de praesenti,
Coram Vobis, Reverendo Patre, Domino Thoma Polton, Eborum Decano Apostolicae Sedis Prothonotario, Invictissimi Principis & Domini, Domini Henrici, Dei Gratiâ, Angliae & Franciae Regis Illustrissimi in Romana Curia Procuratore ac Notario Publico, & Testibus infrascriptis,
Ad haec Sacrosancta Dei Evangelia, ponendo Manum meam dexteram ad Pectus meum, corporaliter Juro, Voveo, & Promitto quòd,
Licet, super Reintegratione dictae Partis, caeterorumque Membrorum Ecclesiae Baionensis, pertinentium eidem tamquam Capiti, pridiè per Sacrum Generale Constanciense Concilium & ejus Auctoritate, juxta Formam & Exigentiam Capitulorum, apud Nabornam, inter ejusdem Concilii Ambassiatores & illos tunc de Obedientia dicti Petri de Luna nuper concordatorum, Decretum publicum obtinui ex pediri,
Ego tamen Possessionem dictae Ecclesiae, aut Partis, seu Partium illarum, eidem Ecclesiae pertinentium, quarumcunque,
Quae sub Ditione, Obedientia, vel Dominio praefati, Domini mei, Henrici Angliae & Franciae Regis, consistunt,
Nunquam per me, alium, vel alios, directè vel indirectè, publicè vel occultè, tacitè vel expressè, adipiscar vel apprehendam, aut adipisci vel apprehendi procurabo, aut id facere sub quovis quaesito Colore quomodolibet attemptabo, aut pro me attemptari permittam, nec de Fructibus dictae Ecclesiae, pro Parte, vel Partibus jam dictis ad eandem Ecclesiam pertinentibus, me unquam intromittam, vel per alium seu alios pro me intromitti permittam, nisi praeviis Licentia & Voluntate ac expresso ejusdem, Domini mei, Henrici Angliae & Franciae Regis Illustrissimi, vel ejus Successoris, Consensu ad haec specialiter habitis & obtentis, & donec & quousque Juramentum Fidelitatis suae Serenitati, aut ejus ad hoc deputando substituto, praestiterim corporale, & Homagium fecerim personale,
Et, si contrarium in aliquo per me, vel meo Nomine, factum fuerit vel attemptatum aut fieri vel attemptari contingat (quod absit) in futurum, illud exnunc prout ex tunc Revoco & Revocabo, nullum inde Juris vel Tituli Beneficium aliqualiter habiturus, sed illud pro non facto habeo & habebo penitus & omninò.
Et nichilominus, ex superhabundanti, ego Frater Willielmus Episcopus supradictus, ex meâ certâ Scientiâ, purâ, liberâ, & spontaneâ voluntate, non vi, dolo, metu, fraude, vel aliqua alia machinatione Seductus vel Circumventus, pro bono Pacis Cleri & Populi Civitatis & Dioecesis praedictarum, pro omnibus & singulis, per me superiùs Promissis & Juratis, inviolabiliter observandis ac integraliter & cum Effectu adimplendis, me detestabilis Perjurii ac Decem Milium Coronarum, Cunei Franciae, boni Auri & justi Ponderis, poenas, Camerae ipsius Domini Henrici Angliae & Franciae Regis, si in aliquo Praemissorum contra fecerim, immediatè applicandarum, incurrere volo ipso facto.
Pro Quâ quidem Poenâ pecuniariâ, per me, si contrafecerim, dictae Camerae, ut praefertur, solvendâ, me ac omnia & singula mea Bona, Mobilia & Immobilia, Ecclesiastica & Mundana, ubilibet constituta, praesentia & futura, praelibato Domino Henrico Angliae & Franciae Regi licet absenti, praefato Domino Thoma Polton Prothonotario ejusdem Domini Regis Procuratore praesente, ac Notario publico infrascripto, pro eodem Domino Henrico Angliae & Franciae Rege ejusque Haeredibus & Successoribus stipulantibus & recipientibus, Obligo efficaciter & ypotheco, ac etiam Jurisdictioni cujuscumque Judicis Ecclesiastici & Secularis, ubilibet constituti, me per Praesentes, totaliter Subicio & Remitto.
Renuncians, in Praemissis omnibus & singulis, expressè Exceptioni dicti Juramenti non sic praestiti, Promissionis & Obligationis non sic factarum, Rei non sic gestae, non sic celebrati Contractûs, aliter fuisse dictum seu recitatum quàm Scriptum, & e converso doli, mali, vis, metûs, fraudis in factum Actioni, Conditioni indebiti ob Causam & sine Causa, & ob injustam & turpem Causam, Copiae praesentis publici Promissionis & Obligationis Instrumenti seu ejus Notae non habitae, etiam per Modum Actorum, omni Juris Canonici & Civilis auxilio, omni Appellationis remedio, ac recursui ad Arbitrium boni viri, omnibus Feriis & Feriatis Diebus Messium & Vindemiarum, introductis & introducendis etiam in Honorem Dei & Sanctorum ejus, omnibus Praescriptionibus repertis & reperiendis, omnibus Induciis & Dilationibus Quadrimestribus & Semestribus, & aliis quibuscunque, Legi dicenti ubi Judicium inchoatur ibi finem accipere debet, Petitioni & Oblationi Libelli, ac summariê Petitionum omnium usui & Consuetudini, ac Statutis Novi & Veteris, privilegio Epistolae Divi Adriani novae & novarum Constitutionum de duobus vel pluribus reis debendis cedendarum & dividendarum; Actionum Juris & Facti ignorantiae, & generaliter ac specialiter omnibus & singulis Privilegiis, Gratiis, Literis, Statutis, & Constitutionibus Apostolicis, Imperialibus, Regalibus, & quibuscunque aliis concessis & concedendis, tam ab homine, quàm à Jure, ac Legi qua cavetur quod, si Debitor non habuerit Aurum sive Argentum vel Mobilia quibus suo possit satisfacere Creditori, quod liceat ei offerre de stabilibus, ac omnibus aliis & singulis Exceptionibus, Juribus, & Defensionibus, quibus mediantibus contra Praemissa vel aliquod Praemissorum facere, dicere, aut venire possim de Jure vel de facto quovis quaesito Colore, aut me in aliquo opponere, juvare, defendere quomodolibet, vel tueri, Juri dicenti generalem Renunciationem non valere nisi praecesserit specialis.
In quorum omnium & singulorum Fidem & Testimonium Praemissorum praesentes Literas sive praesens publicum Instrumentum, exinde per, discretum Virum, Rodolphum Baten, Curiae Causarum Camerae Apostolicae Notarium publicum infrascriptum, fieri, subscribi, publicari Mandavimus, nostrique Sigilli fecimus Appensione communiri.
Dat. & Act. Constantiae Provinciae Maguntinae in Cripta Chori Ecclesiae Cathedralis, sub Anno à Nativitate Domini Millesimo Quadringentesimo decimo septimo, Indictione Decimâ, Die Jovis, xv. Mensis Aprilis, Horâ Vesperarum vel quasi, Apostolicâ Sede vacante,
Praesentibus ibidem, Honorabilibus & Discretis Viris, Dominis, Bertrando de Atimo Canonieo Baionensi, Johanne Chiderow Canonico Cicestrensi in utroque Jure Bacallario, Magistro Petro Pertriche in Sacra Pagina Bacallario Rectore Ecclesiae Parochialis in Westkingston Sarum Dioecesis, Johanne Nament Presbitero Nederhoven, & Helmodo Stenhuis, Clericis, Trajectensis Coloniensis, & Mindensis Dioecesum, Testibus ad praemissa vocatis specialiter & rogatis.
Et Ego Radolphus Baten Clericus, Trajectensis Dioecesis, publicus Apostolica & Imperiali Auctoritate dictaeque Curiae Causarum Camerae Apostolicae Notarius, quia Praemissis omnibus & singulis, dum sic ut praemittitur, agerentur & fierent, unà cum praenominatis Testibus, praesens fui, eaque sic fieri vidi & audivi; Ideò praesens publicum Instrumentum, per alium fideliter scriptum, de dicti Fratris Willielmi Arnaldi Mandato, exinde confeci, publicavi, Signoque & Nomine meis solitis, unà cum Appensione Sigilli ipsius Fratris Willielmi, signavi Rogatus, In Fidem omnium Praemissorum.
April 24. Power for Henry Ware, keeper of the privy seal, sir William Bardolfe, and sir Ralph Rocheford to treat for a truce with the duke of Burgundy. Westm.
O. ix. 449. H. iv. p. ii. 198.
Potestates ad Tractandum, cum Duce Burgundiae.
An. 5. H. 5. Franc. 5. H. 5. m. 21.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, discretione, & industria, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Magistri Henrici Ware Custodis Privati Sigilli nostri, Willielmi Bardolfe, & Radulphi Rocheford, Militum, confidentes,
Assignavimus, Deputavimus, & Ordinavimus, & Tenore Praesentium, Assignamus, Deputamus, & Ordinamus ipsos Tres, aut Duos eorum (quorum unum praefatum magistrum Henricum Ware unum esse volumus) nostros Ambassiatores, Commissarios, & Nuncios,
Ad Conveniendum, Tractandum, & Communicandum cum Ambassiatoribus, Nunciis, sive Commissariis, Illustris Principis, Domini Ducis Burgundiae de & super Treugis sive Abstinentiis Guerrarum, inter Nos & ipsum Ducem nuperinitis & firmatis, adhuc pendentibus,
Dantes & concedentes eisdem Commissariis nostris Potestatem; Auctoritatem, & Mandatum, pro Nobis, & Nomine nostro, ipsas Treugas sive Guerrarum Abstinentias (si opus fuerit & eis expedire videbitur) Declarandi, Interpretandi, & ad quaecumque Terras & Dominia dicti Ducis Extendendi,
Et ad easdem Treugas sive Abstinentias Clausulas quascunque Addendi,
Novas etiam Treugas sive Abstinentias Guerrarum cum dicto Duce, Nunciis, sive Commissariis ejusdem, Capiendi & Firmandi,
Necnon ad Faciendum omnia & singula, quae in Praemissis seu eorum aliquo necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si mandatum exigant magis speciale quàm aliquod Praemissorum;
Et promittimus Nos, bonâ fide, & in verbo regio, Ratum & Gratum perpetuò habituros totum & quicquid per ipsos Tres, aut Duos eorum, Actum, Gestum, sive Procuratum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii xxiv. die Aprilis.
Per ipsum Regem.
May 1. Restitution of the temporalities to Edmund Lacy, bp. of Hereford. Westm.
O. ix. 450. H. iv. p. ii. 199.
De Restitutione Temporalium.
An. 5. H. 5. Pat. 5. H. 5. m. 27.
Rex, Escaetori suo in Comitatu Herefordiae, ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus, Salutem.
Cum, Venerabilis Pater Henricus Archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae Primas, Electionem, nuper factam in Ecclesia Herefordensi, de Venerabili viro, Magistro Edmundo Lacy, Sacrae Theologiae Professore in Episcopum loci illius (cui prius regium Assensum adhibuimus & favorem) confirmaverit, sicut per Literas Patentes ipsius Archiepiscopi, Nobis inde directas, nobis constat,
Nos (Confirmationem illam acceptantes) cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia ejusdem Episcopatûs, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideo tibi praecipimus quòd eisdem Electo temporalia praedicta, cum pertinentiis, in Balliva tua, liberes in forma praedicta; Salvo jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium primo die Maii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Comitatu Gloucestriae ac Marchia Walliae eidem Comitatui adjacente.
Dilecto sibi
Henrico Barton Majori Civitatis suae Londoniae & Escaetori suo in eadem Civitate.
Escaetori Regis in Com. Wygorn.
Escaetori Regis in Com. Salop. ac Marchia Walliae eidem Comitatui ad. jacente.
Escaetori Regis in Com. Wiltes
.
Et Mandatum est Militibus &c.
May 4. Licence to sir John Cornewaille to become security for 20,000 crowns in part payment of the ransom of the count of Vendôme. Westm.
O. ix. 450. H. iv. p. ii. 199.
De Securitatibus, super Redemptionibus Comitis de Vendom.
An. 5. H. 5. Ibid. m. 35.
Rex, Omnibus ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto & fideli nostro, Johanni Cornewaille Chivaler quòd ipse Se Nobis obligare possit, in Viginti Milibus Scutorum Auri, pro Comite de Vendom de Francia Prisonario nostro, in Partem Solutionis Redemptionis suae Nobis debitae,
Volentes ulterius & concedentes quòd idem Johannes habeat Custodiam Corporis ipsius Comitis, quosque sibi de praedictis Viginti Milibus Scutorum, aut de sufficienti Securitate pro eisdem, per eundem Comitem plenarie fuerit Satisfactum sive Agreatum; aliquibus Literis nostris de salvo Conductu, eidem Comiti factis, non obstantibus:
Ac etiam quòd idem Johannes, pro majori Securitate Satisfactionis & Agreationis dictorum Viginti Milium Scutorum, de Jehanne Duce Burboniae & Arthuro de Britannia, Prisonariis nostris, sufficientem Securitatem liberè recipere possit & habere, absque Impetitione nostri, seu alicujus alterius cujuscumque.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium quarto die Maii.
Per ipsum Regem & Concilium.
May 8. Treaty with the duke of Burgundy for the inclusion of the county of Boulogne in the truce. Calais.
O. ix. 451. H. iv. p. ii. 199.
Forma Tractatus cum Duce Burgundiae.
An. 5. H. 5. Franc. 5. H. 5. m. 17.
Universis Christi fidelibus, ad quos praesentes literae nostrae pervenerint, Henricus Ware Custos privati Sigilli, Willielmus Bardolfe, & Radolphus Rocheford, Milites, Salutem in omnium Salvatore.
Litteras, metuendissimi Domini nostri, Henrici, Dei Gratiâ, Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, nuper recepimus in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae omnibus ad quos praesentes literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, discretione, & industriâ, dilectorum & fidelium nostrorum, Magistri Henrici Ware Custodis Privati Sigilli nostri, Willielmi Bardolfe, & Radulphi Rocheford, Militum confidentes,
Assignavimus, Deputavimus, & Ordinavimus, &, tenore praesentium, Assignamus, Deputamus, & Ordinamus ipsos Tres, aut Duos eorum (quorum unum praefatum Magistrum Henricum Ware esse volumus) nostros Ambassiatores, Commissarios, & Nuncios,
Ad Conveniendum, Tractandum, & Communicandum, cum Ambassiatoribus, Nunciis, sive Commissariis, illustris Principis, Domini Ducis Burgundiae, de & super Treugis, sive abstinentiis guerrarum &c. prout supra Dat. 24. Apr. tunc sic.
Ad vestrae igitur Universitatis notitiam deducimus, per praesentes, quòd,
Licet in Treugis, sive Guerrarum Abstinentiis,
Inter, excellentissimos Principes, Dominos Regem & Ducem praedictos, die Vicesimâ quartâ Mensis Junii, Anni Domini Millesimi, Quadringentesimi, Decimi Sexti, captis, sive initis, & postmodùm debitè confirmatis, usque ad Festum Sancti Michaelis proximò futurum duraturis,
Prout in Literis, inde confectis, & sub Sigillis utriusque Partis Sigillatis, expressius continetur, quas Literas hic haberi volumus & intendimus pro expressis & insertis,
Comitatus Boloniae, cum suis pertinentiis, non videatur includi, pro & ex eo quòd non fuerat in manibus dicti Domini Ducis tempore Captionis sive Firmationis earumdem Treugarum, sive Abstinentiarum,
Nos tamen,
Vigore & auctoritate dictae Potestatis, nobis commissae, per modum Declarationis, novae Captionis, sive Extentionis, prout meliùs & commodiùs hujusmodi Negotii expeditioni poterit convenire, ac magis expediat,
De consensu & assensu Domini Guilielmi de Campo Diverso Militis, Conciliarii & Cambellani, ac Magistri Therrici Regis in Legibus Licentiati, Conciliarii & Magistri Requestarum Hospitii, dicti Domini Ducis, & Magistri Georgii d'Ostende, Secretarii dicti Domini Ducis, Ambaxiatorum unà Nobiscum super hoc congregatorum & tractantium,
Tenore praesentium Declaramus, Volumus, & Consentimus quòd Comitatus Boloniensis antedictus, cum suis Resortibus, Juribus, & pertinentiis universis, prout Comites Bolonienses hactenus usi sunt, includatur in Treugis, sive Guerrarum Abstinentiis antedictis, ad omnem Juris & facti debitum effectum, ut Subditi tam unius Partis quam alterius, &, inter caeteros, subditi dicti Comitatûs Boloniensis, Resortuum, & Pertinentiarum ejusdem eundem Comitatum, cum omnibus suis Pertinentiis & Resortibus, teneant proincluso in ipsis Treugis,
Ac Treugas, sive Guerrarum Abstinentias antedictas, tam per Terram, quàm per Mare, cum omnibus suis clausulis, observent & observare teneantur, ac si ab initio ipsarum Principalium Abstinentiarum fuissent nominatim expressi in eisdem.
Insuper,
Cum in dictis Treugis, sive Guerrarum Abstinentiis, inter caetera, sit contentum quod illustrissimi Principes antedicti non permittent, in eorum Villis, Castris Fortaliciis, Portubus, sive Hauris, esse aliquam Garnisionem Gentium armorum, portantium dampnum aut Praejudicium Patriis, Subditis, Dominiis, aut Possessionibus unius aut alterius partis, quae quidem Clausula videtur quibusdam nimiam obscuritatem in verborum serie continere,
Nos,
Per modum & auctoritatem supradictos, volentes omnem tollere Ambiguitatem & materiam Discordiae, pro majori Securitate Abstinentiarum praedictarum,
Declaramus, Volumus, & Ordinamus quòd Clausula praedicta debet sic intelligi, sive ad hoc extendi (prout Tenore Praesentium eandem Declaramus & Extendimus) quòd nec Rex Angliae nec Dux Burgundiae patientur, nec eorum alter patietur, pro Possesuo, sine dolo & fraude, aliquas Carracas, Naves, aut Vasa navigabilia quaecumque in Portubus, Rippariis suis, aut aliis locis Partium suarum armari, aut Armaturas, sive Victualia, aut alia Praeparamenta Guerrarum quaecumque in eis poni, ad faciendum invasivè Guerram, Dampnum, aut Gravamen alicui Parti eorumdem:
Et, in casu, quo aliquae Carracae, Naves, aut Vasa alia, taliter Armata, in Portubus, Hauris, aut Locis aliis, unius vel alterius Partis, reperta fuerint, praedicti Domini Rex & Dux (prout eorum utrumque aut alterum eorumdem concernet, sive ad quem pertinebit Portus aut Locus hujusmodi, in quo aut in quibus hujusmodi Vasa armata reperientur) impedient & impediet, pro Posse suo sine dolo & fraude, ne Carracae, aut Vasa hujusmodi, sic armatae, vel armata, exeant Portus, Haures, aut Loca eadem.
Non intelligimus tamen quòd, si quaecumque Carracae, Naves, aut Vasa Mercatorum, causâ Mercandisarum, in dictis Portubus, Hauris, aut Locis aliis accesserint, & velint, Negotiis suis Expeditis, recedere cum Mercandisis, aut vacui absque intentione faciendi Guerram invasivè, quin pro Securitate convenienti ipsorum possint Victualibus & Armaturis se munire, & sic recedere, ne dictorum Portuum, Haurorum, aut Locorum aliorum destructio consequatur.
Quae omnia & singula, sic Tractata Declarata, Extensa, & Ordinata, Promittimus, bonâ fide, & nomine, metuendissimi Domini nostri, Regis praedicti, inviolabiliter observari facere, & super hoc Literas Patentes confirmatorias dicti Domini nostri Regis, in verbo suo Regio, & sub Obligatione Bonorum suorum, tradere & expedire, realiter & cum effectu, certo Nuncio Domini Ducis praedicti, in Villa Calesii praedictâ, ante lapsum praesentis Mensis Maii;
Dumtamen Literae consimiles confirmatoriae, pro parte Domini Ducis praedicti, expediantur & liberentur Parti nostrae, in Hospitio mei Willielmi Bardolfe praedicti, in eâdem Villâ.
In quorum omnium & singulorum Testimonium nos Praesentibus, super hoc confectis, Sigilla nostra apposuimus.
Datum & Actum, in Villâ Calesii praedictâ, octavâ die Mensis Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, decimo septimo.
May 10. Power for Thomas Stevenes, canon of Exeter, and four others to treat with the duke of Burgundy for the redress of injuries. Reading.
O. ix. 425. H. iv. p. ii. 199.
De Attemptatis Reformandis Flandriae.
An. 5. H. 5. Ibid. m. 18.
Le Roy, a toutz ceux, qui cestes Lettres verront ou orront, Salutz.
Pur ceo que plusours Griefs, Dommaiges, & Attemptates ont este faitz le temps passe, & se sont encoris chescun jour, encontre le Teneur des Treues, que ont eu, & ont cours, en ascuns Parties de nostre Roialme, tant en Terre, comme en la Meer, par les Subgiez, de l'une & de l'autre Partie, d'Engleterre & de Flandres, dount plusours Plaintes sount venuz, & viennent chascun jour, a Nous, & a Noz Officers,
A Reparement des quelles Attemptaz, Pertz, & Dommagez n'a este ascune Provision ou Restitution fait le temps passe, sicome de ceo avons estee & sommes suffisantment Informez,
Savoir faisons que Nous,
Desirans Purvoier & Remedier aux choses desusditz, le pluis hastivement & diligealment que faire se purra,
Confiantz a plein des Sens, Loialtee, & bonnes Diligences de, noz Treschiers, Maistre Thomas Stevenes Chanon de la Esglise Cathedrale de Saint Pier d'Excestre, John Michell, John Urban, John Chirche, & John Pykeryng,
Cynk, Quatre, ou Trois de eux, avons Commys, Ordennez, & Establiz, &, par la Teneure d'yces Presentes, Commettons, Ordennons, & Establissons, pour Nous, & en nostre Noun, de eux transporter en la Marche de Flaundres ou bon leur semblera,
Et illoeques ovesque eux, qui serront Ordenes & Deputeez, pur la cause desusdite, par le Duc de Burgoigne, teignent leur Sege & Jurisdiction,
Oient toutz Plaintz, Clamours, & Requestes, que lour serront faitz de toutz ceux qui auront este Dommagez, en Terre, & en Mier, par l'une Partie ou par l'autre, durantz lez ditz Treuez, en lour faisantz faire plainer Restitution de leur dites Parties, ainsi que de raison apparten,
Et de toutz Attemptaz, quelconques faitz, & a faire, cognoissent & facent faire Reparat condigne & suffisant, en faisantz aux Parties sommerment & de pleins, sans long Proces, ou Figure, ou Jugement, bon & brief Droit, en tielle manere que null n'ait cause d'en venir Plantif devers Nous en nostre Courte Sauveraine,
Purveu toutz voies que les Commys, du par le dit Duc de Burgoigne, facent pareillement de lour part.
De ce faire lour Donnons Poair, Auctorite, & Mandement especiall,
Mandons & Commandons a touz noz Justicers, Officers, & Subgiez, & a chascun d'eux, sicomme a luy apparten, que aux desusdites, Thomas, John, John, John, & John, Cynk, Quatre, ou Trois de eux, & a leur Commys & Deputees, en faisantz les Choses desusdites & chascun d'icelles, Obeissent & Entendent diligealment, & lour prestent & baillent Conseil, Confort, Socour, Presens, & Aide,
Et Nous Promittons, en bone foye, & en Parole du Roy, avoir Ferme & Agreable tout ceo, que par noz ditz Commys es Choses desusdites, & chascun d'icelles, lour circumstances & Dependentz, aure este Fait, Pronuncie, Jugie, & Sentencie, & Ratifier par noz Lettres, si mestre est, & ils en sont requis.
En Tesmoignance de ceo Nous avons fait mettre nostre Seel a ces Presentz.
Don. a Redyng le Disme Jour de May.
Par le Roy.
May 10. Safe conduct for Robert de Tuilliers and John Chomery, servants of the duke of Orleans, to return to France. Reading.
O. xi. 453. H. iv. p. ii. 200.
Pro Magistro Roberto de Tuilliers, & Johanne Chomery Secretario Ducis Aurilanensis.
An. 5. H. 5. Franc. 5. H. 5. m. 19.
Rex per Literas suas Patentes usque primum diem Junii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Magistrum Robertum de Tuilliers, & Johannem Chomery Secretarium Ducis Aurilanensis Prisonarii Regis, in Regno Regis Angliae jam existentes, ac Decem Personas in eorum Comitiva, versus partes Transmarinas, cum Bonis, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque, salvò & securè eundo & transeundo;
Proviso semper quod iidem, Robertus & Johannes, ac Personae praedictae quicquam, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Redyng decimo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 11. Safe conduct for John de Pays, alias John de Patria, of the order of St. John of Jerusalem, to come to England. Reading.
O. ix. 453. H. iv. p. ii. 200.
Pro Johanne de Patria.
An. 5. H. 5. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, usque primum diem Septembris proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Fratrem Johannem du Pays, Ordinis Sancti Johannis Jerusalem, alias dictum Johannem de Patria, in Regno Regis Angliae, cum Quatuor Personis, Equestribus, & Pedestribus, jam existentem, in eodem Regno Regis morando & perhendinando, & exinde versus partes Transmarinas, tam per Terram, quàm per Mare, cum Bonis, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque, &c. ut in hujusmodi de Conductu Literis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Redyng undecimo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 14. Confirmation of the treaty with the duke of Burgundy. Westm.
O. ix. 454. H. iv. p. iii. 200.
Confirmatio Tractatus Burgundiae.
An. 5. H. 5. Ibid. m. 17.
Rex, Omnibus ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quendam Tractatum, inter Ambassiatores, Commissarios, & Nuncios nostros, & Ambassiatores Illustris Principis Domini Ducis Burgundiae factum in haec verba,
Universis Christi fidelibus, ad quos praesentes Literae nostrae pervenerint, Henricus Ware Custos privati Sigilli, Willielmus Bardolfe, & Radolphus Rocheford, Milites, Salutem in omnium Salvatore.
Literas, Metuendissimi Domini nostri, Henrici, Dei Gratiâ, Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, nuper recepimus in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, discretione, & industriâ, dilectorum & fidelium nostrorum, Magistri Henrici Ware Custodis Privati Sigilli nostri, Willielmi Bardolf, & Radulphi Rocheford, Militum confidentes,
Assignavimus, Deputavimus, & Ordinavimus, &, Tenore Praesentium, Assignamus, Deputamus, & Ordinamus ipsos Tres, aut Duos eorum (quorum unum praefatum Magistrum Henricum Ware esse volumus) nostros Ambassiatores, Commissarios, & Nuncios, ad Conveniendum, Tractandum, & Communicandum, cum Ambassiatoribus, Nunciis, sive Commissariis, illustris Principis, Domini Ducis Burgundiae, de & super Treugis, sive abstinentiis Guerrarum &c. prout supra Dat. in Villa Calesii 8. Maii, tunc sic,
Nos autem,
Tractatum praedictum, ac omnia & singula in eodem Tractatu contenta, Rata habentes & Grata,
Ea, Tenore Praesentium, ex certa Scientia nostra, Laudamus, Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus,
Promittentes, bonâ fide, & in verbo Regio, ac sub Obligatione omnium Bonorum praesentium & futurorum, Nos omnia praemissa, Tractata, Declarata, Extensa, & Ordinata, Rata & Grata habituros ac observaturos, & per nostros Subditos inviolabiliter observari facere, nec ipsa infringi aut dirumpi quomodolibet permittemus, durante termino Treugarum praedictarum, omnibus dolo & fraude exclusis.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii decimo quarto die Maii.
Per ipsum Regem.
May 18. Power for Thomas Stevenes, canon of Exeter, and four others to prorogue the truce with the duke of Burgundy. Westm.
O. ix. 454. H. iv. p. ii. 200.
De Treugis Flandriae Prorogandis.
An. 5. H. 5. Ibid. m. 19.
Rex, dilectis sibi, Magistro Thomae Stevenes Canonico Ecclesiae Cathedralis, beati Petri Exoniae, Johanni Michell Civi & Aldermanno Civitatis nostrae Londoniae, Johanni, Urban, Johanni Chriche, & Johanni Pikeryng, Salutem.
Sciatis quòd,
Cum nuper, per Ambassiatores nostros, pro parte nostrâ, & Commissarios Domini Johannis Ducis Burgundiae, ac Comitis Flandriae, Consanguinei nostri carissimi, pro parte ipsius Ducis, certae Treugae, seu Guerrarum Sufferentiae, usque ad quintumdecimum diem Junii proximò futurum duraturae, pro Securitate Mercandisarum inter Angliam & Flandriam, Resumptae fuerint, Prorogatae, & Prolongatae,
Nos
Ad Prorogandum Treugas, seu Guerrarum Sufferentias praedictas, in tenore & forma, quibus Resumptae, Prorogatae, & Prolongatae jam existunt, cum omnibus suis Clausulis, usque ad tempus longius,
Et ad Treugas, sive Guerrarum Sufferentias, inter Partes praedictas de novo capiendum, ineundum, & firmandum, prout vobis Quinque, Quatuor, aut tribus vestrûm visum fuerit oportunum,
Ac dictas Treugas, seu Guerrarum Sufferentias, ut praemittitur, Resump- tas, & earum Prorogationem, necnon Treugas de novo capiendas, (sivobis Quinque, Quatuor, aut Tribus vestrûm expedire videbitur) proclamari faciendum,
Ac Confirmationem Treugarum seu Guerrarum Sufferentiarum, sive Prorogationis hujusmodi, per nos fiendam, nomine nostro Promittendum,
Caeteraque omnia & singula, in Praemissis vel circa ea necessaria seu oportuna, Exercendum, Faciendum, & Expediendum,
Vobis Quinque, Quatuor, aut Tribus vestrum, Tenore Praesentium, speciale Mandatum, ac plenam & liberam committimus Facultatem;
Promittimus, bonâ fide, & in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid vos Quinque, Quatuor, aut Tres vestrûm feceritis in Praemissis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo octavo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 24. Licence to Henry Hulles, prior of the hospital of St. John of Jerusalem in England, to go to Rhodes. Westm.
O. ix. 455. H. iv. p. ii. 200.
Pro Priore Sancti Johannis Jerusalem in Anglia.
An. 5. H. 5. Ibid. m. 17.
Rex, Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostra speciali, Licentiam dedimus dilecto nobis in Christo, Willielmo Hulles, Priori Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, quòd ipse, in propria Persona sua, ad partes de Rodes transire, & ibidem morari, & ipsum extra Regnum nostrum Angliae, pro Tribus Annis proximò futuris, absentare possit absque perturbatione seu impedimento nostri, vel Officiariorum & Ministrorum nostrorum quorumcumque.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo quarto die Maii.
Per ipsum Regem.
May 24. General request for letters of safe conduct for the said William Hulles. Westm.
O. ix. 455. H. iv. p. ii. 201.
Pro dicto Priore, de Requestu.
An. 5. H. 5. Ibid. m. 18.
Rex Universis & singulis Regibus, Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Nobilibus, Admirallis, Justiciariis, Scabinis, Custodibus Castrorum, Fortalitiorum, ac Portuum Maris, & aliorum Locorum Maritimorum, ac Populis cujuscumque Statûs, Gradûs, Dignitatis, Conditionis, Ritûs, seu Sectae fuerint, per universum Orbem, tam per Terram, quàm per Mare, constitutis, praesentes Literas inspecturis, Salutem in omnium Salvatore.
Sciatis quod,
Cum, dilectus nobis in Christo Willielmus Hulles, Prior Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia,
Vir Militiae Nobilis, & Religionis suae Cultor profundus, Nobis insuper & toti Regno nostro, suis exigentibus Meritis, satis carus,
Capto bono & laudabili Proposito, à Deo & cunctis Principibus Catholicis meritò commendando, se ad Partes de Rodes in proximò divertere, & ibidem per certum tempus jam futurum, adjutorio Altissimi, a quo omnis Gratia procedit, pro defensione & salvatione Sanctae Matris Ecclesiae, ac Fidelium & Innocentiam Cristianorum, contra Inimicorum Christi Saracenorum & Turcorum Proterviam, moram trahere & conversari intendat, nostrâ Licentiâ mediante,
Nos,
Volentes eo desiderabiliùs & avidiùs, ad Laudem Dei, & Propositi praedicti Complementum, pro majore Securitate & Relevamine ipsius Prioris, dum sic in Remotis steterit, prospicere & providere, quo hujusmodi Propositum commune Commodum omnium & singulorum Christianorum concernere dinoscatur,
Vestram igitur Universitatem honorabilem, & quemlibet vestrûm per se, attentiùs, efficacius, & affectuosius quo possumus, Tenore Praesentium, Requirimus & Rogamus,
Quatenus,
Praemissis condignè consideratis, ipsum Priorem,
Qui versus partes praedictas, ut praedictum est, per tempus praedictum ibidem moraturus, & exinde versus Regnum nostrum Angliae reversurus, suos gressus dirigit in praesenti,
Cum praedictum Priorem (qui se, suos, & sua, propter Bonorum praedictorum expletionem, spe Mercedis aeter- nae, Laboribus & Periculis ponere non evitat) per Regna, Dominia, Passus, Districtus, Pontes, Loca, Jurisdictiones, Potestates, aut Territoria vestra, seu alicujus vestrûm, cum Triginta Personis, Triginta Equis, vel paucioribus, Valesiis, Jocalibus, Auro, Argento, Robis, & Vestimentis, ac aliis Bonis, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque, & quocumque nominecenseantur, transire, reverti, seu inibi morari contigerit,
Nostri statûs intuitu, & harum Precum nostrarum speciali interventu, ac contemplatione nostra, propensius recommendatum habentes,
Eundem Priorem, cum Personis, Equis, &c. ut in similibus de Requestu Literis.
In cujus rei Testimonium has Litetas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus consignari.
Dat. apud Palatium Regis Westmonasterii vicesimo quarto die Maii.
Per ipsum Regem.
May 24. Safe conduct for Louis de Bourbon, count of Vendome, the K.'s prisoner, going to France from England and returning. Westm.
O. ix. 456. H. iv. p. ii. 201.
Pro Comite Vandociensi.
An. 5. H. 5. Franc. 5. H. 5. m. 19.
Rex, per Literas suas Patentes, usque in Crastinum Festi omnium Sanctorum proximo futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Lodowicum de Burbon Comitem de Vendome de Francia Prisonarium Regis, in Regno suo Angliae jam existentem, cum Viginti & Quatuor Personis, tam Militibus, quàm aliis Personis, cujuscumque Conditionis fuerint, in Comitiva sua, versus partes Franciae transeundo, & exinde in dictum Regnum Regis Angliae redeundo, ibidem morando, necnon Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quod &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo quarto die Maii.
Per ipsum Regem.
June 1. Order for the transmission of the duke of Orleans, the K.'s prisoner, from Windsor Castle to Pontefract Castle. Salisbury.
O. xi. 456. H. iv. p. ii. 201.
De conducendo Ducem Aurelianensem usque Castrum de Pounfreit.
An. 5. H. 5. Claus. 5. H. 5. m. 15.
Rex, Vicecomiti Bedfordiae & Bucks, Salutem.
Quia certis de causis, Nos ad praesens specialiter moventibus, Ducem Aurelianensem, Prisonarium nostrum, de Castro nostro de Wyndsore usque Castrum nostrum de Pountfreit duximus destinandum, ibidem ad certum tempus moraturum,
Tibi Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd statim, cum per, dilectum Armigerum nostrum, Robertum Waterton (quem ad praefatum Ducem usque dictum Castrum de Pountfreit salvò & secure Conducendum Deputavimus) ex parte nostra fueris praemunitus,
Ipsum Ducem, per totam Ballivam tuam, cum tali Posse Comitatuum praedictorum, prout per praefatum Robertum ex parte nostra tibi injungetur, tam in eundo, quàm redeundo, Conducas, seu Conduci facias; & hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Civitatem Novae Sarum primo die Junii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus Northamptoniae, Leycestriae, & Notynghamiae, sub eâdem Data.
June 1. Warrant to Robert Waterton and Baldwin Veer to arrest horses for the conveyance of the duke of Orleans to Pontefract Castle. Salisbury.
O. ix. 455. H. iv. p. ii. 201.
Pro dicto Duce, de Equis arestandis.
An. 5. H. 5. Pat. 5. H. 5. m. 24. d.
Rex, dilectis sibi, Roberto Waterton Armigero, & Baldewino Veer Armigero; Salutem.
Quia, certis de causis, Nos moventibus, Ducem Aurelianensem, Prisonarium nostrum, à loco, quo nunc est, usque Castrum nostrum de Pountfreit, ibidem ad certum tempus moraturum, duximus destinandum,
Assignavimus vos, conjunctim, & divisim, ad Equos & sufficiens Cariagium pro praefato Duce, tam infra Li- bertates, quam extra (Feodo Ecclesiae ac Bobus & Affris Carucarum dumtaxat exceptis) pro denariis nostris, in hac parte rationabiliter solvendis quotiens opus fuerit, Capiendum & Arestandum;
Et ideò vobis Mandamus quod circa Praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem novae Sarum primo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 1. Safe conduct for Henry Godhals, dean of Liege, and two other ambassadors of the duke of Burgundy. Salisbury.
O. ix. 457. H. iv. p. ii. 201.
Pro Ambassiatoribus Burgundiae.
An. 5. H. 5. Franc. 5. H. 5. m. 15.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Sancti Johannis Baptistae proximo futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Magistrum Henricum Godhals Doctorem in Legibus Decanum de Liege, Conciliarium, Guillelmum Champdivers Chivaler, Camerarium & Conciliarium, Magistrum Georgium d'Ostende, Secretarium, carissimi Consanguinei Regis, Ducis Burgundiae, ac quendam alium Militem talem, in Comitiva praedictorum Decani, Camerarii, & Secretarii, qualem praefato Duci destinare placuerit, unà cum Quinquaginta Personis, & infra conjunctim, & divisim, in eâdem Comitivâ, infra Regnum Regis, penes Personam Regis, veniendo, ibidem morando, & exinde versus partes proprias redeundo, necnon Equos, Manticas, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Civitatem novae Sarum primo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 2. The K. forbids the wearing of coat-armour by persons not entitled thereto, except those present at the battle of Agincourt. Salisbury.
O. ix. 457. H. iv. p. ii. 201.
Contra Portantes Tunicas Armorum, exceptis illis qui ad Pugnam de Agencourt portabant Arma.
An. 5. H. 5. Claus. 5. H. 5. m. 15. dors.
Rex, Vicecomiti Suthamptoniae, Salutem.
Quia, prout informamur, diversi Homines, qui in Viagiis nostris, ante haec tempora factis, Arma ac Tunicas Armorum, vocata Coatearmures, in se sumpserunt, ubi nec ipsi nec eorum Antecessores hujusmodi Armis ac Tunicis, Armorum temporibus retroactis, usi fuerunt, & ea in praesenti Viagio nostro, in proximo, Deo dante, faciendo, excercere proponunt,
Et quamquam Omnipotentes suam Gratiam disponat, prout vult, in naturalibus, aequaliter Diviti atque Pauperi, volentes tamen quemlibet Ligeorum nostrorum praedictorum, juxta Statûs sui exigentiam, modo debito pertractari & haberi,
Tibi Praecipimus quòd, in singulis Locis, infra Ballivam tuam, ubi per Breve nostrum nuper, pro Monstris faciendis, Proclamari demandavimus, publicè ex parte nostra proclamari facias,
Quod nullus, cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerit, hujusmodi Arma sive Tunicas Armorum in se sumat, nisi ipse Jure antecessorio, vel ex Donatione alicujus, ad hoc sufficientem Potestatem habentis, ea possideat aut possidere debeat,
Et quòd ipsa Arma sive Tunicas illa ex cujus Dono optinet, die Monstrationis suae, Personis, ad hoc per Nos assignatis seu assignandis, manifeste demonstrer,
Exceptis illis, qui Nobiscum, apud BELLUM DE AGENCOURT, Arma portabant.
Sub Poenis non admissionis ad proficiscendum in Viagio praedicto sub Numero ipsius cum quo Retentus existit, ac perditionis Vadiorum suorum, ex causa praedicta perceptorum, necnon Rasurae & Rupturae dictorum Armorum & Tunicarum vocatarum Coatearmures, tempore Monstrationis suae praedictae, si ea super illum monstrata fuerint seu inventa;
Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Civitatem Novae Sarum secundo die Junii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eâdem Datâ; videlicet,
Vicecomiti Wilts.
Vicecomiti Sussex.
Vitecomiti Dors
.
June 2. Letters of safe conduct for Aubertin Voillesenes, jeweller of Paris, coming to England to treat for the ransom of John, brother of the duke of Orleans, and for John de Mounchy bringing jewellery to England. Salisbury.
O. ix. 458. H. iv. p. ii. 202.
De Financia Johannis Fratris Ducis Aureliensis.
An. 5. H. 5. Franc. 5. H. 5. m. 13.
Rex, per Literas suas Patentes, usque ultimum diem Junii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Aubertinum Voillesenes Aurifabrum & Mercatorem Parisius, in Regnum Regis Angliae, cum Tribus Personis in Comitiva sua,
Ad Tractandum de Financia pro Johanne Fratre Ducis Aureliensis veniendo, ibidem morando, & exindè ad propria redeundo;
Proviso semper quòd idem Aubertinus, aut aliae Personae praedictae benè & honestè se habeant & gerant, erga Regem & Populum suum, & quicquam, quod in Regis seu Populi sui Praejudicium cedere valeat, non attemptent aut facere vel attemptare praesumant quovis modo.
Teste Rege apud Civitatem Novae Sarum secundo die Junii.
Per ipsum Regem.
Rex per Literas suas Patentes usque ultimum diem Junii proximò futurum duraturas, &c. ut supra usque ibi, speciales, & tunc sic, Johannem de Mounchy,
In Regnum Regis Angliae cum Jocalibus & certa Financia secum deferendo veniendo, ibidem morando, & exindè ad propria redeundo;
Proviso &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
June 7. Power for Henry de Percy, earl of Northumberland, warden of the East March, to trea for a truce with Scotland. Waltham.
O. ix. 458. H. iv. p. ii. 202.
Potestas ad Tractandum super Treugis Scotiae.
An. 5. H. 5. Scot. 5. H. 5. m. 8.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Henrico de Percy Comiti Northumbriae, Custodi Estmarchiae versus Scotiam, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria vestris pleniùs confidentes,
Vobis plenam, Tenore Praesentium, Committimus Potestatem ad Conveniendum, Communicandum, Tractandum & Concludendum, pro Nobis & Nomine nostro, cum quibuscumque Personis Regni Scotiae, sufficientem Potestatem ad hoc habentibus vel habituris, de & super Treugis generalibus per Terram & per Mare, sive particularibus, melioribus viis, modis, & formâ, tamdiu & tanto tempore duraturis, quibus vobis videbitur faciendum, secundum quod vobis placebit in eventum,
Necnon ad omnia alia & singula Faciendum & Exequendum quae circa Praemissa seu eorum expeditionem necessaria fuerint, vel etiam quomodolibet oportuna;
Et ideo vobis Mandamus quod circa Praemissa diligenter intendatis ac ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ;
Promittentes Nos, bonâ fide & in verbo Regio, Ratum & Gratum habituros quicquid per vos Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Waltham septimo die Junii.
Per ipsum Regem.
Receipt by Theodoric abp. of Cologne of 1,000 nobles from John Tiptoft, seneschal of Aquitain, and sir Hartman de Clux. Frützstroun.
O. ix. 459. H. iv. p. iii. 3.
Acquietantia Archiepiscopi Coloniensis.
An. 5. H. 5. Ex Orig. penes Camer.
Nos Theodoricus, Dei gratia Sanctae Coloniensis Ecclesiae Archiepiscopus, Sacri Imperii per Italiam Archicancellarius, Westfaliae & Ungariae Dux, Dominus ac Administrator Ecclesiae Paderbonensis, & publicè profitendo, Recognoscimus nos ab, Illustrissimo Principe & Domino, Domino Henrico, dignâ Dei Providentiâ, Angliae & Franciae Rege, &c. Domino nostro gratioso, levâsse, die Datae Praesentium, & realiter percepisse Mille Nobilia Anglicana, per Manus Strenuorum, Nobilisque Domini, Johannis Tiptoft Senescalli Ducatûs Acquitaniae, ac Hartmanni de Clux Militis;
Quae quidem dicta Mille Nobilia in prompto Auro Nobis numeraverunt, realiter tradiderunt, & assignârunt,
Mediatim in Solutionem Feudi, quod à praefato Illustrissimo Domino nostro tenemus, cedentis Nobis in Festo Paschae lapso proximo,
Mediatim verò in Defalcationem, quod in Festo Paschae, proximo futuro, praetextu ejusdem Feudi, Nobis cedet:
De quibus quidem Mille Nobilibus, & de praedictis Duobus Terminis praefatis, eo modo quo supra scribitur, praedictum Illustrissimum Principem Dominum nostrum gratiosum, suosque Haeredes, pro Nobis, Successoribus, & Ecclesia nostris Acquitamus & quitati Pronunciamus publice, per Praesentes, harum Testimonio Literarum Sigillo nostro sigillatarum.
Datum Friitzstroun Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo septimo, Sabbato post Festum Sacramenti.
Sub Sigillo Cerâ viridi expresso, & pendente a Cauda Pergamenae.
June 14. Power for Thomas Chitterne, keeper of the K.'s jewels to deliver jewels as pledges to those who have lent the K. money. Waltham.
O. ix. 459. H. iv. p. iii. 3.
De Jocalibus, pro Securitate Magnatum, super diversis Pecuniarum Summis propter Viagium Regis, impignoratis.
Pat 5. H. 5. m. 26.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm certi Domini, Magnates, & Proceres, ac Milites, Armigeri, & aliae Personae, tam Spirituales, quàm Temporales, Regni nostri Angliae, diversas Pecuniarum Summas Nobis, in magna necessitate nostra, pro praesenti Viagio nostro, in propria Persona nostra, Deo dante, in proximo faciendo, certis Terminis solvendas, gratis & sponte mutuaverint,
Nos,
Pro Securitate eorumdem Dominorum, Magnatum, & Procerum, ac Militum, Armigerorum, & aliarum Personarum, pro debita Resolutione hujusmodi Summarum, providere volentes, ut tenemur,
Assignavimus, dilectum nobis, Thomam Citterne, Custodem Jocalium nostrorum ac ei, Tenore Praesentium, Concedimus & Committimus Potestatem, & Auctoritatem, ac Mandatum speciale ad Deliberandum, pro Nobis & Nomine nostro, sine dilatione, singulis eorum, qui aliquas hujusmodi Summas Nobis sic mutua verint, tot & talia de Jocalibus nostris, per Avisamentum, Venerabilis Patris, Henrici Archiepiscopi Cantuariensis, totius Angliae Primatis, quot & qualia eis, juxta eorum Discretionem & Aggreamentum, pro Summis, quas ipsi nobis sic mutuaverint, sufficere & controvalere possint,
Ita semper quòd inter praefatum Thomam & ipsos, quibus idem Thomas hujusmodi Jocalia nostra liberaverit aut fecerit liberari, quaedam fiant INDENTURAE, mentionem expressam facientes tam de Liberatione Jocalium illorum ac de Summis pro quibus Jocalia ipsa invadiata fuerint, quàm de Descriptione & vero Valore cujuslibet Jocalium praedictorum secundum debitam Appreciationem inde faciendam;
Volentes ulterius & concedentes, pro Nobis, Haeredibus, Successoribus, & Executoribus nostris, quòd omnes & singuli, quibus hujusmodi Jocalia nostra, ex causa Praemissa, per praefatum Thomam, liberari continget, Jocalia illa ab ipso Thoma recipere, eaque penes se retinere, ac indè facere & disponere, possint, juxta formam, & Effectum, ac Conditiones in quibusdam INDENTURIS, inter Nos, sub Privati Sigilli nostri testimonio, & ipsorum singulos debitè conficiendis, inserendas sive speci- ficandas, sine occasione, impetitione, vel impedimento nostri, vel Haeredum Successorum, seu Executorum nostrorum praedictorum, Justitiariorum, aut aliorum Officiariorum seu Ministrorum nostrorum, aut dictorum Haeredum, Successorum, vel Executorum nostrorum, seu aliorum quorumcumque.
In cujus &c.
Teste Rege apud Waltham decimo quarto die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 21. Delivery of plate to John Chitterne and Walter Cook, canons of St. Paul's, who have each lent the K. 500 marks. Westm.
O. ix. 460. H. iv. p. iii. 3.
Super Jocalibus praedictis.
Pro Johanne Cittern & Waltero Cook.
An. 5. H. 5. Ex Orig. Pen. Cler. Pell.
Ceste Endenture,
Faite parentre nôtre Souvereign Seigneur le Roy d'une Part, & Johan Chitterne, & Wauter Cook, Canoignes de l'Eglise Cathedrale de Seint Poul de Loundres, d'autre part,
Tesmoigne que,
Comme le dit Johan ait apprestez a nôtre dit Seigneur le Roy, pur l'Exploit de cest present Viage Vers les Parties de dela, Cynk Centz Marcs, & le dit Wauter Cent Marcs,
Et, pur Suretee de Repaiement d'icelles, eit mesme nôtre Seigneur le Roy, fait mettre en Gage as ditz, Johan, & Wauter, un Paire Bacyns d'Or, Chacez al Manere d'une Rose, & Pounsonez ovec Basclettes en les Founses, Garnissez d'Escuchons de diverses Armes, assavoir en my Lieu de Seint George, & a sus de Seint Edward & Seint Esmon, & en l'une Coustee les Armes de l'Emperour, & l'autre Coustee les Armees d'Engleterre & de France & departiz, & dessouz les Armes de la Principaltee de Gales & de la Duchie de Guyene, Poisantz ensemble xxviii. Li. viii. Unc. Pris del Unc. xxvi. s. viii. d. q'amonte a iv C. lviii. Li. xiii. s. iv. d.
Si est ore, parentre le susdit nôtre Seigneur le Roy & les ditz Johan & Wauter, Accordez qu'ils garderont & feront garder les ditz Bacyns, saunz Empeirement ou Alienation, jusques a la Feste de Seint Michel, que sera en un An apres la Feste de Seint Michel prochein venant,
A la quele Feste ou dedeinz fera nôtre dit Seigneur le Roy quiter les ditz Bacyns; ou autrement, a icelle Feste de Seint Michel, ou avant, fera mesme nôtre Seigneur le Roy avoir as ditz Johan & Wauter Paiement, ou suffisant Assignement, de les Sommes dessus Expressees, es Portz ou Port qu'ils vorront eslire,
Et, en Cas de tiel Assignement, ils averont Seuretee, par Lettres Patentees du Roy, nôtre dit Seigneur, dessouz son Grand Seal, que icel Assignement sera tenuz, & non pas Changes tanque ils serront Paiez de les susdites Sommes,
Et, outre ce, purront les ditz, Johan & Wauter, pur lour greindre Seuretee en ce Cas, garder devers eux les susditz Bacyns, ovec le dit Assignement, tanque, par Force d'icel, Paiement lour soit fait de les Sommes susdites,
Et s'il (que Dieu Defende) que le susdit nôtre Seigneur le Roy aille de Vie a trespassement avant le Paiement du dit Assignement, en que son Heriter ou Successour en Roiaume d'Engleterre ne veuile tiel Paiement ou Assignement faire a les avantditz Johan & Wauter, n'en autre manere lour contenter, dedeinz demy An prochein apres la susdite Feste de Seint Michel qui vendra en un An, ou q'ils ne soient fatisfiez de les dites Sommes dedeinz mesme cel demy An, par vertue d'aucuns Assignementz a eux a faires par le dit Heriter ou Successour d'icelles Sommes en celle Partie, adonques, apres cel demy An, bien lirra as ditz, Johan & Wauter, les susditz Bacyns vendre, aliener, ou d'iceulx a lour bon Plaisir disposer, saunz Chalenge ou empeschement d'aucuny.
En Tesmoignance de quele Chose a la Partie de ceste ENDENTURE, demorante devers nôtre dit Seigneur le Roy, les ditz Johrn & Wauter ount mys lour Selx.
Don. a Westm. le xxi jour de Juyn, l'An du Regne de nôtre dit Seigneur le Roy Quint.
Sub Sigillis Cerâ rubeâ expressis, pendentibus a Caudâ Pergamenae.
June 21. Delivery of jewels to John Macworth, dean of Lincoln, as a pledge for a loan for 100 marks. Westm.
O. ix. 461. H. iv. p. iii. 4.
Pro Johanne Macworth, Decano Lincolniensi.
An. 5. H. 5. Ex Orig. Pen. Cler. Pell.
Ceste Endenture,
Faite parentre nôtre Souvereign Seigneur le Roy d'une part, & Johan Macworth, Dean de l'Eglise Cathedrale de Nicole, d'autre Part,
Tesmoigne que,
Comme le dit Johan eit Apprestez a nôtre dit Seigneur le Roy, pour l'Exploit de con present Viage Vers les Parties de dela, Cent Marcs,
Et, pour Suretee de Repaiement d'icelles, ait mesme nôtre Seigneur le Roy, fait mettre en Gages au dit Johan, Deux Esqueles d'Or, Poisantz Ensemble lvi. Unc. iii. Quarter, Price del'Unc. xxvi. s. viii. d.
Si est ore, parentre le susdit nôtre Seigneur le Roy & le dit Johan Accordez quemesme celuy Johan gardera & fera garder les ditz Esqueles, saunz Empeirement ou Alienation, jusques a le Feste de Seint Michel, que sera en un An apres la Feste de Seint Michel prochein venant,
A la quel Feste ou dedeinz, fera nôtre dit Seigneur le Roy Quiter les ditz Esqueles, ou autrement, a ycelle Feste de Seint Michel, ou avant, fera mesme nôtre Seigneur le Roy avoir au dit Johan Paiement, ou suffisant Assignement, de la Somme desus Expresse, es Portz ou Port que le dit Johan voet eslire,
Et, en Cas de tiel Assignement, le dit Johan avera Seuretee, par Lettres Parentees du Roy, nôtre dit Seigneur, desouz son Grand Seal, que ycelle Assignement sera tenuz, & non pas changez, tanque le susdit Johan serra Paiez de la susdite Somme,
Et, outre ce, pourra le dit, Johan pour sa greindre Seuretee en ce Cas, garder devers Luy les susditz Esqueles ovec le dit Assignement, tanque, par Force d'icel, Assignement, Paiement Luy soit fait de la Somme susdite,
Et s'il aviegne (que Dieux Defende) que le susdit nôtre Seigneur le Roy aille de Vie a Trepassement avant le Paiement du dit Assignement, & que son Heriter ou Successour en Roialme d'Engleterre, ne veuille tielle Paiement ou Assignement faire a l'avant dit Johan, n'en Manere Luy contenter, dedeinz Demy An prochein apres la susdite Feste de Seint Michel que vendra en un An, ou que le dit Johan ne soit satisfait de la dite Somme dedeinz mesme celuy demy An, par Vertue d'aucuns Assignement, a luy a faires par le dit Heriter ou Successour de mesme la Somme en celle Partie, adonques, apres cel Demy An, bien lirra au dit, Johan les susditz Esqueles vendre, aliener, ou d'icelles a son bon Plaisir disposer, sanz Chalenge ou Empeschement d'aucuny.
En Tesmoignance de quele Chose a la Partie de ceste endenture, demorante devers nôtre dit Seigneur le Roy, le dit Johan ad mys son Seal.
Don. a Westm. le xxi jour de Juyn l'An du Regne de nôtre dit Seigneur le Roy Quint.
Sigillo avulso.
June 22. Delivery of a jewel to the bishops of Lincoln and Ely by Thomas Chitterne as a pledge for a loan of 300l. Westm.
O. ix. 461. H. iv. p. iii. 4.
Pro Episcopis Lincolniensi & Eliensi.
An. 5. H. 5. Ibid.
Ceste Endenture,
Faite parentre, les Reverentes Piers en Dieu, l'Evesques de Nicholl & d'Ely d'un Part, & Thomas Chitterne, Gardeyn del Joyaux du Roy nôtre Soverain Seignur, d'autre Part,
Tesmoigne Que le dit Thomas,
Par Vertue & Auctoritee des Lettres Patentes de Commission, a Lui Directez desoubz le Graunde Seall de nôtre dit Seigneur le Roy,
Ad bailez & deliverez as ditz Evesques, par lez Mains de Thomas Savage, & William Dorby Clerc, lour Attorneys, par la Vis de, Tres Reverent Pier en Dieu, Henry l'Erchevesque de Canterbirs, Primat de tout Engleterre, un Joiau de mesme nôtre Seigneur le Roy,
Pur le garder a l'Oeps d'icellui nôtre Seigneur le Roy, saunz Empeirement ou Alienation, jusques a tant que a lez avauntditz Evesques Paiement ou agreement soit fait de la Somme de CCC. Li. par eux Apprestez a nôtre dit Seigneur le Roy, pur l'Esploit de sonn present Voiage (Dieu devaunt) a faire as Parties par dela, en Manere come en Certeines ENDENTURES, par entre l'avauntdit nôtre Seigneur le Roy & les susditz Evesques en celle Partie faitez il est Contenuz pluis au plein,
Le quele Joiau cy empres est Descrivez (c'estassavoir) un Seynture d'Orpur le Cuile, Contenaunt xiv. Overages, chascun Overage Garniz de x. Porles, Pois de Trois x. l. xi. Unc. de pris de tout iii. C. xxxiii. l. vi. s. viii. d.
En Tesmoignance du quele Chose a icestes ENDENTURES les Parties avauntditz Entrechangeablement ount mys lour Seals.
Don. a Westm. le xxii. Jour de Juyn l'An du Regne nôtre dit Seigneur le Roy, Henri Quint puis le Conquest, Quint.
Sub Sigillo Cerâ rubeâ expresso, pendente a Caudâ pergamenae.
June 24. Safe conduct for Henry Goodhals, dean of Liege, William Champdivers, and George d'Ostend, ambassadors of the duke of Bergundy. Titchfield.
O. ix. 462. H. iv. p. iii. 4.
Pro Ambassiatoribus Burgundiae.
An. 5. H. 5. Franc. 5. H. 5. m. 15.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Mensem proximo futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Magistrum Henricum Goodhals Doctorem in Legibus Decanum de Liege, Conciliarium, Willielmum Champdivers, Camerarium & Conciliarium, Magistrum Georgium d'Ostende, Secretarium, Carissimi Consanguinei Regis, Ducis Burgundiae, cum Quinquaginta Personis, in Comitivâ sua, Equestribus vel Pedestribus, vel infra, usque Villam Regis, Calesii, tam per Aquam & Mare, quàm per Terram, veniendo, perhendinando, & exinde redeundo, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Teste Rege apud Tychefeld vicesimo quarto die Junii.
Per ipsum Regem.