Rymer's Foedera with Syllabus
July 1417

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

462-479

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July 1417', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 462-479. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115222 Date accessed: 28 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

July 1417

Syllabus EntryFoedera Text
July 10. Testament of Thomas duke of Clarence, steward of England; his wife Margaret, lord John Pelham, lord Henry Merston, sir John Colvyle, and William Alyngton are appointed executors. Proved 23 Nov. 1423.
O. ix. 462. H. iv. p. iii. 4.
Testamentum Thomae Ducis Clarenciae.
An. 5. H. 5. Ex Registr. Chichel. p. 1. Fol. 376 b. ins. Bibl. Lamb.
In Dei Nomine, Amen.
Decima Die Mensis Julii, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Decimo Septimo, nos Thomas, Filius Regis, Dux Clarentiae, Comes Albemarle, & Senescallus Angliae, sanâ mente Condimus Testamentum nostrum in hunc modum,
In Primis, Legamus Animam nostram Deo Omnipotenti & beatissimae Mariae Matri suae.
Item, Legamus Corpus nostrum ad Sepeliendum in Ecclesiâ Christi Cantuariae ad pedes, altae Memoriae, Domini Patris nostri; cujus Animae propitietur Deus.
Item, Legamus Et Ordinamus quòd, Debitis nostris plenè prosolutis, Executores nostri Emant, seu quoquo modo Impetrent, Jus Patronatûs alicujus Ecclesiae, valoris xl. l. per Annum, & illam Ecclesiam appropriare & unire faciant & procurent Priori & Conventui dictae Ecclesiae Christi Cantuariae, Sumptibus & Expensis nostris, recuperandis & levandis de Summis, nobis per Dominum nostrum Regem, & Duces Bituriae, Aurelianensis, Burboniensis, & Alanconiensis debitis, pro quatuor Capellanis ydoneis Secularibus,
Inibi pro Animabus praefati Domini & Patris nostri, & Matris nostrae, & Anima nostra, & Margaretae Consortis nostrae, & Animabus omnium Progenitorum nostri Thomae, & omnium Fidelium Defunctorum, perpetuò celebraturis, & divina Officia facturis & ministraturis,
Percipiendo, pro omni suo Servitio, quilibet dictorum Capellanorum Decem Marcas Sterlingorum per Manus Prioris dicti Conventûs, qui pro tempore fuerit; ita quòd dicti Prior & Conventus faciant & inveniant sufficientem Securitatem praefatis Executoribus & Haeredibus nostris, ad dictos Capellanos perpetuò, ut praefertur, sustinendos & inibi inveniendos, ac ad semel in Anno specialiter faciendum in dictâ Ecclesiâ per Conventum praedictum Anniversarium nostrum, ut moris est, pro aliis Principibus, fieri solempniter, pro perpetuò duraturum.
Item, Volumus Et Ordinamus quòd iidem Executores nostri Emant, seu quoquo modo Impetrent, Patronatum alterius Ecclesiae, valoris xl. Marcarum per Annum, & eandem Ecclesiam approprient Decano, Canonicis, & Vicariis Ecclesiae Collegiatae de Newerk apud Leycestre, ad inveniendum Duos ydoneos Capellanos, Divina ibidem pro Animabus praedictis imperpetuum celebraturos, modo & formâ praenotatis.
Item, Legamus Duo Milia Librarum Sterlingorum, de dictis Summis, levanda & recuperanda, in forma praedicta (Debitis nostris plenariè persolutis) ad Distribuendum & Erogandum, per Manus Executorum nostrorum, inter Servitores nostros, secundum Statum & Continuationem in nostro Officio per ipsos facto, in Commemorationem Laborum suorum, Nobis per ipsos impensorum;
Residuum verò omnium Bonorum, nostrorum, superiùs non Legatorum, DAMUS ET LEGAMUS Margaretae, praecarissimae Consorti nostrae, ad Disponendum & Ordinandum de ipsis pro Se & Salute Animae nostrae, prout sibi melius videbitur expedire.
Et ipsam Margaretam, Consortem nostram, Dominum Johannem Pelham, Dominum Henricum Merston, Clericum, Dominum Johannem Colvyle Militem & Willielmum Alyngton Armigerum, nostros FACIMUS, ORDINAMUS, & CREAMUS hujus Testamenti nostri EXECUTORES; ut ipsi illud EXEQUANTUR in Formâ suprascriptâ, prout praefatae Margaretae Consorti nostrae, per Avisamentum praedictorum, Johannis, Henrici Johannis, & Willielmi, melius viderit faciendum pro Salute Animae nostrae.
In Cujus Rei Testimonium Praesentibus Sigillum nostrum duximus apponendum Die & Anno praedictis.
Haec est pura, libera, & ultima VOLUNTAS nostri Thomae, Filii Regis, Ducis Clarenciae, Comitis Albemarle & Senescalli Angliae, ex nostrâ merâ & spontaneâ Voluntate, ac Deliberatione, & certâ nostrâ Scientiâ, facta, Decimo Die Julii, Anno Regni Henrici, Quinti post Conquestum, Quinto,
Premierement, Nous Volons Et Ordonnons, a l'Onnour de Dieu, & pour la Salvacion de nostre Aime, que, immediate apres nostre Mort, toutes les Revenues & Proffets, provenantz de nos Chasteaux, Manoirs, Seigneuries, Terres, Tenementes, o toutz lours Appurtenances, en Holdernesse, en le Counte d'Everwyk, & aillours, sibien deins le Reaume d'Angleterre, comme aillours, soient levez & receuz par Margarite nostre treschiere Compaigne, & noz aultres FEFFES & EXECUTOURS, d'Anen An, aux Termes duez, pour faire plain Paiement de noz Dettes; & ency a durer, tant que la Somme de toutz nos Dettes, a noz Creditours duez, soyent plainement levez.
Et, en outre, en plain Declaracion de nostre VOLUNTE, NOUS VOLONS & ORDONNONS que, si les Sommes, a Nous dues par nostre Soverain Senior le Roy, & les Ducs de Berry, Orleans, Burbonn, & Alancon, soient paies apres nostre Mort, NOUS VOLONS que le Somme, levee en la vie de nostre dit Compaigne, pour paier noz Dettes, de noz ditz Chasteaux, Manoirs, Seigneuries, Terres, ou Tenementz, soient Repayes a nostre dit treschier Compaigne (pour ce que Nous Volons que Elle cest les Chasteux & Seigneuries susditz pour Terme de sa vie) de Don & Grant de noz Feffes.
Item, Nous Volons Et Ordonnons que toutz les Revenues & Proffetz, provenantz de la Garde de touz lours Terres & Tenementz, sibien de nostre treschier Filz Henri Conte de Somerset, come de Thomas Filz & Heir a Monsieur Morice Russel Chevalier ensemblement avec les Mariages d'icell, soient disposez & despendez en ayde du Payement de noz Dettes suisdictes.
Et, si le dit Henri Conte, ou le dit Thomas Russel, Devie deins Aage, lours Heirs deins Age estanz, adonques Nous VOLONS ET ORDONNONS que les Gardes & Mariages des lours Heirs, Terres, & Tenements suisditz, de Heir en Heier, soient desposez & despenduz de noz Dettes suisdites, de & pour Acomplir nostre TESTAMENT ET DERRAINE VOLUNTE; Purveu toutefoitz que lez Profitz & les Revenues, de la Garde des Terres & Tenements suisditz, de nostre dit Filz, par Deux Ans entiers prochains devant le plain Age du dit Henri nostre Filz, soient deliveres al' Oeps & Profit du mesme nostre Filz, le toute pour mieulz son Estat sustenir.
Item, Nous Volons Et Ordonnons que, tantost apres que noz Dettes & nostre DERRAINE VOLUNTE soient Payes & Acomplies, que noz FEFFES, de noz Chasteux, Manoirs, Seignuries, Terres, & Tenementz suisditz, Facent ESTATE a Margarete nostretreschier Compaigne en les ditz Chasteux, Manoirs, Seigneuries, Terres, & Tenementz, o toutz lour Appurtenances suisdites, pour Terme de sa Vie; le REMAINDRE, si Nous Devons sanz Heir de nostre Corps, des ditz Chasteaux, Manoirs, Seignuries, Terres, & Tenements, o lours Appurtenances, a Henri nostre dit Filz Conte de Somerset, & a ses Heirs Masles de son Corps engendres.
Et, s'il aveigne que nostre dit Filz Devie sanz Heir Masle de son Corps engendres, NOUS VOLONS ET ORDONNONS que la REVERSION des ditz Chasteaux, Manoirs, Seigneuries, Terres, & Tenements, ovec toutz lours Appurtenances, REMAIGNE A nostre Soverain Seigneur Henri, le Roy d'Angleterre le Quint, & a ses Heirs, Roys d'Angleterre, pour tousjours.
En la Tesmoignance de la quel Chose a yceste nostre DERRAINE VOLUNTE enclose nous avons fait mettre nostre Seel.
Donne come dessus.
Testamentum & Codicillus Probata 23. Nov. A. D. 1423.
July 11. The K. orders the seneschal of Aquitain and constable of Bourdeaux to examine the title of Bernard Lesparre, lord de le Barde, to the inheritance of Medalhan. Southampton.
O. ix. 464. H. iv. p. iii. 5.
De Justitia, juxta Foros Aquitaniae, facienda Domino de la Barde.
An. 5. H. 5. Vass. 5. H. 5. m. 4.
Rex, Locum nostrum tenenti & Senescallo nostro Aquitaniae, ac Constabulario nostro Burdegaliae, & eorum Locatentibus, ac eorum cuilibet, qui nunc sunt, vel qui pro tempore fuerint, Salutem.
Supplicavit Nobis, dilectus & fidelis Ligeus noster, Bernardus de Lesparre, Dominus de la Barde Miles, ut,
Cum, per Decessum Haeredum Hospitii de Madalhan, idem Hospitium, cum suis pertinentiis praefato Bernardo, tanquam Propinquiori de Linea, devenerit,
Ac dictum Hospitium, cum Terra & omnibus suis pertinentiis, in Manibus Inimicorum nostrorum ad praesens detineatur,
Exceptis Terris de Condac & de Barbana, quae sub Obedientia nostra existunt, & quas Nicholaus Bowet Chivaler & Deputati sui in partibus Exteris tenent & occupant,
Velimus sibi de Remedio congruo in hac parte providere;
Nos (Supplicationi praedictae annuentes, volentesque in hac parte fieri quod est justum) Vobis Mandamus quòd, visis, & examinatis, ac diligenter inspectis Evidentiis, ac aliis, Jus praefati Bernardi in hac parte concernentibus, & eis pleniùs intellectis, eidem Bernardo celeris Justitiae complementum fieri & exhiberi faciatis, juxta Foros, Leges, & Consuetudines Partium supradictarum.
Teste Rege apud Suthampton. Undecimo Die Julii.
Per ipsum Regem.
July 11. The K. orders the same persons to decide the claim of sir Paulin de Carrenox of Aquitain to the heritage of le Begneyryn de Chastelnan, which is detained from him by the Captal de Buch and the lord of Castellon. Letter on the same subject to the captal and the lord of Castellon. Southampton.
O. ix. 465. H. iv. p. iii. 5.
De procedendo juxta Foros.
An. 5. H. 5. Ibid.
Rex, Locum nostrum tenenti, & Senescallo Aquitaniae, & Constabulario nostro Burdegaliae, ac Judici nostro Vasconiae, & eorum cuilibet, & eorum Locatenentibus, necnon Concilio nostro Burdegaliae, qui nunc sunt, vel qui pro tempore fuerint, Salutem.
Supplicavit Nobis, dilectus & fidelis Ligeus noster, Paulinus de Carrenox Chivaler, de Patria nostra Aquitanniae, ut,
Cum ipse habeat certam Haereditatem, vocatam le Begneyryn de Chastelnan, quae ad ipsum pertinet, & pertinere debet ad Locum & Dominium de Castelnan in Medoc, de qua Pater suus & Antecessores sui in Possessione & Seisina, à tempore cujus contrarii memoria non est, extiterunt, prout per evidentias, quas inde habet, pleniùs poterit apparere,
Ac Capitaneus de Buche, & Dominus de Castellon, dictam Haereditatem suam manu forti sibi detineant, ita quòd ea nullo modo gaudere possit, quamquam idem Paulinus, quicquid ad ipsum pertineat facere praefatis, Capitaneo, & Dominio de Castellon, tanquam Dominis Feodi, prout Antecessores ipsius Paulini ante haec tempora fecerunt, facere se saepius optulerit,
Velimus sibi de Remedio congruo in hac parte providere gratiosè,
Nos (Supplicationi praedictae annuentes, volentesque in hac parte fieri quod est justum) Vobis, & cuilibet vestrum, Mandamus, firmiter Injungentes, quòd,
Vocatis coram Vobis Partibus praedictis, auditisque hincinde earum Rationibus & Allegationibus, ac visis Evidentiis ipsius Paulini, Jureque in hac parte cognito,
Eidem Paulino Jus & celeris Justitiae complementum fieri & exhiberi faciatis juxta Leges, Foros, & Consuetudines Partium praedictarum, faciendo praefatis, Capitaneo, & Domino de Castellon, tanquam Dominis Feodi, totum id quod ad ipsos pertinet, in forma supradicta.
Teste Rege apud Suthamptoniam Undecimo Die Julii.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est praefatis, Capitaneo, & Domino, & eorum alteri, quòd ipsi praefatum Paulinum Haereditate suâ praedictâ uti & gaudere permittant, prout Antecessores sui antea fecerunt.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
July 12. Licence to sir Peter Lobato, Portuguese ambassador, to export 300 lance staves for the use of the infant Henry. Southampton.
O. ix. 465. H. iv. p. iii. 5.
Pro Infante Portugaliae.
An. 5. H. 5. Franc. 5. Franc. 5. m. 14.
Rex, Universis & Singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Concessimus & Licentiam Dedimus Petro Lobato Chivaler & Nuncio Regis Portugaliae, Avunculi nostri Carissimi, quòd ipse Trescentos Fustes Lancearum, ad opus, Potentis Principis, Infantis Domini Henrici, Senioris Filii praedicti Avunculi nostri, ad faciendum Guerram super Incredulos & Inimicos Christianae Fidei, ac etiam Tres Palefridos, & unum Hernesium pro Corpore suo proprio Completum, absque Custuma seu Subsidio, ad opus nostrum capiendis seu solvendis, traducere possit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Suthampton. xii. die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 14. Grant of an annuity of 250 marks to Charles de Beaumont, "Alferiz de Navarre." Southampton.
O. ix. 465. H. iv. p. iii. 5.
Pro Karolo de Beaumont, super Annuitate.
An. 5. H. 5. Pat. 5. H. 5. m. 21.
Rex, Omnibus ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, dilectus nobis, Karolus de Beaumont, Alferiz de Navarre,
Qui, ad Receptam Scaccarii nostri, quandam Annuitatem Ducentarum & Quinquaginta Marcarum per Annum percipit,
In voluntate existat Restituendi Literas Patentes, sibi inde factas, in Cancellaria nostra Cancellandas, ad intentionem quòd Karolus, Filius suus, eandem habere possit,
Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, & pro eo quòd idem Karolus de Beaumont Literas praedictas Nobis in Cancellaria nostra praedicta Restituit Cancellandas, ad Supplicationem praefati Karoli de Beaumont, & pro bono Servitio quòd praedictus Karolus Filius Nobis impendit & impendet in futurum, Concessimus ei dictam Annuitatem Ducentarum & Quinquaginta Marcarum per Annum, Habendam & Percipiendam, pro Termino vitae suae, ad Scaccarium nostrum, ad Terminos Sancti Michaelis & Paschae, per aequales Portiones, eodem modo quo praedictus Karolus de Beaumont eam habuit & percepit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Suthampton. xiv. die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 18. Safe conduct for Ambertin Voillesenes, goldsmith, coming to negotiate the ransom of John, brother of the duke of Orleans. Waltham.
O. ix. 465. H. iv. p. iii. 5.
Super Financia, pro Fratre Ducis Aurelianensis.
An. 5. H. 5. Franc. 5. H. 5. m. 14.
Rex, per Literas suas Patentes, usque ultimum Diem Augusti proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Aubertinum Voillesenes, Aurifabrum Ducis Aurelianensis, Mercatorem Pa- risius, in Regnum Regis Angliae, cum Quatuor vel Quinque Personis, in Comitiva sua, in quadam Navi, sive Balingera,
Ad Tractandum de Financia pro Johanne Fratre Ducis Aurelianensis,
Veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, necnon Navem sive Balingeram praedictam, Navigatores & Marinarios ejusdem, ac Bona, Res & Hernesia sua quaecumque, in Navi sive Balingera praedicta existentia;
Proviso semper quod idem Aubertinus &c. ut in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Waltham decimo octavo die Julii.
Per ipsum Regem.
July 18. The K. forbids his subjects at the council of Constance to act without the advice of the bishops of London, Bath and Wells, Salisbury, Coventry and Lichfield, and Norwich, Tichfield.
O. ix. 466. H. iv. p. iii. 6.
Instructiones super Gesta in Concilio Constantiensi.
An. 5. H. 5. Franc. 5. H. 5. m. 16.
Rex, Venerabilibus in Christo Passibus, R. Londoniensi, N. Bathoniensi & Wellensi, R. Sarum, J. Coventrensi & Lichfeldensi, & J. Norwicensi, Episcopis, Salutem.
Quia, ex insinuatione vestrâ, credibiliter informamur quòd diversi Ligeorum nostrorum, in Curiâ & in Concilio Constanciensi existentes, Certa prosequi intendunt & nituntur contra nostram Intentionem, Determinationi & Instructioni, per Nos Vobis datis, obedire renuentes & recusantes,
Volumus & Decernimus quòd Omnes & Singuli Ligei nostri, in Curiâ & Concilio praedictis existentes, & ad eadem exnunc accessuri (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis existant) vobis, in praebendo Auxilium & Consilium, in omnibus sint Obedientes, & vestris Sententiis se conforment, non faciendo Consilia, aut Congregationes particulares, cum aliis Nationibus, vobis inconsultis:
Volumus insuper quòd, si forsan aliqui Ligeorum nostrorum praedictorum vobis sint Inobedientes, aut quicquam, contra Honorem, Dispositionem, aut Instructiones nostros, sive Litteras nostras regias, publicè vel occultè prosequentes, aut promoventes, vos eisdem Inobedientibus, aut taliter prosequentibus, ex parte nostrâ, Moneatis & Praecipiatis quòd desistant;
Et, si desistere noluerint, injungatis eisdem quòd, infra certum tempus, per vos seu ipsos vestrûm qui Moram ibidem longiorem trahent Statuendum, à Curiâ vel Concilio praedictis recedant, & ad Regnum nostrum Angliae, sub Forisfacturâ Omnium quae Nobis forisfacere poterunt, realiter se divertant;
Nos de Praemissis, ac de toto Facto vestro in hac parte, Certificantes.
Volentes etiam quòd, si aliquae diversae inter vos in agendis oriantur Opiniones, tunc minor Numerus cedat majori, & ejusdem Opinioni condescendat;
Et hoc Universitati omnium & singulorum quorum interest innotescimus per praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Tychefeld decimo octavo die Julii.
Per ipsum Regem.
July 20. The K. appoints Edmund earl of March and Ulster his lieutenant at sea, without prejudice to the office of Thomas duke of Exeter, admiral of England. Porchester.
O. ix. 466. H. iv. p. iii. 6.
De Comite Marchiae Locumtenente Regis supra Mare constituto.
An. 5. H. 5. Pat. 5. H. 5. m. 21.
Rex universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Ministris, Dominis, Magistris & Marinariis Navium, & aliis Fidelibus suis, tam infra Libertates, quàm extra, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & circumspectione, Carissimi Consanguinei nostri, Edmundi Comitis Marchiae & Ultoniae pleniùs confidentes,
Constituimus ipsum Locumtenentem nostrum supra Mare, ad omnia Naves & Vasa, quae Nobiscum, in praesenti Viagio nostro, Deo Duce, traducentur, statim, postquam in Partibus Transmarinis ad Salutis Portum applicuerimus, in Regnum nostrum Angliae Conducendum,
Et eadem Naves & Vasa, ac Soldarios, & alios, qui penes Nos, ad Partes praedictas, in eisdem navibus & Vasis, de mandato nostro, postmodum sunt venturi, ad citius quo commodo fieri poterit, salvò & securè Reducendum;
Dantes ei plenam, Tenore Praesentium, Potestatem Audiendi Querelas omnium & singulorum de hiis quae Officium Admiralli tangunt, & unicuique Justitiam Faciendi, & Delinquentes juxta eorum Demerita Castigandi, Puniendi, & incarcerandi, & eos, qui Liberandi fuerint, Deliberandi,
Ac Marinarios & alios, pro Navibus & Vasis praedictis necessarios, quotiens opus fuerit, Eligendi & capiendi, & in eisdem ponendi,
Et ad Marinarios, qui Rebelles fueerint, debitè Compescendi & Castigandi,
Caeteraque omnia & singula, quae ad Officium Admiralli pertinent, in hac parte, Faciendi & Exercendi, prout de Jure & secundum Legem maritimam fuerit faciendum;
Intentionis tamen nostrae non existit quòd praesentes Literae nostrae in praejudicium Statûs, sive Juris, quod, Carissimus Avunculus noster, Thomas Dux Exoniae habet in Officio Admiralli Angliae, cedant quovis modo:
Et ideò vobis Mandamus quòd eidem Comiti, in Praemissis omnibus & singulis, officium praedictum tangentibus, Intendentes sitis, Consulentes, & Auxiliantes, quotiens & prout per ipsum fueritis super hoc rationabiliter praemuniti ex parte nostra.
In cujus &c. quamdiu praefatum Comitem Locumtenentem nostrum in hac parte remanere contigerit duraturas.
Teste Rege apud Porchestre vicesimo die Julii.
Per ipsum Regem.
July 21. Safe conduct for Peter Gentile of Genoa, prisoner of Thomes earl of Salisbury. Waltham.
O. ix. 467. H. iv. p. iii. 6.
De Conductu pro Prisonario de Janua.
An. 5. H. 5. Franc. 5. H. 5. m. 15.
Rex, per Literas suas Patentes, per Sexdecim dies proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Petrum Gentile de Janua, Prisonarium, carissimi Consanguinei Regis, Thomae Comitis Sarum, in Regno Regis Angliae existentem &c. prout in hujusmodi de Conductu Literis.
Teste Rege apud Waltham vicesimo primo die Julii.
Per ipsum Regem.
July 21. General request for letters of safe conduct for Henry bp. of Winchester, going to the Holy Land. Porchester.
O. ix. 467. H. iv. p. iii. 6.
Pro Episcopo Wintoniensi, de Requestu.
An. 5. H. 5. Ibid. m. 16.
Rex, universis & singulis Regibus, Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Nobilibus, Admirallis, &c. praesentes Literas inspecturis, Salutem in omnium Salvatore.
Sciatis quòd,
Cùm, Venerabilis Pater, Henricus Episcopus Wyntoniensis, Avunculus noster carissimus, Nobis & toti Regno nostro, suis exigentibus Meritis, satis Carus & Necessarius, capto bono & laudabili Proposito ad Terram Sanctam & alias partes longinquas in proximo divertere, & ibidem per certum tempus jam futurum, cum adjutorio Altissimi, a quo omnis Gratia procedit, causa Peregrinationis, quam solempniter voverat, se trahere & conversari intendat, nostra licentia mediante,
Nos volentes eo desiderabiliùs & avidiùs, ad laudem Dei & Propositi praedicti complementum, pro majori Securitate & Relevamine ipsius Avunculi nostri, dum sic in Remotis steterit providere, quo hujusmodi Propositum, Expeditionem Peregrinationis praedictae, & dicti Voti praeservationem concernere dinoscatur,
Vestram igitur Universitatem multipliciter honorabilem, & quemlibet vestrûm, per se, attentiùs, efficaciùs, & effectuosiùs quo possumus, Tenore Praesentium, Requirimus & Rogamus quatinus, praemissis condignè consideratis, ipsum Avunculum nostrum,
Qui versus partes praedictas, ut praedictum est, per tempus praedictum ibidem moraturus, & exinde versus Regnum nostrum Angliae reversurus, suos gressus dirigit in praesenti,
Cùm praedictum Avunculum nostrum,
Qui Se, Suos, & Sua, propter Peregrinationis praedictae expletionem, spe Mercedis aeternae, Laboribus & Periculis ponere non evitat,
Per Regna, Dominia, Passus, & Districtus, Pontes, Loca, Jurisdictiones, Potestates, aut Territoria vestra, seu alicujus vestrûm, cum Familiaribus, Equis, Valesiis, Jocalibus, Auro, Argento, Robis, & Vestimentis, ac aliis Bonis, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque, & quocumque nomine censeantur, transire, reverti, seu inibi morari contigerit,
Nostri statûs intuitu, & harum Precum nostrarum speciali interventu, ac Contemplatione nostrâ, propensiùs recommendatum habentes,
Eundem Avunculum nostrum, cum Personis, &c. prout in ejusmodi de Requestu Literis.
In cujus rei testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine Fecimus consignari.
Dat. apud Castrum nostrum de Porchestre xxi. die Julii.
Per ipsum Regem.
July 22. Protection of sir Charles de Navarre, coming to England. Tichfield.
O. ix. 468. H. iv. p. iii. 6.
Pro Karolo de Navarra.
An. 5. H. 5. Vasc. 5. H. 5. m. 5.
Rex universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Constabulariis, Ballivis, Ministris, ac aliis fidelibus & Subditis suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, dilectus & fidelis noster, Karolus de Navarra Miles in Regnum nostrum Angliae, penes Praesentiam nostram, de Mandato nostro, venerit, & circa Personam nostram certis de Causis adhuc existat & intendat,
Idemque Karolus metuat tam sibi quàm Hominibus & Servientibus suis, per quosdam AEmulos suos & eorum Procuratores, Dampnum de Corporibus suis, ac Jacturam de Bonis, Rebus, & Catallis suis, de facili posse evenire,
Nos,
Securitati praedicti Karoli, in hac parte, prospicere volentes gratiosè,
Suscepimus ipsum Karolum, Homines, Servientes, Res, Bona, & Catalla sua quaecumque in Protectionem & Defensionem nostras speciales,
Nolentes quòd idem Karolus, dum sic circa Personam nostram existat & intendat, ratione alicujus Debiti, Compoti, seu Conventionis, aut alterius Contractûs, sive Causae cujuscumque, Implaciretur, Inquietetur, Capiatur, sive Arestetur ullo modo;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Karolum, Homines, Servientes, Res, Bona, & Catalla sua quaecumque Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis,
Non inferentes eis, seu, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittentes Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum, aliquod seu Gravamen,
Et, si quid eis Forisfactum fuerit vel Injuriatum, id eis & eorum cuilibet, sine dilatione, corrigi & debitè reformari faciatis.
Teste Rege apud Tichefeld vicesimo secundo die Julii.
Per ipsum Regem.
July 23. Safe conduct for ambassadors of the duke of Burgundy coming to England. Porchester.
O. ix. 468. H. iv. p. iii. 6.
Pro Nunciis Ducis Burgundiae.
An. 5. H. 5. Franc. 5. H. 5. m. 13.
Rex, universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Carissimus Consanguineus noster, Dux Burgundiae certos Nuncios & Ambassiatores suos penes Personam nostram, ob certas Causas & Materias, mittere proponat & destinare,
Desiderans ut eisdem Nunciis & Ambassiatoribus Literas nostras de salvo Conductu concedere dignaremur,
Nos (Proposito & Desiderio ipsius Ducis in hac parte favorabiliter inclinati) Suscepimus Quinquaginta Personas Equestres, aut pauciores, Armatas sive non Armatas, de Gentibus praedicti Ducis (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) quas idem Dux duxerit mittendas penes Praesentiam nostram, in Regnum nostrum Angliae vel Franciae, aut alibi, etiam in Excercitu nostro vel Armata, simul veniendo, ibidem morando, & exinde ad Propria redeundo, necnon Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque &c. ut in similibus de Conductu Literis,
In cujus &c. per unum annum duraturas.
Teste Rege apud Portchestre vicesimo Tertio die Julii.
Per ipsum Regem.
July 23. Power for Henry Ware, keeper of the private seal, sir William Clifford, and William Lyndwood to treat for a truce with the duke of Burgundy. Porchester.
O. ix. 469. H. iv. p. iii. 7.
De Tractando cum Duce Burgundiae.
An. 5. H. 5. Franc. 5. H. 5. m. 16.
Rex, dilecto Clerico suo, Magistro Henrico Ware, Custodi Privati sigilli nostri, in utroque Jure Licentiato, &, dilecto & Fideli suo, Willielmo Clifford Militi, ac, dilecto Clerico suo, Magistro Willielmo Lyndwod, Legum Doctori, Salutem.
Cùm nuper, inter Nos, ex unâ, &, magnificum Principem, Johannem Ducem Eurgundiae, carissimum Consanguineum nostrum, parte ex altera, certae Treugae sive Guerrarum Abstinentiae tractatae & conclusae fuerunt, usque ad Festum Sancti Michaelis Archangeli proximum tantummodo duraturae,
Necnon certae Securitates generales pro Mercatoribus, Piscatoribus, & Peregrinis, tam Regni nostri Angliae, quàm Patriae dicti Ducis Flandriae, & generaliter pro omnibus Mercandisis, hincinde exercendis, & alias, conclusae fuerint & firmatae, quae de proximo exspirare debent & finiri,
Et propterea praefatus Dux, carissimus Consanguines noster, ad Nos, de praesenti, Transmiserit certos suos Ambassiatores, Procuratores, Commissarios, & Nuncios speciales ad Tractandum & Concludendum super Praemissis, & aliis Materiis de novo occurrentibus,
Caeteraque faciendum, quae Bonum Pacis & Concordiae mutui Amoris & Amicitiae inter Nos & Ipsum concernere possent,
Nos,
Bonum Pacis & Concordiae hujusmodi sinceris Affectibus semper desiderantes,
De vestrisque Fidelitate probata & Circumspectione provida plurimùm confidentes,
Vos Tres Facimus, Constituimus, & Ordinamus nostros Commissarios, Deputatos, Factores, & Procuratores speciales;
Dantes & Concedentes Vobis, & Duobus Vestrûm, Potestatem generalem & plenariam, ac Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum praefatis Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, seu Nunciis dicti carissimi Consanguinei nostri, ad hoc sufficiens Mandatum habentibus, super praemissis Treugis & Guerrarum Abstinentiis, Securitatibus, aliisque Rebus & Materiis de novo occurrentibus, Tractandi, Conferendi, Concordandi, & Concludendi,
Dictasque Treugas, Guerrarum Abstinentias, & Securitates ad Terras, Dominia, & Loca alia, tam ipsius Ducis, quàm Nostra, Comutandi, Prorogandi, & Extendendi.
Omniaque & singula, quae, ut praemittitur, Tractata, Conclusa, Comutata, Prorogata, seu Concordata fuerint, cum omni Securitate, debita & honesta, Nomine nostro, Firmandi,
Ac omnimodas Securitates, Obligationes, Cautiones, tam reales quam personales, pro Nobis & Nomine nostro, super hiis Faciendi & Promittendi,
Jurandique in Animam nostram quòd Tractata, Conclusa, & Concordata hujusmodi Rata habebimus atque Grata, nec aliquid procurabimus aut faciemus, per quod Tractata, Conclusa, vel Concordata hujusmodi effectu debito Frustrari possent aut quomodolibet impediri,
Securitates, insuper, Obligationes, & Cautiones, ac Juramentum consimile ab eodem Duce, seu ipsius in hac parte Commissariis vel Deputatis, Petendi, Exigendi, Stipulandi, & Recipiendi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae qualitas Negotiorum hujusmodi exigit & requirit, & quae Nos ipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia sint quae Mandatum exigant speciale,
Committentes vobis, & Duobus vestrûm, circa Praemissa, ac Dependentia, & Connexa, totaliter & plenarie, omnimodas Vices nostras,
Promittentesque, bonâ fide & in verbo regio, ac sub Ypotheca omnium Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per Vos, aut Duos Vestrûm, ut praemittitur, Actum, Gestum, Tra- ctatum, Conclusum, vel Concordatum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Porchestre vicesimo tertio die Julii.
Per ipsum Regem.
July 23. Prorogation of the truce with Burgundy. Porchester.
O. ix. 470. H. iv. p. iii. 7.
Tractatus super Prolongatione Treugarum Flandriae.
An. 5. H. 5. Ibid. m. 8.
Omnibus Christi fidelibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Henricus Ware Custos Privati Sigilli, & Willielmus Lynwode Legum Doctor,
Metuendissimi Domini nostri, Domini Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, ad infrascripta Commissarii, sufficienter & legitimè Deputati, Salutem in omnium Salvatore.
Literas Commissionis dicti metuendissimi Domini nostri Regis recepimus in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, dilecto Clerico suo, Magistro Henrico Ware, Custodi Privati Sigilli nostri, in utroque jure Licentiato, &, dilecto & fideli suo, Willielmo Clifford, ac, dilecto Clerico suo, Magistro Willielmo Lynwode, Legum Doctori, Salutem.
Cùm nuper, inter Nos, ex unâ, &, Magnificum Principem, Johannem Ducem Burgundiae, carissimum consanguineum nostrum, Parte ex alterâ, certae treugae sive guerrarum abstinentiae tractatae & conclusae fuerint, usque ad Festum Sancti Michaelis Archangeli proximum tantummodo duraturae,
Necnon certae Securitates generales pro Mercatoribus &c. prout supra Dat. apud Porchesire vicesimo tertio die Julii Anno Regni nostri Quinto.
Post quas quidem Commissionis Literas, per Nos receptas,
Habito inter Nos & honorabiles viros, Dominum Willielmo de Campo diverso, Magistrum Henricum Godhals, & Magistrum Georgium de Oostende, Ambassiatores, Serenissimi Principis, Domini Ducis Burgundiae, aliquali Tractatu,
Consideratâ etiam utilitate, quae ex infrascriptis poterit utrumque communiter evenire,
De consensu & assensu dictorum Ambassiatorum Ducis Burgundiae, superius nominatorum, unà nobiscum in hac parte concludentium,
Ad Prorogationem & Prolongationem Treugarum, inter Dominum nostrum Regem & Dominum Ducem praedictos ultimè initarum, cum suis incidentibus, emergentibus, dependentiis, & connexis procedimus in hunc modum,
In Dei Nomine Amen.
Cùm nuper certae Treugae, sive Guerrarum Abstinentiae, inter Dominos Regem & Ducem praedictos, per suos certos Commissarios, certis modis & formis, sub data Londoniae, vicesimo quarto die Mensis Junii, Anni Domini Millesimi, Quadringentesimi, Decimi Sexti, captae sint & initae, usque ad Festum Michaelis proximò futurum & non ulteriùs duraturae,
Ac insuper certae Declarationes, Extensiones, Additiones, sive novae Provisiones, de & super eisdem, & ad easdem, per alios Commissarios utriusque Partis praedictae, in Villâ Calesii, sub Datâ in Villâ Calesii Octavo die Mensis Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, septimo decimo, factae, & concordatae existant,
Prout in certis Literis, de & super dictis Treugis, sive Guerrarum Abstinentiis, ac Declarationibus, Extensionibus, Additionibus, sive novis Provisionibus, factis (quas hic haberi volumus pro insertis) expressiùs continetur,
Nos, Henricus & Willielmus, metuendissimi Domini nostri Regis antedicti Commissarii, de Voluntate & Assensu Ambassiatorum Domini Ducis Burgundiae praedictorum, easdem Treugas praedictas, cum omnibus & singulis suis Declarationibus, Extensionibus, Additionibus, novis Provisionibus, Incidentibus, Emergentibus, Dependentiis, & Connexis, secundum omnem Vim, formam, & effectum earumdem scientia Prorogamus, Prolongamus, ac exnunc prout extunc Extendimus à Festo proximò futuro inclusivè, ac eundem vigorem habere volumus, cum omnibus & singulis suis Declarationibus, Extensionibus, Additionibus, & novis Provisionibus contenta à dicto habent & adeo firmiter ligare, ac si in Tenore Praesentium tractata,
Ad haec, volumùs & consentimus quod Comitatus Boloniae
Omnibus suis Juribus & pertinentiis, in universis in dictis Treugis includatur
& ipsum Comitatum cum suis Juribus & pertinentiis, in ipsis Treugis, usque ad Festum Paschae duraturis, includimus per expressum,
Et insuper, Auctoritate & Nomine dicti metuendissimi Domini nostri Regis, Promittimus, bonâ fide, quòd omnia & singula Praemissa, pro parte suâ, durante Termino antedicto, sine dolo & fraude faciet inviolabiliter observari.
Et super hoc Literas Patentes confirmatorias metuendissimi Domini nostri Regis antedicti, in suo verbo regio, & sub Obligatione suorum Bonorum quorumcumque, expedire & tradere realiter & cum effectu Nuncio dicti Domini Ducis in Villa Calesii, ante Festum Nativitatis beatae Mariae proximò futurum; dumtamen Literae consimiles confirmatoriae, pro parte ejusdem Domini Ducis, expediantur & liberentur Parti nostrae in hospitio Domini Willielmi Bardolfe in eâdem Villâ.
In quorum omnium fidem & testimonium Nos Praesentibus super hoc confectis Sigilla nostra apposuimus.
Datum & Actum in Castro Domini nostri Regis de Porchestre Vicesimo Tertio die Mensis Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, decimo septimo.
July 23. General pardon for Henry Beaufort, bp. of Winchester. Porchester.
O. ix. 471. H. iv. p. iii. 7.
Pro Episcopo Wintoniensi, de Pardonatione.
An. 5. H. 5. Pat. 5. H. 5. m. 21.
Rex, Omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Pardonavimus & Relaxavimus, reverendo in Christo Patri, avunculo nostro carissimo, Henrico Beaufort Episcopo Wintoniensi, omnimodos Transgressiones, Offensas, Misprisiones, Contemptus, & Impetitiones, per ipsum ante haec tempora, cóntra fòrmam Statutorum de Liberatis Pannorum & Capiciorum, factos sive perpetratos, unde Punitio caderet in Finem, & Redemptionem, aut in alias Poenas Pecuniarias, seu Imprisonamenta, Statutis praedictis non obstantibus: Ita tamen quòd praesentes Pardonatio & Relaxatio non cedant in praejudicium, dampnum, vel derogationem alicujus alterius personae, quàm nostrae dumtaxat.
Et insuper, ex mero motu nostro, ob reverentiam Dei, & Caritatis intuitu, PARDONAVIMUS eidem Episcopo Sectam Pacis nostrae, quae ad Nos versus ipsum pertinet, pro omnimodis Proditionibus, Murdris, Raptibus Mulierum, Rebellionibus, Insurrectionibus, Feloniis, Conspirationibus, ac aliis Transgressionibus, Offensis, Negligentiis, Extorsionibus, Misprisionibus, Ignorantiis, Contemptibus, Concelamentis, & Deceptionibus, per ipsum ante haec tempora qualitercumque factis sive perpetratis, unde Indictatus, Rectatus, vel Appellatus existit, ac etiam Utlagarias, si quae in ipsum hiis occasionibus fuerint promulgatae, & sirmam Pacem nostram ei inde Concedimus; dumtamen idem Episcopus Controfactor Misterae Monetae, & Cunagii Multiplicator, & Lotor Auri & Argenti cum Cuneo nostro Cunatorum, & Tonsor Monetae nostrae, Probator communis & notorius, Latro seu Felo qui Abjurationem fecerat, non existat; ita tamen quòd stet Rectus in Curiâ nostrâ, si quis versus eum loqui voluerit de Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
Et ulterius, de uberiori Gratiâ nostrâ, PARDONAVIMUS & RELAXAVIMUS eidem Episcopo omnimoda Escapia Felonum & Clericorum Convictorum Attinctorum, Catalla Felonum & Fugitivorum, Catalla Utlagatorum & Felonum de se, Deodanda, Vasta, Impetitiones, ac omnimodos Articulos Itineris, Destructiones & Transgressiones de Viridi vel Venatione, Venditionem Boscorum, infra Forestas & extra, & aliarum rerum quarumcumque, ante haec tempora infra Regnum nostrum Angliae & partes Walliae emersa & eventa, unde Punitio caderet in Demandum, Debitum, seu in Finem & Redemptionem, aut in alias Poenas Pecuniarias, seu in Forisfacturam Bonorum & Catallorum, aut Imprisonamenta seu Amerciamenta Communitatum, Villarum, vel singularium Personarum, vel in Onerationem Liberorum Tenentium eorum, qui nunquam Transgressi fuerint, ut Haeredum, Executorum, vel Terrae tenentium, Escaetorum, Vicecomitum, Coronatorum, & aliorum hujusmodi, & omne id quod ad Nos versus ipsum pertinere possit ex causis supradictis; ac etiam omnimodas Donationes, Alienationes, & Perquisitiones, per ipsum de Terris & Tenementis, de Nobis vel Progenitoribus nostris, quondam Regibus Angliae, in Capite tentis, ac etiam Donationes, Alienationes, & Perquisitiones ad Manum Mortuam, factas & habitas absque Licentia; necnon omnimodos Intrusiones & Ingressus per ipsum in Haereditatem suam, in parte vel in toto, post Mortem Antecessorum suorum, absque debita Prosecutione ejusdem extra manum Regiam factos, unà cum Exitibus & Proficuis inde medio tempore perceptis.
Ac etiam PARDONAVIMUS & REIAXAVIMUS praefato Episcopo omnimodos Fines adjudicatos, Amerciamenta, Exitus forisfactos, Relevia, Scutagia, ac omnimoda Debita, Compota, Praestita, Arreragia Firmarum & Compotorum, nobis ante haec tempora qualitercumque debita & pertinentia (Decimis Episcopatûs praedicti, nobis per praefatum Episcopum ad praesens debitis, duntaxat exceptis) necnon omnimodas Actiones & Demandas, quas Nos solus versus ipsum, vel Nos conjunctim cum aliis Personis seu Persona, habemus seu habere poterimus, ac etiam Utlagarias in ipsum promulgatas pro aliqua causarum supradictarum.
Et, insuper, PARDONAVIMUS & RELAXAVIMUS eidem Henrico omnimodas Poenas, ante haec tempora Forisfactas coram Nobis seu Concilio nostro, Cancellario, Thesaurario, seu aliquo Judicum nostrorum, pro aliqua Causa; & omnes alias Poenas, tam Nobis quàm carissimo Patri nostro defuncto, pro aliqua Causa, ante haec tempora similiter forisfactas, & ad opus nostrum levandas; ac etiam omnimodas Securitates Pacis, ante haec tempora similiter Forisfactas; ita quòd praesens Pardonatio nostra, quoad Praemissa, seu aliquod Praemissorum, non cedat in Dampnum, Praejudicium, vel Derogationem alicujus alterius Personae, quam Personae nostrae dumtaxat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Porchestre vicesimo tertio die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 23. Memorandum of the delivery of the great seal of gold by Henry bp. of Winchester, chancellor of England, to the K., who thereupon delivered it to the bp. of Durham as chancellor. Southwick Priory.
O. ix. 472. H. iv. p. iii. 8.
Super Liberatione Magni Sigilli Aurei.
An. 5. H. 5. Claus. 5. H. 5. m. 15. dors.
Memorandum quòd, vicesimo tertio die Julii, Anno Regni Regis, Henrici Quinti, Quinto, Venerabilis Pater, Henricus Episcopus Wintoniensis, tunc Cancellarius Angliae, Liberavit eidem Domino Regi Magnum Sigillum suum Aureum, in quâdam Bagâ de Corio, sub Sigillo ipsius Episcopi consignatâ, in quâdam Capellâ beatae Mariae, supra Portam inferiorem Prioratûs de Suthwyk, juxta Portchestre, inter Secundam & Tertiam Horam post Nonam in praesentia, Venerabilium Patrum, Henrici Archiepiscopi Cantuariensis, & Thomae Episcopi Dunolmensis, Humfridi Ducis Gloucestriae, Henrici Fitz Hugh Chivaler Thesaurarii Angliae, Johannis de Arundell, Domini de Mautravers, Walteri Hungerford Chivaler Senescalli Hospitii Domini Regis & Simonis Gaunstede Custodis Rotulorum Cancellariae praedicti Domini Regis, & aliorum ibidem praesentium:
Ac idem
Dominus Rex Sigillum praedictum, in Bagâ, illâ, ut praedictum est, consignatâ, praefato Episcopo Dunolmensi ibidem incontinenti liberavit:
Et super hoc idem
Episcopus Dunolmensis, recepto Sigillo praedicto, idem Sigillum usque Wykham secum deferri fecit; & ibidem, eodem die, quasdam Literas Patentes praefati Domini Regis, de salvo Conductu Magistro Lodowico de Cleremont ac Willielmo Cadier factas, ac diversa Brevia, in praesentia Johannis Pelham Chivaler, Magistri Ricardi Holme Clerici, Johannis Thoralby unius Clericorum Cancellariae praedictae, & Thomae Haselay unius Clericorum Coronae ejusdem Cancellariae, ac aliorum, sigillavit; & sic, de die in diem, quando opus fuit & necesse.
July 24. Power for sir William Clifford to receive the town of Lesparre and other places transferred to the K. by Joan de Armagnac, lady of Lesparre. Porchester.
O. ix. 472. H. iv. p. iii. 8.
Super Conventionibus cum Domina Armeniaci.
An. 5. H. 5. Vasc. 5. H. 5. m. 6.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cum inter, inclitam & honorabilem Dominam, Dominam Johannam Armeniaci, Dominam de Lesparra. ex parte una, &, dilectum & fidelem nostrum, Willielmum Clyfford Militem, Constabularium nostrum Burdegalae, pro Nobis & Nomine nostro, parte ex altera, Tractatum sit, Concordatum & Conclusum,
Quòd praefata Nobilis Domina Nobis & ad usum nostrum perpetuum Cedet & Dimittet, & in Nos & Personam nostram Transferet, omne Jus, Titulum, Dominium directum & utile, ac omnem Possessionem naturalem & civilem, omnimodasque Actiones, reales & personales, temporales & perpetuas, ad eam quomodocumque in Villa, Castro, Baronia, & Castellania de Lesparra, & de Lesparrois, ac ad ea, cum omnibus suis Pertinentiis, spectantia seu pertinentia,
Et consimiliter Faciet praefata Nobilis Domina, Cedetque, & Transferet in Nos & Personam nostram, ac ad usum nostrum perpetuò Dimittet, omnia Jus, Titulum, & Dominium utile & directum, quae quomodocumque habet vel habere poterit in Loco, Dominio, & Potestate de Brulh & de Carquans, de Roisan & de Pinons, Quancon & de Balisac, & ad ea, cum omnibus suis Pertinentiis; pro quibus à nobis Recipiet praefata Domina certas Pecuniarum Summas in Terminis ad hoc limitatis; prout haec & alia in quadam INDENTURA, inter ipsam Dominam Johannam & praefatum Willielmum exinde CONFECTA, Sigilloque ipsius Dominae Johannae & Signo & Subscriptione Petri Arnaldi de Pardias Notarii Publici CONSIGNATA, pleniùs continetur, cujus INDENTURAE Copiam penes Nos sub Publico Instrumento retinemus,
Quos quidem Tractatum, Concordiam, & Conclusiones, inter dictam Nobilem Dominam & praedictum Willielmum Nomine nostro factos, sicut & prout in dicta INDENTURA continetur, Ratos, Gratos, & Firmos habuimus, & etiam habemus per Praesentes,
Nos,
De circumspecta Prudentia ipsius Willielmi & Fidelitate sincera pleniùs confidentes,
Ipsum Willielmum, Tenore Praesentium, Facimus, Ordinamus, & Constituimus nostrum Commissarium, Procuratorem, Negotiorum Gestorem, & Nuncium specialem,
Dantes & Concedentes eidem Willielmo, pro Nobis & Nomine nostro, generalem Potestatem, & Mandatum speciale, praedicta Villam, Castrum, Baroniam, & Castellaniam de Lesparra & de Lesparoys, necnon Locum de Brulh & de Carquans, de Roisan & de Pinons, Quancon & de Balisac, cum omnibus & singulis eorum Pertinentiis à praefata Domina, vel ab ejus ad hoc Deputato, Recipiendi,
Eorumque omnem Possessionem Ingrediendi, Nanciscendi, & Continuandi,
Et Pecuniarum Summas, Nomine nostro promissas, Solvendi,
Et Acquietantias de Solutis Accipiendi.
Omniaque & singula, in praefata INDENTURA promissa & conscripta, quatenus Nos concernunt, Complendi, Perficiendi, &, quatenus expedire viderit, supradicta omnia & singula de novo Contrahendi, Firmandi, & Concludendi,
Necnon, cùm Possessio hujusmodi per ipsum Willielmum Nomine nostro nàcta & apprehensa fuerit, Villam, Castrum, Baroniam, & Castellaniam, ac Loca, & Dominia alia supradicta, Gubernandi, & ad Opus nostrum Administrandi.
Jurisdictionem omnimodam altam & bassam, ac merum & mixtum Imperium, ad Villam, Castrum, Baroniam, & Castellaniam, ac Loca & Dominia alia supradicta quomodolibet pertinentia, liberè Excercendi,
Omnesque & singulas Causas Criminales & Civiles in eisdem Villa, Castro, Baronia, & Castellania, ac Locis, & Dominiis aliis supradictis, quandocumque emergentes, Examinandi, Discutiendi, & Terminandi,
Sententias, insuper, quascumque, per ipsum seu ejus Commissarios ferendas, debitè Exequendi,
Fructusque, Redditus, & Proventus, ex eis qualitercumque Provenientes, necnon Homagia, Fidelitates, Sacramenta, & alia quaecumque Servitia, ipsis Dominiis vel quibuscumque eorumdem à quibuscumque Personis debita, nomine nostro Exigendi & Recipiendi,
Alium, vel alios, Commissarium, vel Commissarios, Procuratorem, vel Procuratores, loco sui Substituendi, & Substitutos hujusmodi Revocandi quotiens sibi videbitur oportunum,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint, seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale, & quae Nos facere possemus si ibidem essemus in Persona praesentes;
Promittimus insuper, bonâ fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per praefatum Willielmum Actum, Gestum, vel Procuratum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Porchestre vicesimo quarto die Julii.
Per ipsum Regem.
July 24. Letters on same subject to the lady of Lesparre, Gailhard de Marraben, castellan of Lesparre, and others. Porchester.
O. ix. 474. H. iv. p. iii. 8.
De Possessione, juxta dictas Conventiones, recipienda.
An. 5. H. 5. Ibid.
Rex, dilectae sibi, Dominae Johannae Armeniaci, Dominae de Lesparra & de Raisan, Salutem.
Cùm nuper, inter vos ex parte una, &, dilectum & fidelem nostrum, Willielmum Clifford Militem, Constabularium nostrum Burdegalae, pro Nobis & Nomine nostro, parte ex altera, Tractatum sit, Concordatum, & Conclusum quòd vos, ad usum nostrum perpetuum, Cedetis & Dimittetis, & in Nos & in Personam nostram Transferetis, omne Jus, Titulum, Dominium directum & utile, ac omnem Possessionem, naturalem & civilem, omnimodasque Actiones, reales & personales, temporales & perpetuas, ad vos quomodocumque in Villa, Castro, Baronia, & Castellania de Lesparra & de Lesparrois, ac ad ea, cum omnibus suis Pertinentiis, spectantia sive pertinentia,
Et consimiliter quòd vos Facietis, Cedetisque, & Transferetis in Nos, & Personam nostram, ac ad usum nostrum perpetuò Dimittetis omnia Jus, Titulum, & Dominium utile & directum, quae quomodocumque habetis vel habere poteritis in Loco, Dominio, & Potestate de Brulh & de Carpuans, de Roisan & de Pinons, Quancon & Belizak, & ad ea, cum omnibus suis Pertinentiis; pro quibus à Nobis recipietis certas Pecuniarum Summas in Terminis ad hoc limitatis; prout haec & alia in quadam INDENTURA, inter vos & praefatum Willielmum inde CONFECTA, Sigilloque vestro ac Signo & Subscriptione Petri Arnaldi de Perdias Notarii Publici CONSIGNATA, pleniùs continentur,
Ac Nos,
De circumspecta prudentia ipsius Willielmi & fidelitate sincera pleniùs confidentes,
Ipsum Willielmum, per Literas nostras Patentes, Fecerimus, Ordinaverimus, & Constituerimus nostrum Commissarium, Procuratorem, Negotiorum Gestorem, & Nuncium specialem,
Dantes & Concedentes eidem Willielmo, pro Nobis & nomine nostro, generalem Potestatem, & Mandatum speciale, praedicta Villam, Castrum, Baroniam, & Castellaniam de Lesparre & de Lesparrois, necnon Locum de Brulh & de Carquans, de Roisan & de Pinons, de Quancon & de Balizak, cum omnibus & singulis eorum Pertinentiis, à vobis vel à vestro ad hoc Deputato Recipiendi,
Eorumque omnem Possessionem Ingrediendi, Nanciscendi, & Continuandi,
Et Pecuniarum Summas, Nomine nostro promissas, Solvendi,
Et Acquietantias de Solutis Accipiendi,
Omniaque & singula, in praefata INDENTURA promissa & conscripta, quatenus Nos concernunt, Complendi & Perficiendi,
Et, quatenus expedire viderit, supradicta omnia & singula de novo Contrahendi, Firmandi, & Concludendi,
Ac quaedam alia, in dictis Literis nostris contenta, Faciendi & Complendi, prout in eisdem Literis pleniùs continetur,
Et ideò vos Requirimus, specialiter Exorantes, quantinus eidem Willielmo Villam, Castrum, Baroniam, Castellaniam, Loca, & Dominia alia supradicta nomine nostro liberetis, seu per Deputatos vestros in hac parte liberari faciatis, juxta vim & effectum Tractatûs, Concordiae, & Conclusionis praedictorum, ipsumque corporalem Possessionem in eisdem, Nomine nostro praedicto, pacificè habere permittatis,
Recipiendo de praefato Willielmo Summas, in praedictis INDENTURIS vobis promissas.
Teste Rege apud Porchestre vicesimo quarto die Julii.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est Gailhardo de Marraben, Castellano Villae & Dominii de Lesparra & de Lesparrois, quòd,
Postquam idem Willielmus Possessionem de Villa, Castro, Baronia, & Castellania, ac Locis, & Dominiis aliis supradictis, Nomine Regis, receperit,
Eidem Willielmo, tanquam Commissario, Procuratori, Negotiorum Gestori, ac Nuncio nostro in Praemissis speciali, ac ejus Commissariis & Procuratoribus, in omnibus, quae ad Regem pertinent, in hac parte, pareat & intendat cum effectu.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est Willielmo Ays de Bonoc Armigero, Capitaneo Castri de Lesparra, quòd,
Postquam &c. ut supra.
Teste ut supra.
Et Mandatum est Amanyn de Puch Armigero, & Capitaneis de Roisan & de Pinons, quòd,
Postquam &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est universis & singulis Abbatibus, Prioribus, Baronibus, Militibus, & aliis Fidelibus & Subditis Regis, tam Clericis, quàm Laicis de Villa, Castro, Baronia, & Castellania de Lesparra & de Lesparrois, ac Loco, Dominio, & Potestate de Brulh & de Carquans, de Roisan & Pinons, de Quancon & de Balizak, quòd,
Postquam, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
July 25. John duke of Bedford is appointed regent of England during the K.'s absence. Porchester.
O. ix. 475. H. iv. p. iii. 9.
Super Viagio Regis, de Locumtenente Angliae constituto.
An. 5. H. 5. Pat. 5. H. 5. m. 22.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Dei adjutorio, versus partes Franciae, pro Recuperatione & Adeptione Haereditatum & Jurium Córonae nostrae, à diu, ut cunctis liquet, injuriosè detentorum, simus in proximo profecturi,
Et insideat intimè cordi nostro quòd Pax nostra, infra Regnum nostrum Angliae, praesertim dum absentes fuerimus, inviolabiliter observetur, & quòd Agenda dicti Regni nostri providè dirigantur, ac singulis Justitiae debitum impendatur,
Necnon de fidelitate & industria, carissimi Fratris nostri, Johannis Ducis Bedfordiae intimè confidentes,
Constituimus ipsum Ducem Custodem dicti Regni nostri ac Locum nostrum tenentem in eodem Regno, dum extra idem Regnum nostrum moram fecerimus, vel donec aliud inde duxerimus Ordinandum,
Damus autem universis & singulis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, Militibus, Comunitatibus, Vicecomitibus, Liberis Hominibus, Ballivis, Ministris, & omnibus Fidelibus nostris, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd praefato Duci, tanquam Custodi dicti Regni nostri & Locum nostrum tenenti in eodem, Intendentes sint, Respondentes, ac Consulentes, & Auxiliantes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Porchestre vicesimo quinto die Julii.
Per ipsum Regem.
[July 25.] Powers granted to the duke of Bedford as regent.
O. ix. 475. H. iv. p. iii. 9.
De Potestate praedicto Locumtenenti concessa.
An. 5. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, &c. ut supra usque ibi, duxerimus Ordinandum, & tunc sic,
Nos,
Volentes quieti Praelatorum, Magnatum, & aliorum Fidelium nostrorum dicti Regni nostri, dum Absentes fuerimus, providere,
Eidem Custodi dicti Regni nostri Angliae & Locum nostrum tenenti in eodem plenam Concessimus Potestatem & Auctoritatem specialem, tam Parliamenta, quàm Concilia, infra dictum Regnum nostrum, Tenendi,
Et Praelatos, Magnates, & Proceres, ac Comunitates dicti Regni nostri, cum tempus exegerit vel necesse fuerit, Convocandi & Summonendi, & cum ipsis Consulendi,
Et ea, quae Nobis & Regno nostro praedicto necessaria fuerint vel oportuna, de assensu Parliamentorum & Conciliorum hujusmodi, Faciendi, Ordinandi, & Disponendi,
Et ea, quae de assensu Parliamentorum & Conciliorum hujusmodi Ordinata, Tractata, vel Concordata fuerint, Executioni debitè vice nostra demandari Faciendi,
Necnon Capitulis Ecclesiarum Cathedralium & Conventualium, per Mortem, Cessionem, seu quovis alio modo Vacantium, cum hujusmodi Vacationes praedicto Custodi per dicta Capitula praesentatae fuerint, Concedendi Licentiam Eligendi Personas idoneas in Pastores & Praesidentes Ecclesiarum praedictarum,
Et cum, de Licentia praedicta, Electiones in dictis Ecclesiis fuerint celebratae, & Personae Electae, per Literas dictorum Capitulorum, Nobis vel sibi nostro Nomine praesentatae, Assensum & Favorem Regium singulis hujusmodi Electionibus (nisi rationabilis Causa subfuerit quare dictis Electionibus hujusmodi Assensus denegari debeat) adhibendi,
Et ulterius, pro Confirmatione Electorum, quibus sic adhibetur Assensus, illis, ad quos pertinet, more solito transcribendi,
Ac, cum Electiones hujusmodi confirmatae fuerint, & de hoc per Literas Dioecesanorum Locorum praedictorum praefato Custodi constiterit, Fidelitates, Nobis de Minoribus Praelatis in hac parte debitas, Recipiendi, ac Temporalia sua Restituendi,
Ita quòd idem Custos à Majoribus Praelatis, sic Electis, non recipiat Fidelitates, nec Temporalia Ecclesiarum, ad quarum Regimen eliguntur seu postulantur, Liberet seu Restituat quousque Nos super hoc duxerit consulendos, aut aliud à Nobis inde habuerit in Mandatis,
Et quascumque etiam Fidelitates, pro quibuscumque Terris, Tenementis, seu Haereditatibus Nobis debitas, Recipiendi,
Ac Terras, Tenementa, & Haereditates hujusmodi illis, ad quos pertinent, prout justum fuerit, Liberandi & Restituendi,
Homagiis, Nobis pro dictis Terris, Tenementis, & Haereditatibus debitis, reservatis, quae usque Reditum nostrum in Angliam volumus, pro Fine rationabili, in Cancellaria nostra faciendo, Respectuari,
Volumus enim quòd idem Custos omnia Praemissa, ac omnia alia & singula Gubernationem suam tangentia & concernentia, de Assensu & Deliberatione Concilii nostri, & non aliter, faciat & exequatur.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
July 31. English counterpart of the truce with Flanders until Easter 1419. London.
O. ix. 476. H. iv. p. iii. 10.
Tractatus Treugarum Flandriae, pro Securitate Mercatorum.
An. 5. H. 5. Franc. 5. H. 5. m. 12.
Universis Christi Fidelibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Henricus Ware Custos Privati Sigilli, & Willielmus Clifford Miles.
Metuendissimi nostri Domini, Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, ad infrascripta Commissarii speciales,
Salutem in omnium Salvatore.
Literas Commissionis dicti Domini nostri Regis recepimus,
Quarum Tenorem in certis Literis, super Prorogatione Treugarum vel Abstinentiarum à Guerrâ confectis, sub Data, in Castro praefati Domini nostri Regis de Porchestre, praesentis Mensis Julii die vicesimâ tertiâ inseruimus, & hic haberi volumus pro expressis,
Cujus Commissionis Vigore,
Habito inter Nos &, Honorabiles Viros, Dominum Willielmum de Campo diversa Militem, Magistrum Henricum Godehals Decanum Leodeensem, & Magistrum Georgium de Ostende, Ambassiatores Domini Ducis Burgundia, ad hoc sufficienti Potestate fulsitos, aliquali Tractatu de & super Cursu Mercandisarum, ac Securitate Mercatorum, Clericorum, Peregrinorum, Piscatorum, & aliarum quarumdam Personarum unius & alterius Partis,
Inspectisque per Nos, Commissarios antedictos, Treugis, Guerrarum Abstinentiis, sive Securitatibus, ac Literis desuper inde confectis, inter, recolendae memoriae, Dominum Henricum, Dei Gratiâ, Regem Angliae & Franciae, & Dominum Hiberniae, Patrem dicti Domini Regis Moderni, ex parte una, ac, illustrem Principem, Dominum Johannem Ducem Burgundiae, ex alia, initis, factis, sive Concordatis, per unum Annum, à tempore Publicationis earumdem, duraturis.
Quae quidem Treugae, sive Securitates Annales, licet, iteratis vicibus, tam per, recolendae memoriae, Dominum nostrum Regem Defunctum, quàm per Metuendissimum Dominum nostrùm Regem Modernum, Prorogatae fuissent & Continuatae; videlicet, usque ad Quintum- decimum Diem Mensis Junii proximò praeteritum; lapso tamen illo Quintodecimo Die finaliter expirârunt, prout ex ipsarum Treugarum principalium & Prorogationum praedictarum Tenoribus (quos hic haberi volumus pro expressis, liquet manifestè)
Nos verò, Henricus Ware, & Willielmus Clafford, antedicti, de consensu & assensu dictorum Ambassiatorum Ducis Burgundiae, nobiscum in hac parte concludentium & concordantium,
Utilitatibus & commoditatibus diversis, quae ex infrascriptis poterint utrique parti verisimiliter evenire, debitè consideratis,
Praedictas Treugas, Guerrarum Abstinentias, sive Securitates, quocumque Nomine censeantur, eisdem modo & formâ, quibus Auctoritate, recolendae memoriae, Domini nostri Regis Defuncti pro uno Anno captae erant, ut praefertur, & prout in Literis inde confectis, & postea debitè confirmatis (quas hic haberi volumus, de Articulo in Articulum, & de verbo in verbum, pro expressis) expressiùs continetur, Tenore Praesentium resumimus, innovamus,
Et cum Ambassiatoribus antedictis, nomine dicti Domini sui, unà nobiscum easdem resumentibus, innovantibus, & ineuntibus, de novo inimus, ac easdem durare volumus, à Datâ Praesentium, usque ad Festum Paschae proximò futurum, & extunc usque ad Festum Paschae Anno revoluto inclusivè, quod erit sub Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo nono,
Et eundem effectum & vigorem habere volumus omnia & singula, in praefatis Treugis sive Securitatibus tunc expressa, exnunc usque ad Festum Paschae proximò futurum, & extunc usque ad Festum Paschae proximò extunc futurum, quod erit sub praedicto Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo Nono,
Et adeò firmiter ligare, ac si in Tenore Praesentium essent articulatim & de verbo in verbum especialiter recitatae; non obstante quòd Guerrae inter metuendissimum Dominum nostrum Regem & Adversarium suum Franciae, nunc inchoatae, sint & vigeant, etiamsi usque ad Festum Paschae, quod erit sub Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, decimo nono, ipsae Guerrae perdurarent & vigerent:
Proviso tamen quòd, quamdiù Guerrae fuerint inter Regem Angliae & Civitatem Januensem, sive ipsius Civitatis Dominum, aut Reprisaliae, sive Marchae duraverint inter Regem & praedictos Januenses, nullus Flandrensis, aut alius (cujusque Nationis, Conditionisve, aut Patriae existat) Bona sua, sive Merces, etiam durantibus hiis Treugis, sive Securitatibus, ponere possit aut valeat in Carracis, Galeis, aut Navibus Januensium; quod si quis fecerit, hoc ejus erit periculum,
Et, si forsitan quaecunque Bona, vel Merces in Carracis, Galeis, aut Navibus Januensium per dictum Dominum nostrum Regem, vel ejus Subditos quorumcumque locorum (extra tamen Portus & Patriam Flandriae) capi vel arestari contingat, harum Securitatum, Treugarum, seu Provisionum vigore nec repeti poterunt, nec debeant restaurari aut restitui;
Proviso etiam quòd, durantibus hiis Treugis, sive Securitatibus, Bona Anglicorum in Flandria, aut Bona Flandresium in Angliâ, capi aut arestari non debent, nisi pro novo Debito, aut Delicto, post Datam Praesentium, inibi contracto, aut perpetrato;
Proviso insuper quòd istae Treugae, de novo Resumptae, Innovatae, sive de novo Initae, per Adversarium dicti Domini nostri Regis (quem Pars adversa dicit Regem Franciae) citra Festum Paschae, proximò jam futurum, in sufficienti formâ, sub suo Magno Sigillo, ipsarum recitato Tenore, confirmentur,
Et Nos, vice & auctoritate dicti Domini nostri Regis, Promittimus, bonâ fide, quòd omnia & singula Praemissa, pro parte suâ, durante Termino harum Treugarum Resumptarum, Innovatarum, sive de novo Initarum (videlicet, à Datâ Praesentium usque ad Festum Paschae, quod erit sub Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo nono) sine dolo & fraude faciet inviolabiliter observari,
Quodque idem metuendissimus Dominus noster Rex Literas suas Confirmatorias (in quibus dictarum Antiquarum Treugarum Tenor, de verbo ad verbum, inseri debet) in suo verbo regio, & sub Obligatione omnium Bonorum suorum, expediet & realiter dari faciet certo Nuncio dicti Domini Ducis, in Villâ Calesii, ante Festum Nativitatis beatae Mariae Virginis proximò futurum; dumtamen Literae consimiles Confirmatoriae, pro parte ejusdem Domini Ducis, expediantur & liberentur Parti nostrae in hospitio Domini Willielmi Bardolfe in eâdem Villâ.
In quorum omnium fidem & testi- monium Nos praesentes Literas, desuper confectas, Signis nostris Manualibus & Signetis munivimus & signavimus.
Datum & Actum Londoniae ultimo die Mensis Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo septimo.
July 31. Flemish counterpart of the above mentioned truce. London.
O. ix. 478. H. iv. p. iii. 10.
Tractatus de Treugis Flandriae prorogandis.
An. 5. H. 5. Infra Bibl. Cotton. Caligula D. 5.
Universis Christi fidelibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Guillermus de Campodiverso Miles, Cambellanus, Henricus Goedhals Decanus Leodiensis, Consiliarii, & Georgius d'Ostende, Secretarius, Metuendissimi Domini nostri, Domini Johannis Ducis Burgundiae, Comitis Flandriae, Arthesii, & Burgundiae, Nuncii & Ambaxiatores, ac ad infrascripta Commissarii speciales, Salutem in omnium Salvatore.
Literas Commissionis dicti Domini nostri Ducis recepimus,
Quarum Tenorem in certis Literis, super Prorogatione Treugarum vel Abstinentiarum à Guerrâ confectis, sub Data in Castro Domini Regis Angliae de Porchestre, vicesimâ tertiâ die hujus Mensis Julii, inseruimus, & hic haberi volumus pro expressis:
Cujus Commissionis vigore, habito inter Nos &, Honorabiles Viros, Magistrum Henricum Warre Custodem Privati Sigilli, & Dominum Willielmum Cliffort, Serenissimi Principis Domini Henrici, Dei Gratiâ, Regis Angliae Commissarios, & ad infrascripta sufficienti Potestate fulsitos, aliquali Tractatu de & super Cursu Mercandisarum, ac Securitate Mercatorum, Clericorum, Peregrinorum, Piscatorum, & aliarum quarumdam Personarum, unius & alterius Partis,
Inspectisque per Nos Ambaxiatores antedictos, Treugis, Guerrarum Abstinentiis, sive Securitatibus, ac Literis desuper confectis, inter, Recolendae Memoriae, Dominum Henricum, Dei Gratiâ, Regem Angliae, ultimò desunctum, ex parte una, ac, Illustrissimum Principem & Metuendissimum Dominum nostrum, Dominum Johannem, Dei Gratiâ, Ducem Burgundiae, Comitem Flandriae, Arthesii, & Burgundiae, parte ex alterâ, Initis, Factis, sive Concordatis, per unum Annum à tempore Publicationis earumdem, duraturis,
Quae quidem Treugae, sive Securitates Annales, licet, iteratis vicibus, tam per Reges Angliae defunctum quàm etiam per Modernum, & per Metuendissimum Dominum nostrum Ducem, praefatos, Prorogatae fuissent & Continuatae; videlicet, usque ad Quintum decimum Diem Mensis Junii proximò praeteriti; lapso tamen illo Decimo Quinto Die finaliter expirârunt, prout ex ipsarum Treugarum Principalium & Prorogationum dictarum Tenoribus (quas hic haberi volumus pro expressis) liquet manifestè,
Nos verò, Guillermus, Henricus, & Georgius, Ambaxiatores antedicti, de Consensu & Assensu praenominatorum Commissariorum Domini Regis Angliae, nobiscum in hac parte Concludentium & Concordantium,
Utilitatibus & Comoditatibus diversis, quae ex infrascriptis poterint utrique Parti verisimiliter evenire, debitè consideratis,
Praedictas Treugas, Guerrarum Abstinentias, sive Securitates, quocunque nomine censeantur, eisdem Modo & Formâ, quibus Auctoritatibus, Regis Angliae Defuncti & praefati Domini nostri Ducis pro uno Anno captae erant, ut praefertur, & prout in Litteris inde confectis, & postea debitè confirmatis (quas hic haberi vólumus, de Articulo in Articulum, & de Verbo ad Verbum, pro Expressis) expressiùs continetur, Tenore Praesentium, Resumimus, Innovamus, & cum Commissariis antedictis, Nomine dicti Domini sui Regis Angliae, unà nobiscum easdem Resumentibus, Innovantibus, & Ineuntibus, de novo inimus, ac easdem durare volumus à Datâ Praesentium usque ad Festum Paschae proximò futurum, & extunc usque ad Festum Paschae Anno revoluto inclusivè, quod erit sub Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo nono,
Et eundem effectum & vigorem habere volumus omnia & singula, in praefatis Treugis sive Securitatibus tunc expressa, exnunc usque ad Festum Paschae proximò futurum, & extunc usque ad Festum Paschae proximò extunc futurum, quod erit sub Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, decimo nono, adeò firmiter ligare, ac si in Tenore Praesentium essent articulatim & de verbo ad verbum specialiter Recitatae; non obstante quòd Guerrae inter, Serenissimos Principes & Dominos, Reges Franciae & Angliae nunc inchoatae sint & vigeant, etiamsi usque ad Festum Paschae, quod erit sub Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo nono, ipsae Guerrae (quod Deus avertat) perdurarent & vigerent;
Proviso tamen quòd, quamdiu Guerrae fuerint inter praefatum Regem Angliae & Civitatem Januensium, sive ipsius Civitatis Dominum, aut Represaliae sive Marchae duraverint inter Regem & Januenses praedictos, nullus Flandrensis, aut alius (cujuscunque Nationis, Conditionisve, aut Patriae existat) Bona sua sive Merces, etiam durantibus hiis Treugis sive Securitatibus, ponere possit aut valeat in Carracis, Galeis, aut Navibus Januensibus, quod si quis fecerit, hoc ejus erit Periculum:
Et, si sorsitan quaecunque Bona vel Merces, in Carracis, Galeis, aut Navibus Januensibus onerata, per dictum Dominum Regem Angliae, vel ejus Subditos, quocunque Locorum (extra tamen Portus & Patriam Flandriae) capivel arrestari contingat, harum Securitatum Treugarum seu Provisionum vigore nec repeti poterint, nec debeant restaurari aut restitui;
Proviso etiam quòd, durantibus hiis Treugis, sive Securitatibus, Bona Anglicorum in Flandria, aut Bona Flandrensium in Angliâ, capi aut arrestari non debeant, nisi pro novo Debito, aut Delicto, post Datam Praesentium, inibi contracto, aut perpetrato;
Proviso insuper quòd istae Treugae, de novo Resumptae, Innovatae, seu de novo Initae, per, Serenissimum & Superiorem Dominum nostrum, Dominum Regem Franciae, infra Festum Paschae, proximò jam futurum, in sufficienti Formâ, sub suo Magno Sigillo, ipsarum Recitato Tenore, confirmentur:
Et Nos, Vice & Auctoritate praedicti Metuendissimi Domini nostri Ducis, Promittimus, bonâ fide, quòd omnia & singula Praemissa, pro Parte suâ, durante Termino harum Treugarum Resumptarum, Innovatarum, sive de novo Initarum (videlicet, à Datâ Praesentium usque ad Festum Paschae, quòd erit sub Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo nono) sine Dolo & Fraude faciet inviolabiliter observari,
Quodque idem Metuendissimus Dominus noster Dux Literas suas Confirmatorias (in quibus dictarum Treugarum antiquarum Tenor, de verbo ad verbum, inseri debet) in suo Verbo Principis, & sub Obligatione omnium Bonorum suorum, expediet & realiter dari faciet in Domo Domini Willielmi Bardolf Militis, & Locumtenentis in Callesio, ante Festum Nativitatis Beatae Mariae Virginis proximò futurum; dumtamen Literae consimiles Confirmatoriae, pro parte ejusdem Domini Regis Angliae, expediantur & liberentur Nuncio praefati Domini nostri Ducis in Hospitio praedicti Domini Willielmi Bardolfe in Callesio.
In quorum omnium Fidem & Testimonium nos praesentes Litteras, desuper confectas, Signis nostris Manualibus & Signetis munivimus & signavimus.
Datum & Actum Londoniis ultimâ die Mensis Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo Septimo.
Sub Sigillis,
G. de Champdivers.
H. Goedhals.
G. d'Oostende
.