Rymer's Foedera with Syllabus: September 1417

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: September 1417', in Rymer's Foedera Volume 9, (London, 1739-1745) pp. 487-496. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol9/pp487-496 [accessed 19 April 2024]

September 1417

Syllabus Entry Foedera Text
Sept. 5. The cardinal de Ursinis requests the K. to translate John bp. of Lichfield to the see of Salisbury. Constance.
O. ix. 487. H. iv. p. iii. 14.
Litera Cardinalis de Ursinis.
An. 5. H. 5. Ex Bibl. Cot. Cleopatra E. 2.
Serenissime Princeps, ac Potentissime Domine, Domine Mi singularissime post Regem.
Quanquam Sacrum Collegium Reverendissimorum Dominorum meorum Cardinalium de eadem hac re scribit ad vestram Majestatem, tamen mea maxima erga vestram Celsitudinem Affectio, Fides, Observatio exigit ut Ipse quoque specialiter aliquid ad vestram Serenitatem de hoc ipso Negotio scribam.
Quanta igitur in hoc sacro Concilio Bonitas fuerit, Reverendi in Christo Patris, Domini Johannis Episcopi Lichfeldensis nulla posset Lingua satis dignè exprimere; verùm id tacendum non est: Is enim est qui nihil dies atque Noctes cogitat, nihil agit, nisi quod ad perfectam Ecclesiae Dei Unionem atque Gloriam vestrae Majestatis pertinet: Denique nihil omnino aliud de eo Dicam, nisi quod optimus atque integerrimus Homo est.
Itaque vestram humiliter oro Celsitudinem ut operam detis efficacem ut Is, tam insignis Vir, tamque virtutibus omnibus ornatus, ad Ecclesiam Sarisbriensem, quae nunc, sicut Domino Deo placuit, vacat, sine Contradictione promoveatur.
Bonae enim Memoriae, Reverendus Pater, Dominus Robertus Sarisbriensis Episcopus hodie Mortem obiit, Ejus igitur in Locum si hunc, & de Romana Ecclesia & de vestra Magestate bene meritum virum, ponendum duxeritis, Rem Laude atque Commendatione dignam efficietis.
Quemadmodum verò hoc faciendum sit, propterea quod omnes Domini mei Cardinales ad vestram Serenitatem planè Collegialiter scribunt, idcircò paucis admodum verbis utor:
Quod si vestra Celsitudo fecerit, ut totum Collegium confidit, nonmodo ipsi Domino Episcopo Lichfeldensi, qui bonum omne meretur, verùm etiam mihi Servitori vestro, qui de Hoc vestram Majestatem tantopere exoro, Gratiam acceptissimam sacietis.
Ego verò, si qua possum aut umquam potero quae vestrae Serenitati placeant, ea profectò sine Dubitatione aliqua perficere curabo.
Constanciae Die quinta Septembris.
Vestrae Serenitatis Servitor, Episcopus Albanensis, Cardinalis de Vrsinis.
Dorso.
Serenissimo Principi ac Potentissimo Domino H. Dei gratiâ Regi Angliae &c. Domino meo Singularissimo.
Sept. 7. Protection for John Hue of Normandy, chaplain, William Forelli, parson of St. Martins of Angoville, and 116 other ecclesiastics in Normandy. S. Stephen's, Caen.
O. ix. 488. H. iv. p. iii. 14.
De Protectionibus pro Ecclesiasticis in Normannia.
An. 5. H. 5. Norman. 5. H. 5. m. 25. d.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in Protectionem & Defensionem nostras Johannem Hue, de Ducatu nostro Normanniae Capellanum, Juratum Ligeum nostrum, versus quascumque Partes Regni nostri Franciae sibi placuerit transeundo & redeundo, ac bona sua quaecumque; Et hoc omnibus quorum interest innotescimus per praesentes.
In cujus &c. usque Festum Omnium Sanctorum proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Abbatiam Sancti Stephani juxta Villam Regis de Caen in Ducatu Regis praedicto septimo Die Septembris.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis de Protectione seperales habent Personae & Vicarii Ecclesiarum subscriptarum in Ducatu praedicto usque ibi, per praesentes, & tunc sic, Ita tamen quòd ipse ad Curam & Ecclesiam suam, citra Festum Omnium Sanctorum proximò futurum, redire teneatur.
In cujus &c. & sub Data praedicta.
Per ipsum Regem.
Et Consimiles Literas Regis de Protectione habent Monachi & Fratres Locorum subscriptorum in eodem Ducatu usque ibi quòd ipse, & tunc sic, ad Domum suam praedictam redire &c.
In cujus &c.
Teste &c. videlicet.
Guillielmus Forelli, Parsona Ecclesiae Sancti Martini de Angovilla.
Johannes Hirelli, Parsona Ecclesiae beatae Mariae de Piris.
Johannes le Paley, Parsona Ecclesiae beatae mariae de Aubervilla.
Johannes Mengaut, Parsona Ecclesiae beatae Mariae de Gonnevilla.
Guillielmus Mercatoris, Parsona Ecclesiae beatae Mariae de Dorsonsto.
Nicholaus Thomas, Parsona Ecclesiae Sancti Germani de Salinellis.
Nicholaus Degerii, Parsona Ecclesiae Sancti Andreae de Ycio.
Johannes Dandre, Parsona Ecclesiae beatae mariae de Gallardia.
Petrus Meshull, Parsona Ecclesiae Sancti Martini de Cormellis.
Petrus Ferrer, Parsona Ecclesiae Sancti Nicholai de Vaucellis.
Blasius Ledeum, Parsona Ecclesiae Sanctae Pacis prope Caen.
Sampson de Gonnevilla, Parsona Ecclesiae Sancti Petri de Cunblia.
Thomas Lesseller, Parsona Ecclesiae beatae Mariae de Castilleio.
Nicholaus Ranulphi, Parsona Ecclesiae Sancti Andreae de Cristoto.
Guillielmus Principis, Parsona Ecclesiae Sancti Petri de Ennesio.
Petrus Gueroult, Parsona Ecclesiae de Perdita Villa prope Falesiam.
Richardus de Escoville, Parsona Ecclesiae de Camervilla.
Gervosius Hue, Parsona Ecclesiae de Lirose.
Petrus Lerebeus, Parsona Ecclesiae Sancti Eudoeni prope Caen.
Johannes Herbelme, Persona Ecclesiae de Attieyo,
Willielmus Roussel, Parsona Ecclesiae Sancti Hillarii de Carone.
Johannes Johannis, Parsona Ecclesiae Sancti Aniani de Carasso Mesvillo.
Johannes Remer, Parsona Ecclesiae Sancti Sampsonis de Estrehenno.
Garmus de Attrio, Parsona Ecclesiae Sancti Gabrielis.
Guillielmus Garnerii, Parsona Ecclesiae beatae Mariae de Auervellis.
Richardus Torquapel, Parsona Ecclesiae Sancti Petri supra Dinam.
Galfridus Parm Parsona Ecclesiae de Colombellis,
Petrus Donnurelli, Parsona Ecclesiae de Fouloux.
Guillielmus Lombart, Parsona Ecclesiae de Nouiers.
Johannes Pesant, Parsona Ecclesiae Sancti Georgii de Moleins.
Johannes Melleti, Parsona Ecclesiae beatae Mariae de Raiuulla.
Richardus Quesnon, Parsona Ecclesiae Sancti Martini de Sollebeto.
Robertus Quenrel, Parsona Ecclesiae Sancti Martini de Blangine.
Nicholaus Fabri, Vicarius Ecclesiae de Chaone.
Radolphus de Amblia Parsona Ecclesiae Sancti Rimegii de Gientevilla.
Guillielmus de Porta, Capellanus.
Marcus de Bourrellier, Capellanus,
Lucas Dorel, Capellanus.
Egidius Bion, Subdiaconus.
Robertus Lesneur, Capellanus.
Matheus Doynel, Capellanus.
Petrus Laurence, Capellanus.
Petrus le Cointe, Capellanus.
Johannes le Peleter, Capellanus.
Johannes le Gentil, Capellanus.
Johannes Daubigny, Capellanus.
Johannes dez Hayez, Capellanus.
Robertus Blondy, Diaconus.
Petrus de Prato, Capellanus.
Aubertus Leguillart, Capellanus.
Johannes Vanpuichart, Capellanus.
Guillielmus Clare, Capellanus.
Petrus de Monte, Capellanus.
Richardus de Bosco, Capellanus.
Guillielmus Lebas, Capellanus.
Johannes Cousin, Capellanus.
Jordanus Carpenter, Capellanus.
Petrus Berray, Capellanus.
Guillielmus Poiteuin, Capellanus.
Guillielmus de Roven, Capellanus.
Gerardus Goffet, Capellanus.
Guillielmus Cadrigarii, Capellanus.
Dominus Lescheuchier, Capellanus.
Jacobus de Porta, Capellanus.
Nicholaus Dugarie, Capellanus.
Alexander Forcy, Capellanus.
Johannes Paissant, Capellanus,
Guillielmus Ymbert, Capellanus,
Johannes Gosset, Capellanus,
Ranulphus Viel, Capellanus.
Petrus Chocie, Subdiaconus.
Andreas Thorygny, Capellanus.
Reginaldus Fournier, Capellanus.
Jacobus de Ponta, Capellanus.
Johannes Longi, Capellanus.
Nicholaus le Mommei, Capellanus.
Guillielmus Vitrarii, Subdiaconus.
Johannes Anglici, Subdiaconus.
Rogerus Tonset, Capellanus.
Richardus Foguart, Capellanus.
Robertus Ogieo, Capellanus.
Johannes Amellant, Capellanus.
Robertus Roillart, Capellanus.
Petrus le Grant, Capellanus.
Guillielmus de la Sale, Capellanus.
Bleniz le Denin, Capellanus.
Guillielmus Geriner, Capellanus.
Guerin de Lestro, Capellanus.
Johannes Arnaldi,
Gabriel Pasceris,
Petrus de Monasterio,
Johannes Macharii,
Simon Feron
,
Monachi Sancti Stephani de Fonteneto.
Frater Johannes Artur
Frater Johannes Muriel
,
Ordinis Fratrum Domus Sanctae Crucis de Caen.
Rohannes Roosselin,
Robertus Commissare,
Richardus Auquetil,
Guillielmus Unnont,
Philippus Martin,
Robertus Canville.
Eliotus Lebrum.
Nicholaus Letheualier
,
Ordinis Fratrum Domus Crucis praedictae
Laurentius Lebonlonger, Prior Sancti Petri de Herovilla.
Petrus de Monasterio Monachus Sancti Stephani de Fontenetto.
Radulphus Prison, Monachus beatae Mariae de Ardena.
Johannes le Routier, Prior Domûs sive Hospitalis Sancti Thomae Cantuariensis de Caen.
Johannes Praepositi,
Rogerus Durandi,
Johannes Obelin.
Guillielmus Noquet,
Guillielmus Feron,
Nicholaus Pugache
Arnulphus Bertrandi,
Nicholaus Capiron,
Jordanus Carpentatoris,
Nicholaus Balargent,
Johannes Bertrandi
,
Confratres ejusdem Prioris Domûs sive Hospitalis praedicti
Robertus Sansoms,
Radulphus Gillam
,
Monachi Abbatiae de Tronairo.
Simon de Gonelle, Monachus beatae Mariae de Bernaio.
Johannes Lalemant, Monachus Sancti Petri supra Dinam.
Johannes Lirois, Monachus de Bernaio,
Sept. 8. Power for Richard earl of Warwick and others to treat with William lord Mounteney for the surrender of the castle of Caen. S. Stephen's, Caen.
O. ix. 490. H. iv. p. iii. 15.
De Tractando, cum Capitaneo Castri de Cadomo,
An. 5. H. 5. Norman. 5. H. 5. m. 27.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Richardo Comiti Warrwicae, Henrico Fitz Hugh Camerario nostro, Waltero Hungerford Senescallo Hospitii nostri, & Johanni Cornewaille Chivaler, Salutem.
Sciatis quòd nos,
De fidelitate, discretione, & providâ circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Dedimus Vobis plenam, tenore, Praesentium, Potestatem & Auctoritatem ad Tractandum & Communicandum, & pro Nobis & Nomine nostro finaliter Concludendum, & Determinandum, cum Willielmo Domino de Mounteney, Capitaneo Castri de Caen, in Ducatu nostro Normanniae, de & super omnibus & singulis Negotiis, Causis, & Materiis, Deliberationem sive Sursumredditionem Castri praedicti in manus nostras qualitercumque concernentibus,
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid, nomine nostro feceritis in Praemissis,
In cujus &c.
Teste Rege apud Abbatiam Sancti Stephani, Juxta Villam Regis de Caen, in Ducatu Regis Normanniae, Octavo Die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 9. Capitulation for the surrender of Caen.
O. ix. 490. H. iv. p. iii. 15.
Appunctuamentum cum Capitaneo suprascripto.
An. 5. H. 5. Ibid. m. 6.
C'est L'appoint Ment Et Accord, Fait & Acorde, par cestes Lettres Endentes, le ix. jour de ce present Mois de Septembre, parente le Conte de Warrewyk Capitaine du Caleys, le Sire de Fitz Hugh Chamberain, Monsieur Wauter Hungerford Graunt Maistre d'Ostiel du Roi, & Monsieur Johan Cornewaill, Commis du Treshaut & trespuissant Prince Henry, par la grace de Dieu, Roy de France & d'Engleterre, & Sire d'Irland, d'une part, & Guilluem Sire de Monteney Capitaine du Chastel de Caen, d'autre part:
Primirement, que toutes les Dames, Damoiselles, & autres Femmes emporteront touz lieurs habiliments de Corps & de Testes, & le dit Sire de Mounteney jurera qu'ils n'en porteront outre Chose.
Item, que les Prisoners, pris en la Ville, de quelque Estat q'ils soient, auront leur vies sauvees, s'aucons n'y en a Treitours au Roy d'Engleterre & de France nostre Soveraine Seigneur.
Item, Touz les Chivalers, Escuiers, & Souldeours, & autres, de quelque Estat qu'ils soient, esteans en dit Chastell, serront Frans & quietez de leur Vies & de Prison,
Item, auront les Chivalers, Escuiers, & touz les autres Souldeours, dedeins le dit Chastell, leur Chivalx, Hernois, & Vesture de leur corps; forspris Arbalastres, Treit, & autres Articlarie: Et purront, de lour propres Biens emportier en Ore, en Argent, & Moneye jusques a la Somme de Deux Mille Escuz.
Item, que les Burgeois en emporteront la Vesture de lour Corps, & s'en purront Seurement aler quelque part que leur plerra sanz aucun destourber; Et ceux, que veullent demourer soubz l'Obbeissance du Roy nostre Soveraine Seigneur, il leur fera tiel Grace come bon luy semblera.
Item, que tout le Demourant d'Or, Argent, Vessell, & autres Biens quelconpues, dedeins le dit Chastell esteant, serra mys devers le Roy pur en faire son bon plaisire.
Item, que si le dit Chastel n'est Soucurru par la Persone du Roy Adversaire de nostre dit Soveraine Seigneur, ou le Dauphin son Filz, ou le Cont d'Armaignac Constable, a force des Genz, dedeins le xix. jour de ce present Mois de Septembre, que adonques Guillem Sire de Mounteney est & serra tenuz, par la foy & serement de son corps, & surla payn de tout reproche, de rendre le dit Chastell Lendemain a Matin es mains du Roy nostre Soveraine Seigneur, ou d'outres par luy commis.
Item, le dit Sire de Mountenay baillera dousze Hostages, c'estassavoir Cinque Chivalers, & Phelip de Gremand Capitaine de Janneouis, & vi. Escuiers; &, en cas que le dit Chastell soit Rendu, ou Souccurru a jour susdit, come dit est, que les ditz Hostages soient clerement liverez au dit Sire de Mountenay.
Item, si ainsi soit que le dit Chastell ne soit Souccurre, ou Rendu au jour susdit, que adonques soit au plaisire du Roy nostre Soveraigne Seigneur de faire Justice des Hostages & des Prisoners, as queux il a fait grace jusques au dit Jour
Item, ne serra fait null Guerre a dit Chastell par ceulx de dehors, ne ceulx de dedains ne ferront nulle Guerre a ceulx de dehors, durant le temps avantdit.
Item, que le dit Sire de Mountenayserre Jurez, par la Serement de son Corps, queles diz Chivalers, & Escuiers, & Souldeours n'enporteront outre la Some de Deux Mille Escuz,
Item, que, en Rendant le dit Chastell, le dit Mountenay, & les dessusditz auront bon, seure, & loial sauf Conduyt, & bon Conduyt des Gens du Roy pour aler quelque part que leur plerra; & que a leur personnes en hull manere, ne a leur Biens avanditz, ou ne mettra la main, ne ne serra donne aucun Destourber ou Empeschement de la Partye du Roy.
Item, que le dit Sire de Mountenay serra Jurez, par la foy & serement de son Corps, que, durant le temps susdit, ne sortira, ne ne portira nulle Persone hors du dit Chastell, saunz Licence du Roy nostre Soveraine Seigneur, que le dit Chastell ne serra empire en nulle manere des Biens, ne auterement ne nulles Biens mussez, ne curez soubz Terre ou auterement.
Et a toutz ceulx Articles bien & loialment Tenir & Perfournir, saunz fraude ou mal enngyne, le dit Sire de Mountenay, & toutz les Gentilx homes, dedeins le dit Chastell, serront Jurez par la Foy & Serement de leur Corps, & sur la Payn de Reprouche.
Et, en Tesmoignance de les Choses dessus escriptes, les Parties dessusdiz ont mis a cestes Presentes leur Seales; les quelles feurent escriptes & Seales le ix. jour susdit, l'An Mille, Quatrecens, & xvii.
Sept. 11. Exemption from custom for scarlet cloth for the household of Henry bp. of Winchester, the K.'s uncle. Westm.
O. ix. 491. H. iv. p. iii. 15.
Pro Episcopo Wyntoniensi.
An. 5. H. 5. Claus. 5. H. 5. m. 13.
Rex, Collectoribus, tam Magnae & Parvae Custumae nostrae, quam Subsidii Trium Solidorum de quolibet Dolio Vini, & Duodecim Denariorum de Libra, in Portu Civitatis nostrae Londoniae, Salutem.
Mandamus vobis quòd, Venerabilem Patrem, Henricum Episcopum Wyntoniensem, Avunculum nostrum carissimum, unum Pannum curtum de Scarleta, & unum Fardellum cum Quatuor Pannis sine Grano.
Ad usum & pro vestura ejusdem Episcopi, & Servientum suorum in Comitiva sua existentium, infra Regnum nostrum Angliae empta & provisa,
Sicut Johannes Nouton Armiger, coram Nobis in Cancellaria nostra personaliter constitutus, Sacramentum praestitit corporale,
In quadam Galea de Venici, unde Andreas Barbargio est Possessor, Carcare, & ea sic Carcata versus partes Transmarinas, absque Custuma seu Subsidio, inde ad opus nostrum solvendis, liberè & absque impedimento aliquo traducere permittatis ex causâ supradictâ; & hoc nullatenus omittatis.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae aqud Westmonasterium undecimo die Septembris.
Sept. 12. Pardon and protection for the monks of S. Stephen at Caen. S. Stephen's, Caen.
O. ix. 491. H. iv. p. iii. 16.
Pro Monachis Abbatis Sancti Stephani de Cadomo.
An. 5. H. 5. Pat. Norm. 5. H. 5. m. 25.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Attendentes quòd Pax Ecclesiae & Religionis Unitas Auctorem Frcti provehit in sublime, quodque supra condignum ei Retributio non deerit per quem nullisrugis Ecclesia secernitur, nullis Maculis Religio variatur, Iccirco,
Ex Affectu & Devotione sinceris, quos ad Deum, & Ecclesiam, immaculatam ejus Sponsam, ac plantatam ab eo Religionem sacram gerimus & habemus,
De Gratiâ nostrâ speciali, Pardonavimus Monachis Abbatiae Sancti Stephani de Cadomo, quae de Fundatione W. quondam Regis Angliae, & Ducis Normanniae, Progenitoris nostri, & nostro Patronatu existit, omnimodas proditiones, Insurrectiones, Rebelliones, Felonias, Conspirationes, Confoederationes, Transgressiones, Offensas, & Mesprisiones, ac alia Malefacta quaecumque, per ipsos seu eorum aliquem ante haec tempora qualitercumque facta sive perpetrata,
Ac ipsos & eorum quemlibet ad Fidelitatis & Ligeantiae Juramentum nobis praestandum admisimus,
Et eos, & eorum Servientes, Bona Mobilia & Immobilia quaecumque, infra Ducatum nostrum Normanniae constituta, ad dictam Abbatiam spectantia sive pertinentia, in nostram Protectionem recepimus & Defensionem speciales:
Et idcirco prohibemus ne quis praedictos Monachos, aut eorum Servientes, seu Ministros, in Personis, Bonis, aut Rebus quibuscumque perturbet, molestet, inquietet, gravet; set eos eisdem Rebus & Bonis uti & gaudere permittat liberè & quietè.
Concessimus, insuper, eisdem Monachis ut omnes & singulos Homines, Tenentes, & Servientes suos Ducatûs nostri praedicti,
Ad nostras Fidem & Ligeantiam venire volentes,
Ad nostram Praesentiam, seu Capitanei Villae nostrae de Cadomo, seu Capitanei Castri nostri ejusdem Villae,
Pro recipiendo ab eisdem Fidelitatis & Ligeantiae Juramento,
Adducere valeant & possint salvò & securè.
In cujus &c.
Teste Rege apud Abbatiam Regis praedictam duodecimo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 15. Protection for the nuns of the Holy Trinity at Caen. S. Stephen's, Caen.
O. ix. 492. H. iv. p. iii. 16.
Pro Monialibus Sanctae Trinitatis de Cadomo.
An. 5. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod suscepimus in Protectionem & Defensionem nostras speciales, omnes & singulas Moniales, que fuerunt de Abbatia Sanctae Trinitatis de Cadomo, quae de Fundatione W. quondam Regis Angliae, & Ducis Normanniae, Progenitoris nostri, & nostro Patronatu existit, usque Villam Sancti Michaelis de Grama in Ducatu nostro Normanniae, cum sex Familiaribus in Comitiva sua, transeundo, & ibidem morando, ac Homines, Servientes, Terras, Tenementa, & Bona sua quaecumque;
Et hoc omnibus, quorum interest, innotescimus per Praesentes;
Proviso semper quòd iidem Homines & Servientes de Ligeantia & Obedientia nostris existant, & sub eisdem Ligeantia & Obedientia permaneant quovis modo.
In cujus &c. quamdiu Regi placuerit duraturas.
Teste Rege apud Abbatiam Regis Sancti Stephani in Ducatu Regis Normanniae xv. die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 18. Sigismund K. of the Romans desires Henry Pey, of Calais, to provide ships for the passage of his ambassadors to England. Constance.
O. ix. 492. H. iv. p. iii. 16.
Pro Nunciis Regis Romanorum, de providendo.
An. 5. H. 5. Ex Orig. Papir Cotton. in Pyxide.
Sigismundus
, Dei gratiâ, Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, &c. Rex.
Nobilis, Grate, Dilecte,
Quia disponimus certos nostros Oratores ad Conspectum, carissimi Fratris nostri, Henrici, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Regis, & Domini Hyberniae, Domini tui Naturalis, de arduis Negotiis, praefatum Fratrem nostrum Regis specialiter teque concernentibus, e vestigio destinare,
Hortamur igitur tuae Fideliatis sinceritatem quatenus de Navibus taliter disponere velis, ut praedicti Oratores nostri tuâ directione & provisione valeant securè, tutè, & celeriter ad Conspectum praenominati Domini tui Regis procedere & pervenire, Gratam nobis ymmo & praefato nostro Regi Duliam in eo utique ostensurus.
Datum Constanciae decimo octavo die Mensis Septembris, Regnorum nostrorum Anno Hungariae, &c. tricesimo primo, Romanorum verò septimo.
Ad Mandatum Domini nostri Regis.
Dors.
Nobili
Henrico Pey de Calisio, nostro Fideli & sincerè Dilecto.
Johannes De Strigonio.
Praepositus & Vicecomes.
Sept. 19. Power for Humfrey duke of Gloucester to treat for the surrender of Bayeux. S. Stephen's, Caen.
O. ix. 493. H. iv. p. iii. 16.
Super Sursum Redditione de Baieux.
An. 5. H. 5. Nirman 5. H. 5. m. 25.
Rex, carissimo Fratri suo, Humfrido Duci Gloucestriae, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & Circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Dedimus vobis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem Ordinandi, Constituendi, Deputandi, & Substituendi certos notabiles & sufficientes Commissarios, ad Tractandum & Communicandum cum illis de Villa & Castro de Baieus, in Ducatu nostro Normanniae, de & super omnibus Negotiis, Causis, & Materiis, Deliberationem sive Sursum Redditionem Villae & Castri praedictorum in manus nostras qualitercumque concernentibus, prout eisdem Commissariis melius pro Commodo & Honore nostris videbitur expedire,
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid nomine nostro feceritis in Praemissis.
Teste Rege apud Abbatiam Regis Sancti Stephani de Cadomo, in Ducatu Regis Normanniae, decimo nono die Septembris.
Per ipsum Regem.
[Sept. 19.] The K. confirms the privileges of the inhabitants of Bayeux.
O. ix. 493. H. iv. p. iii. 16.
Pro Inhabitantibus Baieus.
An. 5. H. 5. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus omnibus & singulis Villam nostram de Baieus, in Ducatu nostro Normanniae, Inhabitantibus & Inhabitaturis, & sub Fide & Ligeantia nostris manentibus, omnia & singula Libertates, Privilegia, & Franchesias, quae ipsi seu Praedecessores vel Praedecessores sui, eandem Villam pro tempore inhabitantes, ex Concessione aliquorum Progenitorum nostrorum, sub quacumque sorma Verborum, hactenus habuerunt, necnon omnia & singula Dominia, Maneria, Terras, Tenementa, Redditus, Possessiones, & Bona sua mobilia quaecumque.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Sept. 20. Safe conduct for William lord Montenay, captain of Caen Castle. S. Stephen's, Caen.
O. ix. 493. H. iv. p. iii. 16.
De Conductu pro Capitaneo Castri de Cadomo.
An. 5. H. 5. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, usque vicesimum tertium diem Septembris proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Willielmum Dominum de Montenay, in Castro Regis de Cadomo, in Ducatu suo Normanniae, ad praesens existentem, ab eodem Castro, cum tot Personis, in eodem Castro Regis similiter existentibus, quot cum eodem Willielmo ire voluerint, ad quascumque partes Regni sui Franciae sibi placuerit, transeundo (videlicet) Milites, Armigeros, & Soldarios, Equos, & Hernesia sua, ac Vesturam Corporum suorum (exceptis Balestis & aliis Artillariis quibuscumque) necnon Pecunias suas proprias in Auro, Argento, seu alio quocumque genere Monetae, usque Summam Duorum Milium Scutorum,
Ac etiam Burgenses Villae Regis de Cadomo, & Vesturam suam eorum Corporibus pertinentem, & etiam omnem Ornatum, Apparatum, seu Habilimentum pro Corporibus & Capitibus Dominarum, Ancillarum, & aliarum Foeminarum in eodem Castro existentium;
Proviso semper quòd ipsi quicquam, quod in Regis Contemptum vel Praejudicium, aut Populi sui Dampnum, aliqualiter cedere valeat, non attemptent, seu praesumant quovis modo attemptare, quodque nullus cum praefato Willielmo Transeuntium Proditor Regis existat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Abbatiam Regis Sancti Stephani de Cadomo, in Ducatu Regis Normanniae, vicesimo die Septembris.
Per ipsum Regem.
[Sept. 20.] Safe conduct for 1,000 persons in the castle of Caen to go to Phaleys [Falaise].
O. ix. 494. H. iv. p. iii. 16.
De salvo Conductu pro Mille Personis ab eodem Castro.
An. 5. H. 5. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, per idem tempus duraturas, suscepit in salvum &c. Mille Personas vel infra, in Castro praedicto existentes, cujuscumque Conditionis fuerint, ab eodem Castro usque Villam de Phaleys, in Ducatu Regis praedicto, transeundo (videlicet) Milites, Armigeros, & Soldarios, Equos, & Hernesia sua, ac Vesturam Corporum suorum (exceptis Balestis & aliis Artillariis quibuscumque) ac etiam Burgenses, &c. ut supra usque ibi, existentium, & tunc sic,
Necnon omnia Bona sua, quae secundum formam Conventionum, inter, carissimum Consanguineum Regis, Ricardum Comitem Warwicae & alios Fideles Regis, & Willielmum Dominum de Montenay appunctuatarum & sigillatarum, licebit aut licet eisdem secum deferre & portare;
Proviso semper, &c. ut supra.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Sept. 24. Safe conduct for Reginald abp. of Rheims, John Tuderti, dean of Paris, John de Vayly, president of parliament, and four other French ambassadors. Caen Castle.
O. ix. 494. H. iv. p. iii. 17.
De salvo Conductu pro Ambassiatoribus Franciae.
An. 5. H. 5. Pat. Norm. 5. H. 5. m. 26.
Rex, universis & singulis Locatenentibus, Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Custumariis, Custodibus portuum Maris & aliorum Locorum maritimorum, necnon Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, & aliis Fidelibus & Subditis nostris, infra Libertates, & extra, tam per Terram, quàm per Mare, constitutis, ad quos praesentes nostrae Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos, certis de causis, ad hoc Nos moventibus,
Tranquillitatem ac publicum & universale Bonum, nedum Angliae & Franciae Regnorum, verum etiam totius Cristianitatis concernentibus,
Reverendo in Christo Patri, Reginaldo Archiepiscopo Remensi, Magistro Johanni Tuderti Decano Ecclesiae Parisiensis, Johanni de Vayly in Curia Parliamenti Parisius Praesidenti, Gilberto de Monstiers Domino de la Fayeta, Johanni Louvet Magno Magistro Domûs Consanguineae nostrae Consortis Consanguinei & Adversarii nostri Franciae, Militibus, Magistris, Roberto de Tuleriis, & Goutero Colli, Consanguinei & Adversarii nostri praedicti Ambassiatoribus & certis Nunciis specialibus,
Quos apud Nos idem Consanguineus & Adversarius noster, pro Tranquillitate & communi Bono totius Cristianitatis, ut asserit, transmittere disponit,
Nostrum salvum & securum Conductum Dedimus & Concessimus, Damusque & Concedimus per Praesentes,
Ac ipsos & eorum quemlibet in nostram Protectionem, Tuitionem, salvam & specialem Gardiam suscepimus & posuimus, suscipimus & ponimus,
Pro veniendo, tam per Terram, quàm per Mare & Aquam, liberè, tutè, & securè usque Villam de Honnefleu in Ducatu nostro Normanniae, & alium Locum quemcumque, inter Villam praedictam & Villam nostram de Tonque, in eodem Ducatu nostro, inter eos & certos Commissarios nostros, in hac parte deputandos, assignandum, per omnes Civitates, Villas, Castra, & alia Loca quaecumque, tam dictorum Regnorum Franciae & Angliae, & Ducatûs nostri praedicti, quàm alibi Ditioni nostrae subjecta, cum Centum & Quinquaginta Personis & infra in eorum Comitiva, Equestribus vel Pedestribus, cum eorum Equis, Hernesiis, Auro, Argento, Jocalibus, Libris, Catallis, & aliis Bonis quibuscumque;
Et ideò vobis, & cuilibet vestrûm; prout ad eum pertinuerit, Praecipimus & Mandamus, districtiùs injungentes, quatinus praenominatos Ambassiatores & certos dicti Adversarii nostri Nuncios speciales, insimul, vel per Partes, & eorum quemlibet in solidum, cum eorum Equis, Hernesiis, Auro, Argento, Literis, & aliis Rebus & Bonis suis quibuscumque, per omnes Civitates, Villas, Castra, & alia Loca quaecumque, tam dictorum Regnorum Franciae & Angliae, & Ducatûs nostri praedicti, quàm alibi Ditioni nostrae subjecta, ex Causis praedictis veniendo usque dictam Villam de Honnefleu in eodem Ducatu nostro, & alium Locum quemcumque, inter dictam Villam de Honnefleu, & dictam Villam nostram de Tonque, in dicto Ducatu nostro, inter eos & certos Commissarios nostros, in hac parte deputandos, assignandum, ibidem morando, & exinde ad dictum Consanguineum & Adversarium nostrum redeundo, Manuteneatis Protegatis, & Defendatis;
Non Inferentes eis, aut eorum alicui, seu, quantum in vobis & quolibet vestrûm est & erit, ab aliis inferri permittentes Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen in Corporibus sive Bonis quibuscumque, ratione Guerrae Attemptatorum, Reprisaliae, Incursûs, vel aliàs quovis modo,
Et, si quid eis vel eorum alicui Forisfactum sive Injuriatum fuerit, in Terra, vel in Mari (quod absit) id eis & eorum cuilibet sine dilatione debitè corrigi, restitui, & emendari faciatis;
Proviso semper quòd ipsi & eorum quilibet erga Nos & Populum nostrum benè & honestè se gerant & habeant, & quicquam, quod in nostri contemptum vel praejudicium aliqualiter cedere valeat, non attemptent, seu faciant quomodolibet attemptari, & quòd aliquis Personarum praedictarum Proditor noster aut extra Regnum nostrum Angliae Bannitus seu abjudicatus non existat.
In cujus &c. usque Festum omnium Sanctorum proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Castrum Regis de Cadomo in Ducatu Regis praedicto vicesimo quarto die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 24. Licence to Joan de Marchia, abbess of S. Laurence of Cordillou, to hold the possessions of the abbey. Caen Castle.
O. ix. 495. H. iv. p. iii. 17.
Pro Abbatissa Sancti Laurentii de Cordillou.
An. 5. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos (de Gratia nostra speciali) Concessimus Johannae du Marchie du Abbatissae Sancti Laurentii de Cordillou, in Ducatu nostro Normanniae, quòd Ipsa & Successores sui, Abbatissae Loci praedicti, & Moniales, ibidem pro tempore existentes, Abbatiam illam possidere & inhabitare, ac omnibus Maneriis, Terris, Tenementis, Molendinis, Redditibus, & Servitiis, ac Advocationibus Ecclesiarum, & omnibus aliis Franchesiis & Libertatibus quibuscumque, eidem Abbatiae, infra Ducatum nostrum praedictum, pertinentibus sive spectantibus, liberè & pacificè uti & gaudere possint absque Molestatione seu Gravamine nostri, seu Ministrorum aut Ligeorum nostrorum quorumcumque;
Proviso semper quòd Divinum Servitium ibidem laudabilius sustineatur, ac Moniales praedictae, necnon omnes & singuli Tenentes, Servientes, & alii Ministri Abbatiae praedictae, sub Fide & Ligeantia nostris permaneant ullo modo.
In cujus &c. quamdiu Regi placuerit duraturas.
Teste Rege apud Castrum Regis de Cadomo in Ducatu Regis Normaniae vicesimo quarto die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 26. Power for Thomas earl of Salisbury to receive the fealty of the people of Danvilliers. Caen Castle.
O. ix. 495. H. iv. p. iii. 17.
Pro Thoma Comite Sarum de Potestate Recipiendi ad Pacem Regis.
An. 5. H. 5. Ibid.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Thomae Comiti Sarum, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & Circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Dedimus vobis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem ad omnes & singulos de Dominio Danvilliers, in Ducatu nostro Normanniae, & partibus ibidem Vicinis, qui ad Gratiam & Pacem no- stram venire, & sub Fide & Ligeantia nostris morari volunt, ad easdem Gratiam & Pacem nostras Recipiendum & Admittendum,
Ac omnes & singulos Partium adjacentium,
Excepto Dominio d'Ange, quod, carissimo Fratri nostro, Thomae Duci Clarentiae & Haeredibus suis Concessimus, & quod sibi solum pertinere volumus pro Terris & Tenementis suis,
Ad Redditum, nobis annuatim solvendum, ponendum, & assedendum,
Proviso semper quòd Nos de Nominibus omnium & singulorum, quos ad hujusmodi Gratiam & Pacem nostras receperitis & admiseritis,
Ac de Nominibus illorum, quos ad hujusmodi Annum Redditum, nobis, ut praemittitur, solvendum, posueritis, sub Sigillo vestro, de tempore in tempus, distinctè & apertè certificetis.
In cujus &c. quamdiu Regi placuerit duraturas.
Teste Rege apud Castrum Regis de Cadomo in Ducatu Regis Normanniae vicesimo sexto die Septembris.
Per ipsum Regem.