Rymer's Foedera with Syllabus
November 1417

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

507-523

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: November 1417', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 507-523. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115226 Date accessed: 21 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

November 1417

Syllabus EntryFoedera Text
Nov. 1. The K. appoints sir John Tiptoft, seneschal of Aquitain, president of the Exchequer and other courts in Normandy. Castle of Alençon.
O. ix. 507. H. iv. p. iii. 22.
De Thesaurario Normanniae constituto.
An. 5. H. 5. Ibid. m. 19.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De probitate, fidelitate, & industria, dilecti & fidelis Militis nostri, Johannis Tiptoft, Senescalli nostri Aquitanniae, plenam fiduciam optinentes,
Constituimus, Ordinavimus, & Praefecimus ipsum Praesidentem nostrum, tam in Scaccario nostro Normanniae, quàm aliis Protribunalibus, Sedibus judicialibus quibuscumque & ubicumque infra Ducatum nostrum praedictum, necnon Thesaurarium nostrum Generalem infra eundem Ducatum, & aliis Locis Ditioni nostrae subjectis, quoad Regendum & Gubernandum omnes, & singulos Redditus, Exitus, Proventus, Obventiones, & Emolumenta quaecumque, nobis de eisdem Ducatu & Locis debita seu debenda, & ex ipsis quomodolibet ritè provenientia.
Dantes eidem Johanni plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem ad omnes & singulos Debitores nostros, ad compota & rationes Compotorum de Gestis, Debitis, & Administratis per eosdem tradenda & reddenda, viis & modis quibus rationabiliter & de jure fuerit faciendum, Conveniendum, & Compellendum, aut Conveniri seu Compelli faciendum,
Necnon ad omnes & omnimodos Officiarios, utpote, Ballivos, Vicecomites, Viridarios, Firmarios, & alios Officiarios, prout melius, juxta sanam discretionem suam, pro commodo nostro, fore viderit Faciendum, Ordinandum, Constituendum, & Deputandum,
Et illos, qui in Officiis suis hujusmodi minus idoneos aut insufficientes inveniri contigerit, de tempore in tempus, Amovendum & Expellendum, & alios Loco suo idoneos & sufficientes Substituendum & Subrogandum,
Ac etiam ad Literas de salvo Conductu, Personis, quibus sibi melius videbitur, sub forma debita Conficiendas, Dandum & Concedendum,
Necnon generaliter omnia & singula Excercendum, Faciendum, & Expediendum quae ad Praesidentem & Thesaurarium pertinent seu pertinere debent quovismodo;
Damus autem universis & singulis Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, ac omnibus aliis Ligeis, Fidelibus, & Subditis nostris, & aliis, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd praefato Johanni, in Praemissis & eorum quolibet faciendis & exequendis, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c. quamdiu nobis placuerit duraturas.
Teste Rege apud Castrum Regis d'Alenson, in Ducatu Regis Normanniae, primo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 2. Michael Cuchmeister, master general of the Teutonic order of S. Mary, requests restitution of the ships belonging to Henrik Junge, taken by the men of Harwich. Dancyk Castle.
O. ix. 508. H. iv. p. iii. 22.
Litera Magistri Generalis Teutonicorum.
An. 5. H. 5. Ex Autogr.
Humillimâ Recommendatione Servitiorum, cum promptitudine ad quaevis vestrae regalis Majestatis Beneplacita & Mandata.
Serenissime PRINCEPS, MAGNIFICE REX, & DOMINE GRACIOSE,
Non sine gravi Querela proposuit, coram nobis, fidelis noster, dilectus Civis in Danhk Henrik Junge quomodo, cum ipse, cum aliquibus aliis Mercatoribus, quendam Liburnum, vulgariter Kogken, cujusdam, nomine Schipper, Lamrecht Dytrichs Sone de Campen, cum Sale & aliquibus aliis Mercantiis onustâsset,
Et, de propriis voluntate & arbitrio sui & aliorum Mercatorum, secum in eadem Navi existentium, ad vendendum dicta eorum Bona, ad Portum Valennidae Navicum eadem navigâsset,
Quae ibidem, ut evidenter apparet in quadam Littera pluribus roborata Sigillis, fuerat arrestata,
Nichilominus tamen dicti Mercatores vendiderunt sua Bona sollempnitatibus, inter Mercatores consuetis, adhibitis, quibus venditis, & solutione receptâ, quidam Homines vestri de Hawig, tunc in Civitate Valennidae existentes, dictam Navim, sic arrestatam, unà cum Bonis in ea contentis, occupaverunt intendentes versus Hawig in Domos suas transfretare, eandem dictis Mercatoribus nostris tacita alienatione abstulerunt,
Demum, ventis prosperis flantibus, velis elivatis, qui se ad alta Maria misissent, expositis prius ad Littora Famulis dictae Navis, divinâ permissione eadem Navis, contra quandam Rupem est destructa; ob quod Mercantias, Sistas, Arma, Vestes, & alia, quae adinde ad alias Duas parvas Naves locare poterant, cum eisdem versus Hawig ad propria transfretantes, prout Lator Praesentium lucidius explicabit rei factum vestrae Majestati,
Quam studiosè supplicamus & devote quatinus ipsa animadvertere dignetur dictam Injuriam Mercatoribus nostris, ut praefertur, illatam, & tandem effectualiter disponere ut dicta Bona, vel eorum Recompensa, per vestros Homines de Hawig alienata, sine Minoratione & ulteriori quavis dilatione, Ostensori Praesentium, quolibet impedimento submoto, restituantur & etiam praesententur, nobis in hoc Gratiam & Conplaciam exhibentes singulares,
Personam vestram dignissimam Altissimus conservare dignetur sanam & incolumem tempora per longaeva.
Datum in Castro nostro Danczk, secundo die Novembris, Anno Domini M. CCCC. XVII.
Frater Michael Cuchmeister, Ordinis Theotonicorum Sanctae Mariae Magister Generalis.
Dors.
Illustrissimo Principi ac metuendissimo Domino, Domino
Henrico Regi Angliae & Franciae Domino nostro gratiosissimo.
Nov. 3. Power for sir William Bardolf, lieutenant of Calais, to prorogue the truce in Picardy for one month. Westm.
O. ix. 508. H. iv. p. iii. 22.
De Prorogatione Treugarum in Marchiis Picardiae.
An. 5. H. 5. Norm. 5. H. 5. m. 5.
Rex, Dilecto & fideli suo, Willie, mo Bardolf Militi, locumtenenti Capitanei Villae nostrae Calesii, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & Circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Vobis, ad Treugas, in Marchiis Picardiae ultimo captas, per unum Mensem proximo futurum prorogandam, plenam, Tenore Praesentium, Committimus Facultatem & Potestatem;
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per vos, Nomine nostro, Actum, Gestum, sive Procuratum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westmonasterium tertio die Novembris.
Per Concilium.
Nov. 5. Safe conduct for the abbot of S. Martin de Seez. Alençon Castle.
H. iv. p. iii. 22.
De salvo Conductu pro Abbate de Sees.
An. 5. H. 5. Pat. Norm. 5. H. 5. m. 20.
Rex, per Literas suas Patentes, usque vicesimum secundum diem Novembris, proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Abbatem Sancti Martini de Sees, in Ducatu Regis Normanniae, usque Praesentiam Regis, ubicumque eum fore contigerit, cum Sexdecim Personis in Comitiva sua, ac Equis, Bonis, Rebus, & Hernesiis suis, veniendo, ibidem morando, & exinde transeundo;
Proviso semper quòd ipsi quicquam &c. ut in Similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis d'Alenson, in Ducatu Regis praedicto, quinto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 8. Presentation of Matthew de Tonelier to the chapel of S. Mary of Ronceray. Alençon Castle.
O. ix. 509. H. iv. p. iii. 22.
De Praesentatione.
An. 5. H. 5. Ibid.
Mathaeus de Tonelier Capellanus, habet Literas Regis de Praesentatione ad Capellam beatae Mariae de Ronceray, in Parochia de Say, Sagiensis Dioecesis, vacantem per Mortem Magistri Roberti Jolis Capellani, ultimi Possessoris ejusdem Capellae, & ad Regis Donationem spectantem ut dicitur;
Et diriguntur Literae illae J. Episcopo Sagiensi. seu ejus Vicario Generali.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis d'Alenson in Ducatu Regis praedicto, octavo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 8. Protection for Stephen Patryngton, bp. of S. Davids, the K.'s confessor. Westm.
O. ix. 509. H. iv. p. iii. 22.
De Protectione pro Confessore Regis.
An. 5. H. 5. Franc. 5. H. 5. m. 9.
Reverendus in Christo Pater Stephanus Patryngton, Episcopus Menevensis, Confessor Regis, qui, in Obsequium Regis, ad partes Franciae profecturus est, ibidem in Comitiva Regis moraturus, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Johanne, Duce Bedfordiae, Custode Angliae, apud Westmonasterium, octavo die Novembris.
Per Billam de Privato Sigillo.
Nov. 10. Safe conduct for John abbot Ste. Marie de Trappe. Alençon Castle.
O. ix. 509. H. iv. p. iii. 22.
De salvo Conductu pro Abbate de Trappa.
An. 5. H. 5. Norman. 5. H. 5. m. 20.
Rex, per Literas suas Patentes, usque vicesimum secundum diem Novembris, proximò futurum, duraturas, suscepit in salvum &c. Johannem Abbatem beatae Mariae de Trappa, usque Praesentiam Regis, ubicumque eum fore contigerit, cum Decem Personis in Comitiva sua, ac Equis, Bonis, Rebus, & Hernesiis suis, veniendo;
Proviso semper quòd ipsi quicquam, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis d'Alenson, in Ducatu Regis Normanniae, decimo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 10. Safe conduct for the abp. of Rheims and Robert de Tuleriis. Alençon Castle.
O. ix. 509. H. iv. p. iii. 23.
Pro Ambassiatoribus Franciae.
An. 5. H. 5. Pat. Norm. 5. H. 5. m. 20.
Rex, per Literas suas Patentes, usque vicesimum quartum diem Novembris, proximo futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Venerabilem Patrem, Reginaldum Archiepiscopum Remensem, & Magistrum Robertum de Tuleriis, usque Praesentiam Regis, ubicumque eum fore contigerit, cum Quadraginta Equis in Comitiva sua, veniendo, ibidem morando, & exinde transeundo, ac Res, Bona, & Hernesia quaecumque;
Proviso semper quòd ipsi quicquam, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis d'Alenson, in Ducatu Regis Normanniae, decimo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 10. Safe conduct for William de Meulhom and Gilbert de Moustiers, lord de la Fayette, French ambassadors. Alençon Castle.
O. i. 510. H. iv. p. iii. 23.
Pro Ambassiatoribus Franciae.
An. 5. H. 5. Pat. Norm. 5. H. 5. m. 20.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Sancti Andreae, proximo futurum, duraturas, suscepit in salvum &c. Gullielmum de Meulhom Militem, & Gilbertum de Monstiers Dominum de la Faieta Militem, in Villa Falesiae, in Ducatu Regis Normanniae, ut dicitur, existentes, ab eadem Villa, ad Conveniendum & Tractandum, unà cum certis aliis Personis Ambassiatoribus, & Nunciis specialibus Consanguinei & Adversarii sui Franciae, cum Commissariis Regis, de & super certis Causis, Tranquillitatem ac Publicum & Universale Bonum, nedum Franciae & Angliae Regnorum, verùm etiam totius Cristianitatis, firmiter, ut Rex sperat, concernentibus, cum Triginta Equis in Comitivâ suâ, ac Rebus, Bonis, & Hernesiis suis quibuscumque, transeundo;
Proviso semper quòd ipsi quicquam &c. ut in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis d'Alenson in Ducatu Regis praedicto, decimo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 14. Commission to sir John de Nevill to receive the submission of towns and persons in Normandy and France. S. Stephen's, Caen.
O. ix. 510. H. iv. p. iii. 23.
De Castigando, & de Recipiendo ad Gratiam.
An. 5. H. 5. Ibid.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Johanni de Nevill Chivaler, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, probitate, & circumspectione vestris, pleniùs confidentes,
Dedimus vobis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem, & Auctoritatem ad omnia & omnimoda Castra, Dominia, Fortalitia, Civitates, Villas firmatas, & alia Loca quaecumque, tam infra Ducatum nostrum Normanniae, quàm Regnum nostrum Franciae, in manus nostras Seisiendum & Capiendum, & ea Potestati & Ditioni nostris, cum suis Pertinentiis & Annexis quibuscumque, Subiciendum & Subdendum,
Et hujusmodi Loca per Pateas dimittere, quae melius pro Commodo & Honore nostris, juxta sanam discretionem vestram, fore videritis Dimittenda,
Necnon ad Vigilias & Custodias de Capitaneis & eorum Soldariis, in Comitivâ vestrâ existentibus, in Locis ubi melius expedire videritis, Ponendum, Affignandum, & Deputandum,
Ac Equitationes & alias Resistentias contra Proterviam Inimicorum nostrorum, quotiens & quando expediens fuerit & necesse, Faciendum & Ordinandum,
Ac illos omnes & singulos de Comitivâ vestrâ praedictâ (cujuscumque statûs, gradûs, seu conditionis fuerint) quos vobis in hac parte Inobedientes, Rebelles, vel Contrarios contigerit inveniri, Castigandum & Puniendum, sive fuerit per Incarcerationem Corporum suorum, aut alio modo licito quocumque, quemlibet (videlicet) juxta Statum, Gradum, & Demeritum sua,
Ac etiam ad omnes & singulas Personas, quae se Gratiae & Paci nostris submittere & sub Fide & Ligeantiâ nostris morari volunt & residere, ad Gratiam & Pacem nostras Recipiendum & Admittendum;
Proviso semper quòd Nos de toto Facto vestro in hac parte distinctè & apertè certificetis:
Damus autem universis & singulis Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, ac aliis Ligeis, Fidelibus, & Subditis nostris, & omnibus aliis, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd vobis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, ac vestris Mandatis Obedientes, quotiens & quando per vos, ex parte nostra, debitè fuerint requisiti.
In cujus &c. quamdiu nobis placuerit duraturas.
Teste Rege apud Abbatiam Regis Sancti Stephani de Caeu, in Ducatu Regis Normaniae, decimo quarto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 16. Truce with John duke of Brittany until Michaelmas. Alençon Castle.
O. ix. 511. H. iv. p. iii. 23.
De Treugis cum Duce Britanniae.
An. 5. H. 5. Norman. 5. H. 5. m. 19.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cum nuper, illustris Princeps, carissimus Frater & Consanguineus noster, Johannes Dux Britanniae, & Comes Montisfortis, certis de Causis, ipsum in ea parte moventibus, ad nos personaliter accedens, inter caetera, Nobis suaserit quòd ad Christiani Sanguinis effusionem & alia Mala (quae compendiosâ nequeunt Narratione comprehendi) vitanda, ac spe multiplicis Boni inde, ut asseruit, secuturi, cum ipso Consanguineo nostro Treugas seu Guerrarum Abstinentias iniremus ad tempus, de quo videretur expedire moderandum,
Nos,
Precibus & Instantiis, Excellentissimae & Praeclarissimae Dominae, Reginae, Matris nostrae, ac Pacis & Tranquillitatis desiderio (quibus in humaniae Peregrinationis Itinere nil obtabilius aut securius reputamus) totis viribus inclinati,
Treugas, seu Guerrarum Abstinentias, pro Nobis, Regnis, Terris, Patriis, Dominiis, Ligeis, & Subditis nostris, cum eodem carissimo Consanguineo nostro, Duce Britanniae praedicto, pro Se, Ducatu suo Britaniae, Terris, Patriis, Dominiis, Ligeis, ac Subditis suis infrascriptis, Fecimus, Inivimus, Concordavimus, & Composuimus, ac Facimus, Inimus, Componimus, & Concordamus, duraturas, à die Datae Praesentium, sextadecimâ instantis Mensis Novembris, usque ad Festum Sancti Michaelis Archangeli proximò futurum, sub modo & formâ qui sequuntur.
Inprimis, Convenimus & Concordavimus, Convenimus & Concordamus, cum praefato Consanguieno nostro Duce praedicto quòd, durante praefato tempore, non faciemus, nec a Ligeis, aut Subditis nostris permittemus inferri aut fieri, in Terrâ, aut super Mare vel Aquas, praefato Duci, aut ejus Terris, Patriis, Dominiis, Ligeis, aut Subditis, de Ducatu suo Britanniae supradicto, Dampnum aliquod, Praejudicium, Molestiam, sive Gravamen.
Item, quamcito fieri poterit, in Regnis, Terris, Patriis, Dominiis, & Locis, nobis subjectis, publicè prohibebimus, & prohiberi faciemus, omnibus, & singulis Ligeis & Subditis nostris (cujuscumque gradûs, statûs, aut conditionis extiterint) ne quis eorum contra praesatum Ducem, vel ejus Gentes, Ligeos, aut Subditos antedictos, portet Arma, aut ad hoc alicujus Servitio se deputet seu committat, vel ad id in Aux: ilium alicujus personae vadat, durante tempore supradicto.
Item, quòd praefatus Dux, infra Viginti & duos dies, proximò a die Datae Praesentium, praecipiet & mandabit omnibus & singulis Ligeis & Subditis suis, de Ducatu Britanniae praedicto, extra Ducatum ipsum de praesenti constitutis, quatinus, infra Vicesimum diem Decembris proximò futurum, in praedictum Ducatum se conferant & revertantur, ac quòd has praesentes Guerrarum Abstinentias, in Personis eorum, in omnibus, & per omnia, inviolabiliter custodiant & observent.
Item, quòd praenominatus Dux non inferet, aut faciet, nec ab aliquo suorum Ligeorum aut Subditorum (habitantium seu commorantium in dicto Ducatu, vel infra dictum vicesimum diem Mensis Decembris in eundem Ducatum reversurorum) inferri aut fieri permittet, in Terrâ, aut super Mare, vel Aquas, Nobis, aut nostris Regnis, Terris, Patriis, Dominiis, Ligeis, aut Subditis supradictis, Dampnum aliquod, Praejudicium, Molestiam, Guerram, seu Gravamen, durante tempore supradicto.
Item, quòd praefatus Dux impediet, pro Posse suo, ne quis Ligeorum, aut Subditorum Suorum, de Ducatu suo praedicto, extra eundem Ducatum existens, inferat aut faciat in Terrâ, vel supra Mare, vel Aquas, Nobis, Regnis, Patriis, Dominiis, Ligeis, aut Subditis nostris, Dampnum aliquod, Praejudicium, Molestiam, Guerram, seu Gravamen, ac eorum quemcumque, Contrafacientem in hac parte, puniet idem Dux, tanquam Violatorem Praesentium Abstinentiarum.
Item, quòd, quamcito id poterit expediri, praefatus Dux in Ducatu suo, Terris, Dominiis, Patriis, & Locis, sibi subjectis, supradictis, publicè prohibebit, & faciet prohiberi, omnibus & singulis Ligeis & Subditis suis, superiùs memoratis (cujuscumque statûs, gradûs, aut conditionis extiterint) nè quis eorum contra Nos, aut Ligeos, seu Subditos nostros faciat Guerram, aut Resistendo se apponat, seu portet aut levet Arma, durante tempore supradicto.
Item, quòd, durante Tempore supradicto, non receptabimus (videlicet, Nosipsi, seu Dux antedictus) in Terris, Patriis, Dominiis, aut aliis quibuscumque Locis antedictis, alicui nostrorum subjectis, aut Villis, Castris, seu Fortalitiis, in eisdem constitutis, nec receptari vel adunari permittemus aliquos ad Guerram, Dampnum, seu Praejudicium alicui nostrûm, aut ejus Terris, Patriis, Dominiis, Villis, Castris, Fortalitiis, Gentibus, Ligeis, seu Subditis antedictis, inferendum seu faciendum.
Item, quòd non permittemus (seilicet Nosipsi, nec Dux antedictus) per Terras, Patrias, & Dominia nostra supradicta transire, ultra numerum Centum Personarum, ad Dampnum, Guerram, seu Gravamen alii nostrûm inferendum, durante Tempore supradicto.
Item, quòd, si contingat Villam, Castrum, aut Fortalitium, aut alium Locum quemcumque supradictum ipsius Ducis, aut sibi subjectum, a Ligeis aut Subditis nostris, infra Tempus praesentium Abstinentiarum, contra ea quae superiùs Appunctuata sunt, capi, vel ab eis aliquid aliud contra has Guerrarum Abstinentias attemptari, Nos Villam, Castrum, Fortalitium, seu Locum hujusmodi quemcumque, sic Captum in statu adeò competenti, sicut erat tempore Captionis ejusdem, nostris Laboribus & Expensis, praefato Duci restitui, & quod sic Attemptatum fuerit reparari faciemus indilate.
Item, quòd, si contingat Villam, Castrum, Fortalitium, aut alium quemcumque Locum, Nobis subjectum, à Ligeis aut Subditis praefati Ducis (in dicto Ducatu suo habitantibus, seu commorantibus, vel infra praedictum vicesimum diem Mensis Decembris in eundem Ducatum reversis) capi, aut aliquid aliud contra has Guerrarum Abstinentias attemptari, idem Dux Villam, Castrum, Fortalitium, seu Locum hujusmodi quemcumque, sic Captum, in statu adeò competenti, sicut erat tempore Captionis ejusdem, suis Sumptibus & Laboribus, nobis restitui, ac quod sic Attemptatum fuerit reparari faciet indilatè.
Item, quòd, si contingat Villam, Castrum, Fortalitium, aut alium quemcumque Locum, nobis subjectum, à Ligeis aut Subditis praefati Ducis, extra Ducatum praedictum existentibus, Invadi, seu Capi, idem Dux, quamcito fieri poterit, praecipiet & mandabit ipsis suis Ligeis, & Subditis, sic Invadentibus, seu Capientibus, quòd Villam, Castrum, Fortalitium, seu Locum, sic Invasum, Nobis absque dilatione restituant; contra quos (si Mandatis hujusmodi non paruerint) procedet idem Dux, & eos puniet tanquam Attemptantes contra Treugas, & Violatores earumdem.
Item, quòd, durante tempore praedicto, non permittemus (scilicet, Nosipsi, nec praefatus Dux) quatenus in nobis est, in aliquo Portuum nostrorum adunari seu congregari Navigium aliquod Armatorum ad Dampnum, Molestiam, seu Praejudicium alii nostrûm inferendum seu faciendum.
Item, quòd, si aliquâ de Causâ contigerit Ligeos, seu Subditos nostros, Armatos, vel sine Armis, intrare aliquem Portuum praefati Ducis, illic manebunt & expectabunt salvò & securè, absque Impedimento quocumque, Molestatione, vel Gravamine dicti Ducis, aut Ligeorum, vel Subditorum suorum; & ministrabuntur eis, propriis eorum Sumptibus, à Subditis praefati Ducis Victualia necessaria, durante Tempore supradicto.
Item, consimili modo, si contigerit Ligeos, seu Subditos praefati Ducis, Armatos, vel sine Armis, intrare aliquem Portuum nostrorum, illic manebunt & expectabunt salvò & securè, absque Impedimento quocumque, Molestatione, vel Gravamine nostri, aut Ligeorum, vel Subditorum nostrorum; & ministrabuntur eis propriis eorum Sumptibus, a Subditis nostris Victualia necessaria, durante tempore supradicto.
Item, quòd, absque Impedimento quocumque, vel Molestatione, aut Gravamine, à Nobis seu Duce praedicto, aut alicujus nostrûm Ligeis, seu Subditis saepedictis, inferendis, praetextu vel occasione Guerrarum, Hostilitatis, Reprisaliarum, vel Attemptatorum contra Treugas, inter Nos & praefatum Ducem, aut Praecessores, seu Praedecessores nostros, priùs initas, vel aliâ quacumque de Causâ, Ligei & Subditi nostri cum suis Navibus & Mercandisis, Portus, Terras, Patrias, Villas, & alia Loca supradicta quaecumque praefati Ducis; ac, e converso, Ligei & Subditi praedicti Ducis, cum Navibus & Mercandisis suis, Portus, Terras, Patrias, Villas, & alia Loca nostra praedicta ingredi poterunt & intrare, pro Victualibus, & aliis quibuscumque Mercandisis, illic Emendis & Vendendis, ac in eisdem securè morari & conversari, tam dè Die quàm de Nocte, & abinde recedere cum eorum Bonis & Mercandisis quibuscumque, durante tempore supradicto; ita tamen quod de Facto Guerrae se non intromittant, nec intrent aliquod Fortalitium absque licentiâ Capitanei, vel alterius ad ejus Custodiam deputati.
Item, durante tempore supradicto, non faciemus aut ponemus, nec Gentes nostrae facient seu ponent, Guerram seu Insidias Villis clausis, Castris, au Fortalitiis, existentibus in & de Terris, Patriis, aut Dominiis praefati Ducis (superius non expressatis) infra Regnum Franciae constitutis, nec Hominibus suis qui in eisdem Villis, Castris, aut Fortalitiis fuerint; dumtamen iidem Homines Nobis aut Gentibus nostris Guerram non faciant nec Adversarios nostros receptent ad Guerram Nobis aut Gentibus nostris faciendum.
Item, quòd, si contingat aliquem Ligeorum, aut Subditorum nostrorum aut praefati Ducis, contra praesentes Guerrarum Abstinentias Attemptantem, per Partem illam, contra quam sic attemptaverit, Capi carebit omni commodo praesentium Abstinentiarum, nec eidem in aliquo debent suffragari.
Item, quòd, si contingat aliquem praefatorum Ligeorum, aut Subditorum nostrorum, aut praefati Ducis, praemissis Conventionibus, aut eorum alicui, Contrasacere, seu Contravenire, per hoc praesens Guerrarum Abstinentia non irritetur; set ipse, sie Contraveniens, tanquam Pacis & Treugarum violator, sine morâ puniatur; praesentibus nichilominus Treugis & Guerrarum Abstinentiis in suis robore & vigore duraturis.
Quas quidem Treugas, seu Guerrarum Abstinentias, modo & formâ suprascriptis, in omnibus, & per omnia, bonâ fide, absque dolo, vel malo ingenio, inconcussè observare, & a Ligeis & Subditis nostris observari facere promittimus, in verbo Regio, ac sub Ypothecâ & Obligatione omnium Bonorum nostorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis d'Alenson, in Ducatu Regis Normanniae, decimo sexto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 16. Truce until Michaelmas with Yoland Q. of Jerusalem and her son Louis, for their lands in Anjou and Maine. Alençon Castle.
O. ix. 513. H. iv. p. iii. 24.
De Treugis, cum Regina Jerusalem, ad Instantiam & in Persona Ducis Britanniae, concordatis.
Pat. Norm. 5. H. 5. m. 18.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper, Illustris Princeps Carissimus Frater & Consanguineus noster, Johannes Dux Britanniae Comes Montis Fortis, certis de Causis, ipsum in ea parte moventibus, ad Nos personaliter accedens, inter alia, Nobis supplicaverit quatinus, ad Christiani Sanguinis Effusionem, & alia Mala (quae brevis Sermo non capit) evitanda, ac suarum Precum intuitu, cum ipso Fratre & Consanguineo nostro, vice & nomine, praeclarissimae Dominae, Yoland, Jerusalem & Ceciliae Reginae, & Ludowici Filiiejusdem Reginae, iniremus Treugas, seu Guerrarum Abstinentias, ad tempus de quo expedire videretur concordandum,
Nos,
Ejusdem Fratris & Consanguinei nostri Postulationibus assiduis (attendentes quòd ea quae Pacis sunt rogat) inclinati,
Treugas, seu Guerrarum Abstinentias, pro Nobis, Regno, Terris, Patriis, Dominiis, Ligeis, & Subditis nostris, ex parte unâ, cum eodem Fratre & Consanguineo nostro Duce praedicto, vice & nomine praefatorum Yoland Reginae & Ludowici Filii sui, ac cum eisdem Reginâ & Filio suo, in Personâ praefati Ducis, pro Terris, Patriis, & Dominiis, ipsis Reginae & Ludowico Filio suo, in Ducatu Andegaviae & Comitatu Cenomanniae, de praesenti subjectis, ac eorum Subditis infrascriptis, Inivimus, Fecimus Concordavimus, & Composuimus, ac Inimus, Facimus, Componimus, & Concordamus sub modo & formâ qui sequuntur,
In Primis, Convenimus & Concordavimus, Convenimus & Concordamus, cum praefato Fratre & Consanguineo nostro Duce Britanniae, vice & nomine praefatorum Yoland Reginae Jerusalem & Ceciliae & Ludowici Filii sui nobiscum concordante, & cum eisdem Reginiâ & Filio suo, in Personâ praefati Ducis, quòd, à die datae Praesentium, usque ad Festum beati Michaelis Archangeli, proximo futurum, non faciemus, nec per nostros Ligeos aut Subditos, fieri permittemus Guerram praefatis, Jerusalem & Ceciliae Reginae, aut ejus Filio, seu Terris, Patriis, vel Dominiis, eisdem in Ducatu Andegaviae aut Comitatu Cenomanniae de praesenti Subjectis, neque Villis, Castris, aut Fortalitiis, in eisdem constitutis, nec ipsorum Subditis, habitantibus in praedictis Terris, Patriis, seu Dominiis, quamdiu fuerint in eisdem.
Item, quòd praefata Regina & ejus Filius non facient, nec ab eorum Subditis supradictis fieri permittent Guerram Nobis, aut nostris Ligeis, vel Subditis, Terris, Patriis, Dominiis, Villis, Castris, Fortalitiis, aut aliis quibuscumque Locis, in dicto Ducatu & Comitatu vel alibi nobis subjectis, seu sub Obedientiâ nostrâ constitutis, durante Termino supradicto.
Item, quòd, infra praedictum Tempus, praefati, Regina ac Filius ejus, non receptabunt, nec receptari permittent, aliquos in Villis, Castris aut Fortalitiis eorum supradictis, ad Guerram, Gravamen, aut Praejudicium Nobis, aut Regno, Terris, Patriis, Dominiis, Villis, Castris, Fortalitiis, Ligeis, aut Subditis nostris supradictis faciendum, nec permittent suos Subditos antedictos exire Terras, Patrias, & Dominia eorum antedicta, ad Resistentiam contra Nos, aut Gentes nostras, faciendam.
Item, quod, si infra praedictum Tempus contingat Nos, aut Ligeos sive Subditios nostros, per praedictorum Reginae & Filii sui Terra, Patrias, & Dominia supradicta Transire, liberè possint iidem Ligei & Subditi nostri capere Victualia, eis & animalibus eorum rationabiliter competentia: Et, si contingat aliquem Ligeorum, aut Subditorum nostrorum, in Victualium hujusmodiconsumptione morosâ nimis immoderatè se habere, satisfaciet sic Offendens, hoc cognito, secundum quod Nobis visum fuerit faciendum.
Item, quòd, si, durante Tempore praedicto, contingat Villam, Castrum, Fortalitium, vel alium quemcumque Locum supradictum, Nobis seu Parti nostrae, vel aliàs Parti praefatorum Reginae & Filii sui Subjectum, a praedictis Ligeis, aut Subditis, unius vel alterius Partis praedictae, Capi, vel Invadi, vel aliquid aliud contra has praesentes Treugas seu Guerrarum Abstinentias attemptari, Pars illa, cujus Ligei sive Subditi Invasionem hujusmodi fecerint, vel sic attemptaverint, Ipsum Castrum, Fortalitum, sive Locum Invasum, in statu adeo competenti, sicut erat Invasionis ipsius tempore, alteri Parti, Invasionem passae, restitui, ac quod, contra has Guerrarum Abstinentias, sic attemptatum fuerit, suis Laboribus & Expensis reparari faciet indilatè.
Item, quòd, si contingat aliquem dictorum Subditorum, vel Ligeorum nostrorum, aut praefatorum Reginae & Filii sui, praemissis Conventionibus, aut earum alicui, Contravenire, per hoc praesens Securitas seu Guerrarum Abstinentia non irritetur; set Ipse, sic Contraveniens, sine morâ puniatur, tanquam Pacis & Treugarum Violator; ipsis nihilominus Treugis, seu Guerrarum Abstinentiis, in suis vigore & robore permansuris,
Item, quòd praedicti Regina & Filius ejus Vinculo Juramenti, ad Sancta Dei Evangelia, per eos corporaliter tangenda, praestandi, se astringent & obligabunt quòd praemissas Treugas & Guerrarum Abstinentias in omnibus & per Omnia inviolabiliter observabunt, & à suis facient Subditis supradictis observari; non obstante Juramento quocumque, vel Obligatione, ab eisdem Regina vel ejus Filio, cuicumque Personae de Mundo, regalis statûs, vel inferioris, praeteritis temporibus, facto, sive factâ.
Item, quòd, si contingat aliquem dictorum Ligeorum, aut Subditorum nostrorum, aut praedictorum Reginae vel Filii sui, contra praefatas Treugas seu Guerrarum Abstinentias Attemptantem, per Partem aliam (contra quam sic attemptaverit) Capi, Carebit omni Commodo Praesentium Abstinentiarum, nec eidem in aliquo debent susfragari.
Quas quidem Treugas, seu Guerrarum Abstinentias, modo & formâ suprascriptis, in omnibus & per omnia, bonâ fide, absque dolo, vel malo ingenio, inconcussè observare & facere Promittimus in verbo regio, sub Ypothecâ & Obligatione Omnium & Singulorum Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis d'Alenson in Ducatu Regis Normanniae decimo sexto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 16. Commission to Ralph Leyntale and John Botiller to receive securities for the observance of the above truces. Alençon Castle.
O. ix. 515. H. iv. p. iii. 24.
Super dictis Treugis, de Securitatibus recipiendis.
An. 5. H. 5. Norm. 5. H. 5. m. 19.
Rex, dilecto & fideli suo, Radulpho Leyntale, ac, dilecto sibi, Johanni Botiller, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate & providâ circumspectione vestris plenius, confidentes,
Dedimus Vobis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem ad Exigendum, Petendum, Stipulandum, & Recipiendum, pro Nobis & nomine nostro, ab Illustri Principe, Fratre nostro Carissimo, Johanne Duce Britanniae, ac Yoland Jerusalem & Ceciliae Regina, & Lodowico Filio ejus, quascumque Securitates, Obligationes, Juramenta, Promissiones, & Cautiones de & super quibuscumque Treugis, Guerrarum Abstinentiis, aut Conventionibus, inter Nos & praefatos, Ducem, Reginam, & Lodowicum, qualitercumque initis, factis, seu conclusis;
Promittentes Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros totum & quicquid Nomine nostro feceritis in praemissis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum d'Alenson xvi. die Novembris.
Nov. 16. The K. grants to Lancelet Simon the hospital of Boishalboust in Tury near Caen. Alençon Castle.
O. ix. 515. H. iv. p. iii. 25.
De Hospitali in Ducatu Normannia dato.
An. 5. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Dedimus & Concessimus, dilecto Servienti nostro, Lancelet Simon Hospitale du Boishalboust in Castellania nostra de Tury, juxta Villam nostram de Caen, in Ducatu nostro Normanniae,
Habendum, cum suis Juribus & Pertinentiis quibuscumque, si per Laicalem Personam occupari poterit & consueverit;
Proviso semper quòd ipse omnia Onera, Hospitali praedicto pertinentia sive spectantia, faciat & supportet, ac facere & supportare teneatur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis d'Alenson, in Ducatu Regis praedicto decimo sexto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 22. Safe conduct for ambassadors of Yoland Q. of Jerusalem. Alençon Castle.
O. ix. 515. H. iv. p. iii. 25.
De Salvo Conductu pro Gentibus Reginae Jerusalem.
An. 5. H. 5. Ibid. m. 17.
Rex, Universis & Singulis nostris Capitaneis, Castellaniis, & eorum Locatenentibus, ac aliis Officiariis, Ligeis, & Subditis nostris, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Praeclarissima Domina Yoland, Jerusalem & Ceciliae Regina, & Lodowicus Filius ejus, pro certis Causis & Materiis, ipsos moventibus, intendant & sibi placeat usque ad praesentiam nostram mittere semel vel pluries de Militibus, Scutiferis, & aliis Gentibus suis,
Nichilominus quòd Treugae & Abstinentiae Guerrarum inter Nos & ipsos Reginam & Lodowicum, Patrias & Subditos nostros initae & acceptae sint usque ad Terminum Festi Sancti Michaelis Archangeli proximo futuri,
Ad Majorem Securitatem illos, quos dictis Reginae & Lodowico ad Nos placuerit mittere, sub numero Viginti Personarum, Equestrium vel Pedestrium, cum eorum Equis, Hernesiis, Auro, Argento, Jocalibus, Literis ac aliis Bonis suis quibuscumque, veniendo ad Nos in Ducatum nostrum Normanniae, vel alibi ubi Nos fore contigerit, ibidem morando, & abinde eundo, & redeundo, absque Dampno eis per Nos, Gentes, vel Subditos nostros faciendo vel fieri patendo, & absque Impetitione danda in Corporibus sive Bonis quacumque de causa, in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales Accepimus, & Tenore Praesentium, fidelem eis Securitatem damus;
Et ideo vobis Capitaneis, Castellanis, Officiariis, Fidelibus, Ligeis & Subditis nostris praedictis, Praecipimus & Mandamus quatinus dictas Gentes ipsorum Reginae & Lodowici, sub numero Viginti Personarum, ut dictum est, cum eorum Equis, Hernesiis, Auro, Argento, Jocalibus, & Literis, & aliis Bonis suis quibuscumque, in Ducatum nostrum praedictum, vel alibi ubi Nos fore contigerit, veniendo, ibidem morando, & abinde slavo, ut praemittitur, redeundo, absque Dampno eis per Gentes vel Subditos nostros faciendo, vel fieri patiendo, & absque Impetitione dandâ in Corporibus sive Bonis, quacumque de Causa, Manuteneatis &c. ut in Similibus de Conductu Literis,
In cujus &c. usque ad Festum Sancti Michaelis proximo futurum duraturas.
Teste Rege apud Castrum Regis d'Alenson, in Ducatu Regis Normanniae, xxii. die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 22. Safe condnct for ambassadors of the duke of Brittany. Alençon Castle.
O. ix. 516. H. iv. p. iii. 25.
De Conductu pro Gentibus Ducis Britanniae.
An. 5. H. 5. Ibid. m. 18.
Rex, Universis, & Singulis nostris Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, ac aliis Officiariis, Ligeis, & Subditis nostris, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Carissimus Frater noster, Johannes Dux Britanniae pro certis Causis & Materiis, ipsum moventibus, intendat & sibi placeat usque ad praesentiam nostram mittere semel vel pluries de Militbus, Scutiferis, & aliis Gentibus suis,
Nichilominus quòd Treugae & Abstinentiae Guerrarum inter Ipsum & Nos, Patrias & Subditos nostros initae & acceptae sint usque ad Festum Sancti Michaelis Archangeli proximo futurum,
Ad Majorem Securitatem illos, quos dicto Duci ad Nos placuerit mittere, sub numero Triginta Personarum, Equestrium vel Pedestrium, cum eorum Equis &c. ut in superiori, mutatis mutandis.
In cujus &c usque Festum Sancti Michaelis proximo futurum duraturas.
Teste Rege apud Castrum Regis d'Alenson, in Ducatu Regis Normanniae xxii. die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 23. Protection for the college and town of S. Remigius and S. Stephen. Alençon Castle.
O. ix. 516. H. iv. p. iii. 25.
Pro Collegio & Villa Sancti Remigii & Sancti Stephani.
An. 5. H. 5. Ibid. m. 20. d.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd suscepimus, in Protectionem & Defensionem nostras omnes & singulas Personas in Collegio & Villa Sancti Remigii & Sancti Stephanide Silliaco Guillielmi commorantes, & sub Fide & Ligeantia nostris existentes, ac Equos, Res, Bona & Hernesia sua quaecumque,
Nolentes quòd de Bladis, Foenis, Equis, Bobus, Vaccis, Ovibus, Carectis, Cariagiis, aut aliis Rebus, seu Bonis suis quibuscumque, quicquam contra Voluntatem suam ad opus nostrum aut aliorum, quorumcumque aliqualiter capiatur; Et hoc omnibus, quorum interest, innotescimus per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis d'Alenson, in Ducatu &c. vicesimo tertio die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 24. The K. confirms the privileges of the dean and chapter of Morteigne. Alençon Castle.
O. ix. 517. H. iv. p. iii. 25.
Pro Decano & Capitulo de Mortaigne.
An. 5. H. 5. Pat. Norm. 5. H. 5. m. 19.
Rex, Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, concessimus, dilectis nobis in Christo, Decano & Capitulo Ecclesiae Collegiatae omnium Sanctorum de Morteigne, quòd Ipsi & Successores sui, sub Fide & Ligeantia nostris existentes, habeant & teneant omnia & singula Privilegia, Libertates, & Franchesias, quae Ipsi seu Praedecessores sui hactenus rationabiliter habuerunt & tenuerunt, necnon omnia Maneria, Dominia, Terras, Tenementa, Redditus, & Possessiones sua quaecumque, per eadem Redditus, & Servitia, per quae ea ante haec tempora tenere consueverunt.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis d'Alenson in Ducatu Regis Normanniae xxiv. die Novembris.
Per ipsum Regem.
[Nov. 24.] Confirmation of the privileges of the burgesses of Morteigne.
O. ix. 517. H. iv. p. iii. 25.
Pro Burgensibus de Morteigne.
An. 5. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd de Gratia nostra speciali Concessimus Burgensibus Villae nostrae de Morteigne & omnibus aliis Villam praedictam Inhabitantibus & Inhabitaturis & sub Fide &c. ut supra usque ibi tenuerunt & tunc sic & quòd Ipsi & eorum quilibet habeant & teneant omnia Maneria, Terras, & Tenementa &c. ut supra.
Teste ut supra.
Nov. 28. Negotiations between Reginald abp. of Rheims, John de Valy, and three other French ambassadors, and Walter Hungerford, Thomas Chauciers, and three other English ambassadors. Berneville.
O. ix. 517. H. iv. p. iii. 25.
Sequitur Modus, Forma, & Series Tractatus, habiti apud Berneville, inter Tonque & Honiftieu.
An. 5. H. 5. Tiberius B. 6. sol. 104. &c. Ex Bibl. Cot.
In Primis, Vicesimo Octavo Die Mensis Novembris, Anno supradicto,
Convenientibus in quadam Camera principalis Manerii Villae de Bernevile,
Reverendo in Christo Patre, Reginaldo Ramensi Archiepiscopo, Magistro Johanne de Valy, in Curia Parliamenti Parisius Praesidenti, Magistro Johan. Tuderti, Decano Ecclesiae Parisien. Magistris, Roberto de Tulerys, & Goutero Coll, pro parte praefati Adversarii,
Ac Domino Waltero Hungerforde Senescallo, Thoma Chauciers, Magistris, Philippo Morgan, & Johanne Kempe, pro parte praefati Domini nostri Regis,
Ac collocatis ipsis omnibus in Sedilibus illic dispositis, confestim ac absque temporis intervallo, praefatus Archiepiscopus, illo sibi non imposito, suorum primordium & initium sermonum in se assumpsit, sub eo qui sequitur modo.
Domine SENESCALLE, ET VOS HONORABILES DOMINI,
Est ita quod, post adventum excellentissimi Principis Domini vestri Regis Angliae in Ducatum Normanniae, scripsit Literas suas supremo Domino nostro: quibus exposuit Adventum suum in Normanniam, & alia prout sibi placuit:
Post quas supremus Dominus noster suas, e converso, Literas transmisit Domino vestro Regi; quibus, tamquam Devotus & Christianus Princeps, Christiano sanguine praecompatiens, non verebatur nec erubuit, ad Christiani sanguinis effusionem evitandam, exponere Domino vestro quòd hactenus, omni tempore, totis viribus, desideraverat, & tunc in desideriis habebat, Pacem & Tranquillitatem, non solum Franciae & Angliae Regnorum, sed & generaliter totius Christianitatis, & quòd pro- bono Pacis hujusmodi intendere & intendi facere, ac ob id suos Ambassiatores transmittere ad aliquem Locum congruum, sic quòd per eum non staret quo minus Pax foret inter praefata Regna, & effusio Christiani sanguinis vitaretur:
Post quas Literas Dominus vester Rex misit supremo Domino nostro alias suas Literas, quibus asseruit se similiter affectare, & omni tempore affectasse, Tranquillitatem & universale bonum, non solum Franciae & Angliae Regnorum, sed & in tota Christianitate, & quod ad illum finem mitteret libenter suos Ambassiatores ad aliquem Locum aptum, plenâ suffultos potestate; &, cum istis Literis, misit etiam suas Literas salvi Conductûs Personis, ad Ambassiatam hujusmodi nominatis per supremum Dominum nostrum:
Ac, e converso, post misit Dominus noster supremus suas salvi Conductûs Literas Personis, pro Ambassiata hujusmodi nominatis per Dominum vestrum Regem.
Nostis (Domine senescalle & vos honorabiles Domini) quòd, per Annos & tempora, super Negotio Pacis & Tranquillitatis Regum & Regnorum Franciae & Angliae, & pro effusione Christiani sanguinis evitandâ, varii & diversi Tractatus & Prolocutiones in diversis Locis, tam in Francia, quàm in Anglia, habiti sunt, tam per mediationes Regis Romanorum & aliorum principum, quàm aliorum Nobilium unius Partis; & alterius Ambassiatorum;
Ex quibus tamen superatus non sequebatur Effectus, neque fructus, quinimo Effectus ille semper dilatus erat & impeditus:
Et aliquotiens, cum Conventum & Concordatum fuerat de Loco & tempore Tractatuum hujusmodi habendorum nichilominu, ante tempus adveniens, aliqua occasione Loci, aliquando ratione temporis, & alias, Tractatus nimium extiterunt dilati, prout contigit pridem; videlicet,
Cum Conventum fuit, inter praefatos Duos Reges, de Tractatu Pacis hujusmodi, apud Harflieu, ad certum tempus, quod praefixum erat, habendo: ante quod tempus adveniens Dominus vester Rex, mutato consilio, misit partem suam excusando, ex Causis ipsum moventibus ab illis Loco & tempore; desiderans Tractatum hujusmodi ad alium Locum transferri, seu prorogari debere, prout extitit factum.
Hac etiam vice, post adventum Domini vestri Regis in Normanniam, postquam concordatum extitit, ut praemittitur, de tractando, & recepimus Literas Domini vestri Regis de salvo Conductu, misimus etiam e converso Vobis Dominis, per Heraldos nostros, Literas Domini nostri supremi de salvo Coductu, & venimus ad Villam de Honuflieu, jam stetimus, omni die parati ad tractandum, exspectando vestrum adventum per sex septimanas.
Et, quantum ad Heraldos nostros qui Literas hujusmodi de salvo Conductu vobis apportârunt, nôstis (& est res de quâ habemus vobis loqui) quod sunt ipsi per Dominum vestrum REgem detenti & arestati, de qua summe miramur, nec videtur aliquo modo debuisse fieri,
Inprimis quia est contra vetustam & honestam Consuetudinem Armorum: Secundo, quia est contra Vim & Effectum salvi Conductûs Domini vestri Regis, in quo concessit nobis certum numerum Servitorum, de quo sunt ipsi comprehensi: Tertio, quia, si respiciantur Cronicae & veteres Tractatuum Paginae, non reperietur quòd, istis Centum Annis, aliquis Heraldus, veniens pro solempni Ambassiata habenda inter duo Regna, praesertim pro bono Pacis, sic arestatus extiterit: Quarto, quia contra Bonum & Utilitatem hujusmodi Negotii Pacis pro quo venimus, in quo eorumdem Heraldorum opera potissimè indigemus, si fortè, aliquâ de causâ necessariâ, oportebit Nuncium aliquem mittere;
Quapropter vobis supplicamus quatinus dignemini scribere Domino vestro Regi pro Liberatione ipsorum Heraldorum nostrorum.
Et quia, Domini mei, vos & nos jam, gratias Deo, hic invicem venimus ad tractandum super Negotio praedictae Pacis, parati sumus & erimus ad intendendum vobiscum super hujusmodi Tractatu; dummodo de bono, salvo, & securo Conductu, in ea parte necessario, faciatis nobis provideri, sicut & nos, e converso, vestris Reverentiis providebimus, quoniam, ut nôstris, jam Die crastino expirabunt & vestrae & nostrae Literae salvi Conductûs; & pro tanto videtur in primis ante omnia circa hoc providendum, ut, eâ provisione factâ, securè possumus ad alia transire.
Quibus, per praefatum Remensem Archiepiscopum sic dictis, & per praefatum Magistrum Philippum Morgan, vice suâ & nostrâ Collegarum suorum, recitatis, respondebatur eisdem in hunc modum; viz.
In Primis, quòd verum erat, prout idem Remen. explicaverat, speratum Effectum & fructum nonnullorum Tractatuum, habitorum super Negotio Pacis & Tranquillitatis Angliae & Franciae Regnorum, non fuisse hactenus secutum, sed impeditum & dilatum:
Ac, Secundò, quod aliquotiens, cum de Tractatibus hujusmodi, ad certa Locum & Tempus habendis, concordatum extitit, Tractatus ipsi, per mutationem seu variationem Loci & Tempus, fuerunt dilati; quorum neutrum per partem Serenissimi Domini nostri unquam stetit: In quo posuimus Nos ad recordum omnium & singulorum Principum & Personarum indifferentium, qui Tractatuum hujusmodi aut Conventionum conscii fuerunt, & Scriptuarum de eisdem remanentium:
Ac, insuper, quod verum erat & est quòd, postquam conventum erat, inter Partes praedictas, de Tractatu, ad certum & limitatum diem, super praemisso Negotio Pacis, & ipsam concernentibus, apud Hareslieu, seu in Anglia, habendo, Tractatus ipse differebatur; & nullatenus per Serenissimum Dominum nostrum, sed per Partem eorum adversam, qui, ante diem advenientem, suas Literas miserunt Serenissimo Domino nostro, se, certis de causis, ut asseruerunt, eos moventibus, ab utroque Locorum eorumdem excusando:
Et non solum tunc, sed apud Bauuois, ipso Reverendo Patre Remensi Archiepiscopo praesente, ac ipso Magistro Philippo Morgan, cum effectualiter practicari debuissent ea, quae, in Negotio ipso Pacis, Laboribus & Instantiis Regis Romanorum & Ducis Hollandiae, aliorumque Principum, appunctuata fuerunt, & per Dominum eorum Adversarium de Francia approbata & ratificata, noluit sed renuit Pars eorum implere quod ante promiserat, cum tamen esset Serenissimus Dominus noster ad ea omnia, pro parte sua, implendo paratus.
Et quòd, quantum ad dilationem Tractatûs ipsius, pro quo jam venitur, non est quod Parti Serenissimi Domini nostri aut suis Ambaxiatoribus poterit imputari;
In primis, quia, post transmissas Literas, ipsius Serenissimi Domini nostri, de salvo Conductu dictis Ambaxiatoribus Adversarii, steterit Dominus Comes Warewic. & alii Ambaxiatores Domini nostri apud Cadomum, per nonnullos dies exspectando ibidem salvum Conductum dicti Adversarii:
Et, rursum, de adventu Ambaxiatorum suorum (videlicet) donec ipsi Ambaxiatores Adversarii de eorum non adventu excusationes miserunt; asserentes se propter potentiam & per horrescentiam Ducis Burgundiae, in eorum itinere existentis, tutè ad locum Tractatûs venire non posse: ac quod, insuper, post eorum adventum ad Honuslieu, miserunt aliis, & nobis Ambaxiatoribus Domini nostri in primis, Literas salvi Conductûs minus sufficientes, sub quarum fiduciâ non videbatur tutum venire:
Et quod, quamcito habebamus Literas alias eorum de salvo Conductu sufficientiores, cum omni celeritate properavimus venire; sic quod nichil dilationis Parti Domini nostri Regis poterit imputari, quinymmo parti eorum si Tractatuum in hac parte habitorum, & Dilationum, circa eosdem habitarum Annalia revolvamus; quae tamen nunc recitare magis reputamus laboriosum, quàm utile.
Et quòd, quantum ad materiam detentionis Heraldorum, nullam habemus instructionem; novimus tamen indubitanter Dominus noster eorum Heraldos, nec contra sui salvi Conductûs vigorem, nec Armorum honestam Consuetudinem, ymmo non sine causa rationabili & honesta detinere.
Et, quantum ad bonum, salvum, & securum Conductum, quòd, qualitercumque ipsi nostrae Securitati providendum duxerint, simili modo & nos eorum curaremus Securitati providere; si Literas, sub Sigillo Domini eorum, de salvo Conductu nobis disponerent, nos, simili modo, eis disponeremus sub Sigillo Serenissimi Domini nostri; si, vigore alicujus Commissionis, eis factae, nobis providerent, nos etiam, vigore Commissionis sufficientis, nobis factae, eis provideremus.
Post quae praefatus Remensis Archiepiscopus e converso respondit, quòd nec utile reputabant, nec intentionis eorum erat, Rememorationi Dilationum hujusmodi praeteritarum insistere:
Et quòd, quoad Dilationem, de qua praefertur, factam apud Beauvois, nec per nos stetit, nec per ipsos, sed per Regem Romanorum, qui Copiam hujusmodi Appunctuatorum noluit eorum suppremo Domino liberare:
Et quòd, quoad Securitatem nobis faciendam, quia Literas hujusmodi de salvo Conductu, sub Sigillo Domini sui, protunc non habebant, sed asseruerunt se pro illis infra Triduum apportandis misisse; idcirco exhibuerunt duplices eorum Commissionum Literas (scilicet) tam super principali Negotio, quam etiam super Treugis capiendis & salvis Conductibus concedendis;
Quarum Tenores sequntur & sunt tales,
Charles, par la Grace de Dieu, Roy de France, a tous ceux, qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Savoir faisons que,
Pour Honneur & Reverence de Dieu, & pour eschuer l'effusion de Sang Humain, & les aultres Maulx & Dommaiges, innumerables & irreparables, survenuz pour le fait & occasion des Guerres, quile temps passe ont este entre noz Predecessors Rois de France & Nous, d'une Part, & nostre Adversaire d'Angleterre, d'autre Part, & qui vraissemblablement sont en Disposition, de Jour en Jour, d'avenir, se Provision & Remede covenable n'y estoient mis,
Desirans, de tout nostre Cuer, venir a bonne Paix & Concorde avecques notre dit Adversaire d'Engleterre, &c. prout supra Dat. Parisius secundo die Octobris, tunc sic (viz).
Charles, par la Grace de Dieu, Roy de France, a tous ceulx, qui ces presentz Lettres verront, Salut.
Savoir faisons que,
Pour Honeur & Reverence de nostre Seigneur & pour eschuer l'effusion de sang humain, & les autres Maulx & Dommaiges innumerables & irreparables, qui pur le fait & occasion des Guerres,
Qui le temps passe, ont este, en ce Roiaume, entre noz Predecessours, Roys de France & nous, d'une part, & nostre Adversaire d'Engleterre &, ses Predecessours, Roys d'Engleterre, d'autre part,
Et qui vrayssemblablement sont en disposition a Menir, de Jour en Jour, se provision & remede covenable n'y estoient mis,
Desirans, de nôstre cuer, venir, a bon Amour, Paix, & Concord avec nostre dit Adversaire d'Angleterre,
Par quoy le Puple, qui Dieu nous baille & commis a gouvernir, puisse, en nostre temps, & soubz nous, viure en Paix & Tranquillite,
Confiens a plain des Sens, Circonspections, Loiaultes, & Diligences de, noz Amez & Feaulx, Reignault Arcevesque de Reims Per de France, Maistre Johan de Vaily Presidenten nostre Court de Parlement Maistre Johan Tudert Doien de l'Esglise, Guilbert des Monsiers Seignur de la Fayette, Guillaume de Meulbon Chevaliers, & Chambellans, Maistre Robert de Tuilliers, & Maistir Gouter Coll, noz Conseillers, & Primier Secretaire,
Yceulx ensemble, & les Six, Cinque, Quatre, ou Trois d'eulx en l'absence des autres, avons Ordonnes, Comisez, & Deputez, Ordonnons, Commettons, & Deputons, par la Teneur de ces Presentes, pour & ou Lieu de Nous, pour assembler avec nostre dit Adversaire d'Engleterre, ou ces Gens comises & deputez depar lui, aians souffisaunt Pouoir de nostre dit Adversaire, en quexlconques Villes, Chasteaulx, Lieux, & places de nostre Roiaume, pour vacquer & entendre diligement aux grans binex dessusdiz, & pour parvenir, moyenanant gracede Dieu nostre Creatour, a bonne Paix, Transquillite, Amour, & Alliance entre Nous & nostre dit Adversaire,
Et,
Pour ce que, eue consideracion a la Grandeur dez dites matiers & besongues, vrassemblablement convendra avoire plusiers Journees, Assembles, & Delais,
Et a Fin que les choses dessusdites se puissent traitier & continuer seurement & en plus amiable affection,
Dessusdites Comises & Deputes, ou aux Six, Cinq, Quatre, ou Trois d'eulx, plain Pouoir, Auctorite, & Mandement especial, de traitier, prendre, & accorder avec nostre dit Adversaire d'Engleterre, ou ses Comises, aians Pouoir sufsant depar lui, toutes manieres de Treues, generaulx, ou particuliers, en Mer, & en Terre, & en telz Pais & Limitations, en Mer, & en Terre, & a si long ou brief temps, come bon leur semblera, pour Nous Noz Royame, Pais, Subgez, & Seignuries, Amiz, Alliez, & Bienvaillans, deca & dela la Mer, de nostre dit Adversaire d'Angleterre, d'auter part, par toutez honeurables voies & maneres que faire se purra,
Et de icelles Treues, par eulz prises & accordes, faire Crier & Publier, depar Nous, solempnelment par tout il appartendra,
Et aussy de ordonner, instituer, & commettre, pour Nous & en nostre Noun, par leurs Lettres, certains Gardeins, Conservateurs, & Juges d'icelles Treues, par eulx ainsy prises, en Mer, & en Terre, generales, ou particulieres, come dit est, telz & en tel nombre come bon leur semblera pour la seurte & permanence d'icelles Treues, & pour duement Reformer, corriger, Reparer, & Amender tout ce qui contre la Teneur d'icelles Treues, par eulx ainsy prisez, auroit este ou serroit fait ou attempt, en Mer ou en Terre, en aucune maniere,
Et, avec ce, leur avons donne, & donnons, par la Teneur de ces Presentez, plain Pouir, Auctorite, & Mandement especial, de donner bons, seurs, & loiaulx sauf Conduis, par Mer, & par Terre, par leurs Lettres, en Forme deue, seeles de leurs Seaulz, a toutez Parsonnes que nostre dit Adversaire vouldroit commettre & ordonner venir devers nous, ou ailleurs en nostre Royaume, de quelque Estat qu'ilz soient, y demourer, sejourner, & retourner seurement & sauvement, pour occasion Amour & Alliance de la Paix de Nous & de lui, &c.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Franciae & Angliae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Licet ad compescenda Mala, quae praedolenda Bellorum Calamitas, inter inclita Franciae & Angliae Regna, a diu, proth dolor! versata, totae Cristianitati produxit, nostra hactenus solicitudo non defuerit; sed ad id totis desideriis operam adhiberi curaverimus indefessam; quae tamen, Satore Zizaniae, Pacis Aemulo, procurante, Effectum hucusque sortire nequeunt optatum;
Ea tamen Res nostrae Mentis conatus pacificos ebetari non valet, quin, ex causis praerecitatis, & praesertim ad effusionem Cristiani Sanguinis evitandam, ac Pacis semper optatae Bravium consequendum, spe simulque desiderio feramur atque curramus inconcussè:
Quia, ex credulis relatibus, pro parte Serenissimi Principis Karoli Consanguinei nostri Franciae, informamur quòd idem Consanguineus noster, Pacis salubri Consilio nuper cum suis habito, se totis viribus disponit ad praedictam Pacem finalem, toti Cristianitati à multis expectatam temporibus, nobiscum componendam, optans ut eâ de causâ quosdam de nostris ad suae praesentiam mitteremus, per quos de nostrae mentis intentione finali, in Negotio Pacis praedictae, valeat certiorari, & cum eisdem tractare, procedere, & pervenire ad Conclusionem finalem in eodem;
Idcirco Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Gilberti Umframvile Militis, & Johannis Botillir Armigeri Armigeriae nostrae, plenariè confidentes,
Eisdem, eorumve Commissariis in eâ parte, seu Deputatis, apparendi & exponendi, pro Nobis & Nomine nostro, quòd, pro bono desideratissimae Pacis & Concordiae supradictae, & Cristiani Sanguinis effusione, ut praefertur, evitandâ, sedandâque tempestate Guerrarum inter Franciae & Angliae Regna, cum eujsdem infausta Sequela, finaliter intendimus & parati sumus concordare, facere, implere, & observare ea quae sequuntur,
In Primis, quòd accipiemus & habebimus in Conjugem, praeclarissimam Puellam, Dominam Katerinam, praefati Consanguinei nostri & illustrissimae Consanguineae nostrae Conthoralis suae Filiam, absque onere aliquo ob id praefatis suis Parentibus, aut aliis suis quibuscumque Amicis, aut Subditis Regni Franciae, imponendo; & quòd, per eum modum, praefatos Illustrissimos, Consanguineum & Consanguineam, efficiemus nobis Patrem & Matrem nostros, habebimus & pro talibus venerabimur, ut decet venerari tantos, tales, & tam Illustrissimos Principem & Principissam, ymò prae cunctis aliis Temporalibus Personis Mundi.
Item, quòd non turbabimus, nec inquietabimus, seu impediemus praefatum Serenissimum Consanguineum nostrum Franciae, quo minus teneat & possideat, quoad vixerit, prout tenet & possidet de praesenti, Coronam & Dignitatem Regalem Regni Franciae, & Redditus, Fructus, & Proventus ejusdem, ad sustentationem sui Statûs & Onerum Regni; & praefata Serenissima Consanguinea nostra, Conthoralis ejus, etiam teneat, quamdiu vixerit, Statum & Dignitatem Reginae, cum parte praefatorum Reddituum & Proventuum, quae Statui & Dignitati suis congruit & debetur, prout aliae Reginae Franciae tenere consueverint.
Quae Praemissa nos observaturos, facturos, & impleturos offerimus; dummodo Nobis, pro parte dicti Consanguinei nostri, concordentur, & promittentur, & fiant ea quae sequuntur,
In Primis, quòd, immediatè post Obitum ejusdem Consanguinei nostri, & extunc deinceps, Corona & Regnum Franciae, cum eorum Juribus & Pertinentiis, manebunt & erunt nostri & Haeredum nostrorum imperpetuum.
Item, pro eo quòd praefatus Serenissimus Consanguineus noster tenetur ut plurimum (quod dolenter referimus) & praepeditur adversa valitudine, per eum modum quòd non commodè poterit, in Personâ suâ, intendere seu vacare disponendis Regni Negotiis; quòd idcirco, ad Vitam ejusdem Consanguinei nostri, Facultas & Exercitium Regendi & Disponendi Rem publicam praedicti Regni Franciae, cum Consilio Nobilium & Prudentum ejusdem Regni, eidem Consanguineo nostro obedientium, qui Commodum & Honorem Regni praedicti amplius dilexerint, penes Nos sint & maneant; ita ut ipsam per Nos, & etiam per alios (quos cum Consilio praefatorum Nobilium ad hoc duxerimus deputandos) Regere possimus & Gubernare: quibus quidem Facultate & Exercitio penes nos taliter existentibus, efficaciter, diligenter, & fideliter, toto Posse nostro, Laborabimus & Intendemus ad id, quod esse possit & debeat ad Honorem Dei & praefatorum Consanguinei & Consanguineae nostrorum, necnon ad Bonum Publicum Regni praedicti, & ad ipsum Regnum Defendendum, Transquilandum, & plenè Pacificandum, ac ad Exterminandum & Expugnandum Hostes, Inimicos, Adversarios, & Rebelles praefati Consanguinei nostri & Nostri, ac Subditorum Regni praedicti sibi obedientium, & eos omnes qui Pacem & Tranquillitatem ejusdem Regni impedire conabuntur seu perturbare.
Item, quòd Proceres, Magnates, & Nobiles, ac Status Regni praedicti, tam Spirituales, quàm Temporales, necnon Civitates & notabiles Communitates Villarum ejusdem Regni, praefato Consanguineo nostro obedientes, praestabunt Juramenta quae sequuntur,
In Primis, quòd nobis, Facultatem & Exercitium Disponendi & Regendi dictam Rem publicam gerentibus, ac Jussionibus nostris humiliter & obedienter in omnibus & Parebunt & Intendent.
Item, quòd ea, quae inter praefatum Consanguineum nostrum & Consanguineam nostram & Nos (cum Consilio eorum, quos iidem Consanguineus noster & Consanguinea ac Nos ad id duxerimus adhibendos) appunctuata fuerint & concordata, ipsi, quatenus eos & singulos eorum concernere poterit, in omnibus & per omnia, benè & fideliter observabunt, & pro Posse suo sic facient ab aliis quibuscumque observari; ita quòd continuè, ab Obitu & post Obitum dicti Consanguinei nostri Franciae, erunt ipsi Fideles Homines Ligei nostri & Haeredum nostrorum, ac Nos pro Domino suo Ligeo & supremo ac vero Rege Franciae, absque Oppositione, Contradictione, seu Difficultate, Recipient, & Admittent, & Obedient; & quod, praeterquam dicto Consanguineo nostro, nulli umquam, post haec, tamquam Regi aut Regenti Regni Franciae, Obedient, nisi Nobis & Haeredibus nostris
Item, quòd non erunt in Consilio, Auxilio, vel Assensu quòd Nos perdamus Vitam aut Membrum, seu Capiamur malâ captione, aut quòd Patiamur Dampnum seu Diminutionem in Personâ, Statu, Honore, seu Rebus; verùm, si quid tale contra Nos moliri seu machinari noverint, illud pro Posse suo impedient, & Nobis, quàm celerius poterint, per Seipsos, seu Nuncio, vel Literis, intimabunt.
Item, quòd praefatus Serenissimus Consanguineus noster, super Praemissis omnibus & singulis, ac aliis quibuscumque, inter Ipsum & Nos in hac parte concordandis, Nobis Dabit & Faciet, ac Dari & fieri Faciet, suas Literas Patentes, suo Magno Sigillo sigillatas; necnon Literas Patentes Approbatorias & Affirmatorias praefatae Serenissimae Consanguineae nostrae Consortis suae, & aliorum Procerum & Magnatum dicti Regni, eidem Consanguineo nostro Franciae nunc vel in futurum Obedientium (quorum Literas, in ea parte, ab eodem Consanguineo nostro Franciae exigere voluerimus) in meliori formâ, quae per Consilia Partium poterit advisari, necnon omnimodas Securitates rationabiles, quas in hac parte velimus exigere.
Ac etiam Praemissa, pro Nobis & Nomine nostro, dicto Consanguineo nostro Franciae offerendi, in Toto vel in Parte, quando & prout eis magis videbitur expedire, ac cum eodem concludendi & concordandi,
Omniaque alia & singula faciendi, exercendi, & expediendi, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Et promittimus, bonâ fide, & in verbo Regio, & sub cautione omnium Bonorum meorum, mobilium & immobilium, praesentium & futurorum, Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile perpetuò habituros totum & quicquid per praefatos, Gilbertum & Johannem, Actum, Factum, sive Gestum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum,
Et quòd Nos Concedemus & fieri Faciemus Literas Confirmatorias, sub Magno Sigillo nostro de & super omnibus Articulis & Punctis, de quibus inter eos fuerit concordatum seu conclusum, & de Exequendo & Exequi faciendo eadem cum debitâ diligentiâ, secundum Tenorem & Formam eorumdem, quantum ad Nos dinoscitur pertinere; ita quòd nunquam per Nos, seu alium Nomine nostro, Dicemus, Faciemus, aut Proponemus, in Judicio, nec extra, quicquam in contrarium.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Villam nostram de Mante, vicesimo quarto die Octobris, Anno Regni nostri septimo.
Per ipsum Regem.
Sturgeon.