Rymer's Foedera with Syllabus
December 1417

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

523-537

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: December 1417', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 523-537. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115227 Date accessed: 28 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

December 1417

Syllabus EntryFoedera Text
Dec. 3. Pope Martin to James K. of Scotland, informing him of his election. Constance.
O. ix. 523. H. iv. p. iii. 28.
Electionis Martini Papae Notificatoria.
An. 5. H. 5. Ex Bibl Cot. Tiherius B. 6. Tol. 53. A.
Martinus Episcopus, Servus Servorum Dei, carissimo in Christo Filio, Jacobo, Regi Scotiae Illustri, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Summus omnium Creator & Opifex, ab alto prospiciens Sacrosanctam Romanam & universalem Ecclesiam, Sponsam suam,
Quae, ferè per Quadraginta Annorum Curricula, ob nefandum Scisma lacrimabile ac pestiferum, variis & diversis Modis extitit miserabiliter lacessita,
Per Depositionem olim Johannis, XXIII. & illius, ac sequentis Gregorii, XII. in eorum Obedientiis nuncupatorum, Renunciationem, spontè factas, & per hanc Sacrosanctam Synodum Generalem Constantiensem solenniter approbatas, & Depositionem à Papatu de Benedicto, XIII. in ejus Obedientia nuncupato, etiam per ipsam Synodum ex tribus Obedientiis unitam, in unamque, Regum Rege pacifico misericorditer inspirante, confectam, canonicè factas,
Non est passus ulteriùs eandem Ecclesiam, diutiùs Pastore carentem, suae Viduitatis incommoda deplorare:
Ac,
Post multos, varios, diuturnosque Tractatus ac Labores (illo insuper inspirante, qui ubi vult spirat & Aspirationis Radiis Corda Fidelium vivificat & illustrat) super Modo & Formâ eligendi tunc proximum futurum Romanum Pontificem,
Per quem, propter Obedientiarum diversitatem, omnis ubique Scismatis & Divisionis tolleretur Occasio, nullaque Retractatio, nullusque scrupulus in Mentibus Hominum cujuscunque Obedientiae resideret,
De Voluntate & Consensu expressis, Venerabilium Fratrum nostrorum, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium (de quorum Numero tunc eramus) per idem Sacrum Concilium ORDINATUM EST & DECRETUM,
Quòd, eâ vice dumtaxat, ad Eligendum Romanum & Summum Pontificem, unà cum ipsis Cardinalibus, Sex Praelati, vel aliae honorabiles Personae Ecclesiasticae, in Sacris Ordinibus constitutae, de qualibet Natione protunc in eodem Concilio existentes & nominatae, quos seu quas quaelibet Nationum ipsarum pro se duceret eligendos, ipsis Cardinalibus adjungerentur; quibus idem Concilium, cum ipsis Cardinalibus, eligendi Romanum Pontificem tribuit Potestatem;
Ita quòd ille, & non alter, absque ullâ Exceptione, ab universali Ecclesia Romanus Pontifex haberetur, qui a Duabus Partibus eorundem Cardinalium, & à cujuslibet Nationis Duabus Partibus eisdem Cardinalibus adjungendorum, Electus foret & Receptus.
Quibus, Triginta Numero, per ipsas Nationes Electis, & per idem Sacrum Concilium praefatis Cardinalibus cum Praedicta Potestate adjunctis, Die Lunae, octavâ Novembris proximò praeteritâ, circiter Horam Quartam post Meridiem, in illius Nomine, qui perpetuâ Mundum ratione gubernat Cardinales, Numero Viginti Tres, & adjuncti, hujusmodi cooperante Spiritûs Sancti Gratiâ, Decretum & Ordinatum ad hoc CONCLAVE, Libertate atque Securitate celeberrimâ ab extra Custodia munitissimum, ad Pacem praefatae Ecclesiae aspirantes, intrârunt,
Missarumque celebratis de More Solenniis, ac deinde Conciliis habitis repetitis, prout tantae Rei Sublimitas exposcebat, Die Jovis, xi. dicti Mensis, Celebritatis beati Martini Confessoris atque Pontificis, de mane Horâ quasi Decimâ (eodem Spiritu Paraclito Mentes nostras uniformiter ac etiam concorditer inspirante ad Altissimi Laudem, Gloriam, & Honorem, ac Statum ipsius Ecclesiae, Emulsionemque totalem ex Agro Dominico pestiferi Scismatis, Cardinales & Adjuncti praefati in Nos (tunc Sancti Georgii ad Velum Aureum Diaconum Cardinalem) licet ex fragilitate Humanae Conditionis ad tantum Onus Regiminis insufficientibus Humeris, eorum vota unanimiter (discrepante Nemine) direxerunt, nosque in Romanum & Summum Pontificem elegerunt, in Jubilo ympnum TE DEUM decantantes,
Moxque, juxta Ritum praefatae Ecclesiae, Cardinales, & Adjuncti hujusmodi, & alii, intra Conclave ipsum existentes, Nos supra Altare, ibi situm, Intronizantes, Adorantesque, cum Osculis, in Papam & Summum Pontificem (nostro prius requisito & humiliter adhibito Consensu) receperunt solempniter, ut est moris,
Ac deinde celeberimis sacrisque, undecimo Kal. Decembris proximò praeteriti, in Constanciensi Ecclesia, juxta Ritum praefatae Ecclesiae, cum Astantium Exultatione permaximâ, celebratis Solemniis,
Cardinalibus ipsis, necnon, carissimo in Christo Filio nostro, Sigismundo Romanorum & Hungariae Rege Illustri Regalibus Infulis insignito, Praelatis, Principibus, Ducibus, Cleri, Nobilium, & Populi Multitudine, astantibus copiosè, ad omnem Creatoris Laudem & Gloriam, Pacem ac Unionem praefatae Ecclesiae Orthodoxae, Fidei Incrementa, Gregisque commissi Quietudinem & Salutem, nostrae Coronationis Insignia Cardinales ipsi, humiliter per Nos suscepta, exultantibus Animis peregerunt;
Quae, Serenitati tuae,
Cùm ad Statum & Honorem praefatae Ecclesiae, cunctorum Matris & Magistrae Fidelium, teneamus indubiè, prout Catholicum decet Principem, Serenitatem eandem suppremis atque Regalibus Studiis aspirare, ac Unionem ejusdem suppremâ in Domino Caritate diligere, ac cupere ab intimis Praecordiis sublimare, de medio quolibet Scismaticae pravitatis Errore semoto, ut Grex Fidelium in verae solidaeque Pacis & Unionis Integritate quiescat,
Intimanda decrevimus,
Ab intimis nostris Praecordiis Serenitatem ipsam exhortantes quatinus, pro Incremento Catholicae Fidei, ac totali Extirpatione ipsius Scismatis, ac Exaltatione ejusdem Ecclesiae, ac perpetuâ Gloriâ tui Regalis Statûs, Nominis, & Honoris, prout desideranter appetimus, optamus pariter, & speramus, necnon, sub spe Mercedis aeternae, placeat erga Reductionem quorumcunque Adhaerentium seu Fautorum Petro de Luna, olim Benedicto XIII. in ejus Obedientia nuncupato, & per hoc Sacrum Generale Concilium Constanciense, suis culpis & demeritis exigentibus, ac justo Dei Judicio, sententialiter condempnato, & à Papatu depositu & privato, tam intra Regnum tuum quàm in Vicinis Partibus existentium, ut se ad Fidelitatem, Devotionem, & Obedientiam nostras & ipsius Ecclesiae, pro incremento Pacis & Unionis hujusmodi, protinus se reducant,
Attento maximè quòd caeteri Reges & Principes Christianitatis, prout Mundo jam tandem debet esse compertum atque notorium, id concorditer & in Altissimi Gratiâ effecerunt, & Nunciis praefati Concilii jamdudum, pro parte, dilectorum Filiorum, Gubernatoris Scotiae Avunculi tui, & aliorum Dominorum Regni tui Scotiae praedicti, de mittendis ad ipsum Concilium, ad Obedientiam & Fidelitatem exhibendas, plenariè rescripserunt,
Id tua velit Serenitas Praemissa, Regalibus tuis studiis, salutari & votivâ Conclusione, perficere pro eadem Serenitate tua, Regno, Insulis, & caeteris Partibus, eidem Subditis, Praelatis & Reliquis, ut sic, Te Auctore, Unionis & Pacis Integritas in eadem Ecclesia, in sempiternam tui Nominis Gloriam & Honorem, concludatur celeriter ac votivè, nec possit (quòd emersurum nullatenus arbitramur) eandem Serentitatem tuam ab unione Gregis Fidelium, cum Regno Dominisque tuae Celsitudinis, quomodolibet sequestratam,
Nos enim, ad instar Patris Luminum, quantum cum Deo & Honestate poterimus, eandem Serenitatem tuam, ac Regnum, Partesque alias, tibi subjectas, Apostolicis Gratiis, tam in Spiritualibus, quàm in Temporalibus, prosequemur, & continebimus in nostrae Visceribus Caritatis.
Dat. Constanciae tertio Non. Decembris.
Scriptum Cadomi secundum Copiam.
Dec. 4. The K. orders John de Asheton, seneschal of Bayeux, to restore the temporalities of the abbey of S. Martin de Mondac, the hospital of S. Nicolas Bayeux, and 12 other religious houses. The Camp before Falaise.
O. ix. 525. H. iv. p. iii. 28.
Pro Religiosis, in Ducatu Normanniae, de non molestando.
An. 5. H. 5. Norm. 5. H. 5. m. 19. dor.
Rex, dilecto & fideli suo, Johanni de Assheton, Senescallo nostro de Baieux, Salutem.
Ex parte Religiosorum Virorum Domûs Sancti Martini de Mondae, Ordinis Sancti Augustini, juxta Civitatem nostram praedictam, nobis est, graviter conquerendo, monstratum ut,
Cùm omnia Temporalia sua in Manus nostras per vos, seu saltem alios Officiarios nostros Civitatis praedictae, Seisita fuissent & Capta, & in Manibus nostris adhuc existunt, eâque occasione divinum Servitium ibidem sustineri nequeat, nisi sibi per Nos in hac parte gratiosus succurratur,
Nos,
Nolentes Divinum Servitium, occasione Captionis seu Seisinae Temporalium praedictorum in Manus nostras praedictas impediri aliqualiter aut turbari, set potius, quantum in Nobis est, sustineri & augmentari,
Vobis Mandamus quòd omnia Temporalia Domûs praedictae, in Manus nostras per vos, aut aliquos alios Officiarios seu Ministros nostros ibidem, ut praemittitur, Capta & Seisita, praefatis Religiosis Viris sine dilatione Restitui & Liberari faciatis, adeò liberè & integrè sicut ea, ante Captionem seu Seisinam praedictam, tenuerunt & habuerunt,
Et, si causa rationabilis subfuerit quare id facere non debeatis, tunc Nos inde, sub Sigillo vestro, distinctè & apertè, sine dilatione, reddatis certiores, unà cum hoc Brevi.
Teste Rege, in Exercitu suo, prope Villam Falesiae, in Ducatu suo Normanniae, quarto die Decembris.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literae diriguntur praefato Johanni pro Religiosis Viris subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Religiosis Viris Hospitalis Sancti Nicholai de Baieux.
Religiosis Viris Domus beatae mariae de Longues, Ordinis Sancti Benedicti, prope Civitatem Regis praedictam.
Per ipsum Regem.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, ob Reverentiam Dei, & in sustentationem Cultûs sui, Concessimus Abbati & Conventui de Cerisy, Baionensis Dioecesis in Ducatu nostro Normanniae, omnimoda Temporalia sua, ubicumque infra Ducatum nostrum praedictum firmiter constituta, quae ipsi temporibus retroactis habuerunt & tenuerunt, seu quibus melius usi fuerunt & gavisi,
In cujus &c.
Teste Rege ut supra.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est Senescallo Regis de Baieux, ac omnibus aliis Officiariis & Ministris suis, in Ducatu suo Normanniae ubilibet constitutis, & eorum cuilibet, quòd ipsos Abbatem & Conventum omnia Temporalia sua praedicta, ubicumque infra Ducatum suum praedictum fuerint constituta quae ipsi temporibus retroactis habuerunt & tenuerunt, seu quibus melius usi fuerunt & gavisi, habere permittant juxta Tenorem Literarum Regis praedictarum; ipsos, contra Tenorem earumdem, non Molestantes in aliquo seu gravantes.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod, de gratiâ nostrâ speciali, Concessimus, Religiosis Viris Abbatiae Sancti Stephani de Cadomo, in Ducatu nostro Normanniae quae de Fundatione Progenitorum nostrorum, quondam Regum Angliae, & nostro Patronatu exiistit, quòd omnia Temporalia Abbatiae praedictae, quae infra Ducatum nostrum praedictum sub Gubernatione suâ existant, quousque pro Gubernatione & Regimine ejusdem Abbatiae, ad Laudem & Honorem Dei, aliter duxerimus Ordinandum.
In cujus &c.
Teste Rege, in Exercitu suo, prope Villam Falesiae, in Ducatu &c. sexto die Decembris.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est Senescallo Regis de Cadomo, ac aliis Officiariis & Ministris Regis in Ducatu suo Normanniae, & eorum cuilibet, quòd ipsos Religiosos omnia Temporalia sua ejusdem Abbatiae, infra Ducatum Regis praedictum, sub Gubernatione sua, habere permittant, juxta Tenorem Literarum Regis praedictarum, ipsos contra Tenorem earumdem, non Molestantes in aliquo seu Gravantes.
Teste ut proximo supra.
Per ipsum Regem.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis &c. ut supra usque ibi, Abbatiae, & tunc sic, Sanctae Barbarae in Ducatu &c. quòd omnia Temporalia, &c. ut supra.
In cujus &c.
Teste Rege ut supra.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est universis & singulis Officiariis & Ministris Regis in Ducatu &c. ubilibet constitutis, quod ipsos Religiosos, &c. ut supra.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, & ut divinum Servitium ac alia Pietatis Opera, quae in Hospitali sive Domo Dei Civitatis nostrae de Baieux, in Ducatu nostro Normanniae, fieri debeant, plus solito accrescant, & ibidem laudabilius manuteneantur & sustineantur, Concessimus Religiosis Viris, Hospitalis sive Domûs praedictae omnia Temporalia, eidem Hospitali sive Domui infra Ducatum nostrum praedictum qualitercumque spectantia sive pertinentia, Habenda, in Sustentationem Divini Servitii & aliorum Pietatis Operum praedictorum, de dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege, in Exercitu suo, prope Villam Falesiae, in Ducatu &c.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est Senescallo Regis de baieux, ac aliis Officiariis & Ministris suis Ducatûs sui Normanniae ubilibet constitutis, quod ipsos religiosos omnia Temporalia sua, eidem Hospitali sive Domui, infra Ducatum Regis praedictum, qualitercumque spectantia sive pertinentia, habere permittant, juxta Tenorem Literarum Regis praedictarum, ipsos contra Tenorem earumdem non Molestantes in aliquo seu Gravantes.
Teste Rege in Exercitu &c.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis Patentium habent subscripti; videlicet,
Prioratus Sancti Vigoris le Graunt, juxta Civitatem Regis de Baieux, in Ducatu Regis Normanniae.
Teste Rege in Exercitu &c.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est &c.
Teste ut supra.
Prioratus de Fontenay le Pamel, in Ducatu Regis Normanniae.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est universis & singulis Officiariis & Ministris Regis Ducatûs sui Normanniae ubilibet constitutis, quòd ipsos Religiosos, &c. ut supra.
Per ipsum Regem.
Domus Sancti Stephani de Plesseiz Grunoult
in Ducatu &c.
Per ipsum Regem.
Domus beatae Mariae Dannay
, in Ducatu &c.
Per ipsum Regem.
Abbatia Sancti Andreae de Gouffer
, juxta Villam Regis Falesiae, in Ducatu &c.
Per ipsum Regem.
Abbatia beatae Mariae Dardame
, in Bailliagio Regis de Cadomo.
Per ipsum Regem.
Prioratus de Croptes
, in Castellania Regis Dexmes.
Per ipsum Regem.
Dec. 5. John Mosdale and Robert Saperton, sergeants-at-arms, the lieutenant of Dover Castle, and the sheriff of Southampton are commanded to proclaim the truce with the duke of Brittany. Westm.
O. ix. 527. H. iv. p. iii. 29.
De Treugis Britanniae Proclamandis.
An. 5. H. 5. Pat. 5. H. 5. m. 31. dors.
Rex, dilecto sibi, Johanni Mosdale, Servienti suo ad Arma, Salutem.
Sciatis quòd,
Cum certae Treugae & Guerrarum Abstinentiae, pro Nobis, Regnis, Terris, Patriis Dominiis, Ligeis, & Subditis nostris, cum, Illustri Principe, Carissimo Fratre & Consanguineo nostro, Johanne Duce Britanniae & Comite Montis Fortis, pro Se, Ducatu suo Britanniae, Terris, Patriis, Dominiis Ligeis, ac Subditis suis factae, initae, concordatae, & compositae existant, duraturae a Die Datae, Sextodecimo Mensis Novembris, proximo praeterito, usque ad Festum beati Michaelis Archangeli, proximo futurum, sub modo & forma, qui in quadam Cedula, praesentibus annexa, continentur,
Nos,
De fidelitate & circumspectione tuis plenius confidentes,
Assignavimus Te ad Treugas & Guerrarum abstinentias praedictas, in Singulis Portubus Regni nostri Angliae, ab Ore aquae Thamisiae versus partes Boreales, ubi magis indiguerit, Proclamandum & Proclamari faciendum,
Et eas, sic Proclamatas, firmiter & inviolabiliter Teneri demandandum juxta vim, formam, & effectum earumdem;
Et ideo Tibi praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, ac ea facias & Exequaris in forma praedicta.
In cujus &c.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westmonast. quinta die Decembris.
Per Concilium.
Rex dilecto sibi, Roberto Saperton, Servienti suo ad Arma, Salutem.
Scias quod,
Cum &c. ut supra usque ibi Angliae & tunc sic, ab Ore Aquae Thamisiae versus partes Occidentales &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Rex, Locumtenenti Constabularii Castri nostri Dovorriae, ac Custodibus Quinque Portuum nostrorum, Salutem.
Sciatis quòd,
Cum &c. ut supra usque ibi confidentes, & tunc sic, assignavimus vos ad Treugas seu Guerrarum Abstinentias praedictas, in Portubus praedictis, ac aliis Locis ubi indiguerit, proclamandum &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Rex Vicecomiti Suthamptoniae, Salutem.
Scias quòd,
Cum &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Dec. 5. The same persons are ordered to publish the truce with the duke of Burgundy. Westm.
O. ix. 527. H. iv. p. iii. 29.
Super Treugis Burgundiae, & de Proclamatione facienda.
An. 5. H. 5. Ibid.
Rex, dilecto sibi Roberto Saperton, Servienti suo ad Arma, Salutem.
Scias quod,
Cum nuper certae Treugae sive Guerrarum Abstinentiae, per Terram & per Mare, inter Nos, pro Terris, Dominiis & Subditis nostris, &, magnificum, Principem, Johannem Ducem Burgundiae, Carissimum Consanguineum nostrum, pro Terris, Dominiis, & Subditis suis, per certos Commissarios utriusque Partis, certis modis & formis, sub Data vicesimo quarto die mensis Junii, Anni Domini Millesimi, Quadringentesimi, decimi sexti, captae, & initae fuissent, usque ad Festum Sancti Michaelis, jam proximo praeteritum, & non ulterius, duraturae,
Infra quas Treugas Comitatus Boloniae super Mare, cum suis Juribus & Universis pertinentiis (qui post Treugas praedictas inchoatas, ad manus dicti nostri Consanguinei devenit) nostra Auctoritate specialiter est inclusus, prout in diversis Literis Commissariorum no- strorum, per Nos confirmatis, expressiùs continetur,
Ac, dilecti Clerici nostri, Magister Henricus Ware Custos Privati Sigilli nostri in utroque Jure Licentiatus, & Magister Willielmus Lyndwode Legum Doctor, Commissarii nostri ad hoc specialiter deputati, de voluntate & assensu Ambassiatorum praefati Ducis, easdem Treugas, cum omnibus & Singulis suis Declarationibus, Extensionibus, Additionibus, & novis Provisionibus, cum suis Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis, secundum Omnem Vim formam, & effectum earumdem, Prorogaverint, Prolongaverint,
Ac extunc extenderint à Festo Sancti Michaelis, proximò jam praeterito, usque ad Festum Paschae proximum tunc & nunc futurum inclusivè,
Ac eundem Vigorem habere voluerint Omnia & Singula, in praefatis Treugis, Declarationibus, Extensionibus, Additionibus, & novis Provisionibus, eisdem factis, contenta, a dicto Festo Sancti Michaelis usque ad Festum Paschae praedictum, quem tunc habuerunt,
Et adeò firmiter ligare ac si essent articulatim & de verbo in verbum in hujusmodi sua Prorogatione specialiter recitata,
Ad ea voluerint & consenserint quòd Comitatus Sancti Pauli, in manu praefati Carissimi Consanguinei nostri Ducis Burgundiae, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, in dictis Treugis, ad omnem effectum, pro tempore durationis earundem, sit contentus,
Ac iidem, Henricus, & Willielmus, ipsum Comitatum, cum suis Juribus & Pertinentiis, in ipsis Treugis, usque ad dictum Festum Paschae, incluserint per expressum,
Ac insuper Treugas, inter Nos & dictum Consanguineum nostrum, pro Clericis, Peregrinis, Mercatoribus, & Piscatoribus, ac eorum Servientibus, Rebus, atque Bonis, alias captas (quae jam in proximo expirârunt) fecerimus Innovari, usque in dictum Festum Paschae, & abinde usque ad finem Anni proximò tunc sequentis, juxta Omnem Vim & Effectum earumdem, effectualiter duraturas,
Provisum quoque existit in Treugis antedictis quod, ipsis durantibus, nec Nos pro Parte nostrâ Patinemur, nec dictus Consanguineus noster pro parte sua patietur, pro Posse suo, sine dolo & traude, aliquas Carracas, Naves, aut Vasa navigabilia quaecumque, in Portubus, Ripariis, aut aliis Locis Partium suarum, Armari, aut Armaturas, sive Victualia, aut alia Praeparamenta Guerrarum quaecumque, in eis poni, ad faciendum Guerram, Dampnum aut Gravamen Parti nostrae sive suae,
Et, si aliquae Caracae, Naves, aut Vasa hujusmodi in Portubus, Ripariis aut Locis, unius vel alterius Partis, sic Armatae, repertae fuerint, ipse, infra cujus Districtum reperientur, ne Carracae, Naves, aut Vasa hujusmodi, sic Armatae, exeant, sine dolo & fraude impediet cum effectu,
Adjectum insuper est, inter caetera in Treugis antedictis quòd, quamdiu Guerrae fuerint inter Nos & Civitatem Januensem sive ipsius Civitatis Dominium, aut Reprisaliae sive Marchiae duraverint inter Nos & Januenses praedictos, nullus Flandrensis, aut alterius cujuscumque Nationis Conditionisve aut Patriae existat, Bona sua sive Merces, etiam durantibus hiis Treugis sive Securitatibus, ponere possit aut valeat in Carracis, Galleis, aut Navibus Januensium,
Quòd, si quis fecerit, hoc ejus erit Periculum,
Et, si forsan quaecumque Bona in Carracis, Galleis, aut Navibus hujusmodi, extra Portum & Patriam Flandriae, per Nos aut nostros capta sint, harum Treugarum praetextu seu vigore, repeti non poterunt aut debent restitui,
Proviso etiam quòd, durantibus hiis Treugis, Bona Anglicorum in Flandria, aut Bona Flandrensium in Anglia, capi aut arrestari non debeant, nisi pro novo Debito, aut Delicto, post ultimi diem Mensis Julii proximò praeteritum, inibi contracto, aut perpetrato, prout in Literis Commissariorum, inde confectis, & per Nos confirmatis, pleniùs continetur;
Et, quia Praemissa ad Notitiam omnium & singulorum, quorum interest, deduci volumus, Assigna vimus Te ad ea, in Singulis Portubus Regni nostri Angliae, ac aliis Locis ubi magis expediens fuerit & necesse, ab Ore aquae Thamisiae versus partes Occidentales, juxta Tenorem earumdem, publicè ex parte nostrâ Proclamandum & Notificari faciendum;
Et ideò tibi praecipimus quòd circa Praemissa diligenter Intendas, ac ea facias & exequaris in forma praedicta.
In cujus &c.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westmonasterium Quinto die Decembris.
Per Concilium.
Rex, dilecto sibi, Johanni Mosdale, Servienti suo ad Arma, Salutem.
Scias quòd,
Cùm &c. ut supra usque ibi necesse & tunc sic ab Ore aquae Thamisiae versus partes Boreales &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Rex, Locumtenenti Constabularii nostri Dovorriae, & Custodibus Quinque Portuum nostrorum, Salutem.
Cùm nuper certae Treugae &c. ut supra deduci volumus & tunc sic Vobis Mandamus quòd ea, in Portubus praedictis, ac aliis Locis ubi magis expediens fuerit & necesse, publice ex parte nostra Proclamari & Notificari faciatis, juxta Tenorem earumdem; Et hoc nullatenus omittatis.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Rex, Carissimo Avunculo nostro, Thomae Duci Exoniae, Admirallo Angliae, & ejus Locatenentibus, Salutem.
Cùm nuper certae Treugae &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex, Vicecomiti Suthamptoniae, Salutem.
Cùm nuper certae Treugae &c. ut supra usque ibi volumus & tunc sic Tibi Praecipimus quòd ea, in singulis locis Comitatûs praedicti, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Dec. 7. Innotescimus of the payment by John Cornewaill of 2,000 crowns part of the sum in which he was bound for the ransom of the count of Vendome the K.'s prisoner. The Camp near Falaise.
O. ix. 529. H. iv. p. iii. 30.
De Comite Vandocinensi.
An. 5. H. 5. Norman. 5. H. 5. m. 17.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, dilectus & fidelis noster, Johannes Cornwaill Duo Milia Scutorum Nobis, ad Receptam Camerae nostrae, in partem Solutionis cujusdam majoris Summae, in qua idem Johannes Nobis, pro Redemptione & Finantia Comitis de Vendom de Francia Prisonarii nostri, de Licentia nostra, tenetur & obligatur, bene & fideliter solvit, & ea ibidem liberavit;
Et hoc omnibus, quorum interest, innotescimus per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege, in Exercitu suo, prope Villam Falesiae in Ducatu &c. Septimo Die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 12. Commission to John de Radeclyf to levy the thirds due from certain captains of Vernulle. The Camp near Falaise.
O. ix. 539. H. iv. p. iii. 30.
De recipiendo Tertias Regi debitas.
An. 5. H. 5. Pat. Norm. 5. H. 5. m. 17.
Rex, dilecto & fideli suo, Johanni de Radeclyf, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate & circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus Vos ad omnes & singulas Tertias, nobis de quibuscumque Capitaneis de Garnesia nostra de Vernulle, & partibus ibidem vicinis, qualitercumque debitas, pro Nobis & Nomine nostro, Petendum & Recipiendum, & easdem Tertias ad opus nostrum Custodiendum & Conservandum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Capitaneis praedictis, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c. quamdiu Regi placuerit duraturas.
Teste Rege, in Exercitu suo, prope Villam Falesiae in Ducatu Regis praedicto, xii. die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 14. John Engelond, superior, and the convent of Chertsey desire the royal assent to the election of John Hermondesworthe as abbot, on the death of Thomas Culverdon late abbot. Chapter House, Chertsey.
O. ix. 530. H. iv. p. iii. 30.
De Regio Assensu.
An. 5. H. 5. infr. Turr. n. 5. H. 5.
Excellentissimo Principi ac Domino, Domino Henrico, Dei gratiâ, Regi Angliae & Franciae, ac Domino Hiberniae, sui humiles & devoti Capellani, Johannes Engelond, Superior, & Conventus Certeseyae, verae Salutis Augmentum, cum Aeternae Faelicitatis gaudio & honore.
Quia Ecclesia nostra de Certeseya, post Mortem, bonae memoriae, Domini Thomae Culverdon, nuper Abbatis ejusdem, erat Pastoris solatio destituta,
Petitâ Licentiâ à regia Majestate vestra alium Nobis Abbatem Eligendi, & liberaliter ac gratiosè optentâ,
Nos unanimi Assensu, Voluntate, & Consensu Fratrem Johannem Hermondesworthe, Commonachum nostrum & Priorem, Virum providum & discretum, Nobis & Monasterio nostro concorditer elegimus in Abbatem,
Quem, per Fratres, Ricardum Merselde, & Johannem Panter, Commonachos nostros, Praesentium exhibitores, cum praesentibus Literis, vestrae Regiae Celsitudini Praesentamus,
Humiliter Supplicantes quatinus praedictae Electioni nostrae Regium Assensum liberaliter impendentes, vestras Literas Regias, Venerabili Patri, Domino Henrico, Dei gratiâ, Wintoniensi Episcopo, seu ipsius Vicario in spiritualibus Generali, pro Confirmatione Electionis hujusmodi ab eodem Patre liberius optinenda, velitis gratiosè dirigere.
Valeat vestra Majestatis regiae Dominatio metuenda semper in eo, per quem Reges regnant & Principes dominantur.
Dat. in Domo nostra Capitulari sub Sigillo nostro Communi xiv. Die Mensis Decembris.
Dec. 14. The K. orders John Asheton, seneschal of Bayeux, to allow the canons of Bayeux to enjoy their property. Similar letter to the bailiff of Caen. The Camp near Falaise.
O. ix. 530. H. iv. p. iii. 30.
Pro Canonicis de Baieux.
An. 5. H. 5. Norman. 5. H. 5. m. 12. d.
Rex, dilecto & fideli suo, Johanni de Assheton, Senescallo nostro de baieux, Salutem.
Cùm, de Gratia nostra speciali, Concessimus, dilectis nobis in Christo, Canonicis Residentibus in Ecclesia Cathedrali, beatae Mariae Civitatis nostrae Baieux, in Ducatu nostro Normanniae, ac Capellanis, Clericis, & aliis Ministris, ibidem Deo Servientibus, & sub Fide & Ligeantia nostris existentibus, quòd Ipsi habeant & teneant omnes & singulos Haereditates & Redditus, ad Corpus Ecclesiae praedictae, infra Ducatum nostrum praedictum, qualitercumque pertinentes,
Ita quòd Ipsi de eisdem Haereditatibus & Redditibus ad Onera, eidem Ecclesiae incumbentia, supportanda, juxta Consuetudinem ibidem hactenus rationabiliter habitam & usitatam, disponere possint, quousque pro Regimine & Gubernatione ejusdem Ecclesiae, ad Dei Laudem & Honorem, aliter duxerimus Ordinandum,
Prout in Literis nostris Patentibus inde confectis pleniùs continetur,
Vobis Mandamus quòd ipsos Canonicos, Capallanos, Clericos, & alios Ministros, ibidem Deo Servientes, omnes & singulos Haereditates & Redditus, ad Corpus Ecclesiae praedictae, infra Ballivam vestram, qualitercumque pertinentes, habere permittatis juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum; ipsos, contra Tenorem earumdem, non Molestantes in aliquo seu Gravantes.
Teste Rege in Exercitu &c. Decimo Quarto Die Decembris.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literae diriguntur Ballivo Villae Regis de Cadomo, pro Canonicis &c. praedictis, sub eadem Data.
Per ipsum Regem
.
Dec. 14. Licence to the canons of Bayeux and other chaplains and clerks to enjoy their property. The Camp near Falaise.
O. ix. 531. H. iv. p. iii. 31.
Pro Canonicis praedictis.
An. 5. H. 5. Pat. Norm. 5. H. 5. m. 17.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Immensa Dei Beneficia, nobis ante haec tempora, & praesertim postquam in Ducatum nostrum Normanniae, pro Recuperatione & Conquestu Jurium nostrorum ibidem, suâ Clementiâ & Bonitate, pervenimus, variè infusâ & exhibitâ clarè intuentes,
Ad Gratiarum Actiones ipsi soli Deo, qui Justitias diligit & vidit aequitates, Impendendum solertiùs excitamur,
Ut igitur noster Affectus effectum sortiatur, ejusque Laudes & Servitia, qui Bona Nobis tribuit ubique Locorum Nobis Subditorum, plus solito vigeant & accrescant, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus, dilectis Nobis in Christo, Canonicis Residentibus in Ecclesia Cathedrali Beatae Mariae Civitatis nostrae de Baieux, in Ducatu nostro Normanniae ac Capellanis, Clericis, & aliis Ministris, ibidem Deo Serventibus, & sub Fide & Ligeantiâ nostris existentibus, quòd ipsi habeant & teneant omnes & singulos Haereditates & Redditus, ad Corpus Ecclesiae praedictae, infra Ducatum nostrum praedictum, qualitercumque pertinentes,
Ita quòd ipsi de eisdem Haereditatibus & Redditibus ad Onera, eidem Ecclesiae incumbentia, supportanda, juxta Consuetudinem ibidem hactenus rationabiliter habitam & usitatam, disponere possint, quousque pro Regimine & Gubernatione ejusdem Ecclesiae, ad Dei Laudem & Honorem, aliter duxerimus ordinandum.
In cujus &c.
Teste Rege, in Exercitu suo, prope Villam Falesiae, in Ducatu Regis praedicto, decimo quarto die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 15. Presentation of Robert Rationis to the church of S. Peter of Montfort in the diocess of Lisieux, and the chapel of S. Eustace in the diocess of Bayeux. The Camp near Falaise.
O. ix. 531. H. iv. p. iii. 31.
De Praesentationibus.
An. 5. H. 5. Ibid.
Robertus Rationis Capellanus habet Literas Regis de Praesentatione ad Ecclesiam Parochialem beati Petri de Monte Forti, Lexoviensis Dioecesis, vacantem & ad Regis Donationem spectantem ut dicitur;
Et diriguntur Literae illae Capitulo Ecclesiae Cathedralis Civitatis Regis de Liseux.
In cujus &c.
Teste Rege, in Excercitu suo, prope Villam Falesiae, in Ducatu Regis praedicto, decimo quinto die Decembris.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis de Praesentatione habet idem Robertus ad Capellam Sancti Eustachii, Bajocensis Dioecesis, vacantem & ad Regis Donationem spectantem ut dicitur.
Et diriguntur Literae illae Capitulo Ecclesiae Cathedralis beatae Mariae Civitatis Regis de Baieux.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Dec. 16. Presentation of Mace Letenelier to the church of S. Vigor de Atis in the diocess of Bayeux. The Camp near Falaise.
O. ix. 531. H. iv. p. iii. 31.
De Praesentatione.
An. 5. H. 5. Ibid. m. 14.
Mace Letenelier Capellanus habet Literas Regis de Praesentatione ad Ecclesiam Parochialem Sancti Vigoris de Atis, Baiocensis Dioecesis, vacantem per Mortem Magistri Roberti Jolis, ultimi Parsonae ibidem, ut dicitur, & ad Regis Donationem spectantem;
Et diriguntur Literae ille Capitulo Ecclesiae Cathedralis beatae Mariae de Baieux.
Teste Rege, in Exercitu suo, prope Villam Regis Falesiae, decimo sexto die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 20. Agreement of William de Meulhon and Gilbert de Moustiers, lord de la Faiette, to surrender Falaise by Jan. 2.
O. ix. 532. H. iv. p. iii. 31.
Appunctuamentum du Ville de Faloize.
An. 5. H. 5. Ibid. m. 2.
C'ensuit le Treite et Appointment,
Dit, Fait, & Accorde, le xx. jour de Decembre, en l'An M. CCCC. & XVII. parentre Nous Thomas Conte de Salesbury, Henry Sire Fitz Hugh, John Cornewaill, & William Harington Chivalers, a ce Commys par le Tresexcellent Roy de France & d'Engleterre, nostre Soveraine Seigneur de l'une part, &, d'autre part, les Nobles Chivalers, Messieur Guillemde Meulhou, Messieur Gilbert de Monstiers Seigneur de la Fiette, Capitains des Gens d'Armes & de Trait dedens la Ville de Falloise a Compaignie, en leur Compaignie, sur le fait du dit Traitie le Seigneur de Ganville.
Les diz de Meulhou, de la Faiette, & de Ganville Purposantz, & les faisantz fortz d'avoir, & aiantz Pouoir du Capitain du Chastell & de la Ville de Faloise, sibien que des autres Capitaines des Gens d'Armes & du Trait, d'en Vauqer & Traittier sur la Deliverans de la dite Ville de Failloise en les Mains dessusdit Tresexcellent Roy nostre Soveraine Seigneur, ou en les Mains des autres, a ce depar luy Commis, par la fourme & manere, & selonc l'Appointment des Articles, que s'ensuient,
Primerement est Dit, Traittes, & Accordes que le Seigneur le Lungley, Monsieur Guillam de Meulhole Seigneur de la Faiette, ou l'un d'eulx, ovec le consentement des autres Capitains des Gens d'Armes & du Trait en dedens la dite Ville, Rendront ii. jour de Januer prouchein venant, en dedens heure de Tierce, en es Mains dessusdit Tresexcellent Roy nostre Soverain Seigneur, ou en es Mains d'autre depar luy a ce Commys, la suisdite Ville de Faloise; se ensy ne soit que la dite Ville soit Rescous par Bataille de sa Persone ou Persones du Roy lour Seignour, le Dauphin son Fitz Eisne, ou le Constable de France; & sur le Roy de mettre, ou fairre mettre, en la dite Ville tielle Garnison come il luy pleira.
Item, est Dit, Traittez, & Accordez que toutz les Estraingiers, esteans pur le present dedens la dite Ville de Faloise, que ount est trouues, depuis la descent dessusdit Roy nostre Soveraine Seigneur en la Duchie de Normandie, en la Resistance de luy, ou des Siens, fuist en la Ville de Caen, ou en aucune autre Forteresse, ou Luy en sa Persone eit este devant, ou autres des ses Subgiz par son Commandement, icelles suisditz Estraingiers se mettront du tout en la Grace & Mercy du Roy nostre dit Soverain Seigneur.
Item, est Dit, Traittez, & Acordez que les suisditz Capitains des Gens d'Armes & du Trait soient tenuz, & de fait Acquiteront, Renderont, & Deliveront, a suisdit Jour de la Rendue de la Ville de Falloise, toutz les Prisoners Englois, Soubgiz, Vassaulx, Obesans, & autres Tenans la Partie du Roy nostre dit Soveraine Seigneur, que feurent, le primer jour de cest present Traitte & Appointment, en la Ville suisdit; sans ce que aucun empeschement soit mis aux dits Prisoners par ascuns de leur Maistres a present, ou en temps avenir, soit par Sommer, requerir, ou demandre en aucune manereque ce soit; mais finalment toutz les Maistres des ditz Prisonners Renonceront a leur Prisonners toutz leur Foitz, Promesses, ou Serementz, que les ditz Prisoners puissent avoir faitz, a cause de leur dit Prinse, en aucune manere que ce soit, ou poet estre, & ce sans fraude ou mal engyn.
Item, est Dit, Traittez, & Accordez que les suisnomez Capitaines, ovecques les autres Capitaines, baillerent & deliveront, hors de la dite Ville de Falloise, en les Mains du Commises le Roy nostre dit Soveraine Seigneur, toutz les Englois Natifs, Galois, Irrois, & Gascoignes, que avant cestes heures ont tenuz la partie d'Engleterre, que sont pur le present dedens la dite Ville de Falloise, si ascuns en y a.
Item, est Dit, Traittez, & Accordez que nuls des Capitains de Gens d'Armes & du Trait, Souldiers, Bourgoys, Communes, ne autres, pur le present esteantz & residens dedens la dite Ville de Faloise, n'en donront, ne souffreront estre donnez, Forteffiement des Gens d'Armes, ne du Trait, Soceurs ne Relevement des Armures, Artilleries, Trait, Poudre, Canons, ne autre Comfort quelque ce soit, a ceux du Chastel (hors mys Viures) pendant le dit Traitie & Appointment.
Item, est Dit, Traitez, & Acordez pareillement que nuls des Capitains, des Gens d'Armes & du Trait susdites, Souldeurs, Bourgois, Communes, ne autres de la dite Ville de Falloise, ne receive- ront, ne soufferont estre receus, ne tire hors du dit Chastel de Falloise le Capitain d'icelles, ne nul d'icelle Garnison, ne outres pur le present residentz au dit Chastel: & parillement serront les ditz suisnomez Tenuz, tant pour Eux, come pur les Habitans dedens la dite Ville, come pur les autres de lour Compaignie, de non Tirer hors du dit Chastel nuls des Biens de ceulx, soubz oumbre de leurs Biens, de la Ville ne soubz umbre de cest present Appointment & Traittie.
Item, sur ceo le Roy nostre Soveraine Seigneur, de sa Grace, a Ottroie aux susditz Capitaines des Gens d'Armes & du Trait, sibien que aux Souldeours, & autres de la dite Ville de Faloise, leur Chevaulx, leur Hernoys, & touts leurs aultres Biens queconques; hors mises Artilleries, Trait, Pouldres, Canons, Arbalastries, & Baudrois pour Arbalastres, qui demoureront en la dite Ville: Pourveu que les Estrangers (dount le second Article dessus fait mention en cest present Traitie) ne reccourront point de Benefice ne de Privilege de cest present Article, se non a la Grace & Mercy du Roy nostre Soveraine Seigeur.
Item, ont Promis les susdiz, de Meulho, de la Faitte, & de Ganville, sur leur Honnours, avecque le Consentement de touts les aultres Capitains de la Ville susdite, que, pendant cest present Appointment, ils ne ferront, ne suffreront estre fait, de ditz Artilleries susditz null Bruleries, Rumperies, Transportement, ne autre destruction queconque.
Item, est Dit, Traittez, & Accordez que, pendant cest Traitte, de la dite Ville de Faloise ne serra fait, ne suffre estre fait, nulle Reparement, Forteffiement, ne Afflebissement des Murailles, en nulle manere que ce soit; mais demoureront la dite Ville & les Murailles en mesme l'Estat en quoy ils sont a Primer Jour de cest present Traitte & Appointement,
Item, est dit, Traittez, & Accordez que, pendant cest Traitte, les Estrangiers, que sont en la Ville de Faloise, ne feront sur les Habitans de la dite Ville nulle Robberies, Pilleries, ne autres Effortmens queconques; &, s'aucuns Maffaisours le font, les ditz Capitains des Gens d'Armes & du Trait soient tenuz de faire prest Justice & Execution sus le dit Meffesours; ou, en defaute de ce, les dis Maffaisours du forfaire le Benefice de leur Saufconduit.
Item, est Dit, Traittez & Accordez que, par les Capitaines susditz nomes, ne par autres dedens la dite Ville, ne serra fait, ne suffre estre faist, nulle Transportement des Ornementz, Joiaulx, Reliques de Saint Esglise (soient de la dite Ville ou d'autres Esglises ou Religeouses de dehors) les queux ont este, ou puissent estre, retreis dedens la dite Ville pur Occasion de la Guerre ou auterment.
Item, est Dit, Traittez, & Accordez que, par les susdiz, de Meulhou, & de la Faiette, ne autres Capitains des Gens d'Armes & du Trait, dedens la Ville de Faloise, ne par nuls de lour Compaignie, ne serra porte, ne suffre estre porte, ne amesne, a leur Departement, soubz oumbre de cest Appointment, hors de la dite Ville nuls autres Biens queuxconques, se non leurs Propres.
Item, est Dit, Traittez, & Accordez que toutz les Capitaines des Gens d'Armes & du Trait, dedeins la dite Ville de Faloise, ovecques toutz yceux de leur Compaignie, voiderent hors de la Ville de Faloise le dit second jour de Januer, en dedens Soleil couchant; se ainsi n'est que le Rescous se fait, come dessus est Declare.
Item, le Roy nostre Soveraine Seigneur, de sa Grace, a Ottroie a toutz & a chescun des Gens & Habitans en la dite Ville de Faloise, que vouldront Demourer & faire Residence en la dite Ville, Licence de y Demourer & Attendre seurement, sanz ce que ascun Empeschement leur soit mis ne donne du lour Corps, n'en leur Biens Meubles & Heritages, ne Possessions, dedens la dite Ville; mes enjoiuront paisiblement, come leurs propre Choses, a present, & en tempsavenir, come ils povoient faire au devant la Rendue de la dite Ville; par ainsi que les dits, ainsy vuellantz demurer & enheriter, demurent Gens Lieges & Obessans au Roy nostre dit Soveraign Seigneur, & a ses Heires & Successours.
Item, est Dit, Traittez, & Accordez que, pendant la dit Traitte & Appointment nulle manere de Guerre ne serra fait entre ceux de l'Oost nostre dit Soveraign Seigneur & ceulx de la Ville & Garnison de Faloise Pourveu qu'il soit toutdiz entendu que le Chastel de Faloise, ne nuls en icelle, soit, ne soient comprises en cest present Abstinence.
Item, est Dit, Traitte, & Accorde que, sur cest present Traitte & Appointment, les suisnomez Messieurs, Guillam de Meulhou, Monsieur Gilbert de Monstiers Seigneur de la Faiette, ovec le consentement de toutz les autres Capitaines des Gens d'Armes & du Trait, dedens la dite Ville de Faloise, bailleront & deliureront Dusze Gentilx Hommes, Chivalers & Escuiers notables, en Hostages; les quelx leur serront rebaillez au jour que dit est, les ditz de Meulhou & de la Faiette tenans ce qu'il ont Promis & Promettont en cest dit Traitte.
Et, pur cest Traitte & Appointment bien & loialment entertenir de nostre partie, avons les susdits, Thomas Cont de Sarum, Henry Seigneur Fitz Hugh, John Cornewaille, & Guilliam Haryngton, Chivalers, mises a cest Cedule d'Appointment noz Seaulx, pur greignur Affirmation de veritee & loiaultee, devant la Ville de Faloise, le susdit xx. jour du Moys de Decembre, & l'An susdit, &c.
Dec. 22. The college of cardinals to the K., giving an account of the election of pope Martin V. Constance.
O. ix. 534. H. iv. p. iii. 32.
Copia Literae missae per Cardinales, de Modo & Forma Electionis & Coronationis Martini Papae.
An. 5. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 0. sol. 54. A.
Serenissimo Principi & Domino, Domino Henrico, Regi Angliae Illustri, Miseratione Divinâ, Episcopi, Presbiteri, ac Diaconi, Sacrosanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, Salutem in Domino sempiternam.
Pater futuri Seculi, Princeps Pacis, de Throno ejus ineffabilis Pietatis atque Clementiae ad statum Petri Naviculae, variis & calamitosis Undarum turbinibus, ferè per Quadraginta Annorum angenda Curricula, ob Scisma pestiferum, lacrimabiliter lacessitae, prospiciens, ac misertus jam tandem super illam,
Nec passus diutius Sacrosanctam Romanam Catholicam Ecclesiam,
Post Cessionem Juris Papatûs dudum per olim Johannem, XXIII. & subsequenter Gregorium, XII. inearum Obedientiis nuncupatos, factas, & Depositionem a Papatu de dicto olim Johanne, per Sacrosanctam & Generalem Synodum Constanciensem, ac deinde de Benedicto, XIII. in ejus etiam Obedientia nuncupato, & per ipsam Synodum legitimè celebratas, suo Praesule viduatam,
In maximum & enorme Praejudicium Animarum & Corporum ac interitum deplorandum Fidelium Christianorum, ipsius Viduitatis ulterius deplorare Incommoda, per infusionem Spiritus Sancti Paracliti, diebus praeteritis, in Corda Hominum inspirare, in maximo rerum Turbine (nam ubi vult spirat) inextimabiliter est dignatus ut,
Post multos, diutinos, varios, laboriosque Tractatus,
Inter Nos ac Deputatos per Commissarios Nationum in praesenti Synodo existentium, quas divina Majestas, ad Pacem, & Reformationem, & Unionem dictae Ecclesiae, de universis Christianitatis & nonnullis aliis Partibus, in unum mirabiliter adunavit, super Electione Summi Romanique futuri proximi pontificis habitos,
In ipsa Generali Synodo concorditer Provisum extitit & Conclusum, super Modo & formâ Electionis ipsius Romani ac futuri proximi Pontificis,
Quòd Collegio nostro praefatae Ecclesiae Cardinalium Sex Collectores pro qualibet Quinque Nationum, in ipso Concilio seu Synodo existentium, ad peragendam, unà nobiscum, Electionem hujusmodi adjungerentur; ita tamen quòd Electus in Papam, per Duas nostri Collegii & Duas alias Partes Coelectorum cujusque Nationum praedictarum, concorditer a cunctis Christi Fidelibus pro unico, vero, ac indubitato Pontifice Ecclesiae Catholicae haberetur, prout in Decretis ipsius Synodi latius denotatur.
Postque Nationes ipsae, suppremis aspirantes Affectibus ut, pro universali Bono Christianitatis, Electio ipsa, in Altissimi Gratia, concluderetur celeriter, ad Electionem Collectorum hujusmodi procedentes, Sex Praelatos, & alios Viros, Gradubus, Scientiâ, & Virtute conspicuous, ad Electionem hujusmodi, pro earum Quinque Nationum qualibet, Nobis & nostro Collegio adjunxerunt.
Et deinde dictorum Sex, pro Natione, Numero Triginta, Coelectorum ad Electionem ipsam celebrandam, Electione per Nationes, ut praemittitur, celebratâ, in eadem Synodo fuit confirmata solenniter, cum Potestate in Decreto dicti Concilii aliàs declarata.
Quibus oportune Pactis, Die Lunae Octavâ Mensis Novembris, proximo praeteriti, circiter Horam Quartam post Meridiem, Nos & dicti Coelectores, servatis de More servandis, decretum Conclave, in Domo Communitatis Constanciensis notabili, & accommoda Libertate atque Securitate conplissimis communitum, ad Dei Laudem & Gloriam Pacem, Statum, & Unionem praedictae Ecclesiae, ac totalem Extirpationem Scismatis praedicti, in Spiritûs Sancti Nomine exultantes, intravimus.
Illoque, qui de supero ubi vult spirat, ac Fidelium Corda vivificat & illustrat, Corda nostra & Coelectorum nostrorum inextimabiliter ac divinitùs inspirante, Die undecimâ dicti Mensis, circa Horam Decimam, & ad tam Sacratissimum Negotium eodem Spiritu humilimè, prout tam sublimis Materia exposcebat, ab intimis praecordiis invocato, una cum Coelectoribus, praefatis, Consultatione & Deliberatione mature praehabitis, super Statu ipsius Ecclesiae, Tranquillitate Fidelium, ac Electione hujusmodi, praefatique Scismatis Confusione universali, vota nostra, cum eisdem Coelectoribus, unanimi Consensu ac libera Voluntate (nemine discrepante) in Reverendissimum in Christo Patrem, Dominum Oddonem de Columpna, tunc Sancti Georgii ad Velum Aureum Dyaconum Cardinalem, Confratremque nostrum, ejusdem Ecclesiae, verum & indubitatum Pontificem, suppremâ Cordium nostrorum Affectione direximus, ac ipsum Elegimus & Pastorem.
Moxque cum Ympnis & Canticis ipsum (mutato Oddonis Nomine in Martinum Quintum) solempniter Intronizavimus & Adoravimus juxta Morem, confectis super hiis omnibus, ad futuram Rei Memoriam, publicis Documentis, ac deinde, celeberrimis Sacrisque celebratis, circa Consecrationem ipsius, in Constanciensi Ecclesia,
Serenissimo Principe ac Domino, Domino Sigismundo Romanorum & Hungariae Rege, &c. in Regalibus infulis ac Majestate, cum Praelatorum, Ducum, Procerum, ac Nobilium suorum illustrium Comitiva, Cleri Populique multitudine copiosâ, ibi astantibus,
In Jubilo praefati Domini nostri, undecimo Kal. Decembris proximò praeteriti, suae Coronationis in Thalamo fuere de More, ad Altissimi Gloriam, Pacem, & Salutem ipsius Ecclesiae, Solemnia, cum omnium copiosissimae Multitudinis atque perceleberrimae, tam Regis, nostrâ, Praelatorum, Principum, Cleri, ac reliquorum inexplicabili Laetitiâ, celebrata:
Quae praefatae Serenitati vestrae intimare decrevimus, ut rerum gestarum seriem possit cognoscere.
Et quantum Laborum Fructum uberimum apud Reges & caeteros esse concipimus, condigna Nunciorum illorum, ex fructuosis atque pervigilibus studiis, circa Praemissa exhibitis, satis laudare, Resonantis Stili aut Vivae Vocis Ministerio, praeclarissima Studia Nunciorum Celsitudinis vestrae, ad hoc praesens Constanciense Generaleque Concilium circa Unionem & Pacem ipsius Ecclesiae directorum, ut praefatae Ecclesiae, sui Pastoris tanto Temporis spatio lacrimabiliter viduatae, de unico, vero, ac indubitato Pontifice posset concorditer, celeriter, & salubriter provideri, prout Deo in Altissimis sit Laus & Gloria, ad instar Miraculi ac Divinitus est Provisum, exhibita mirifice, ac relationem quamvis superantia, exprimere non possemus:
Pro quibus eidem Serenitati vestrae, quantum cordialius & profusius valemus & possumus, assurgimus ad amplissimarum rependia Gratiarum; Rogitantes ab intimis ut praefatos vestrae Celsitudinis Nuncios in omnibus claritate Regiâ atque munificâ recommissos suscipere dignetur, in nostrorum Cordium Complacentiam singularem.
Dat. Constanciae Provinciae Maguntinae, sub trium priorum nostrorum Sigillis, Die vicesimo secundo Decembris, ab Assumptione Pontificalis Culminis ipsius Domini nostri Anno Primo, Millesimo, Quadringentesimo, decimo septimo, Indictione Decimâ.
Scripta Cadomi secundum Originale.
Dec. 23. Martin V. announces his election to the K. Constance.
O. ix. 535. H. iv. p. iii. 32.
Notificatio per ipsum Papam.
An. 5. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. Fol. 55. A.
Martinus Episcopus, Servus Servorum Dei, carissimo in Christo Filio, Henrico Regi Angliae Illustri Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Summus omnium Creator & Opifex, ab alto prospiciens Sacrosanctam Romanam & universalem Ecclesiam, Sponsam nostram,
Quae, fere per Quadraginta Annorum Curricula, ob nefandum Scisma lacrimabile ac pestiferum, variis & diversis Modis extitit Miserabiliter lacessita,
Post Depositionem olim Johannis, XXIII. & illius, & subsequenter Gregorii, XII. in eorum Obedientiis nuncupatorum, Renunciationem, sponte factas, & per hanc Sacrosanctam Gene- ralem Synodum Constanciensem solenniter approbatos, & per Depositionem a Papatu de Benedicto, XIII. etiam in ejus Obedientia nuncupató; etiam per ipsam Synodum ex tribus Obedientiis unitam, in unamque, Regum Rege pacifico misericorditer inspirante, confectam, canonicè factas,
Non est passus ulteriùs eandem Ecclesiam, diutiùs Pastore carentem, suae Viduitatis incommoda deplorare:
Ac,
Post multos, varios, diutinos Tractatus ac Labores (illo desuper inspirante, qui ubi vult spirat, & suae Aspirationis Radiis Corda Fidelium vivificat & illustrat) super Modo & Formâ eligendi tunc proximum futurum Romanum Pontificem,
Per quem Obedientiarum Diversitas, & omnis ubique Scismatis & Divisionis tolleretur Occasio, nullaque Retractatio, nullusque scrupulus in Mentibus Hominum cujuscunque Obedientiae resideret,
De Consensu ac Voluntate expressis, Venerabilium Fratrum nostrorum, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium (de quorum Numero tunc eramus) per idem Sacrum Concilium ORDINATUM EST & DECRETUM,
Quòd, eâ vice dumtaxat, ad Eligendum Romanum & Summum Pontificem, unà cum ipsis Cardinalibus, Sex Praelati, vel aliae honorabiles Personae Ecclesiasticae, in Sacris Ordinibus constitutae, pro qualibet Natione protunc in eodem Concilio existente & nominata, quos seu quas quaelibet Nationum ipsarum pro se duceret eligendas, ipsis Cardinalibus adjungerentur; quibus idem Concilium Eligendi, cum ipsis Cardinalibus, Romanum Pontificem tribuit Potestatem;
Ita quòd ille, & non alter, absque ullâ Exceptione, ab universali Ecclesia Romanus Pontifex haberetur, qui a Duabus Partibus Cardinalium, & a cujuslibet Nationis Duabus Partibus, eisdem Cardinalibus adjungendorum, Electus foret & Receptus.
Quibus, Triginta Numero, per ipsas Nationes Electis, & per idem Sacrum Concilium praefatis Cardinalibus cum Praedicta Potestate adjunctis, Die Lunae, octavâ Mensis Novembris, circiter Horam Quartam post Meridiem in illius Nomine, qui perpetuâ Mundum Ratione gubernat, Cardinales, Numero Viginti Tres (de quorum eramus etiam tunc Numero) & adjuncti hujusmodi (cooperante Spiritûs Sancti Gratiâ) Decretum & Ordinatum ad hoc CÒNCLAVE, Libertate atque Securitate & celeberrimâ ab extra Custodia munitissimum, ad Pacem Ecclesiae aspirantes, intrârunt,
Missarumque celebratis de More Solenniis, ac deinde Conciliis habitis repetitis, prout tantae Rei Sublimitas exposcebat, Die Jovis, undecimâ dicti Mensis, Celebritatis Beati Martini Confessoris atque Pontificis, Horâ quasi Decimâ (eodem Spiritu Paraclito Mentes nostras uniformiter ac etiam concorditer inspirante) ad Altissimi Laudem, Gloriam, & Honorem, & Statum ipsius Ecclesiae, Evulsionemque totalem ex Agro Dominico pestiferi Scismatis, Cardinales & Adjuncti praefati in Nos (tunc Sancti Georgii ad Velum Aureum Diaconum Cardinalem) ac, ut praefertur, tunc de ipsorum Numero, licet, ex fragillitate humanae Conditionis ad tantum Onus Regiminis Universalis Ecclesiae insufficientibus Humeris, eorum vota unanimiter (discrepante Nemine) direxerunt, nosque in Romanum & Summum Pontificem elegerunt, in Jubilo ympnum TE DEUM decantantes,
Moxque, juxta Ritum praefatae Ecclesiae, Cardinales, & Adjuncti hujusmodi, & alii, intra Conclave ipsum existentes, Nos, super Altare, ibi situm, Intronisantes, Adorantesque, Osculis, in Papam & Summum Pontificem (nostro prius requisito & humiliter adhibito Consensu) receperunt sollenniter, ut est moris,
Ac deinde celeberimis sacrisque, undecimo Kal. Decembris proximò praeteriti, in Constanciensi Ecclesia, juxta Ritum praefatae Ecclesiae, cum Astantium Exultatione permaximâ, celebratis Sollenniis,
Cardinalibus ipsis, necnon, carissimo in Christo Filio nostro, Sigismundo Romanorum & Hungariae Rege Illustri Regalibus Infulis insignito, Praelatis, Principibus, Ducibus, Cleri, Nobilium, & Populi Multitudine, astantibus copiosè,
Ad omnium Creatoris Laudem & Gloriam, Pacem ac Unionem praefatae Ecclesiae Orthodoxae, Fidei Incrementa, Gregisque commissi Quietudinem & Salutem, nostrae Coronationis Insignia Cardinales ipsi, humillime per Nos suscepta, sollenniter peregerunt;
Quae, Serenitati tuae ad laetitiam intimare providimus.
Scimus enim quanta fuerit, a diebus antiquis, Christia nissimae Domûs ac Celsitudinis tuae ad Romanam & universalem Ecclesiam Devotio, quàm fortis & efficax illius Protectio.
Novimus insuper quàm sinceris Affectibus, summisque Laboribus, Studiis, & Impensis Unionem perfectam Ecclesiae (quam Deus in Personâ nostrâ hodie perficere dignatus est) tua fuerit Serenitas prosecuta.
Et quàm Statum & Honorem ejusdem tuae Celsitudinis atque Regni praecipuâ Cordis affectione dileximus, & continere sedulò intendimus in nostrae visceribus Caritatis, eandem Serenitatem tuam (quam Statûs & Honoris ejusdem Ecclesiae ac nostri ab affectu didicimus ferventissimam) tenere volumus, pro constanti, quòd, quantum cum Deo & Honestate poterimus, erga Incrementa & Conservationem Regii tui Nominis, Regni Statûs pariter & Honoris, semper Curis Paternalibus exponemus Pastoralis Diligentiae Partes nostras.
Laudabilem demùm Excellentiam Venerabilium ejusdem Serenitatis, ad hoc Sacrum Concilium Legatorum, & praeclara illorum ad opus Pacis studia, & impensos Labores, dignis Laudibus apud Serenitatem tuam duximus extollendos.
Super quibus & nonnullis aliis arduis, Nostrum, & praefatae Statum Ecclesiae, Serenitatisque tuae, Regni, ac Subditorum ipsius Prosperitatem & Pacem (ad quae propensiùs aspiramus) undequaque cernentibus, ad ejusdem tuae Serenitatis Praesentiam, Pacis Angelo comitante, dilectum Filium, Nobilem Virum, Ricciardum Comitem de Mutiliana, nuncium nostrum, de Mentis nostrae salutari Proposito informatum amplissime, praesentialiter destinamus; cujus Relatibus adhibere placeat Credentiae plenam fidem.
Dat. Constanciae x. Kal. Januarii, Pontificatûs nostri Anno primo.
Scriptum Cadomi secundum Originale.
Dec. 23. Safe conduct for Reginald abp. of Rheims and Robert de Tuleriis. The Camp near Falaise.
O. ix. 507. H. iv. p. iii. 33.
Pro Ambassiatoribus Franciae.
An. 5. H. 5. Pat. Norm. 5. H. 5. m. 17.
Rex, per Literas suas Patentes, usque octavum Diem Januarii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Venerabilcm Patrem, Reginaldum Archiepiscopum Remensem, & Magistrum Robertum de Tuleriis, usque Praesentiam Regis, ubicumque eum fore contigerit, cum Quadraginta Equis in Comitiva sua, veniendo, ibidem morando, & exinde transeundo, ac Res, Bona, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd ipsi quicquam, quod in Regis Contemptum vel Praejudicium, aut Populi sui Dampnum, aliqualiter cedere valeat, non attemptent, seu faciant aliqualiter attemptari,
Quodque Personae praedictae Proditores Regis aut extra Regnum suum Angliae Bannitae seu Abjudicatae non existant.
In cujus &c.
Teste Rege, in Exercitu suo, prope Villam Falesiae, in Ducatu Regis praedicto, vicesimo tertio die Decembris.
Per ipsum Regem.