Rymer's Foedera with Syllabus
January 1418

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

537-541

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January 1418', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 537-541. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115228 Date accessed: 18 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

January 1418

Syllabus EntryFoedera Text
1418. Jan. 3. The dean and chapter of Chichester request a congé d'élire, Stephen Patryngton, bp. elect, late bp. of S. David's, being deceased. Chichester.
O. ix. 537. H. iv. p. iii. 33.
Pro Episcopo Eligendo, de Licentia.
An. 5. H. 5. Infra Turrim.
Excellentissimo in Christo Principi, & Domino nostro, Domino Henrico, Dei gratiâ, Regi Angliae & Franciae, & Domino Hiberniae illustri devoti Oratores vestri, Locumtenens (Decano absente) & Capitulum Ecclesiae vestrae Cicestrensis omnimodos Reverentiam & Honorem Regiae debitos Majestati.
Vacante nuper Ecclesiâ Cicestrensi per Mortem, bonae memoriae, Domini Roberti, ejusdem Ecclesiae Episcopi, petitâque à vestrâ Excellentiâ Regiâ, prout moris est, Licentiâ Eligendi futurum nostrum Episcopum pariter & obtentâ, observatis omnibus, tam de Jure, quàm de Consuetudine, hujusmodi Electionis Negotium contingentibus,
Reverendum in Christo Patrem & Dominum, Dominum Stephanum Patryngton, Menevensem Episcopum, Nobis & eidem Ecclesiae in Episcopum futurum concorditer postulavimus pariter & Pastorem.
Jámque idem Postulatus noster, ante ipsius Ecclesiae Cicestrensis assecutionem, prout Altissimo placuit, ab hac Luce est subtractus,
Nè igitur Ecclesia nostra diutius maneat Pastoris solatio destituta, ac in Spiritualibus & Temporalibus, per ipsius diuturniorem Vacationem, in futurum gravius patiatur detrimentum, eidem Excellentiae vestrae Regiae, cum eâ quâ possumus humilitate & instantiâ, supplicamus quatinus nobis ejusdem Ecclesiae nostrae Episcopum Eligendi iterum Licentiam concedere dignetur vestra Regia Magnificentia; quam, ad Regni vestri tutelam, custodiat Altissimus per tempora longiora.
Dat. in Domo nostra Capitulari Cicestrensi, sub Sigillo nostro Communi ad Causas, tertio die Mensis Januarii, Anno Domini Milesimo Quadringentesimo, Decimo septimo.
Jan. 7. Sigismund K. of the Romans desires Louis count palatine of the Rhine to send Balthasar Cossa, late pope John XXIII., to pope Martin V. Constance.
O. ix. 538. H. iv. p. iii. 33.
Copia Literae Domini Regis Romanorum, in qua mandat Comiti Palatino quod Balthasarum Cossa, olim Papam Johannem XXIII. nuncupatum, ponat ad Manus Summi Pontificis.
An. 5. H. 5. Penes Camer.
Sigismundus, Dei gratiâ, Romanonorum Rex semper Augustus, ac Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, &c. Rex Illustri Ludovico Comiti Palatino Reni, Sacri Imperii Archidapifero, & Principi Electori, ac Duci Bavariae, Avunculo nostro carissimo, Gratiam Regiam & omne bonum.
Illustris Princeps, Avuncule Carissime,
Quamvis dudum praesens Sacrum Constanciense Concilium, post Balthasaris Cossa (olim Johannis Papae XXIII. in suâ Obedientiâ nuncupati) à Papatu Depositionem (quae per diffinitivam ejusdem Concilii Sententiam canonicè facta est) Personam ejusdem Balthasaris nobis deputaverit, in certo, tuto, & honesto loco, nomine dicti Concilii, sub fideli Custodiâ conservandam, quamdiu eidem Sacro Concilio pro bono unionis Ecclesiae utile & expediens videretur:
Cujus Custodiae onus, ad firmandam unionem Sanctae Dei Ecclesiae, suscepimus benivole atque promptè:
De tuâ quoque sincerâ fide & zelo (quam ad Sacrum Concilium & Sanctam Universalem Ecclesiam evidentissimis argumentis in te vigere cognovimus) indubitanter confisi, Dilectioni tuae (tamquam, prae caeteris Sacri Imperii Principibus, ad hujus rei executionem, magis sufficienti & ydoneo) Personam praefati Balthasaris assignavimus; quem in loco honesto tui Dominii (veluti Unionis & Pacis Ecclesiae Amator eximius) fidelissime conservâsti; pro quo apud Omnipotentem Deum Praemia, & apud Homines Laudum tibi Titulos non modicos, cumulâsti; Nos quoque ad refundendum tibi digna pro meritis astrinxisti.
Sed quia, maturo praehabito Consilio, Nobis visum est ut, hoc felici tempore (in quo nobis de celebratâ canonicè unici Summi Pontificis Electione gaudere ab Altissimo concessum est) nos pariter & Te de Custodiâ hujusmodi exonerari procuraremus: Arbitrantes per hoc indempnitati nostrae & tuae adhibuisse non parvam cautelam; idcirco, adjunctis nobis certis Nationum hujus Sacri Concilii Deputatis, praesentiam, Sanctissimi in Christo Patris & Domini, Domini Martini, Dei Providentiâ, Sacrosanctae Romanae ac Universalis Ecclesiae Summi Pontificis, Domini nostri Reverendissimi, accedentes, eidem instanter supplicavimus quatinus, certis causis, quas tunc alligavimus, diligenter pensatis, Personam dicti Balthasaris de Manibus nostris ac tuis suscipere, Nos quoque ac etiam dilectionem tuam à Custodiâ praefatâ liberare & exonerare dignaretur.
Cujus Sanctitas, satis jam Nos pro Unione Sanctae Matris Ecclesiae laborâsse, ac etiam in Custodiâ dicti Balthasaris per Biennium & Sex Menses unà tecum laboriosè vigilâsse considerans, Petitionem nostram gratiosè admisit; decrevitque & ordinavit (Sacro Concilio approbante) Personam praefati Balthasaris Sanctitati suae, aut Deputato, vel Deputatis, Deputando, vel Deputandis, ab eo, assignandam fore & tradendam:
Declarans nichilominus & Statuens (eodem approbante Concilio) Nos dilectionemque tuam, post Assignationem & Traditionem hujusmodi, Sanctitati suae, aut Deputando, vel Deputandis, ab eo, per Nos, aut Dilectionem tuam, seu alium, vel alios, tuo nomine faciendas, quàm cito factae fuerint, ab omni Onere, Debito, & Obligatione dictae Custodiae, & aliàs, occasione illius contractis, apud Sanctitatem suam, & idem Sacrum Concilium, ac Universalem Ecclesiam esse ac perpetuò remanere liberos, solutos penitùs, & immunes, prout id ipsum Bullâ Apostolicâ, per Sanctitatem suam Nobis datâ desuper, clarissimè attestatur.
Quapropter Dilectionem tuam, Tenore Praesentium, requirimus & hortamur, desiderantes ex animo, ac Mandantes eidem, quatinus, Praemissis omnibus diligenter pensatis, Personam dicti Balthasaris dicto Domino nostro Summo Pontifici, Deputato vel Deputandis, ab eo, absque dilatione & excusatione quibuslibet, assignare & tradere velis ac debeas, & assignari & tradi Procures cum effectu:
Non obstante quòd aliàs, dum Iter transeundi ad Regnum Aragoniae caperemus, Dilectioni tuae commisimus, Colloquio sub Secreto, ut nulli omnino hominum, etiam Literas nostras, sub quocumque tenore, tuae Dilectioni afferenti, Personam dicti Balthasaris assignare deberes & tradere, nisi ante omnia, vocis vivae oraculo, hoc fieri tuae Dilectioni praesentialiter mandaremus;
Volumus enim, ex certâ nostrâ scientiâ, hanc praesentem nostram paginam vivae Vocis nostrae officium Supplevisse.
Dilectionem quoque tuam a praemisso, de non assignandâ alicui hominum Personâ praefati Balthasaris, nisi, per Vocale verbum nostrum, prius Mandatum receperis, Serenitati nostrae secretè facto, virtute Praesentium absolvimus, & imperpetuum liberam & absolutam, esse declaramus.
Agat igitur Dilectio tua circa Praemissa sic sollicitè & obedienter, quòd, fine laudabili Principium comitante, zelus fidei tuae ubilibet proclametur, quòdque corda Fidelium & Voces ad magnificè extollendum nomen tuum quasi per debitum astringantur.
Nam, si secus, quod absit, contingeret, timemus versimiliter Sinistram suspitionem cordi praedicti Domini nostri Summi Pontificis posse illabi, nos Sanctitati suae ex Praeposito & scienter illudere voluisse.
Praesentium sub nostrae Majestatis Sigillo appensione Testimonio Literarum.
Dat. Constan. Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo Octavo, Septimâ Die Januarii, Regnorum nostrorum Anno Hungariae &c. Trigesimo Primo, Romanorum verò Octavo &c.
Ad Mandatum Domini Regis.
Jo. Kircheim.
Jan. 8. Restitution of the temporalities to John Chaundeler, bp. of Salisbury, late dean of Salisbury. Westm.
O. ix. 539. H. iv. p. iii. 34.
De Restitutione Temporalium.
An. 5. H. 5. Pat. 5. H. 5. m. 6.
Rex, Escaetori suo in Comitatibus Suthamptoniae & Wiltesiae, Salutem.
Cùm, Venerabilis Pater, Henricus Archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae Primas, Electionem, nuper factam in Ecclesia Cathedrali Sarum, de, Venerabili Viro, Magistro Johanne Chaundeler, Decano ejusdem Ecclesiae, in Episcopum Loci ipsius (cui prius regium Assensum adhibuimus & Favorem) Confirmaverit, sicut per Literas Patentes ipsius Archiepiscopi, Nobis inde directas, Nobis constat,
Nos, Confirmationem illam acceptantes, cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem.
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, Liberes in formâ praedictâ.
Teste praefato Custode apud Westm. viii. die Januarii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eâdem Datâ; videlicet,
Escaetori Regis in Comitatu Somers. & Dors.
Escaetori Regis in Com. Oxon & Berks.
Escaetori Regis in Com. Surr
.
Richardo Merlowe Majori Civitatis Regis Londoniae & Escaetori suo in eâdem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Jan. 9. Pope Martin V. desires Henry bp. of Winchester to receive Balthasar Cossa, late pope John XXIII., from the count Palatine. Constance.
O. ix. 540. H. iv. p. iii. 34.
De Custodia nuper Papae Episcopo Wintoniensi Commissa.
An. 5. H. 5. Pen. Camer.
Martinus Episcopus, Servus Servorum Dei, Venerabili Fratri, Henrico Episcopo Wintoniensi Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Pridem (videlicet 5. kalend. Januarii, Pontificatûs nostri Anno primo) Literas nostras, Carissimo in Christo Filio nostro, Sigismundo, Romanorum, Regi Illustri, hoc sacro approbante Concilio, direximus in haec verba; viz.
Martinus Episcopus, Servus Servorum Dei, Carissimo in Christo Filio, Sigismundo, Romanorum Regi illustri, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Dudum praesens sacrum Generale Constantiense Concilium Personam Baldasaris Cossa (olim Johannis Papae XXIII. in suâ Obedientiâ nuncupati) post illius à Papatu, per diffinitivam Sententiam ejusdem Concilii, Canonicam Depositionem, per eandem Sententiam, ad standum & morandum, in aliquo bono & honesto Loco, sub custodiâ tutâ tuâ, nomine dicti Sacri Concilii, quamdiu eidem Sacro Concilio, pro Bono Unionis Ecclesiae Dei, videretur, condempnavit:
Quem hucusque fideliter & diligenter, tam per Te, quàm, dilectum Filium, Nobilem Virum, Ludovicum Ducem Bavariae, & Comitem Palatinum Reni, tuo nomine, sub Fidâ & tutâ custodiâ, honestè & debitè, tamquam Unionis & Pacis Ecclesiae zelator devotus, conservasti:
Cùm autem nuper Nos & nonnullos Nationum, in eodem Concilio existentium, Deputatos instanter & saepe requisiveris, quatinus Personam dicti Baldasaris praedictam de tuâ Custodiâ recipere, Teque & eundem Ducem de ejusdem Baldasaris praefatâ Custodiâ liberare & exonerare vellemus; Nos,
Attendentes quantis Laboribus & Studiis Unionem Ecclesiae Dei fueris prosecutus, satisque esse quòd tu Onus dictae Custodiae jam per Biennium & penè Sex Menses laboriosè, quod pro magno habemus Beneficio, Subiisti,
Volentes Te & eundem Ducem, ut justum est, ab hujusmodi Onere liberare,
Eodem Sacro approbante Concilio, Decernimus & Ordinamus Personam eandem dicti Baldasaris Nobis aut Deputandis à Nobis fore tradendam & assignandam:
Declarantes, decernentes, ac volentes, eodem approbante Concilio, per Traditionem & Assignationem hujusmodi, Deputandis à Nobis, per te aut dictum Ducem, vel alium, seu alios, tuo nomine faciendas, eo ipso quod illas fieri continget, te ac Ducem eundem ab omni Onere, Debito, & Obligatione dictae Custodiae, & aliàs, occasione illius contractis, apud Nos, & idem Sacrum Concilium, ac Ecclesiam universalem, esse ac perpetuo remanere Liberos, Solutos penitùs, & Immunes.
Nulli ergo omnino Hominum liceat hanc Paginam nostri Decreti, Ordinationis, Declarationis, & Voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contra ire; siquis autem hoc attemptare praesumpserit, Indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus, se noverit incursurum.
Datum Constanciae v. kal. Januarii, Pontificatûs nostri Anno primo.
Nos (cupientes praemissa, in dictis contenta Literis, ad effectum perduci posse) Fraternitati tuae,
De quâ, ob fidei puritatem Operaque praeclara, per ipsius tuae Fraternitatis industriam, erga Pacem ac Unionem Universalis Ecclesiae Sanctae, Dei Statumque nostrum, gesta hactenus, & quae sedulò gerere non tepescit, in hiis, & aliis, gessimus & gerimus fiduciam specialem quòd illa, quae eidem Fraternitati committenda duxerimus, altitudine Concilii, exequetur, Summâ cum diligentiâ, fideliter & prudenter,
Nostro, & Ecclesiae Romanae, necnon Concilii praedictorum Nominibus, à praefato Ludovico Comite Palatino, Duceque Bavariae, praefatum Baldisarem recipiendi,
Necnon, praefatis Nominibus, Regem ac Ducem praedictos, & eorum utrumque, necnon Haeredes, Jura, & Bona quaecumque eorum, & utriusque ipsorum, ab Assignatione ac Receptione dicti Baldasaris, olim Johannis, & à quibusvis Promissionibus & Obligationibus, Poenarum Adjectionibus,
Super receptione & custodiâ ipsius olim Johannis, aut Dependentibus, sub quavis verborum forma, per publica Documenta, vel Litteras, seu aliter
quomodocunque, aut qualitercumque (quorum omnium Tenores & Formas hic aliàs haberi volumus pro sufficienter expressis) hactenus factis,
Ac Juramenta, si qua emersissent, super hiis praestita, relassandi,
Ac etiam praedictum olim Johannem praefato Duci, nostro & ipsius Ecclesiae nomine, parteque nostrâ, postquam ipsum Johannem consignatum habueris, Recommendandi & Assignandi, Tenendum & Conservandum sub dicti Comitis Custodiâ, in forma congrua & oportuna,
Et, super Receptione dicti olim Johannis & ejus Custodiâ, Promissiones & Juramenta ab ipso Duce, sub Membris & Capitulis oportunis, etiam dicto nomine Recipiendi,
Contractus quoque & Instrumenta quaecumque, unum & plura, cum Membris & Capitulis oportunis, & de quibus Fraternitati tuae videbitur, confici faciendi, totiens quotiens cognoveris expedire,
Ac in Praemissis & circa ea, necnon dependentia seu connexa, & omnia & singula alia faciendi, gerendi, & exequendi, quae utilia vel oportuna esse Prospexeris,
Plenam & liberam, Tenore Praesentium, concedimus Facultatem,
Ratum & Gratum habituri quicquid per eandem Fraternitatem tuam factum fuerit in Praemissis, idque faciemus, auctore Domino, usque ad Satisfactionem condignam, inviolabiliter observari.
Volumus autem quòd de hiis, quae per Te fieri contigerit in Praemissis, Duo aut plura confici facias publica Documenta; quorum uno vel pluribus ad Nos & Cameram Apostolicam, ad Gestorum notitiam, destinatis, aliud seu plura ipsi Duci, pro ejus Cautelâ & Securitate, dimittas.
Datum Constanciae v. Id. Januarii, Pontificatûs nostri Anno Primo.
Jan. 12. The K. grants to Robert Rationis the treasurership and the canonry and prebend of Ganray in the cathedral of Bayeux. Falaise.
O. ix. 541. H. iv. p. iii. 35.
De Thesaurariatu dato.
An. 5. H. 5. Norman. 5. H. 5. m. 15.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Dedimus & Concessimus, dilecto Clerico nostro, Roberto Rationis Thesaurariatum, Canonicatum, & Praebendam de Ganray, in Ecclesia Cathedrali Baiocensi vacantem, & ad Regis Donationem spectantem, ut dicitur, habenda cum suis Juribus & Pertinentiis quibuscumque.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam Regis Falesiae Duodecimo Die Januarii.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est Capitulo Ecclesiae praedictae quòd ipsum Robertum ad Thesaurariatum, Canonicatum, & Praebendam praedicta admittant, & ei Stallum in Choro & Locum in Capitulo, ratione Praebendae illius, prout moris est, assignent.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.